De incerto, fallaci, vrinarum iudicio, quo vromantes, ad perniciem multorum aegrotantium, vtuntur & qualia illi sint obseruanda, tum praestanda, qui rectè de vrinis sit iudicaturus, libri tres, per dialogismum contra vroscopos empiricos concinnati D.

발행: 1589년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

rim tamen illa, de quibus diximus, licet quaedam

sint, qine proprie modum no indicant agendi ,eadem tamen ad hanc speculationem maxime conserre dicimus, quae nequaquam sunt omittenda,cum nos admodum agendi impellunt, vel dehortantur; quod putidum illud lotium facere non potest, quare ad septimum scopum explicandum properemus. Eu L. Probe quidem tu facis, ac immensas gratias habeo, quod & hanc interpretationem addideris: reliquax im I - ut coepisti prosequere. PHIL. Septimus scopus erat, quo tempore esset agendum. Cum omnia praedicta m- inutilia sunt, nisi commode & oportune fiant, septimus additur scopus qui tempus ad agendum oportunum admoneat. EvL. Recte ais: nam non fatis est

scire ut dictuin est antea) quod sit alterandum vel euacuandum, aut aliud quippia in faciendum,& h

rum omnium mensuram intelligamus ; nisi enim sciamus quando his utendum est, tum tempus, quo commode fiat, sitque tunc eius administratio iucunda, parum proficiemus: nam si in hoc delinquamus, D is itissimi, facile aegrum occideremus. PHIL. Verum quando I9q-i-- medicamenta vel remedia offerenda sunt, varij & in his medici existunt: aliqui & hic motum considerant,&a motu morbi indicationem sumunt S eundem considerant in tempore aut alteratione,si vel clibmouetur vel lente: Alterationem autem quando vel tarde vel citd concoquitur: sic concocta medicamur, cruda non, nisi turgent, statim. Sic motus morbi in- dicat quando agendum vel non , & tempus morbi. Motus ut si velox praeceps, protinus occurrendum :sic peracutis eode die & victu tenuissimo: hic enim procrastinatio periculo non vacat. Si tardus, materia quoque non turgida, nec circumfluens, sed quieta, ... tunc

282쪽

LIBER TERTIV s. a IF

runc expectanda concoctio. Tempus morbi indicat, quod in morbi principio, euacuatio attentanda non est, sed in augmento, ubi manifesta concoctionis signa fuerint. In principiis inflammationum a digerentibus, discutientibus abstinendum. In incremento & statu iisdem utendum. Sic ex mente Galeni

tempus Oportunum ex morbi temporibus, vi symptomatum & coctionibus sumitur. Evt. Acahia vero in commento ad Glauconem,inquit,oportunitas medicamenti adhibendi sumitur primo ex praesentia eorum , quae remedia efflagitant: ut morbus, eius causa, & symptomata. Nullo enim tempore haec auxiliis non egent: nam quicquid in corpore praeter naturam est, quocumque morbi tempore, siue

principio, siue incremento, siue statu, siue declin tione , sui ablationem indicat. Secundo ex absentia eius quod potest prohibere: hoc autem est virium imbecillitas. Cum itaque non omnia omni morbi tempore oportuna sunt remedia, sed alia in principio, alia in incremento &c. itaque a tempore morbi vires, a viribus occasio adhibendi remedij petitur: Sic is adiunctus sit motus, vel humoris, vel naturae, vel utriusque, maxime remedia adferre licebit: per initia& declinationes valent vires. Igitur in his licet rem dia adhibere. In principio sangui nem mittere, in declinatione maximh purgare aut sudorem elicere motum naturae imitantes. PHi L. Tempora tamen morborum secundum Argenterium proprie huc scopum non indicant, sed coindicant remediorum occasiones. Galenus in lib. De optima secta, melius sentit 'L. uniuersalem occasionem sumi ex prauentia eorum uidi quae remedium postulat es absentia eius quod potest ''

283쪽

esse tempus agendum,quum adest id,quod actionem postulat, & nihil interim impedire valet. Vt cum

malus humor in corpore putrescens adest,remedium indicat quod alteret, concoquat : cum autem iam euictus est, ad expulsionem paratus, tunc vacuationem indicat. Sic nunc somno, nunc vigiliae,nunc exercitationi, nunc quieti incumbimus , quod diuerso . modo temporis interuallo, & eodem tempore adsit, quod diuersia monstret esse necessaria. Proprietates

aegri de sequentia remedia & praecedentia & assectus qui antecesserunt & subsequuntur,prohibent vel permittunt remedia exhiberi. Si cui sanguis mitti debeat, ita indicante affectu, praecessit illo die purgatio,

missionem differimus. Quae autem indicant,suntas. sectus, & corporis conditiones. Quae impediunt, nonnumquam aegri intemperantia, medici peruersitas, animi passiones, hominis proprietates. Occasio particularis eodem modo ut uniuersalis indicatur,sed scribi non potest, cum in particularibus potius experientia , quam ratio versatur. Vides nunc, opinor Brute, illos medicos ineptire,qui oportunitatem lemporis ex lolio solo inspecto rimantur , quod adeo im possibile,ut si cochlearibus totius maris aqua excipere

vellent. Quamobrem uromantes in multos errores

incidunt, si praetermissis his scopis de indicationibus,

lotio tantum viso medicamenta aegris praescribant: cum plusquam satis indicationes demonstrent medici praesentiam aegro necessariam csse. Sunt itaque

septem scopi iam supradicti,omnibus aliis actionibus

communes: sed duo in arte medica adhuc adduntur peculiares, nempe octauus Sc nonus, locum dcordinem continentes, de quibus & nunc pauca disser

mus,ut huius disciplinae adeo utilis de necessariae per- sectam

284쪽

LIBER TERTIV s. a Isectam cognitionem habeamus. BRur. Animaduerto vestros medicos in hac re plurimum laborasse, ut methodu curandi abGluerent: quamobre octauum scopum plenius interpretare. PHIL. Octauus scopus Osi demonstrat, quo loco sit agendum. Cum enim scia- τ- muS quo tempore Oportuno remedia adhibeamus,& vh remedia ut ipsa loco appropriato applicemus, locu pro octauo scopo ponimus, qui cum plures sint loci, multum refert, per quos euacuemus, & quibus locis haec aut illa remedia magis coueniant. Evi . Hunc scopum Montanus in uniuersali sua Methodo,quarto ordine posuit ubi agendum esset,& dicit, Materia in qua, siue subiectum in quo cosistit morbus,indicant ubi agendum sit,& membri positura commonstrat. Cum uterque scopus quomodo & ubi sumantur a materia in qua, id quidem duplici respectu sit: si membrum consideremus morbosum cuius sit naturae, tunc indicatio sumitur quomodo curandum, ut inflammatio hepatis aliter quam cerebri curatur. Sed si consideremus situm ipsius membri, tunc indicat ubi agendum: ubi enim affectus est, ibi remedium adhibendum : & sic quo loco agendum, indicat membri affecti positura. Sic pleniori intestino cli sima conuenit: tenuiori pharmacum per os sumptum,ventriculo vomitus vel purgatio. Iecoris gibbis ut dichium est prius) urinam

mouentia. PHi L. Si tamen Argenterii praecepta sequi velimus, quae vero locum indicant, cui adhibenda sunt remedia, Galenus potius & eius sequaces, ea ponit quae impediant indicantia,quam vere indicantia. Scribens connexionem partium, situm, conso

. . . . ' locum inu

mationem locum docere, per quem vacuare humo- eantia. res noxios oporteat, usum vero actionesque earun

dem, locum declarare cui praesidia sint applicanda: R cum

285쪽

cum haec secundum naturam sui conseruationem &p prii locum remediis aptum non indicant. Quamobrem

ex pontis principiis locum indicari ab indicantis loco

dicendum est : nam ubi illud fuerit, quod indicat, i, lic propria auxilia sunt adhibenda, toti nempe corpori, si totum exigat: parti, si pars: extrinsecus,si externa sit: intrinsecus, interna,quae opem flagitet. Sic

profecto uniuersu incorpiis alimus, quia omnes Pa tes sui nutritionem desiderant: omnes alteramus,

quoniam omnes sibi propria alteratione opus habeant. Vbi vero collectus est aliqua in parte humor, qui eam distendit, aut alio modo offendit, ei studemus prodesse affecto loco remedia adhibentes: atque id quidem perpetuum in omnibus esse inueniemus. Verum ut in aliis, sic etiam in hoc scopo non desunt, quae sepius prohibeant, nos assequi, quod indicantia

suggerunt, at propterea non .indicant. Sic aestuante

Ore ventriculi postulanteque quod acui refrigeret extrinsecus remedium, prohibet omnino ei loco applicari septi transuersi situs : quod ut secundum naturam habet, ita non admittit sibi adiungi, quod alteri parti assectae est accommodatu. Desinant igitur uromantes delirare, ani cum locum affectum ex lolio dignoscere non possiim, ex eodem expiscari indicationem, cui loco adhibenda sint remedia. Eu L. Magnam certe diligentiam Philiatre impendis, euoluendis non tantum veterum, sed & huius seculi,si quotarum Aliqua celebritate nomen percrebuit, philosophorum & medicorum monumentis: hos adisti,au diuisti, coluisti, saltem quos tali honore dignos comperisti, bona orbis parte hac una de causa peragrata. Quamobrem & te rogatum volumus, ut ultimum ac nonum scopum eiusque indicationes nobis aperias.

286쪽

Pnit. Ad id quidem spontὸ accingor, neque philautia illa moueor, ludit diligentiam meam extollis,quae omnibus medicis ac philosophis spontanea esse debeat, ut multis prosit, eosque qui vinculis sic impediti simi ut noster Brutus,) ita ut vix illi sese explicandi, spes vlla relicta sit, recte instruere ,& liberare possimus. BRur. Non possum tamen hanc meam causam victus tam cito deserere, quemadmodum nec Empirici mei, hanc consuetudinem diuinandi

lotia,tot annorum approbatione multorum iam confirmatam ab aedibus suis eliminare possunt. EvLos. Agant illi pro suo more, cum certo tamen constet,

quod scopi iam dicti neque eorundem indicationes, ab urinis petantur, sic neque nonus & vltimus si pus, quo ordine sit agendum, id dem strabit. cuius indicationes, Philiatre si libet,edissere. PHi L. Faciam quod postulas. Ordo enim ubi plura facienda sunt, quae inter se serie quadam cohaerent, scopum alium nonum & vltimum constituunt, quo docemur, quaerendum esse quid primo, quid secundo, quid deinceps fieri conueniat;& hic scopus maxime locum habet in iis affectibus, qui plura requirunt facienda,&tamen unica vice seri non possunt. Ordinem itaque agendi suadente posito principio,a rerum ordine,quae actionem postulam & nostram operam indicari. Et

sic aliquando frustra symptomata removemus, nisi agri ..prius ablatis morbis & adhuc prius remotis causis. Sic in febribus auspicamur aliquando a re gerantibus, deinde obstructionem tollimus. Vbi vires collapsae citat antequa aduersus morbos aut eoru causas pugnamus, cogimur aliquando alimentum exhibere& corpus roborare. quin etiam sordes ab intem p rato viccre, quam intemperiem amovemus. Et sic R a videtur

287쪽

16o DE INCERTO URIN. IV D.

videtur Argenterio quod non semper debeamus curare quod magis urget, ut symptomata tollere. Veluti si cui ex vase multa sorde sanieque obtecto sanguis profluat, unde vires collabantur, sanguinem comprimere non possimus admotis remediis priusquam

saniem amoveamus. EvLOG. Haec tamen videntur

scrupulosius tractari , quanqua putem illud axioma,

hoc uno exemplo, omnino ab eo esse inchoandum,

quod magis urget, locum habere, ut illud prius tollatur : deinde ab eo quod essicientis cauis rationem obtinet, postremo veniendum ad ea sine quibus reliqua fieri nequeunt. PHIL. Probe quidem ,& propterea si h c Bruto no satisfaciant, legat Argenterium lib. 1. De ossiciis medici cap. i 8. & Donatum prima parte De medendis febribus: & Heurnij Praxis ita dicar librum tertium, qui plane omnia, tum alios qui ex professo de his scopis & indicationibus tractarunt. BRur. Vnum est quod adhuc me remoratur, de quo prius quoque admonui, quod medici hac in re sibi inuicem contrarientur. Eu L. Scio quid dicere velis;& nos scimus Donatum libro ia citato de his iisdem rebus contra Argenterium scripsisse & sensiste ac Galenum contra eundem defendisse. Attamen quicquid de his rebus in medium adferri posset, uterque tamen docet, tum alij medici praestantissimi,qui varia de iisdem rebus scripsere haec omnia esse obseruanda,

quanquam circa nomina videantur pugnare, de rebus ipsis considerandis consentiunt, siue indicant, indicant, contraindicant aut repugnant, ut antea quoque hunc scrupulum ex animo tuo amoueremUS, admonuimus, semper esse diligenter animaduerteda, cum adeo utilia & necessaria sint, ut nemo unquam

sine horum omniti animaduersione & obseruatione

curare

288쪽

LIBER TERTIUS. ac s

curare possit. Constat igitur atque illud pro rato habemus , quod neque hos scopos neque indicationes curandi inuenire possemus ex urinarum iudicio δ: fallaci illavromantia. Et ideo nostri seculi medici in maximo errore versantur, qui statim inspecta vi ina, aegro nondum viso, de remediis praescribendis cogitant, morbo eiusque causis nondum inuestigatis, δchis scopis tum indicationibus omissis. Pni L. Recte quidem : qui his ducibus iam dictis non procedit,nihil artificiosum & certum proferet, sed temeia omnia aget. Haec enim ad medicum spectant o Brute;

non temeraria illa urinae diuinatio,qua callide homines imponuntur. Oportet igitur exercitemur in affectis partibus, quod nihil aliud est, quam ut artem

curativam methodo traditam , ad partium affectus accommodemus. Hanc methodum Galenusquamuis sparsim in Therapeuticis libris cu tanta verborum inuolutione tradidit, ut diligentem collectorem des-deret; quod tamen post Galenum,qui & methodum rationalem profitentur, vix aliquis fecit.. Nam de Avicenna cuncta obscuriora reddidit, cuncta sordida, & frigida effecit: omnia scedat. Nunc autem viri quidam in Galeni doctrina versati, haud exiguam in hac re operam impenderunt: quamquam plurimi adhuc fiat, proh dolor,qui hac vera spreta methodo, impostorum erroribus implicantur, & ad remedia non selum vix inspecto lotio confugiunt, sed ea lingua vernacula omnibus communia faciunt,ut& mox

declarabimus. Atque hactenus de scopis & i; dicationibus curandi plusquam fatis.

289쪽

o medicamenta praescribunt , ct omnibus commuηia faciunt. Eu L. Cum iam satis longa oratione demonstratum est Bruto, uroman tes maximo errore implicari, qui ex urinis allatis, in aedibus suis, aegro non viso non selum de morbo praenuntiant, verum etiam

medicamenta describunt. B Rur. Idem & tui medici quidam faciunt. PH 1 L. Scimus. & quamqua nostri medici ὁ Brute, videantur parum cautiores in iudicandis lotiis, quae ad eorum aedes deserantur, neque& illud inficias imus quod & aliquando ea praescribunt medicamenta sut& nos prius consessi sumus qui si praesentes apud aegrum essent, mutarent: Mideo felices sunt aegri, si bona fortuna ab v roscopis commoda ex lolio ita inspecto praescribantur medicamina: infelices vero si contrarium eueniat. Non minus & illi medici mihi videntur peccare, qui cum urinas inspexerint forsan parii esset ex lolio nugari, si non ex libro remedia de quibus numquam periculum fecerunt, aegrotis non visis, dictarent: quibus gil - vetus illud adagium Βιβιβλίου κυβερω- , id est, ex li-ilia: est a bro nauta, recte obieceris aegrotis sormulas suas, lin-gin Vulgari aut vernacula praescribunt, quas vel ad bra ora. pharmacopolas praeparandas, vel ad monasteria relegant, a quibus subinde simplicia vel viridia emendicant vel auserunt, quae deinde ipsimet, qui aegris assistunt vel inseruiunt, decoquunt; verum quam api E, id alij coniectare possunt: & ita artis arcana quemadmodum & illi a typographis conducti, qui in linguam vulgarem seu vernaculam libros medicos vel

290쪽

de simplicibus aut herbis latine scriptos,conuertunt, vulgaribus hominibus ac idiotis communia faciunt,& ansain magis imponendi dc errandi praebent: cum nulla distinctione iis uti sciant,& praeter id quod iam diximus, diuino Hippocratis praecepto abutantur: nam res fac , ut in libello De lege nobis scriptu re- o.

liquit, sacris hominibus tantum demoni trantur, pro- m 'i

fanis id fas non est, priuiquam scientiae orgiis initientur. Constat enim si naturalium rerum abdita & naturae secreta hominibus sceleratis, ac impostoribus,& indoctis aperiantur, iisdem vel maxime offenduntur. Cum enim rudes sint, nullis artibus liberalibus,neq. philosophia, aut logicis speculationibus imbuti, ea rimari neque intelligere possunt, nec iis etiam si volent,recte uti sciunt. EvL. Recte quidem. 8c propterea non abs re vetuit Hippocrates ne cui ars medica communis fieret, nisi illi, qui ad hanc artem aptus esset, δc medicinae legibus iure iurando alfrictus, praeuidens quanta calamitas, quanta insperata pernities miseris mortalibus accideret, si artis decreta ac dogmata, nebulonibus aut idiotis communia fierent. PHi L. Hoc labyrintho quidam ex nostris medicis intricantur, qui formulas suas lingua vernacula scribunt, ut plebeis complaceant: quas tamen homi- nes plusquam auari aliquando in scriniis suis in aliud tempus reseruant, ut sibi aut aliis recurrente morbo. non nabita ratione vel morbi, vel aetatis,vel sexus, vel temperaturae, iuxta easdem formulas in sic edulis descriptas,& a muribus iam prope corrosas, denuo eadem pharmaca praeparari curant. Evt. Adeo nunc

mi Philiatre tenaces Sc sordidi sunt homines, ut non modo illas formulas lingua vernacula descriptas, sed& latinas a doctioribus medicis scriptas, quas ad R pharma-

SEARCH

MENU NAVIGATION