De compescendis animi affectibus, per moralem philosophiam et medendi artem tractatus in tres libros diuisus, ... autore Aloysio Luisino ... Indice adiecto eorum quae notabiliora in opere continentur, satis copioso

발행: 1562년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cernunt, ut qui de Physica auscultatione. deque anima inscribuntur, alij res naturales ipsas,ut qui de generatione x corrupistione , de animalibus, de platis,de metallis ac meteoris . nonnulli quaedam respiciunt res naturales consequentia qualia sunt locus, tempus,motus, de quibus in physicis libris agitur. Sequebatur &quintu,de quo sat supra diximus,septennium, quod ab anno vigesimo octauo ad trigesimum quinta pertinebat annum. Reliquum vero quod supererat vitae, totu id homo speculatiuis mortalibusq; instruinis,& veluti ex isnorantiae tenebris ereptus,vitiorumque labe purgatus,animum a terra sublatum ad altiorem doctrinam, utpote metaphysicam, erigebat, dum illum lpeculationibus reruincorporearu,immortaliumq;, quales sunt omnes separatae substantiae caelestes o

cuparet.

praeseruationera,et curationcm.

sam remotam pertinet, quae temperatura est, necnon & iniuriae quam tum spectat ad proximam. Iccirco in Prumis praeseruemus hominem , Ω curemus

ab ira, quatenus dependere ab iniusti apta

52쪽

est , per morales Philosophiae praecepta.

mox praeseruationem ab ira, quatenus victui ascripta est,per medendi artem tradituri. Septem itaque praecipuὸ moralis philosophiae praecepta runt, quae ad hoc conserunt. P RIM V M omnium id est, ut dum matutinis horis de lecto surgit, singillatim

quaecunque per diem acturus sit inspiciat, vespertinisque antequam cubitum ea sibi ipsi rationem reddat, ut Pythagoras moneb at,consideretque,num eraestet affectibus inseruiendo vivere,an ratione, & consilio Vti in omnibus quae agat. ALTERUM est, ut singulis horis hanc habeamus opinionem in promptu, ut inter aegregios numerari, frugique homines appellari, & esse stadeamus TERTIVM est,sine quo difficilὸ con sequi possumus id quod in secundo p raecepto traditum fuit,ut eligamus nobis nominem aliquem, quem nostroru er ratorum indice,quem seruatorem nostru, quemue amicum maXimum putemus.

QVA RTVM,ut quamuis nobis ille quo elegerimus visus quandoq; fuerit falsa crimina obhcere non tamen ob hoc illi succεseam us,primum quidem, quod facilὸ fieri potest,ut ille ita melius quam nos sinsula errata nostra perspiciat quemadmodu vicissim nos quoque eorum in quibus ille descit,nonnihil. deinde vero quod licet sal-

53쪽

sum nobis crimen obiecerit,at in eo tamen nobis utilis fuit, quod nos ad eorum quadatimus diligentiorem inspectionem excitarit. Succedit Q.VINTVM, ut semper meminerimus quanta si eorum qui irascutur deformitas,quantusq; ex aduerso illo rum qui sine ira vivunt,decor: quemadmodum enim qui longiore teporis spacio peccare consueuit,magna cum difficultate affectuum suorum frena continet, ita decet nos multo tempore unumquodq; eorum Praeceptorum exercere, quib. si pareamus

Viri egregii ac frugi efficiamur. SEXTUM

illud constituitur omnium maximum, MPraecipuum, nempe ut pudora seruemus. seruato enim pudore, experte illa rationis Vim,qua excandescimus, quasi seram quanda nullo negocio mite reddere poterimus, alioquin absurdum profecto sit viros aequi. tandi peritos,ubi equos acceperint.breui eos ad parendum idoneos recidere: nos ari, tem qui no aliquod extrin secus animal acceperimus,sed rationis illam experte vim.

qui in nostro animo est,&cum qua semper meditans ratio simul habitat,non posse idia iam aequὸ mitiorem reddere non ibiu non, ita repent8,sed nec logi ori quidem spacio. praesertim cum solus homo hanc habeat.

Praeter caetera animalia,excelleiariam,Vt rntione utatur, quo nullu aliud ne cogitatio.

54쪽

ne quidem seri potest, ut quis assequatur

maius.na fingamus quaeso omnes omnino

alios homines iret obnoxios esse,ie interim omnis irae experte esse, quid hoc aliud lade est, qua reipsum omnibus hominibus praestantiorem ostendere SEPTIMO loco, ut omittam plurium praeceptorum come morationem,legenda arbitror, quae de ir tis traduntur a uriptoribus, ut semper coniunctam propemodum poenitentiam cum ira intelligamus, quaeque de illis qui irac diae enixissime obsistere laborarunt, ut eorum laus agnoscatur,ex hoc enim utilia eliciuntur ad moralis vitae institutionem exepla. Quis est qui nesciat Alexandrum Macedonum Regem cum interemissetClythufamiliarem suum,vix a se manus abstinuisse, tantavis fuit poenite dic Adrianus Impe- . rator quum stylo serui cuiusdam sui oculueruisset,vocavit ad se hominem,fecitque ei potestatem, ut pro illa calamitate munus a

se peteret, tacentem autem miserum, rursus hortatus est,ut quicquid vellet peteret, qui tandem negauit aliud quicquam se petere, ac optare,quem amisisset, oculum, enimuero id quod est ratus, nullum scilicet tandem munus inueniri posse,quo oculus amissus rependeretur,quo quidem responso nenio est quin cogitet poenituisse Imperat ore laeti. Quis est ergo, qui cu irae comi

55쪽

poenitentiam videat eam non intra se contineah occultetque nam ab ea prorsus liberari simul ac quis velit non continuo quenquam posse sat scio,comprimere autε illius perturbationis intemperantiam artinsolentiam posse. Quod si quis remedium saepius usurpaverit,multo plus mitis eiu cietur,quam suit iratus ille,qui cum nimia se-stinatione conaretur ostium aperire, neq; res ex sentetia successisset ob eam rem clauem mordebat,calcibus fores percutiebat conuicia in Deos iactabat,oeulis,instar eorum qui in furias euaserui, efferatis,ac propemodum spumam ex ore emittebat, ut apri solent. Quid plura Pericle Atheniensemitior fiet: mira enim sunt de tanto philosopho quae dicuntur: cum enim eum quida ex fori hominibus probris aliquando lacesseret,credendumne est illum commotum fuisse minimὸ hercle.Per totam die perseuerauit maledicus ille iurgia in Periclem iactado, hic vero tan si ea res nihil ad se pertineret cotemnebat omnia, tenebris autem exortis cum iurgator ille viX eotempore a

bire vellet,Pericles famulo cu lumine accito prosequutus est ipsum ut sibi quam longissima haec esset ad Philosophiam exercitatio.omnes itaq; sese exercere, ut Pericles faciebat, ad patientiam decet, fiet id veros usurpaverimus id quod supra modo dixi

56쪽

42 LIBER

Nam quanuis non multo fieri meliores statim queamus,at satis fuerit annovno in melius saltem paululum esse prouectum, atq; altero adhuc aliquid magis mam longe propius tertio,&post hunc quarto,atque item quinto ad honestius, grauiusque Vitae genus accessisse nos se tiemus. Quod si in hae re minime asilaeuerimus, profecto vel fureti apro,vel cuipia agresti alteri belluae, quae

mansuescere nequit, comparandi erimus. turpe enim est quempiam multos annos continenter laborare,atque exerceri,Ut Uel grammaticus, vel geometra,vel rhetor, vel medicus fiat: ut autem in virum bonum euadat in tanto temporis syacio. quo frui in hac vita potest, ni ii ipse ieipsum irae furijs enecet,nunquam sibi quicquam laboris assumere. Quod si quis se proiecisse animaduertet, quantum morali philosophiae debebit perseiciet. illa enim vitae dux est, motum magistra legum inuentrix, humani societatis amatrix, virtutis indagatri X. considerat enim virtutem in medio consistente. 3c ab externis cauendum in humanis actio nib. docet, duce nempe appetitiua animae

portione, quae pr cipieti rationi obtemperet, illa demum ignoscedum calumnijs a que iniurijs, propter quas ira concitari in nobis solet, nos nortatur,cum deterius esse ob oculos proponit inferre iniuriam,vt in

quit

57쪽

quit Aristot. in Ethicis,quam pati, quia sine iniustitia inferri non potest iniuria,pem ferri potest sine viiij ullius culpa. quod si illatam iniuriam praeter modum ulciscare,euenire potest ut qui passus es iniuriam per accidens grauius crudeliusque pecces. Haec sunt quae ad irae praeseruationem moralis philosophia largitur. Irae vero rem eis dium curave tribus saltem praeceptis, aut

quatuor absoluitur. P RIM V M id esto, ut quia irati de potestate,id est de consito.

ratione,ac mente, exierunt,subtrahamus i

psis de medio, in quos impetum conantur facere,dum seipsi colligant, idest dissipatas animi partes rursum in suum locum congerant, atq; in hoc quidem praecepto nullus

est Philosophiae locus. SECUNDUM

Vt rogemus,s quam habent ulciscendi vim disserant in aliud tempus, dum deseruescat ira,id est excitatus inuita ratione ardor anim i. T E R TI UM ut sedere eos iubeamus, nam qui spiritus in cerebrum cofertim impetum fecerunt,paulatim subsidunt motu intermisso,defervescitque nimius ille cordis calo ac tandem 1edendo, & quiescendo animus fit prudens. Q V ANTVM ut Philosophorum praeceptis utamur,&cu subtrahimus illos qui fuerunt irae cause: secum rogamus ut vindictam differant,adduci potest Platonis illud. qui deprehensum

58쪽

M LIBER

in delicto graui seruulum,Zenoerati verberandum,ad ipsum salutationis causa profecto,tradidit,dum diceret id ego ne faciam impedimeto est ira.Item Architae illud,qui eum villico factus esset iratior, quo te modo inquio accepissem nisi iratu sessem duvero rogamus ut vindictam disserant in te-pus aliud,opportunὸ meminerimus pr*cepti illius, quo Caesarem Augustum uti monebat Athenodorus Philosophus,dum irae feruor elanguesceret, dilatione enim suadebat ei in huiusmodi tumultu, rogabatque ut quum iratus esset , nihil neque diceret, neque faceret, priusquam quatuor & viginti literas secum percurreret, eXem plumq; Theodosij Imperatoris asseremus, qui a naturae munere id habuit, quod Augustus a philosophiae doctore. recensebat enim is elementaliterarum iratus. Neque obliuiscendum erit dicti illius, quod olim Bias Prienaeus usurpabat,duo maximo cotraria consilio esse ram Sc festinationem,i . deo nec incommodum fuerit Antiloni Resis Macedonum exemptu de tarditate ad

iram proponere, in eum nanque cum maleelicta milites congererent ignari ipsum esse in proximo loco, diductis virga tentorij uelis,sat illi fuit dicere,Flebitis mediust fidius.ni longius semoti de me male loquamini.Nec omittendum consulo,dum sedet

59쪽

iritus, 3e ratiocinationis commoditatem

praebe illud quod Thraciae Rex Cotys s

Cit .nam cum esset natura celer ad iram, va

sa quidam curiosὸ admodum torno elabo rata sed Pagil ia, quae ad ipsum hospes quidam attulerat, datis antea hospiti muneribus conisegit omnia,ne irascar in quiens ita facio,nεve saeuiam in eos qui fra iniri erant.Vltimo loco positamus non in elegantet quaerere, Cur Prisci sapientes Regium sceptrum effingebant,ita ut in summo esset ciconia, in imo hippocentaurus: docereque iratos cum ciconia pietatis exemplumlit, hippocentaurus vero feritatis,nihil eos praeterea voluisse,nisi ut si quid in Principe saeuiant animi astectus effert, siue in alio quopiam, premantur quatum fieri potest.

quo pacto praeseruet homine in ab ira moralis Philosophia: videamus modo, quantum in ea re prosit ars medicaper victum,qui in sex rebus necessariὀ co pus nostrum alterantibus latius sumptus continetur,nam supra arctius comprehen- cap a. prissus est ad cibum M potum dutaxat diffusus mi Consistit itaque victus primum in ambien

60쪽

Gac in G. tis nos aeris contama: secundo in motu ciArtis nam quiete totius corporis,&eius partium: tertiaeeao, pio in somno &vigilia: quarto in his quae in

' tra os assumuntur: quinto in his quae excer. nuntur,retinenturque: sextὀ in animae affectibus. Quod cum ita sit, modos illos nos, alterantes examinemus, Utvideamus an ex

eorum usu vel omnium,Vel plurium, mul- . tum caloris,succi* biliosi congregetur. statim enim tot auxilioru genera habebimus ad auertendam iram,quot ea modis com - parari potest,usum in omnibus opportunu adhibentes. Id vero in primis monemus, ex bilioso humore, Sc sanguine admodum exuperante iram fieri: licet enim sanguis suapte natura hilaritatem pariat, tamen ob nimiam sui copiam cerebrum,vel eius me-branas occupans, nihilominus interdum

quam bilis fer8 calefacit. Quatum itaque pertinet ad ambientem nos aerent,debet is quem a bile cauere volumus . eum sibi eligere, in quo qualitates snt bili flavae contrariae:frigidus ergo &humidus conueniet,na qui calidior est & siccior nimis admodu corpora calefacit, ma-sisque humores assat . eX quibuS plus etia . bilis conciliatur. eX quo patet,cur in estiuo .i . aere ac tempore biliosiores simus,&ad ira Promptiores, neque nos duntaxat, sed Secaetera animalia,praecipuὸ vero quae Venenosa sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION