De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rentias omnes, & symptomatum nosse, atque eorum causas indagasse oportuit. Demum & in affectis partibus deprehendendis diligentissime exercitari. Huic disciplinae post multos celebres viros Galenus summam manum imposuit: atque ita effecit, ut posteris omnem gloriae ansam adimeret: priores vero luce sua obscuriores reddidit. Cuius laudes hic reserre nolo, cum Andreas Lacuna eas luculenter descripserit,& eiusdem vitam ad longum declarauerit. EvLOG. Sed unde haec praeclara Hippocratis ars tam cito post Hippocratem negligi coepit, atque instar malae radicatae plantae tam breui inaruit, adeo ut nostra aetate vix tenuis quaedam ipsius umbra extetὶ Siccine in media luce caecutiebant, o Philiatre 3 An eadem illa causa fuit, quae dc Galeni tempore, de qua etiam aliquando conqueritur 3 Cum enim semel medicinae professeres ad luxum & gloriam animum intenderunt, nihil sibi his disciplinis opus erat, quin potius impedimento erant permaxime, qu bd liberum de expeditum animum exigerent. Itaque ad epitomas

ct compendia, quae sibi prisci illi medici ad memo

riam comparauerant, omissa methodo,confugerunt.

PH i L. Causam ipsam rei id diuinasti 5 Euloge. Hinc factum quoque est, ut apud hosce, cui nomine ipso rationalem sectam profitebantur,multo deterior me- βμi dicinae conditio fuerit, quam olim apud Empiricos

volunt quida, illos vetereS: quanquam enim Illi veterum experien- tiae totos sie mancipabant, ea tamen non sine distin-

r. rosunt. Ctione, aC diligenti, Ut ita dicam, limitatione proponebant. Sic enim illis, ut Galenus scribit, proponere mos erat. Sarcoticon medicamentum ad pueros, mulieres in Ocio degentes,atque in summa ad molles carnes. Rursus aliud ad senes,ad agricolas, atque in summa

242쪽

simina ad duras carnes t quam sane distinctionem longa obseruatione comperisse se aiebant, nos verbeandem rationali methodo comperimus. Nostri vero multo Empiricis istis veteribus deteriores, sine ulla distinctione omnia proponebant, atque omnes,ut in prouerbio est, unico calceo calceabant,& uno collyrio omnia vitia oculorum persanabant. EvL. Qualem faciem nunc medicina induit o Philiatre , quae solius insipectione urinae trunc exercetur ,& etiam medici hoc tempore, qui rationales esse volunt, huic urinae stultiloquio adhuc adhaerent. Pisi L. Verum istis omissis, tandem & nostro tempore bonis artibus fortuna arrisit, & quae diu sepulta latuit rationalis secta, modo in lucem rursus prodire coepit, talemque de siespem praebet, ut numquam alias post Galenum, vel sincerior, vel ornatior prodierit, Iam passim auditur Methodi nomen, apud eos quoque, qui nihil minusquam methodum sapiunt, quibus tamen gratiae habendae sunt,qubd bonis sectis faueant. Hanc autem methodii Montanus ille doctissimus nostro tempore

maxime excoluit:&hisce diebus Iohan. Heurnius noster nouo tacitiq.ordine illustrauit. Tentauit Id quoq. Femel ,

Iobanies Argenterius i similiter&Fernelius mediicinam cultiore in lucem edidit. Et practici quidam istis diebus, inter quos & Leonardus Iacchinus &Donatus ab Attomari egregie sit larunt. Hinc quanquam diuersos fontes ponere videantur, ex vera m tbodo tamen omnes procedunt, quibus pars a secta, tum assectus ipse dignosci possint. Sic Donatus in aegris primo partem affectam cumGaleno inuestigat, numquid ea per se assiciaturvel alteri co sentiat. quam

tamen ante cognitione anatomiς nemoviaquani rectε

inuenerit.A quinque igitur fontibus partem affectata,

O inquirit,

243쪽

inquirit, ab actione laesa, ab excrementorum speci apolitia, a doloris specie,& symptomatum proprietate. Similiter & affectu ipsum ab excremetis, proprietate

doloris,accidentiu proprietate,loci natura,ab his quaepiaecesserui,scilicet victus ratione,cosuetudine tale, anni tempore, regione, aeris constitutione , seu statuc i,totius corporis dispositione. Sed & proprius a L. fectus perpetuus est percosensum vero interualla habet. Ita& Leonardus Iacchinus. Cum etenim medicus ad ferenda aegro opem accersitur, primum quod statim occurrit,est larsa actio. Eam & vulgares aliquomodo cognoscunt cum corpus aegrii est: Sed cognito corpore aegro, te sede affecta inquirit,atq. assectiones modo, utrum proprio affectu, an per consensum laboret, lemum qualis sit eius partis affectus,postremo causas. A quatuor vero fontibus affectas partes d sumit, ex laesa operatione , ab excrementis,a dolore, a qualitate mutata. Affectum quoque ex supradictis,& propriis symptomatibus :& ad eius cognitionem

iuuare ait, causas, temperaturas, aetatem , corporis

habitum, & si utilia. Vide methodum eius uniuersalem cognoscendi affectus atq. eorum sedes cap. I. . in nonum lib. Rhasis. De vi & natura si orum consule quoque Montani methodum uniuersalem cap. 16. & Argenterium lib. i. De signis medicis, de utilitate signorum cap. i. &de vi signorum cap. 6. de lib. χ. cap. i.& 3. Montanus autem redigit signa ad duos sontes & capit signa ab affectibus δ passionibus, sue symptomatibus, quae sequuntur morbum per actiones laesas, ut methodo uniuersali cap. 37. Nam ubi laesae actiones sunt, accidentia corporis mutantur, & ea quae excernuntur per secessum, urinam,& per alias corporis partes excrementa in quantitate, qualitate,

244쪽

LIBER TERTIUS. 2IT

qualitate, substantia. Atque iste primus fons accidentium sequentium operationes laesas, immutatio scilicet exeuntium, pro ratione loci assem,reliqua a cidentia sequuntur secundum ordinem praedicamentorum. Circa qualitatem vero sunt plurimae mutationes in corpore. Incipiamus a corpore & a passionibus vel passibili qualitate. Sic circa qualitates sensi

biles& obiecta sensuum, mutantur colores. Ita in facie si pallescit, sanguinis priuationem notat. si rubescit,sanguinis dominium. Ita & obiecta auditus,visenus in intestinis, auribus, actiones & operationes laesas indicant. ita & odoratus. Foditor putredinem in humoribus & per aluum exeuntibus, per nares, per urinam circa illas partes affectas, indicat: & ita obiecta gustus ex saporibus humores iudicantur. Ex tactu, ut calore percepto vel frigore, vel dolore. Ex ualitatibus vero secundis naturalibus potentiis, ut urities, asperitas, lenitas, raritas, densitas ; si appareant, varios affectus arguunt. Ex figura: videmus enim cepe tumorem rotundu vel forma pineali, vel longum, laxum, ut in ventriculo ex longitudine eius, vel cum transuerse se habeat, recte, obliquE, ut in musculis. Iam & quantitas consideranda, si tumidum, arefactum. Ex motu, ut si aeger percipiat humorem agitari moueri de parte in partem: idque velocius vel tardius. Hinc cognoscitur differentia laesonis & morbi natura, atque haec signa sunt ipsemet operationes; quae sequuntur morbum. Ipsi met affectus sunt signa prognostica, si sumimus ab ipsis relationem ad euentum morbi. Exempli gratia, si consideremus aliquod genus operationum & accidentium, & laesionis magnitudinem ,& magnitudinem symptomatum,& comparemus cum corpore affecto,

