Rodolphi Agricolae Phrisii De inuentione dialectica libri omnes integri & recogniti iuxta autographi, nuper D. Alardi Aemstelredami opera in lucem educti fidem, atque doctissimis scholijs illustrati. Ioannis Phrisemij, Alardi Aemstelredami, Reinardi

발행: 1550년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

tius insectandii ac reprehendenda putet, ei hoe egod

luna respondeo,homi nes indoctos ad isthunc errare mo dum non solere. Sic & quae contingentia. Nota genus locutionis. Neque enim uerbum ullum appositum est huic nominatiuo contingentia,nisi quod singulis partibus sua uerba apponuntur antecedit & consequitur . Sic Virgilius,quanquam diuerso casu. Protinus Orsilochum & Buten,duo maxima Teucrum Corpora, sed Buten aduersum corpore fixit Loricam galeamque inter, qua colla sedentis Invenit,& laeuo dependet parma lacerto. Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem iEludit gyro interior,&c.

Simile est huic illud, autore Macrobio etiamsi Seruius longum subesse putat hyperbaron;

Interea reges, ingenti mole Latinus Quadri)ugo invehitur curru,&c. Quoniam autem adiunctorum, antecedenti si & eonis

I equentium. Principio explicemus quid sibi uelint hae uoces, ita plenius intellecturi', quorsum tendat Rodolphus. Antecedens est, quo posito aliud quiddam neces, fario sequitur.Consequens,quod necesium est esse,si id cui conlequens est precessisse constiterit. Vt,quain peperisse constat , eam necesse est cum uiro consuetudinem habuisse.OAdiuncta sunt, quae ita aut antecedunt

rcin aliquam,aut sequuntur, aut cum ea cohaerent,

nulla tamen praecedendi cohaerendi te aut sequendi intercedat necessitas. Verbi causa, Caedem praecedere se Iet uerborum contentio,cohaerere, uel uox eius qui caedem fecisse arguitur, uel occisi uociferatio aut gemitus, uel aliud quippiam hisce no usq; quaque dissimile. Sequi, fuga, timor, latebri trepida ac inconstans responsio . quorum omnium nihil est , quod necessitate aliqua cum caede iungatur, & tamen raro ita quisqvana occiditur. ur nihil horum ei caedi adiunctum sit. Ergo quae adiuncta alii u acant,ea qnemadmodum diximuS EOdolphus,partim contingentia, partim applicita u- :

152쪽

cat. Antecedentia autem , di consequentia non puisitat esse locos distinctos, eo quod in Omnibus propemodum locis talia ' uedam inii eniri queant. Haec rei summa. in qua, ut quidem mihi uidetur , non pessune Modolphus,etiam si quaedam obiter interserit, quae mihi haud dum fatis probantur,quae suis locis no dissimulabo .Contingentia uero recte illum locum quem adsunctorum uocari Boethius putauit,intra se claudere uidentur. Quemadmodum negari non potest,maximam adiunctorum partem contineri,ioco contingentiu , ita ne id quidem in dubium uocari debet, quaedam utique ex eis pertinere ad locum applicitorum quando haec quoque adiunctorum uocabulo a Cicerone comprehesa iise ipse testatur Rodolphus. Boethi): porro non aliam ac Ciceronis de adiunctis fuisse sent etiam,id uel hinc liquet,quod is tertio Topicorum libro, ita imit tus est Topica Ciceronis, ut praeter exempla nihil quicquam inutasse uideatur. Sed quae antecedentia & consequentia. Duae dialectice partes sunt,una inueniendi, altera iudicandi. Prior inueniendi argumenti rationem, ac locos tradit,ac proinde Topice dicitur. Altera fosmas quasdam tradit argumentandi,quibus dijudicari expendique inuentum iam argumentum possit, nominatur queκριτικἐ παρατοκρ νειν hoc est, a iudicado.Quae igit ur a Cicerone, intiliano,&Boethio, in locorum explicatione de antecedentibus,consequentibus,repugnatibusque praecipiuntur,ea inquit Rodolphus)ad posteriorem potius dialecticae partem,quare non erant haec reserenda inter locos. Sane Cicero ipse paulo minus in hac uidetur fuisse sententia,ut putarit ea quae ab ipso de his tribus dicuntur,magis ad explicanda sormandaque. quam ad inuenienda argumenta pertinere. Verba eius sic habent, Cum tripartite igitur distribuatur locus hie, in consecutionem,antecessionem,repugnantiam,repe riendi locus simplex est,tractandi triplex. Hactenus Cicero. Uerum enim uero ut altius paulo haec discutiamus

