De compescendis animi affectibus, per moralem philosophiam et medendi artem tractatus in tres libros diuisus, ... autore Aloysio Luisino ... Indice adiecto eorum quae notabiliora in opere continentur, satis copioso

발행: 1562년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

A P vT PRIM V Μ De Generatione et descriptione irae,necnon et Ue causis eius. ACTEN V S in distinctam de Affectibus scientiam habuimus, quoniam generalem eorum supra tradidimus cognitionem,in qua consuSὸ particularis contii a netur. Reliquum est igitur, ut in hoc libro de propositis Assecti b. singillatim agamus ab ira,perinde ac Galenus,inchoantes. Co currunt sanὰ ad irae generatione tria ex oludine Imaginatio illatae iniuriae. Appetitus ulciscendi, Caloris feruor: tria ob noc ipsu& principalia membra ad irae generatione ex ordine pariter conspirant: nempe cerebrum,epar,cor. Facto nanque in cerebro iudicio iniuriet illatae, insurgit in epate vis vindictae appetens,demu caloris in corde accensio consequitur. Quare perfecta irae

. scendi, excitatus ab imaginatione, rem ali- q quam offerente sub ratione iniuriae illatae, secum inuehens feruorem, ac vehementem motum potentiae irascibilis in corde postae.Fit autem ira vel cita, & s pe,vel tarda,&raro. Cita quidem &saepe in habentibus animum imbecillum,ac imbecillam facultatem iudicandi res ipsas.Tarda & rara,in

42쪽

ta,in habentibus animum fortem & eonstatem ad res iudicandas. Quemadmodum e. nim imbecillia corpora a quocunque incomodo malὸ afficiutur,a leui nempe Uento, sole&Digore:robusta vero,&solida anuti lo vel maximo quod vires, ubi valentes GaI lib. et sunt,omnia contemnant ac oleret) ita qui meis. firmo sunt animo ad iudicandas res magis apto,serὀ,&raro irascuntur,saepe ab ira lese continentes, vel ratione conditionis person ,a qua inferuntur iniuriae, vel ratione rei ipsius,vel loci,vel temporis. Sicut ex ad

uerio qui animo imbecillo ad hoc sunt, illi

quidem cum personis cuiuscunque conditionis irascuntur,pro re omni, ubi que,& mni tempore. Hinc pueros, foeminaS,M teperaturae frigidos homines,& omnino pu-sllanimes succesere centies iti di evidemus rixari,minari,couiciari. Et omnes istos ad iram facilὸ procliues ratione causae mouε-

'tis dum scilicet iudicant leuia qu3que causam esse legitimae,magnaeq; irae) Di vocat Hippocrates. Galenus ἰέν ωMe Vocem illam exponens. Opponit autem his Gale. somn. a.vreos, qui x Ῥω - Graecis diculur,nobis ina primum gnanimi.hi enim tardi sunt ad iram ratio- pustin. ne causae mouentis, eo quod vilia putant, quae grandia pusillanimis censentur, cum tamen ratione causae mobilis, id est materiei,seu sanguinis aptiores sint,ut in eis mo

43쪽

ueatur cito &saepe feruor sanguinis, obba bitumvniuersi corporis calidiorem.Potest autem imbecillitas animi, in quam relata est irae propensioris causa,non a natura solom esse,sed etiam ex accidenti,atq; id quidem vel ratione vi inis calidioris in cibo &. . Potu, ex quo ignei redditi spiritus cerebri, non recte discurrere permittunt, vel ratione inediς, ex qua debilitatu cerebrum non ita bene res iudicat. Quare nihil mirum, si vel ex leui causa excandescunt, & qui limiusmodi imbecillitate animi laborant. Ratione quidem inediae primum id contingere non est dubium illi, qui nouit calore naturairim quo vita consistit, in corpore nostro conseruari, eo quia humiditate tanquam pabulo suo fruitur semper, continua habens in illum actionem. Contingit autevt quo plus humiditatis possidet, eo blandior mitiorque sit, ut in pueris squominus

eo acrior,ut in iuuenibus contingit. Ratio est, quia naturalis humiditas, quae conseriuatur ab humiditate alimentoru, benignio res reddit sanguinis spiritus, caliditatem il. - lorum vi sua refrangens ubi vero humiditas ea non est, sanguis ipse sit siccior, morado,ac immitis: quare haec est causa,cur obo n. ,-- inodi in ira generatur: cuius etiam senten-Ma.x Vm tiae est Aristoteles in Problematibus, Vbi cm 37 quaerens, cur animatium alia post partum

44쪽

quire solet,ceu canis & sus,alia nihil,quod p erspicuum sit,efferantur, ut mulier, ut o uis:respondet quae superuacua redundant materi haec suam clementia seruare:quantum enim doloris esset, secretum in partu est,quibus autem secretio non a vacantib. sed integris fieri materijs solet, haec exasperare,& laeuire.Vnde fit inquit ipse)vt extenuatio quoque iram,ratione habitus, moueat ut etiam pallinae furient non cum pepererint sed cum incubant ratione inediae. Reliquum est ut ostendamus fieri imbecillitatem animi propter alimenti quoq; materiam. Alimentum sanὸ primum in ventriculum demittitur,in quo ubi prius elaboratum est,postea per venas in eum locu per tinentes, attractum in corpore, humores Creat,ex quibus reliqua omnia membra,Muna cum ipsis cerebrum, cor, atq; iecur nutriuntur: inter nutriendum autem facultati dominantium humorum similia effieiuntur: dominantes vero humores sunt,qui ex victu comparati sunt. unde si cibi fuerint calidi per se.& vltra hoc conditi cum aromatibus: similiter si vina fuerint potentiora,&haec in corpus, quamis temperatum ingeratur,humores quot calidiores reddi ex tali alimeto neceue est, & hoc pacto flauae bilis copia no mediocris generatur,pravique succi,sanguis cycalidior euadit:vnde Vise east C decisis repositas calidis.

45쪽

fit, ut anim , animaeque actionibus praui isti corporis succi ossiciant, quemadmodum satis aperto docet Galenus in libro de Ani

' mi morum,& corporei temperamenti mutua consecutione. Quoniam vero dictum

est,principium irae ortum habere ab imaginatione iniuriae illatae, sciendum quod infertur iniuria, aut inferri censetur in alique quotiescunque is laeditur,aut laedi se celet

laedi vero potest dictis, fatas ac scriptis atque Oinnib. quidem his imodis tripliciter

Nempe in bonis animi, in bonis corporis, in bonis externis seu fortunae. Dictis enim quenpiam offendimus in bonis animi, v-bi ingenio,aut ijs,quae ex ingenio viri alicuius proueniunt,aetrahimus: qualis fuit

Asinius Pollio qui T. Liuij Patauini Historiae obiecit, nihil praeterea cum posset, P tauinitatem. In bonis corporis,ubi turpitudinem,uitiumue aliquod corporis, illudentes ob8cimus, quo pacto Theodorus Chius altero orbatum oculo Alitigene Regem scommate quodam derisit. In bonis externis seu Fortunae,ubi aliquid verbo nostro affirmamus, quo postea vel domus,veIagri,vel numini,periclitetur ei, contra que loquuti sumus, ut fecit Petilius : qui quum ScipioAem Africanum accusas et, quod nototam Asiaticam pecuniam in aerarium retulisset, proscribendi Scipionis causa fuit.

46쪽

Nihilominus ossicimus scriptis. In bonis quidem animi,ut Aristophanes,qui in Neqbulis Socrati velut stulto detraxit.In bonis

vero corporis, ut Homerus, qui Thersitae deformitatem notam carmine suo posteris omnibus fecit.In bonis autem externis seu Fortunae,perinde ac Burus Neronis praesectus, qui Neronem per literas rogabat, ut scriberet in quos,&qua causa animadue ii vellet,& vlque adeo illi molestus erat, ut inuitum post dilatum negocium, induceret ad admonendum, in quos vellet animaduerti. Factis tandem nocemus alicui in bonis Fortunt quidem,ubi rapinis utimur qualem se gessit in Herculis armenta quae asportauit, Cacus. In bonis corporis, ubi vulneribus corpus impetimus alicuius, ut Diomedes, qui in bello Troiano, Vene- rem fertur vulnerasse.In bonis vero animi ex accidenti,cum scilicet ob noxam corpori illatam, verbi causa per necem, tollitur usus bonora animi,quae in eo corpore con tinebantur,ut captis Syracusis euenit Archimedi Geometrae qui cum a milite interfectus esset inter mathematicas conlepiationes,factum est,ut mortuo sci bili periret M scienti quae in eo fuerat, bonum animitam excellens. Haec cum ita se habeant, deueniendum est modo ad praeseruationem cum iracundia tum irae.

47쪽

O pigmvstro noster in scribendo

is scopus est,ut animi perturbationem vitadam persuadeamus. quo minus ex eius noxa corpus

quoque laedatur,ob id antequam deueniamus ad eiuscemodi perturbationis praeseruationem,annotandum esse in primis puto id,quod Aristoteles in libris Ethicorum nos docetivbi loques de ira, triplici modo ostedit hominem circa illam se nabere: vel enim celeriter nimis irascendo .& quibus non oportet,&pro quibus no decet, & magis quam par est: vel nimis hebetem se in iis pia gerendo, ut si non succenseat tandem, quibus debet,&pro quib.tenetur succensere,eo quia veluti duo extrema haec sunt.&utraque damnanda: vel medio modo sese habendo in quo virtus collocata est, cu scilicet irascitur homo, pro quibus opor tet:exempli causa,si patris caput, si filij Ω-lus,si uxoris pudicitia desen ceda est. Item Contra quos conueni ut si contra scelerato S,& improbo s.Pr terea si ut ratio dictat videlicet irae nomen, & segnitiei vitando. nec non 3c quando oportet,verbi causa,cusese offert occasio,& quato tempore opo

48쪽

tet,nempe quatum est id quod intellectus rationi ostendit. Si quis enim sit, qui hoc

pacto irascaturiis quidem eum virtute irascitur, de mansuetus ab Aristotele dicitur. minim8 vindex, potius vero clemens. neq;

is ille profectis est, que nos praeseruare intendimus : quippe qui nec dedecus ullum recipit ipseex huiusmodi ira,licet reclamet Stoici,qui mihi saxeuin volunt esse in hae parte hominem, immobilemque prorsu se

neque ita accenditur, ut laesione ex irae motucontrahat. Nostrum vero institutum est ut ad iram paratos regamus, iraeque occasionem ij suem auferamus. Quis enim est. Qui nesciat tantum aliquando esse istorum furorem, ut in primo illo impetu propter spirituum sanguineorum copiam ad caput ascendentem,corruptam habeant in arde-tibus oculis visionem cum quod unu est. id duplex arbitrentur esse. Praeterea ima lab 'a his laxentar,tremant genua ac manus. 'inflammetur totum corpus, quodque omnibus deterius est symptomatibus di ctis, v leptico aliqui corripiantur paroxisino. UAr iasqualis fuit, de quo Galenus meminit, Gri. cis a se maticus quidam iuuenis, de quo nihil ma-- ius, vomitu capiantur bilioso, quem febris sequatur,quam cita mors cxcipiat

49쪽

c APUT TERTI VMDe triplici modo praestruand et curandi . Gimi uectus. Triplici remediorum genere humanis

perturbationi b. occurrere possumus

Quorum quidem primum a religio-- ne donatur, alterum a morali philosopnia. Tertium ab arte medendi. Primam praeseruandi,curandique rationem Theologis relinquamus, illi enim abundὸ ostendunt iram ex his peccatis esse; quae mortalia dicuntur in diuina lege interdicta sunt. uod accidit,ubi homo admodum eXcanis escit ex ira &ab huiusmodi ira caueduin nobis esse Paulus Apostolus monuit in illis verbis: Sol no occidat super iram vestra alioquin irasci hominem, modo ne iratu

aut Deum,aut proximum, ut nos dicimus, . offendat,sacrae quoque concedunt literae. iuxta illud, irascimini,&nolite peccare, eo imagis cum vel in Deo ipso videantur iram reponere,ut Propheta, du exclamat in Psalamo, Domine ne in furore tuo arguas me, . neque in ira tua corripias me.itaque ad reliqua duo conuertamur remedia, & ad id

primum quod Philosephiae moralis beneficio consequimur,quarto tamen prius capite interi peto.

50쪽

Dein veterum consuetudine,qui tradebant si

ris suis iam in quinto uitae septennis. PHilosophia Graecis νε-,nobis Ethice

seu moralis appellata est, quae circa mores hominum expoliendos vers tu quamprimam euocata a Socrate E caelo, Meductam tradunt,& in tres partes dic secatur.In prima san E quae Ethica propri/dicitur,in alteram quq Oeconomica.Intertiam x vltimam quae politica nuncupatur. Ethica tractat, docetq; moralem hominis institutionem per seipsum considerati, inquantum is actiones tuas ad pr5prium fi- inem dirigit, passionesque sensitivi appetitus frenat ac temperat, operationesque voluntarias rectὸ moderatur,& ordinat. Oeconomica & ipsa institutiones considerat morales,familiaresque hominis,no tamen ob ipsum eas considerat, sed ob domestica societatem,res que ad vi ctum & propagationem necessarias,cuiusmodi sunt uxores liberi,serui,animalia,ac summatim res v banae, rusticaeque omnes ad familiae guber nationem opportunae. Politica vero morale regimen nominis tradit, prout is ciuila

quoddam animal est,& ad regendam Rem

SEARCH

MENU NAVIGATION