장음표시 사용
271쪽
praeter naturam substantiae, quae indurant: ram, quae densant: & relique pari modo. Sola vitiosi humoris conditio purgatoriam vim praescribit, ut bilis,quae bilem trahit,& ita de caeteris. Quae a loco & eius affectu nomen accepit, tum loci ipsius, tum morbi natura, quam adhiberi oporteat, ostendit. Sic stomachus, venter, iecur, ea emagitant medicamenta, quae robur addunt, ut absinthium. Vnaquaeque pars suum peculiare remediu petiuita & etiam morbi peculiaribus remediis iuuari creduntur, ut comitialis, paronia &c. Attamen Argenterius,inquiens,quae qualitatem indicant Gal. 3. meth. capit a partis situ, ut in vicere exiccantia: id affectus potius quam situs declarat. 8. Methodi,a consuetudine, regione, anni tempore,ab ipse temperamento , sed illa potius sunt coindicantia. Diligentius D. Methodi, a morbi qualitate eam pe---δ-- tendam praecipit. Qualitas itaque morbi,qualitatem remediorum indicat. Et sic etiam quae morborum causis & symptomatibus propria sunt auxilia,ab illorum qualitate indicabuntur. Quamobrem remediorum qualitatem indicabit qualitas corum, quae sunt praeter naturam: Victus autem qualitatem, eorum quae secundum naturam existunt. Sic qualitas humoris ut in sanguine crassiis sanguis,latam sectionem
postulat. Evt. Belle Auidem, neque haec indicatio a lotio sumitur: sed cum sanguis melancholicus se rit, idem plaerumque crassus est, & in talibus latam sectionem facere iubemus. in biliosis morbis bilem
euacuamus, & eius qualitatem calidam & siccam refrigeramus & humectamus. Nunc quintum scopurn si placet, explicato. PHi L. Hunc ad quantitatem reserimus, cum iusta mensura in omni re tenenda est.. Cum aute scopos curativos alibiGalenus sub quatuor generibus
272쪽
generibus comprehendit, quae medicus praecipue inuestigare contendit. Primum est remediorum selectio, secundum mensura,tertium occasio adhibendi, quartum modus utendi, sie' applicandi ea. Nec enim sat est nosse quod vacuandum, aut calfaciendum sit, nisi & vacuationis & calfaciendi mensura habeatur,& tempus quo comode fiat, & quae sit administrandi ratio ineunda. Nam qui in uno horti deliqueri facile poterit aegrum perdere. Vnde& Herophilus dicere H , ---sblitus est; Nihil magnum praestare auxilia posse, ni commodum administratorem nacta sint. Quin imo μsine eo non magis usui esse, quam damno. Alij rem
diorum genere, quantitate, utendi modo artem medendi comprehenderunt, ut Fernelius. Nos autem nouem scopos omnes declarabimus ad maiorem perspicuitatem indicationum. Quantum igitur ad hunc scopum quin tu attinet, nullibi magis peccatur a vestris Empiricis & vroscopis, a Brute, quam in mensura , cum adeo enormiter non tantum purgent &euacuent, imb uno die contra omnes medicorii pro cepta& venam pertundere iubent, & pharmacumvltra modu soluens audacissimi nebulones exhibenti neque in his, verum etiam in nullis aliis remediis aut praesidiis quantitatem obseruare sciunt: hinc mortes agunt per experimenta,& impune homines cidunt.
BR v. Credo haec lubrica esse & periculi plena,si plus
detur quina oporteat. Tu interim prosequere quomodo haec indicatio sumatur cum tanti sit momenti, fi quis in hac errorem committat. PHi L. Recte admo nes. Quantum igitur sit agendu, teste Montano, siu-mitor etia a causa materiali corporea,vel incorporea, porea meονα etia a causa formali. Hinc ars medica ta longa &dissicilis est cucotrariis egeat; in quantu suerit lapsus:
273쪽
in quo &aegri virtus spectatur, & quantum a naturali habitu recessias sit, siue rerum mole, siue gradu
agas, siue parum,sive multum alterandum, euacuan-
dum, infrigidandum &c. Non fatis est quod contraria contrariis pellantur: sed quantitatem scire oportet, si morbum calidum nimium refrigeramus, frigidum gignimus: quod ne fiat in morbo, naturam corporis callere oportet, & morbum ipsum & medicamentorii rationem. Quidam ex his locis desiimunt indicationes, sui Montanus quoque a natura morbi,
a modo recessus,a temperamento, aegri viribus,consuetudine, vitae conditione, anni tempore,aetate,cOnsti tutione coeli, motu morbi, vel cauis, quiete, loci affecti natura, quam deducunt in temperaturam,
substantiam, functionis dignitatem, sensum. Sed &praecipud ex mente Galeni quem & sequitur Acallia
familiaris noster cum in Gallia praxim exercerem inquantitas remediorum primo sumitur ex magnitudine affectus : sub quo nomine assectos , intelliguntur morbus,eius causa & symptoma. Assectus igitur magnus, non solum medicamenti copiam, sed & v hementiam postulat: exiguus minorem modum, &vim remissiorem: atque,ut semel dicam, aequali medicamentorum excessis,contrarius naturae propri) e cestis abigendus est. Ubi igitur vehementer immutandum corpus est, vehementer immutantibus est opus: ubi modice, iis quae modicὸ immutent: ut in primo, secundo, rertio,quarto ordine: ita de aperien
tibus, letergentibus & reliquis. Sic par pondus, ct
mensura pari morbi magnitudine adhiberi debet. Validus recessus valida requirit: Itaq. remedii quantitas,quam maxime fieri potest asseetias magnitudini respondeat. Secundo a pertinacia affectus,quae medicamenti
274쪽
dicamenti quantitatem variat : si quidem is facilὸ
solui possit, parcius ac rarius offerendum esse commonstrat: sin aegre ac pertinaciter, liberalius & frequentius. Tertio a viribus: sin imbecillae, parcius &rarius: si sint validae, largius & frequentius. Quarib ex propria priuataque natura: nam ut hae vatiae sunt, ita& varium medicamenti modum postulant. Sunt enim quibus id in alimentum vertitur, si deuoretur: iique liberali lis ac vehementius suinunt. Alij contra a quovis facile laeduntur, sic ut interdum solo eius olfactu ad vomitum prouocentur, atque iis parcius& blandius dandum est. Quinto a partis conditi ne, atq. haec sentiendi praestantiam, ac hebetudinem,
crassamentum, ossicium, formationem, situm ac societatem cum aliis partibus complectitur . Acutus enim sensus,vehemens ac copiosum medicamentum
respicit, quod obtusus hebesque admittit. Quemadmodum rara, mollis, & laxa materia militis: densa, dura, ac compacta,valentius recipit. Sic partes principes, & quae uniuerso corpori ossicium suum praestant, cluales sint ventriculus , iecur, cor, cerebrum, blandius ac parcius. Contra obscurae, ipnobiles, de quae munus publicum non habent, acrius & liberalius ferunt. Sexto a partis formatione,eandem habet rationem. Si quidem partes quae tam intra se quam extra vias habet faciles ac patentes , per quas medicamentum ad locum affectum ferri,& morbi materia digeri possit,mitius ac parcius: quae verbmeatibus carent,aut angustas vias habent,vberius & acrilis emagitant. Septimo a situ& cietate partium : quae enim in superficie constitutae sunt, & quae societatem cum ventriculo & intestinis habent,paucum ac mite;
quae vero longe a viis purgatoriis distant, largum ac vehemens
275쪽
vehemens exigunt. Evt. Diligenter igitur quantitas praesidiorum exploranda, cum materiae praesidi rum dexter usus, iuxta Gal. ad Thrasyb.& 9. Methodi cap. 3. consitit in quantitate, qualitate &occas ne. PHiL. Quamuis ita haec se habeant, tamen Argenterius quaedam ex his inter propria indicantia non ponit; sic inquiens : Alterandi autem quantitatem tradit Galenus, ab aegri natura,si tu, consorinsetione et vacuationis vero quantitatem ab aetate,natura anni,temperie,regione,consiuetudine,atque qualitate
