De compescendis animi affectibus, per moralem philosophiam et medendi artem tractatus in tres libros diuisus, ... autore Aloysio Luisino ... Indice adiecto eorum quae notabiliora in opere continentur, satis copioso

발행: 1562년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

t6 LIBER

officio suo &muneri deest, sic conturbatus animus ab intemperantia,non est aptus ad exequendum munus suum, munus enim animi est ratione bene uti,atq; ob id in morbos incidit, nam sicut cum sanguis corruis Plus est, aut pituita redundat, aut bilis in

corpore, morbi, aegrotationesque nascuntur,sic opinionum prauarum quae ab inte-perantia ortum habent conturbatio, & ip iarum inter se repugnantia sanitate animuspoliat,morbisq; perturbat. Sed nimium operae fortasse consumeremus, perinde ac

fit a Stoicis,maximὸ a Ch rysippo, si logius

Proueheremur, dum morbis corpora compararemus morborum animi similitudine. verum non est adeo stoicὸ asendum in anfectuum pertractatione, ut peripateticoruin hac re opinionem silentio dimittamns,

dissentiunt enim inter se, nam cum Zeno vocet affectus animi commotiones contra Uyx.Doi naturam, Aristoteles cotra Peripateticorucora cap.r princeps testatur eos, neque Virtutes esse, neque vitia, quorum quia neutru naturale est, eoq; neutrrim a natura inest nobis, ob

id velle illum sic loquentem tenendum est. affectus naturales esse, & ingenitos nobis. probat autem quadrifariam quod neq; virtutes neque vitia sunt. Primum quiaem. quia secundum eos non dicimur boni vestinati,secundum virtutes autem dc vitia dicimur.

32쪽

elmur. Deinde quia secudum assectus nec

laudamur, nec vituperamur, non enim laudatur inquit ipse) qui timet aut irascitur,

neq; vituperatur qui simpliciter irascitur, sed qui certo inodo, ac secundum virtutes& vitia i udamur & vituperamur. Tertio quoniam asse Et is sunt in nobis sine electione, virtutes autem electiones 'quaeda sunt vel non sine electione. Demum vero quod secundum assectus moueri dicimur,sed secundum virtutes,& vitia non moueri, sed certo modo disposti nuncupamur. Animis aduertendum autem est Aristotelem, praeterquam quod naturales vult esse assectus, illis verbis id etiam velle, nempe ut inoduquendam in affectibus adhibeamus, quem ultra progredi non oporteat, atque aci hoe

reserenda sunt verba illa, in quibus habet. non laudari quenquam qui timet aut irascitur,neque vituperari qui simpliciter irascitur, sed qui certo modo. At qui sese stoicis addixerunt, negat modum ullum posse ad Ahiberi astectibus, etenim ipsos sese impellere dicunt,ubi semel a ratione discessum est ipsamque sibi imbecillitatem indulgere,in . altumque prouehi,nec reperire locum consistedi, eerinde ac nec qui sunt in lubrico, incitatique semel procliuῆ labuntur, sustinerique nullomodo possitnt cum velinti Atque in medium asseruut exempla nonus

33쪽

R LIBER

lorum cui mediocritatis fines in affectibus nonnullis excesserunt, qualem P. Rutilium memorant fuisse in assinu tristitiae, quale Agamemnone, & Achillem in affectu irae, quale Athamantem. Alcmeonem,Aiacerti, Orestem in affectu furoris,qualem Medea in affectu cupiditatis, neque meminςrunt sese, dum haec dicunt,minimὸ sibijpsis constare,quando in eisdem libris,in quibus talia obi jciunt exempla, fatentur modum diis

ctis affectibus adhiberi posse: Socratem enim quem illi toties illic nominant unum inter alios huiusmodi sese praestitisse affirmant. dicunt enim cum multae illi & tristitiae Scirae occasiones X antippes pessimae uxoris causa orirentur, ipsi tamen vultum semper eundem & domo exeunti &reuertenti domum fuisse, quod dicitur Xantipve pr dicasse solita in viro suo Socrate: pretterea in affectu cupiditatis, caeterisq; alijs, multa in conuentu vitia collegisse in eum Zopyrum, qui se naturam cuiusque ex forma prospicere profitebatur scribunt qui cum a cetereris derideretur, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso Socrate

subleuatum suisse, cum illa sibi signa inesse. sed ratione a se deiecta diceret. Rectius itaque tenendum cum Peripateticis arbitror affectus innatos nobis esse,neque euelli omnino posse,sed posse resecari: licet enim

34쪽

primi motus affectuu in manu ac potestate nostra minimὸ sint,adest tamen moderatrix illorum paulo post ratio.

I ANTA itaque cum sit animae & cor

poris copula nexus q;,quanta ex Ga leno secundo capite ostensa est, non est mim,si & maxima & mutua inter utrunque reactio in humana vita semper conspicitur. De corporis quidem reactione in animam ex Graecorum, Arabum, ac Latinorulibris de corporis morbis & curatione constat conscriptis palam enim ex eorum lectione deprehendimus affligi animam corporis aerumnis,veluti in atra bile,phrenitide,furore,in pestilenti morbo,in quo sei sum,&propinquos ignorat homo, ceu multis euenisse in suis historijs, etiam Thucydides memoriae prodidit. De animae vero in corpus reactione ostendenda,& quam mi- τὸ corporis vel sanitas adiuuetur, vel morabi accersantur ex huiusmodi reactione noita. Quod vero mir8 corpus iuuetur, laeda virque ex animae in ipsum reactione, affectuum nempe interuetu,docet id Galenus

35쪽

,6 LIBER

bet febres accendi &grauissimos morbosia initium capere ab animi affectibus. Quare in si pήr gloriatur ipse se aegros quotannis non pauμα piis ζ- cos persanauisse solis animi motibus ad dexercitatio bitum modum reuocatis. Sicut autem accendi ab animi affectibus solent febres, ita quae alia ex causa accensae sunt, ob superuenientes animi affectus postea inualescunt. taphivi Quemadmodum Magno Alexandro con-,c 'tigisse ferunt, qui cum aestate in Cydnum Ciliciae nataturus ob aestum descendisset,& ob id rigore ac febre correptus foret, pristare sibi bene mori dicebat, quam tardo sanari,dolens scilicet rapi sibi pugnandi cum

Dario eo tempore occasionem, quare Medicos increpabat, qui non ipsius accelerarent valetudinem,& ex eo animi assectu febris valentius augebatur. Sed de animi anfectib.adhuc uberius Galenus ipse in quodam ad Epigenem libello meminit his verbis: Adeo potentes sunt motus animi, Ut multi morbis saepe ex delectatione librirati

multi rursus ex nimia coturbatione in morbos inciderint, nullus est autem corporis affectus tantus, ut vehementior animae an

sectib.esse possit: quapropter minim8 sunt hae affectiones negligendae, qualescunquo tandem fuerint, sed diligentior istarum gcorporis passionum habenda ratio, tum a- liis de causis,tum quia anima corpore prae. ita

36쪽

nantior est. Neque praetermittendum locum alium censeo, ubi quot modis nostru

corpus alteretur explicans,& inter eos modos affectus quosdam enumerans ita nos monet:Liquet autem caueri oportere om - Gassis. Arnes animi immodicos affectus, videlicet i- tis paruarae tristitiae,furoris,metus,inuidiae: haec e- cap. snnim alterat, & a naturali statu corpus auertunt. Quare & in libro de Praecognitione j per pulsum tradit pulsus ipsos in affectib. 'animi statim tum ordine, tum aequalitate ab his qui per naturam adsunt, dimoueri. Quid moror,&Aristotelis eandem in hac re proferre sententiam c.Videntur eni in Arist. Is.ν. inquit ille anima & corpus compati ad- se Pόψο-

inuicem,ita quod animae habitus alteratus onomia. simul alterat corporis formam. Etia cotra, Corporis forma alterata simul alterat animae habitu,na cum animae & tristitia& lae titia i nsunt,manifestu est quod tristes obscurae faciei sunt,& gaudentes hilaris. Caeterum quia no omnes animi affectus adeo obesse possunt,ut naturalem corporis constitutionem demoliantur, morbosque gi-snansiiccirco illos duntaxat eligemus quinoc negoch humanis animis facessere consueuerunt,atque inter hos neque de omnibus agemus,sed de his duntaxat, quos nucex libro Artis paruae Galeni recensuimus. .

Neque ignoro laetitiae quoque affectu pera

37쪽

magni momenti esse, cum multi ex ea mor Gallis x. unx, perinde ac M Galenus aliquando narrat,& veterum historiae testantur.Verii s quis,vel f possit,praeseruet homine ab hocs yi, f asseia nam cum omnino moriendum sit quid felicius contingere homini potest, sin antequam corpus aegrotet, aut contabescat,aut doleat, antequam ullae nascantur

querimoniae,repentὸ prae gaudio animam exhalet Quare stultus in nac re mihi admodum suis se videtur Philippus Macedo. qui dum uno die tres laetos nuncios accepisset,Magne inquit) Iuppiter pro his tantis bonis modicum reponas mali, quasi immensae laetitiae temperamentum petens,veritus scilicet ut ego arbitroo ne cum minimis possset tantam anitii perpeti, sustinereque laetitiam,confestim moreretur, cum lioqui,si ex profuso gaudio spiritus caloro

tam vehemeter e corde in summa corporis dissipatur ut syncopen aut mortem aΠerat

corde calore destituto) id vel senibus solum,uel languidis & imbecillis contingat.