245쪽

pronuntiamus de futuro,num succumbet aeger vel liaberabitur ex qualitate, quantitate horum symptoma tum; si & his adiungemus diem decretorium : non tantum artem praedicendi habebimus,sed sciemus Mdiem & horam, ut Galenus latius in lib. De cris.&diebus decretoriis disputauit: quae ex lolio non pos-

stitit indicari solo. Sic igitur ex duobus sentibus sci-

passioniblii t-- licet, actionibus & pastionibus totius,accepit omnia Animaduertit igitur num actiones animales. vitales,naturales, lint ablatae, diminutae an corrupta'. Naturales habentur ab excrementis mutatis: animales ab excrementis cerebri. Vitales, expulsu. Eodem modo& passiones considerandar,ut de actionibus dictum est. Sic primo consideramus passiones cerebri, vigiliam, somnum, deliria. Vitales, dissidentiam, timorem , pudorem. Qui enim pudorem vel ver cundiam amisit, raro seruatur: sic & iracundiam dereliquas passiones & animi motus: Naturales,ut voluptatem, appetitum, sitim & similia, qui etiam ad Mirui -- affictus ventriculi reseruntur. Idem Montanus alibi quoque signa a sex sentibus iuxta Galenum sumit,

mis, aliis no quos postea ad tres tantum sentes reducit, ut de cephalea facit cap. I. in Rhasem. Sex, inquit, sunt fontes & veluti principia apud Gal. r. De locis affectis, a quibus hauriuntur omnia signa indicantia: primum est actio hesa; secundum propria accidentia: tertium

humores praeter naturam . quartulas lolor: quintum, exeuntia: sextum, qualitates mutatae. Hos tamen

rursus reducit ad tres sentes, ad actionem laesam, accidentia , & exeuntia, a quibus stibinde eadem capit signa. Vide loco citato horum omnium sontium declarationem,qui tibi locorum aliorum morborum cxemplo esse pollenti satis nobis est locum ostendisse. Iohannes

246쪽

Iohannes Argenterius mira dexteritate omnia signa semit ex quatuor sentibus, egregia quadam methodo. primo a rei ipsius essentia: secundo a causis: te

tib ab effectibus: quarto ex similitudine. Si quis plura de his desideret, videat eundem libris duobus is

De ossiciis medici & praesertim cap. i 8. lib. r. BRo. At unum hic admiror, quod tam vatij sint medici vestri, ut in numero λntium , ex quibus sumunt signa, non concordent: quod artis vestrae inconstantiam arguere videtur, cum unus duos fontes , alij

tres, alij quatuor, alij vero sex ponant. PHi t. Nullo modo Brute artis instabilitatem haec designant, cum illud potius artis excellentia, praestantiam & magnitudinem & profunditatem declaret, quae nunquam

exhauriri possit, & quae varia methodo, eaque tamen numero, ex certa constet, quanquam omnes ad unam viam ten- dant, eamque firmam & constantem ac certam, ad omnia signa inuenienda: licet unus alterum videatur

excellere,quisq. tamen ingenium suum plusqua diuinum ostendit ad artem tam praestante & profundam excolendam. Sed nunc ad causas quoque progrediamur, quae ex loth diuinatione minimὸ petendae sunt. Caust igitur breuiter aliae internae,antecedentes dictae

vel πη γυμναι in ipso corpore nostro natae: ut sunt sanguis, pituita, Vtraque bilis praeter naturam asse cta. Externae primuiuae et καπιμπκαὶ, extra humanum corpus positae, ut frigora, aestus,venena & innumera alia &c. Iam quoque quae externae sunt seu euidentes, quaedam sunt necessariae, Vt aer ambiens, cibus, potus, quies, semnus, vigilia, animi pertu bationes, ut metus, maestitia, ira, gaudium, agonia, verecundia. Non necessariae, quas declinare licet, ut sunt aestuaria,balneae,unctiones,Vestes dorcs, Venus,

clamores,

247쪽

cause exiri uti non si peten ia ala jumenda.

De iam'.

vam modo cause sumun.

tura

clamores, dolores, nauigatio, vectio, gestatio, ichii casus, morsus bestiarum, attritus, diri immanesque cruciatus , externi motus, contusiones, vulnera, &alia infinita, quae fortuitu in nos irruunt, quae si ex Vtinis petere vellemus, stulti homines diceremur. Interiores autem causae ab euidentibus defluunt, de quibus ad longum vide Fernelium, &, si libet,Galenum De causis morborum & symptomatum, tum alios omnes medicos praestantes, qui de iisdem scripserunt. Quod ad causam finalem attinet in arte medica non obseruatur: eisiciens vero maximE cum alterat & deducit corpus ab aequalitate ad inaequalitatem, atque haec ipsa est aut interna vel primitiva: &intus alterant,cibi, potus, medicamenta: extra, animi affectus, ira, motiones , coitus, semnus, vigilia. Materialis causa etiam cssiciens causa morbi esse potest, eaque duplex: Vna, materia ex qua, ut humo res : alia, in qua, ut membra recipientia morbos &iodispositiones. Formalis,ut in febre calor extraneus. Sic de causam morbi vocamus,quae quocumq. modo morbo conferunt, vel quod constituant, gignant, augeant,genitum conseruent ; & ita in morbis consideramus formam, essiciens, instrumentum, materiam,

subiectum & causas cum quibus & sine quibus. His& Neoterici quida adiungunt causam colunctam, de qua adhuc sub iudice lis est. Sed no opus est ut illam

quaestionem hic moueamus, cum pr. aeter nostrum institutum sit; ideo & haec pauca de causis admonui flessetis erit. Arabes autem eam admittunt; Galenus de si de hac meminit, id quidem non ex propria sententia fecit steste Donato) sed Stoicorum more locutus est ut in lib. aduersus Iulianum fatetur. Vide latius methodum Donati. Vario tamen modo hae causesse muri-

248쪽

LIBER TERTIUS. 22 I

sumuntur, tam ex Galeno De causis morborii, quam De causis symptomatu. Consule de his, si libet, uniuersalem methodum Montani,& tres libros in sigiles De causis morborum Argenterij &eiusdem librunt De causis sympto malum. Fernelij quoque medicinam de causis morborum ac sympromatum. Caet rum Argenterius authoritate Galeni sumit omnes causas a quatuor fontibus , ab his quae assumuntur, ab excretis & retentis, ab iis quae geruntur, & ab illis quae extrinsecus nos assiciunt,vel adhibentur. At- iis iis M. que tiare obiter de causis hic dixisse suffcit. Haec au- re is

iiii sumuntur.

tem curationem praecedere debebant: quae inquam omnia ex lolio minime dignosci possunt:ita nec The v rapeutica ipsa, quae curationem continet, cum ex certis scopis ea ipsa inuenienda est, a quibus deinde sumuntur indicationes curativae, ut ita methodus curanda inueniretur & absolueretur : quae similiter abvrinis non sunt colligenda. Et quod ad scopos attinet, pauca hic adiiciemus. Evt. Id maxime optamus, cum vario modo & istiscopi ac numero dispares, a medicis accipiantur, simul & indicationes. PHit. Recte quidem. Nam & Galenus in his varius est, cum aliquando quatuor scopos, aliquando plures cus -- , ponat, modo qualitatem, quae requirit selectionem

remediorum, quantitatem seu mensuram, occasio nem adhibendi, modum utendi: Hanc autem me

thodum & Iacchinus sequitur, interim in curando spectans primo temperamentu ipsius partis, partem ipsam, utrum princeps sit vel ignobilis, situm colligantiam. Sed de his plenius 3.7. io. Methodi m dendi agit Galenus. Montanus autem quinque scopos ponit, Quid sit agendum, quantum agendum; quomodo, ubi, quando. idque cap. 34. in methodo medicinae

249쪽

Scepus quid. Iuditario. c. ndistis.

medicinae uniuersali. Alij verb ex Galeni inethodo proponunt, quid sit agendum ; an id quod agendum primus scopus seu indicatio docuit, sperandum sit; deinde quibus id perfici debeat. Fernelius vero a

tem medendi ad tres scopos quoque reduxit, ad remediorum genera,quantitatem,utendi modum. Ia chinus autem sex scopos posuit: quid, quali, quanta, quando,quo nam modo,quo ordine.Argenterius qui hanc rem fusius tractauit,hanc methodum in nouem scopos digessit, qui & aliis omnibus actionibus communes existunt.Iohan .Heurnius noster plane pertractauit. Caeterum haec omnia si ad longum enarrare vellemus, in integrum volumen excresceret nostra oratio,quod praeter nostrum institutum est. Sed cum illi auctores de quibus nunc diximus hanc rem optimc enuclearint, nos quam paucissima adseremus, &l raecipue ea, quae manifeste declarant, haec minimξ aotio inspecto posse indicari. Et ut hoc ordine fiat, prius indicationem, coindicationem, contraindicationem , correpugnationem declarabimus, cum his

scopi iam dicti perficiuntur, vel non. Sed prae omnibus quoque dicendum quid scopus sit. BRvT. Explica igitur quid haec nomina sibi velint. PHIL. Sco pus autem est terminus in quem dirigitur actio. Indicatio vero ratio agendi, quam ostendit speculatio scopi. Vel indicatio est cognitio eius, quod conferre potest vel nocere. Coindicatio est illud, quod non primo,sed alio loco, siue per accidens ostendit,quod

monstrat ipsum indicans. Sic vires victum indicare dicuntur vel mistionem sanguinis temperies Vero, corporis aetas, sexus, consuetudo idem coindicant, quod scilicet ostendant, qualis sit virium conditio, quarum interuentu nec primo nec per se victus rationem

250쪽

nem declarant. Contraindicatio est illud, quod pri- mo impedit fieri quod ab indicante suggeritur,veluti 'in vacuatione,quam multitudo humoris indicat euacuandum. Contra indicans erit virtus, quae proprie& immediate illud reluctatur,si quidem infirma fuerit, ut pote quae magis, quam alia omnia, quor in nobis secundum naturam existimi, a vacuantibias prosternatur.Correpugnatio est illud ,quod secundo loco indicantibus sese opponit, quae & Correpugnantia dicuntur: qualia in vacuatione aetas, sexus, corporis habitus, anni tempus, & caetera huius generis, quae quum vires infirmas monstrent, ideb vacuationem non admittunt, aut eam moderari dicuntur. Qua tuor haec iam dicta scopos praedictos perficiendos vel no perficiendos declarant. Quae enim hortantur per se sunt indicantia : quae eodem modo reluctantur, contra indicantia. Quae illud per accidens coindi

cantia: quae hoc correpugnantia. quae autem nec suadent, nec dehortantur , ea tamquam non essent,

haudquaquam considerantur. Exempli gratia, dicimus victum indicari a viribus e contraindicari a morbo: coindicaria temperamento,arta te, sexu &aliis, quae quales & quantae sint vires otandunt: i lis vero correpugnari, quae morbos ipses declarant. Galenus tamen haec subinde, & alij omnes qui illum sequuntur, maxime confundunt, & sic infinita ponunt,quae indicent. BRur. Si sibi ipsi contrarientur medici in illis, quid tandem certi statuetur' Evt. nanquam haec siti binde confundant, & minus proprid loquantur de his rebus, omnia tamen haec consideranda sunt tamquam ad curationem Conuenientia. Hinc etiam 3octissimi illi medici superiores haec ad curationem rati conferre, etiam pro indicantibus

SEARCH

MENU NAVIGATION