peccantis humoris indicari: nam haec quidem imp dire aliquando possunt, ne utamur ea quantitate r mediorum ; quam ipse affectus postulat, aut ostendere sint apta quantitatem eius,quod verὶ id indicat. -pruris Erunt igitur aut coindicantia, aut contra indicantia,& sic inter indicantia proprie non sunt ponenda. rra ieris, Quamobrem csi sentientibus positis principiis,quantitatem actionis & materiae,qua egemus, a quantitate eius quod materiam ostendit, indicari, victus sicilicet quantitatem a quantitate naturalis status: remediorum vero ab excessu eius, quod praeter naturam existit. Quibus quidem contraindicat quantitas op-Γosti generis, & alia impropriE, quae omnia prohi-ent haec obiri,quae ab indicantibus suggeruntur. Sic vires solas teste Galeno, & illarum quantitatem indicarc, quam morborum vehementia impedit. Magnos morbos, magna remedia, quae vires labefactatae non ferum. Cum autem & quantitatis nomine molem & certam rei mensuram complectamur, utrumque indicabit moles & mensura affectus. Qui enim magnum sipacium occupant morbi,molem remediorum requirunt, quae uniuersum affectum ambiat: &qui plurimum a mediocritate recedunt, tantum inistendi
276쪽
tendi anxiliorum vim postulant,quantum est eorum recessus. Quibus pariter refragantur quae secunddin naturam in nobis sunt: si quidem aestuante ventrii culo, septi transuersi vicinitas prohibet, ne refrigerantia toti parti affectae admoueamus. Et corpore alimenti inopia laborante,imbecillae vires vetat, ne tantam alimenti copiam ingeramus, quantam affectus
vehementia postulat. Quae quidem si hoc pacto distinguuntur, omnis confusio tollitur. BRVT. Haec tamen contrarietatem inter se habere videntur. Evt. Sive confundantur siue non, omnia iam dicta quan titatem remediorum ostendunt, atq. ex iis cognosco mus, non autem ex lolio, qua mensiara medicamen
ta& praeseribenda de danda sint. Bavr. Labascit
certe animus,ac praelio nondum confecto, superatum me fateri propemodum cogor. Scd nunc sexti scopi indicationem a vobis audire opto. PHIL. Sextus sextussiem scopus erat, quomodo agendum sit. Cum autem quantitate rerum diuerse modo uti possumus,nec parum obsunt, quae confertim exhibentur, si paulatim de per vices partiri dcbeant, ideo sextus scopus rebus modum constituit. Evt. Quomodo vel quo modo, inquit Montanus,agendum sit etia considerare oportet : nam alio modo agimus quum morbus malignus
est, de alio quando benignus, & alio modo cum adsint symptomata, vel haec ipsa desint. Iam & causa materialis in qua id indicat, seu subiectum in quo sit
morbus, aliter in cerebro, aliter in hepate. Et ut haec commodius fant,adiungunt quidam, ut etiam Montanus facit, aegri mores, consuetudinem, vitae propositum, regionem, anni tempus, aetatem, constitutionem, motum, quietem morbi, naturam loci atam. Mores consideramus : nam aliter in rusticis, nautis,
277쪽
aliter in mollibus,delicatis procedimus: nam isti so tiora ferunt; hi vero mitiora. In consuetudine, quibus pharmacis assueti fiunt, hic duris, ille liquidis, alius leuissimis purgationibus offenditur: sunt denique alij, qui citra nauseam omnia admittunt: quidam verb omnia respuunt, iis mille artibus & sucis medicamentum commendandum. Vitae propos tum spectamus: ita fabri ferrarij medicamentis humidis gaudent; fullones, piscatores siccis,ut catapotiis. R gio, anni tempus, constitutio,aetas calida, frigidis&c. Motum & quietem animaduertimus,si materiae adsit defluxus,ex vel nuc fluit,aut fluxura mox est vel partim fluxit,partim fluit,vel iam dudu fluxa quieuit. Si fuit aut fluxura sit,ad paries loco ad que defluit oppositas auertenda materia: indeq.euacuanda est. Sin partim fluxit, partim adhuc fluit, ad locum oppositum trahes auertesque,& a loco affecto euacuabis.Si coquieuerit, aut a loco affecto euacuada, aut ad proximam partem derivanda. Affecti loci natura quomodo agendum sit, indicatur a fila temperatura,vistaequalis tamen, quod etiam pro membri temperamento faciat. Sic si cor calefactum, refrigerandum
aliquid calidi praesidi j addendum, a substantia, ut si
durum solidum membrum,quo aditus pateat aliquid tenuis substantiae medicamento adiungendu. A functionum nobilitate, ut pro corde odora, Ventriculo constringentia & calida. A sensu: si locus acuti sensus, mitioribus: si obtusi, vehementioribus. A post tu. Chirurgo quidem quomodo ligandum, incidendum , urendum: medico inungendum , fouendum, medicamentum adhibendum. Si alte positum ut vis penetret, tenuium partium. A situ & figura: profundo fortiora,Vt in via no deficiant.Si fluat materia
278쪽
teria ad principes partes, intercludenda via, ad igno- bilia avertenda. Si longa praeceps,ut gula, ventriculus: infundenda. Si ulceratio, quod quieti locus est, instillanda, praeterluenda: gulae asperae arteriae, crassane dissiciant, pectori lenta ut adhaereant. Infernis intestinis clysteres; supernis medicamenta. Id enim
situs figuraque patientis loci indicabunt. Ita Galenus quem sequitur & Acakia ad Glauconem , quinque
fontes ponit, a quibus medicamentorum modus sumatur. Primum ab humoris natura : ut bilis facile, i, -- melacholia dissicili, pituita mediocri modo educitur,& quibus locis continentur,& ita de reliquis. Item tmmtur.
bilis facilius superius, melancholia inserius, pituita
ambobus modis, qualia & de euacuationibus a m dicis scribuntur. Secundum a via,per quam humor civis reducitur. ut si evacuandus in nobilem partem vergat, hunc retrahere vel derivare expedit, in locum conuenientem: qualia sunt intestina, vesica, uterus, cutis uniuersi, palatum, nares: & per conueniente Viam,
id est, rectum tramitem , ac per directum ad locum affectum. Sin in ignobilem, & per commodam viam sinenda natura est, modo par sit humori va- icuando. sin minus , iuvanda. Quod si resideat humor in aliqua corporis parte, isque quantitate magis quam qualitate delinquat, educi sanguinis missione debet. Sin qualitate, & ad excretionem paratus sit, protinus educere per idonea ut dictum est) loca, oportet: qui si crassiis ac lentus sit, prius extenuati incidique postulat: postea, ut modb docui, vacuari idoneis medicamentis. Sin facta via est,detergi,astricta laxari debet, postea humor vacuari. At si nequestricta neque obstructa sit, aut alio quouis modo impedita, quo minus per eam humor suat, si quae de
279쪽
humore modb dicebamus colentiant: protinus hunc
vacuare Oportet. Tertium a loco sumunt, cui remedium adhibetur. Hic enim potius medicamenti formam, quam administrandi modum docet: si quidem
alia a no, alia utero, alia oculis, auribus medicamenti forma adhibenda est. Quartum a medicamenti vehementia. ut si magnitudo,vehementissimum rem i
dium efflagitet, non continuo ut diximus) illud adhibendum est, sed remistius primum, deinde paul
tim inaudiis eius viribus, tanti siper dum morbi ni gnitudo aequet, offerendum. Non enim subitas vehementesque mutationes natura sustinet. Ad eundem modum ubi corpus larga euacuatione eget, sed per imbecillitatem , aut aliam occasionem, hanc semel ferre non potest, ea in multas est partienda, ut in Ex Hi cacochymia. Quintum ex morbi conditione. iuxta enim morbum diuersus modus est utendi medicamentis,ut oculi non ferunt pinguedines & olea,& ita de caeteris. PHi L. Diligentiam tuam ac industriam, quam in perlegendis auctoribus posuisti , o Euloge, recte ostendis. Sed hic tamen admonendum ex Argenterio quod Galenus modum agendi tropon vocat pro uniuersa ratione agendi, quae primo posito scopo, reliquos complectitur. Aliquando magis improprie,quod omnes auctores non animaduerterunt, pro applicationis ratione remediorum siue instrumentis; ut 1. Methodi substantiam partis affectar, genus medicamenti, formam vero & situm utendi modum indicare, quod scilicet ex forma & situ partium figuram & formam instrumentorum excogitemus ad remedia apta. Secundo ad Glauconem & I3. Methodi partis situm scribit vacuationis modum ostendere: locum ibi pro modo capit, ut exempla osten inui,
280쪽
ostendunt, quum docet ex situ connexioneque partium ventriculum per os & anum repurgari, Sic&lib. s. 7. Methodi. ubi ex conformatione, & figura partis, vacuandi modum tradit. Sed omnes illa: signuficationes sunt violentae impropriae. Propria est autem ea,quam docet lib. I. Aphor. i7. Et quibus semel
aut bis, & quibus plura ne sint exhibenda &c. Et quod ibi de victu intelligimus; si enim eodem modo sint vires affectae ut uno die semel assumere possenti semel damus, vel plus iuxta quod cocoquere possint.
Eodem modo si ita corpus affectum est, ut semel totam praescriptae materiae quantitatem admittat, semel erit agendum : si continuo adsit, continuo succurrendum : si per interualla, partienda res est in crebriores aut rariores vices,& una plus quam alia dandum, in qua plus ferre potest. Situs quidem partis impedire& potest exquisitus sensus, ne semel euacuemus noxium humorem : non tamen vacuationem
nec modum illius vere indicant. Sic nec temperies similarium partium ne consertim alterationes fiant, ut affectus postulat, admittit: non tamen ob hoc remediorum alterantium modum declarat: id quod duntaxat facit modum eius. quod indicat. Vt enim quantitas illius, & genus materiae,genus & quantitatem , sic & modus modum indicabit. Si enim hu- βα proriamoris multitudo impetu facto consertim suffocat Vna euacuatione , quantum exuperat, educenda: si paulatim affligit, indicat partitis euacuationibus demendum : & quo tempore maior adest copia , quae prompte extrahi possit , eo vacuantia remedia intendimus. Qua quidem ratione dec linante morbo,concochoque iam uniuerso humore, validiores purgationes, quam per initia morborum exhibemus. Interim