caeteris omnibus corpus duntaxat refrigeretur.

c APUT QVINTVM De Vtilitate tractationis animi dijectistis,D que mei fioso in bula modi tractatione. Voniam igitur magni admodum unt affectus mometi ad corporisbum

38쪽

humani valetudinem,atque aegritudinem, facturos operae precium nos arbitramur, si tractatum de his, Deo Opt. Mam auspice, componemus,Vt quomodo praeseruari ab his possit & curari doceamus.Nimim inuenientes artem quandam circa aegrotatem

animam,sicuti ea est circa corpus,nam si fateri verum licet,nihilominus deberent circa hanc artem homines versari quam circa illam, ut sapienter Chrysippus censuit, quemadmodum refert quodam loco Gale D. r.de Planus,lmὀ& magis,cum, Vtispradictum est citis Hepex Galeno in libro ad Epigenem paulo an- et M. citato,anima corpore praestantior sit.Neque inficiari quisquam potest animum humanum valere & infirmari,sicut 3c corpus. Quis enim est qui non aliquos norit, audierit vero multo plures fuisse,quorum ab animae duntaxat consternatione &commotione aegritudines ortae sint subitae, quae illos citissimὸ sustulerat,ita ut aliquando admirationede se apudomnes reliquerint Quis est inter Medicos qui non quamplurimos aegrotos perire viderit sibi ferὸ in manibus ut aiunt) quavis opportunὸ, concinneq; adhibitis omnibus quae ad tria instrumenta medendi pertineret,videlicet ad Diaeta, Pharmacum, Chii urgiam quae res cui sit praeterquam mentis perturbationi ascribe

da, nemo est qui dicere possit. Ego. ut dec q

39쪽

Hipp. in

me loquar,profecto interdum domestieos' quosda conquςrentes audiui,ita suos, quibus praeessent, gros animo affectos esse,ut interdum clamoribus, interdum lacrymis, item iurgijs, aliquando etiam capillorum vellicationibus, demum &subitis d lecto

eruptionibus, totam domu consternarent.

Quibus sic perturbatis, quod est tam salubre poculum, quod prodesse queat Quis tantus medicus vel 1i aesculapius is sit, qui

vel tantillum conferat ρ' Ex quo postea fit. ut eX centum aegrotis, quinquaginta ferὸ, si non plures, ob animi accidentium vim intereant. Quae res secit, ut Ars Medica coniecturalis omnino nonnullis visa sit,alij s inferior cunctis artibus, a quibusdam fallax dicta, ab aliquibus vero diuinatioqi ferὸ coparata. quod praecipue contingit, quoniam qui de obitu hominum audiunt, plerunt

. potissimas,ac veras perniciei caulas isno- rant. Neque enim intemperantiam aliqua morientium causam statuunt, sed scietiam eorum, qui medicinam eXercent,accusant, id est causas ad eos, qui in culpabiles sunt. reserunt: eos vero qui maximὸ accusandi sunt, a culpa liberant & defendunt. Medicos itaque imperitiae arguunt, quasi Medicorum sit per se animis, c non potius corporibus, quorum causa petuntur, mederi. domesticorum enim & amicorum hae pam tes

40쪽

tes sunt, quas quia multi vel nesciunt aggredi,vel nolunt:siue id sit quod nullius ponderis sore sua apud aegrum verba credanti seu quod mori eos malint, ut expectatis bonis potiantur,ob id & alienis munerib. funsi Medicus cogitur,ut sine attingat,ad suε Las omnes a principio operationes dirigit.Hoc idenos modo suscepimus . In ouo quidem negocio duo sunt a nobis praestanda,quibus liberandi ab assectibus animi onus incumbit. Primum quidem de prica

uentibus catas,seu praeseruatiuis, agenduest,quarum ope tutus homo fiat, quominus immodicos animit affectus incurrat, aut illabatur.Deinde vero de curatione eius,si affectus ipsos iam incurrerit, aut illapsus sit.In primis itaque ab aminium descriptione incipiamus,& primum ab ira, e

. una em sequentes in praecautioneseu praeseruatione,necnon & cura, ordinem quem in enumeratione supradictorum ex Galeno asse uobseruauimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION