De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

quibus

Montanus curatis rem

posuere de Montanus & Fernelius ac alij infiniti, unde etiam Donatus Galenum defendit aliquando contra Argenterium De medendis febribus parte i. qui scrupulosius haec inquirit, ut ipsemet perlegere poteris. Interea si cui magis placeat exacta & magis scrupulosa harum indicationum inquisitio, is perlegat lib. r. Argenteri j De ossicio medici. PHi L. Recte ais o Euloge,& quoscumque auctores Brutus legere velit de omnibus istis scopis & indicationibus, facile ex iis dignoscet,non ex urinis, sed aliis rationibus colligi debere. quos inquam scopos neque indicationes sui Empirici unquam intelligere poterunt,quum medicum in logicis disciplinis versatissimum requirant si quis igitur scriptis Argenteri j & Donati adiunxerit ea, quae & Montanus in si a uniuersidi scripserit m thodolacile intelliget, lubd medicus optima meth do imbutus esse debeat. si recte aegros curaturus sit: nam & in particularibus sese quoque exercere deber, ut sitos discipulos circa indicationes egregiὸ instruxit in sitis commentariis in Rhasem, ut uno exemplo atque altero ibidem posito, reliqua facile quae ad hanc

rem iectant, inueniet. Sic praecipuam curationem stimit a morbo, Sc naturam huius in sex rebus scrutaturi primo morbi essentiam, eiusque sormam seu naturam, an in solo temperamento, aut cum aD fluxione materiae vel sine, vel in compositione vel in solutione continui, simplex ne sit an compositus, liligenter examinat: unde variae resultant indicationes. Secundo terminum eiusdem inquirit an factus,fiens,

aut in facto esse. Factus indicat curationem, qui fit quod factum est ut curetur: quod furiarum ut prohi beatur. Tertio morbi accidenti inuestigat, utrum cum febre, dolore capitis, virtutis debilitate &c

252쪽

Quarto considerat motum, an praeceps, tardus &c. Quinto tempus. Sic in principio euacuam us,in statu quiescimus. Sexto mores animaduertit,an bonorum vel malorum, ut ulcera maligna, febres pestiferae: ab his sumitur curatio considerando naturam morbi. secundo sumit a causis,& quia variae, modo intexnae, modb externae, a quibus non sumitur indicatio curandi nisi cu adsint: quia ab eo quod non adest nulla, sumitur indicatio. Sic in morbo frigido,ab aure frigido : si aer causi aegritudinis adhuc adest, tunc gb illo

sumitur indicatio,vi corrigatur. Cavis vero internae eum duplices sunt apud eunde, quaedam coniunctae proxime adhaerentes morbo: quaedam antecedentes. ab utrisque variae sumuntur indicationes. Si antecedentes , euacuari indicat per loca communia conta nientia, per secessum, urinam &c. Si coniuncta in dicat a loco affecto, vel derivationem vel simplicem euacuationem factam perscarificationem vel sonaei rationem &c. Haec uniuersalia sunt praemittenda, . quibus deinde particulares indicationes curatiuae sumuntur. Tertiό principalem curationem capit a corpore affecto seu loco affecto vel membro ipso, idque octo modis: primo a substantia membri, an carnea, musculosa. neruosia, an chord;e, ligamonia, membranae , plurimi sanguinis, set exanguis. Secundo modo substantiae,an membrum durum, molle, den'su m, laxum, compactum. Tertio δε temperatura: Siς. sicca conseruatur in sicco: frigidum cum moderatEὲ calidis est reducendum ad temperamentum. uar' tb a plasmate seu compositione, si habeat ductus vel non. Quinto a colligantia. Sexto a situ. Sepyimo a passibilitate vel sensibilitate. Octauo ab operationibus . Verum de supra Rhasena varias indicationes P. proponit,

253쪽

proponit, quales & nos in libris nosti s Obseruatis num de curationum medicinalium posuimus. At vide caput De spasmo, ubi plures indicationes ponit

Montanus: Primam indicationem a forma. Secundam a termino. Tertiam a symptomatis. Quartam amotu morbi. Quintam a natura morbi. Sextam a causis. In capite De cephalea tres tantum ponit indicationes communes, a morbo, membro, virtute.

Rursus quae fit a membro, primo a nobilitate membri : sic nobili cito occurrendum. Secundo ab operatione illius membri: ita si vitae necessaria, ut cordi membra corroboranda, & spiritus recreandi. Tertio a sensibilitate: sic adurentia magis applicanda insensibili membro. Quarto a substantia, idque secundum temperaturam vel eius habitum. In temper Gra opponuntur gradus oppositi, sed biliosus incidens in tertianam minori reductione eget quam pituitosus. Quod ad habitum attinet, scilicet laxi tatem. duritiem, raritatem , mollitiem. Siccioribus membris sicciora conueniunt. Quinto a communicantia: Sic os ventriculi licet non sit nobile membrum , propter communicantiam a cerebro minimὶ negligeridum, ideb non fert elleborum, aut laxantia fortia,nisi odorata & roborantia apponantur. Sexto a compositione de viis. Si viae angustae, laxantia &emollientia conueniunt: si amplae, non indigemus pparatu . Septimo a dia stu viarum: sc in gibbo hepatis cum prouocantibus urinan, Anconcavo per intestina. Octaud a situ; in profundo fortiora : insuperficie debiliora. Indicatio a virtute: cum autem

consistat steste Galeno i 1. method. in spiritibus &membris solidis i. de diriab. Tria eius subiecta posuit,solida memesa , impetentia, & fluentia. . Solida

testo

254쪽

teste Hippocrate ut spermatica. Impetentia, ut spiritus. Fluentia seu contenta, humores. Ex horum intemperie & amissione virtus deperditur. Igitur indicationes a virtute, ab his tribus sumuntur: quot ergo modis spiritus ut ab his incipiamus assciuntur, tot modis indicationes sumuntur. Possunt autem v iur. nassici & resolui ob nimium coitum, inediam, labo res, ob dolores multos, vigilias, tumores,animi accidentia, ob euacuationes immodicas a natura vel arte factas: ita quod quando deuenitur ad conseruationem virtutis, inde sumitur maxime indicatio: Si autem spiritus erunt tantummodo inaniti, exhausti, ut contingit in laboribus, animi angore, & dolore; aue ob foetorem aliquem, aut ob gaudium difIoluti sunt indicatio est ut restaurentur, cum his, quae subit finguinem generent, ut sunt anhelare odoratae,&odorari vina aromatica, & quae a proprietatev irtutem cordis roborant. Si vero spiritus affecti sunt, non

quod sint exhausti vel inaniti: sed quia in qualitate alterati sunt & seipsis frigidiores facti, ut in tremore de paralysi, ubi spiritus non sunt apti ad mouendum. propter frigiditate,vel si admisceantur eis flatus crassi iis .& corpulenti, corrumpent temperaturam illorum. Et ideo cum vario modo assci possitiat, variae etiam

indicationes sumuntur. Vnde si pauci fuerint, multiplicandi sunt: Si autem cum flatibus permisti,eu cuandi sent flatus isti per halitum. Semper enim per contrarium sumendar indicationes. Si ratione humorum virtus fuerit affecta,cum multipliciter hoc fieri potest , multae quoque indicationes sumentur. Si sanguis fuerit paucus, pauci etiam erunt spiritus. Si crassus, pituitae & melancholiae vel etiam bili perminus, bonos spiritus non generabit. Si multitudo quo

255쪽

118 DE INCERT. VRIN. IV D.

ad vasa & plethora fuelit causa ut spiritus laedantur, per talem plenitudinem tape ad subitam suffocati

nem deducuntur aegri,quia arteriae non possunt euentari, cum sint ita obstructae, nec etiam sussceret tantam aeris, ut tantae moli sussiciat. ideo habitus athletarum qui ad summum deuenit, ut diccbat Hipp. periculosus est,& cito soluendus: propterea indicatiocli ut per phlebotomiam sanguis minuatur. Si vero pituita vel alius humor fuerit, euacuandus est per pharmacum. Et ita quot erunt cause virtutis debilitatem facientes, tot etiam indicationes sumentur. Similiter si propter solida id contingit, vel erit ob nimiam laxitatem corporis, & dilatatione,& spirituum exhalationem, qui difflati in syncopas multoties deducunt. Si vero ob nimiam corporis soliditatem,tum quia spiritus colliduntur de penetrant ad profundum. virtus debilitatur,& variae tunc sumuntur quoque indicationes .iSi quidem ob nimiam strictionem & siliditatem si virtus fiat debilis, aperiemus. Si ob nimiam laxitatem, constringemus. Et ita ex Montano habuimus tria capita, a quibus indicationum fontes deducuntur, praetermissis iis, quae a regione, temperie anni, consuetudine, exercitiis sumuntur, quae potius secundum Argenterium coindicationis conditiones sunt, quae limitant operationes nostras ac sunt

veluti frenum. lam plusquam satis vidisti Brute quod indicationes curandi non sumantur ex lolij inspectione, ut hactenus malὸ arbitratus es,& sic multo plura attribuisti uroscopis vestris, quae nec ipsi sciunt

nec obseruarc possint. Bnv T. Video medicinam captum meum superare. PHi L. Quam male autem tuis Empiricis circumforaneis, &, quod magis ridiculam est, tuis medicastris eam ascripscris, nunc experirisi

256쪽

LIBER TERTIUS. 2ry

periris, &quod uromantes ea quae t runc diximus, ne cogitatione quidem capere,& complecti pos int,tantum abest ut recte medeantur. Quare ut haec quae nunc demonstrauimus) clarius adhuc intelligas,contra illos medicos nunc agemus, squamuis antea id ex parte probaui imis) qui medicamenta ex solo lotio praescribere nituntur, tamquam ab eo solo indicatio- ,

nes sumerentur, quod veteres medici nunquam tentare ausi sunt: & ut hoc ordine fiat, omnes scopos ex quibus indicationes sumuntur, percurremus, iis adductis, quae nobis ad hanc rem adhuc necessaria videbuntur. E v L. Probe facies, si haec Bruto paulo diligentius ostenderis. Nam hoc ipsum aliter fieri non potest,quum ipsa medendi ratio semper veluti in scopum, in morbi intendit causas, disserentias, ac id genus alia, quae ex morbi dispositione & loci affecti natura semper conflari debet. Ex quorum cognitione princeps oritur indicatio, & non a lotio. Vires enim vi ei mo grotantium hera est medicorum, quae a morbis indicationes remediorum moderantur, quarum robur non ex urina, sed ex aliis rebus indicatur, ut nunc ex partc demonstratum est. His adduntur, artas, locus 3 in quo decumbit aeger,temperamentum,consiletudo,

& id genus alia: quorum omnium gratia coguntur medici, iis addere, aut abstrahere, quae in morbum agenda animo conceperunt. Quod cum ita sie habet, manifesti errores urinae inspectionis existunt; quae ut morbi diuinare essentiam non potest; ita nec vires, neque alia indicantia, coindicantia, contra indicantia & correpugnantia aegerrimc augurio assequitur: quorum omnium maxima habenda est ratio, si aegris tecth considendum aut medendum putamus. BR v T.

Ex rationibus vestris quasi impellar, ut mens quo-

257쪽

aso DE INCERTO URIN. IV D.

dammodo in vestra opinione conquiescat, vel in vestra sententia si ita libet appellare,) quod recta medendi ratio aegri praesentiam desideret: verum cum sciam opinionibus omnia teneri, desperatam esse cognitionem certi, id tamen sequi lubet, quodcumque verisimile videatur: quocirca expecto, quem exitum ista disputatio sit inuentura. Si enim sint aliqui ex vestris medicis, qui eadem mecum sentiunt, qubdmedicamenta ex sola lotij inspectione praescribi pocsunt, id pro me faciet. Interim si quid habeas contra eos, explicabis, & de mea sententia decedam, quanquam curum sit de sita auctoritate deiici. PNi L. Id quidem ijs, qui rationem sequuntur, durum non est; at obstinatis omnia dura sunt, qui nullis rationibus a suis opinionibus,quamquam malis,divelli se patiuntur. Verum operam dabo,ut iis posthac minime acquiescas, qui nobiscum de hac re non consentiunt. BRvT. Hoc aggredere dum voles, me docilem ac beneuolum praebebo , modb non obscuritatem de

quasi tenebras ob sensus offundas , quas illustrari velim. EVL. De ea re non dubites, quin idem &Philiatriis praestabit.

C A p v T V Contra medicos qui medicamenta temerarie admodum,exsti instectione lolij prasicribunt: cum remedia a scopis

certis 2 indicationibus petantur. PH i t. Q od vero capite superiori ostendebamus mi Brute, id & nunc vero verius esse comperies, videlicet quod sine scopis praedictis & indic

tionibus nemo unquam recte curabit, quantumuiSiam multis annis libellui Iohannis de Tornamira li gogicua

258쪽

gogicus dictus circumseratur, qui ex utinae iudicio

medicamenta praescribere videtur, tamquam indicationes curativae ab ipis lotio sumerentur: quod i men de tanto viro non potui non admirari, qui suo tempore celebris medicinae Doctor fuerit & in schola Monspeliensi celeberrima Cancellarius extiterit. Qui ita in suo Introductorio dicto, nobis scriptum cintra amreliquit. Si ergo urina cum rubore aliquali vel magno, tibi praesentetur, talis arguit sanguinem abun-ι iij in pectis dare, in hepate & in venis de communi cursu. Pete ergo, cuius aetatis sit ,& an sit consuetus uti phlebotomia, & finaliter dices, Dubito quod oporteat ipsum phlebotomari, si vult praesieruari, ab una te

tiana vel alia magna aegritudine. Sed interim utatur tribus vel quatuor diebus aqua endiuiae. Et ponit deinceps multa remedia & lenientia pharmaca. Et ita quoque de urina citrina & pallida agit,quibus adium git & medicamenta quaedam, ut ad longum quis videre potest. E v L. Et tales habebantur antistites. O tempora, o morest qui ita cautelis urinaru indulgebant, ut aegros saepe in periculum praecipitarent. BR v T. Videtur tamen hoc ipsum in dubiu trahere,& ea ratione addit aliquas circunstantias esse considerandas, aetatem stilicet&constretudinem. PHIL. Interea relinquit praecipuam indicationem,quartam in venae sectione quam in pharmacis adhibendis consideranda venit Num vires admittant,quas lotium indicare non posset: & ut prius quoque demonstratum est; nec lotium rubrum semper indicat venae sectionem. Quid igitur aliud fecerunt eiusmodi cautelis, quam quod uniueris orbi misere imposuerint, cum

potius palam profiteri deberent, lotium in hac re f pe medicum posse fallere, & ideo alia quoque consi-

P deranda

259쪽

ira, DE INCERTO V RIN. IV D.

deranda esse. Bavr. Quid ais eiusmodi celebres, thominibus quoque imponere,cum antἡ id incis Empiricis δc circumforaneis imputabas 3 adeo ne hoc commune malum est' PHi L. Maxime quidem tum huic ac omnibus,qui ex solo inspecto lotio indicati nes curandi ac remedia petunt. Qui vero Dogmatici medici sunt, indicationes mittendi sanguinis sumunt ex morbi magnitudine, & virium robore: per quas

quoque vias instituenda sit purgatio, id viiij sedes de

naturae motus seu inclinatio indicabunt, non autem lotij inspectio,vi Tormam ira asserere videtur. Quin potius nos si rectam curationem instituemus, omnes scopos percurremus, a quibus & indicationes sumemus, atque ex iis remedia' apta maiori considentia, quam ex lubrico urinae iudicio sito, praescribemus. Eu L. Recte ais:quare ut Brutus haec ad unguem percipiat , ea diligentius explicato. PHIL. Faciam, eo quod haec urges,licet de iis alibi dixerimus;tamen his quaedam subiungam in gratiam Bruti ac iuniorum medicorum, quae partim ex Argenterio, partim ex Montano, partim ex aliis praeclarissimis medicis collegimus , cum haec maxim E ad hanc nostram disceptationem conueniant. Primus itaque scopus erat,

an agendum sit: hoc enim prudentis est signum, pri-yrimi si vi mum,num illud quod attentemus, sit possibile. Si enim possibile,agemus. Si impossibile, nequaquam. qute ex urina non siint, sicuti & reliqua iam dicenda,

perenda. Vt autem agat, vel non agat medicus,duoicire oportet,nempe causamessiciciatem,& materiam seli in strumentum. in quo medicus operetur. Si igitur asere debemus, haec oportet scire: istis cognitis deueniemus ad modum curandi. Quando enim dicimus posse agere vel non, fit duplici de causa: vel quando

260쪽

LIBER TERTI V s.

quando deficit potestas, vel quando instrumentum.

Et tunc si agere volumus, math operamur. Cum igitur agere possumus, oportet ut adsit causa materialis: ni si materia deficiat, ut si aliqua pars corporis au , ratur, vel nasi vel ossis, illa reficere no possimus, quia deficit materia. Ergo si operari velimus,oportet quod adsit causa materialis. Iam quoque ipse medicus deficit, propter suam imperitiam, iῖnorantiam, vel minus probatam experientiam,qubd non scit operari, quemadmodu Empirici tui, ac circumforanei,quum multi ex iis potius ad stivam apti sint quam ail medicinam, qui etiam praeter imposturam nullam aliam artem aut experientiam habent. Addequbd medicus etiam expertus deficere posset, propter operati nes qua clam a medicis praestantissimis descriptas, quas ipsi facere solebant: tamen nullus hoc tempore eas attentare audet,ut sunt incisiones hydropicorum vel ob ignorantiam eius rei vel dissicultatem. Et ita imbecillum tale erit remedium ex parte medici aut potius chirurgi, ad quem talis inciso pertinet. Vel etiam quod vires sint deiectis,neque tutum sit eas ad-

ministrare. Contingit etiam aliquando,licet materia&instrumentum adlint,ut medicus operari possit,tamen non licet ob alias circumstantias, quae interius aut exterius subiecto essentialiter adueniunt & operationem impediunt: intra vero ut sunt temperaturae, motus animi, aetates. aliquando & aegrotantes sunt

obstinati,ut nulla remedia admittant, vel iam sepradicta illud vetant. Nam si victu tenuiori utendum est, modo talis non adsit temperatura biliosa, quae hunc no ferat: quae temperatura quoq. vel esse pol rit in parte corporis, vel in toto: in parte, Vt qui habent ventriculum debilem,tales & facile incidunt in

P ue syncopem,

SEARCH

MENU NAVIGATION