adscribam huc uerba ipsius Rodolphi,eΣ cap. 22.de coa

153쪽

ringentibus,ubi inter alia multa: Nec est,inquit inutile, etiamsi id natura rei non cogeret,plures tamen esse locos,hoc est,aditus & uias nnius inueniendae rei, ut si minus unus perducat nos ad id, quod quaerimus, altero tamen tertio vetetatibus,aliqua parte icedat haec Rodolphi uerba si uera sunt, quid ladem flagitii admisit Boethius,qui antecedentia quoque & consequentia una carepugnantibus inter locos inseruit 3 An non haec etiam viam aperiunt,facilius inueniendiὸ Nonne multa sunt, quae hac ratione facilius inuestigari queant, qua si alia uia quaerantu GEt ut missa faciam antecedentia D consequentia,certe repugnantia non uideo cur reijciat Rodolphus,eo duntaxat intellectu , quo est hoc nomine usus Boethius,uti paulo post dilucidius explicabitur. miod si uerum est etiam animal antecedens erit ad hominem. Hoc quam sit uerum uiderit Rodolphus. Om- nes certe confirmant,hominem esse antecedens ad ani mal, nemo contra,animal ad hominem. Neque profecto uirium quicquam habet,quod affertur de omni animali,quando fieri potest, ut idem diuersa ratione acceptum interim antecedens interim consequens esse dicatur. Ita homo est antecedens animalis; nequit enim. homo esse quin & animal sit. Contra omne animal antecedens ad hominem,siquidem nullo modo fieri pol, uti omne animal sit,quin sit etiam homo. Ad hoc quo pacto distinguetur hic locus ab aliis. Respondeat opinor Boethius, non se ire inscias, tu in antecedentia &consequentia sparsa sint per locos ferme omnes, sed esse quaedam quae facilius inuestigari queant, cum his sirignificantur uocabulis,quam fi aliis eadem uocibus notarentur,atque hanc sibi causam fuisse, cur distinctum istis dederit locum, praesertim cum ne Rodolpho qua dem displiceat, etiamsi natura rei non cogat,tamen pluteis esse locos,hoc est,aditus & uias unius reperiendae

rei.Quod si alat, haud uideo, quod dicetur a specie ductum Inuitus facio ut in ista inquiram scrupulosius ,σα uelut celaria quadam uirgula quaedam notem in uir ro

154쪽

xo hoc quo nemine ego, in hoe duntaxat argumenti genere,maiorem meruille laudem ausim contendere. Selquem admodum in speciosis fere corporibus solent antiati aduerti , quaedam quae non displiceant ipsa quidem, at minus tamen placent quam caetera;ita haud scio quoi modo in uiris etiam quamlibet doctis, quaedam tamen notari solent, in quibus etsi non alijs, tamen seipsis inferiores esse uideantur. Et quid si quemadmodum aieille quandoque bonus dormitat Homerus 3 Id quod hoc loco, ut si usquam R olpho accidisse mihi uideritur. Mam quod ait, non uidere se,quodnam argumentuducatur a specie,si id quod affert, ex antecedentium lo- eo ductuna dicatur; hoc certe facile refellat Boetitius , si dicat non esse absurdum, argumentum idem ex diuersis produci locis, quod ne ipsi quidem Rodolpho displi,

cere,paulo ante docuimus. Iam quod addita Boethioe magnae infelicitatis damnari antecedentia, quod existimarit perfectam inde depromi argumentationem no posse hac parte tantum abest,ut subscribam Rodolphoi ut dem irer hominem alioqui longe diligetissimum hoc Ioeo tam dissimilem sui esse potui fle. Certe Boethius in ea plane opinione fuit, ut crediderit ex utrisque, tam antecedentibus quam consequentibus, perfectam duci

argumentationem. Ex antecedentibus hoc modo.Si peperit,cum uiro concubuit; peperit autem, ergo cum uiro cocubuit. Ex consequentibu G. Si peperit , cum uiro Eoncubili, non autem concubuit cum uiro, quare ne peperit quidem. Haec exempla ipse ponit Boethius Topicarum differentiarum lib. I. e quibus facile perspectu est sententiam illius eandem plane esse cum ea, quam Ro-dolphus tribuit Ciceroni. Ei.ut semel dicam quod sentio,mihi aliud coniicere,cum ex hoc loco, tum ex alijs quibusdam possum, quam cum haec scribe t Rodo phus tuni Boethii eum libros ad manum non babuisse; aut certe alio festinanti, non fuisse tantum ocij, ut illos consuleret, quod cum ex ijs quae dixi, tum uero maxime ex iss quae contiquo subningam,parere potest. Rer pugnantia

155쪽

signantia quoque Boethius inquit,uoluit esse contra-xia consequentium. Quidpunde isthaec Rodolpheλ Boe inius certe repugnantia hunc in modum non finit, sed ordine contrario. Repugnantia,inquiens, contrari orsi sunt consequentia. Verbi causa,contraria sunt dormire et uigilare, stertere dormientibus adiunctum eri quare stertere & uigilare sunt repugnantia. Rursus: Prud: ia contraris in est imprudentiae; fraudibus ac impostuiris obnoxium esse imprudentiam sequitur; quo fit ut id repugnet prudentiae, atque hoc intellectu cum sumitur nomen repugnantium, non uideo cur distinctum ac poculiarem habere locum ea non possint. Sed ut finiam . aliquando,hi sunt errores dicendi; non tamen id genus errores sunt,qui inscitiam arguant, sed qui ex precipiti quadam festinatione profecti uideantur.Quanquam &aliud quidam hic mihi uenit in mentem,de quo posteaca. 17. Illud hic dicam, summam a me gratiam inituru,s quis secus habente ista ostenderit, quam uisum est mini, quando nihil mihi tam cordi est,quam ut omni b. optime sensisse uideatur Rodolphus, cui ego uiro tribuo tantum,ut nil quam ipse mihi credam minus, quam quoties ab eo dissentire res cogit.

DE C O PETIME UT IBV S. Cap. XXLD mum accidentium genus Contingentia disia

- mus, quoniam circa rem contingant, id est, eueniliant, ea quidem conditione, ut siue ista non eueniant , res exsere ,siue res non existat, ista euenire posi int. V allor ante aegritudinem 2 am potesquis pallere, ut non aegrotet: ct aegrotare, ut noupalluerit. Sic iurgium ante caedem: potest enim iurgatus quis esse, ut non occiderit, alius occi

disse , qui non sit iurgatus. Sic forma ad luxuriam. am formosus frugi, in deformis potest

156쪽

RODOLPHI AGRI esse profusius. Miretur fores quis, cum uideat pallorem , aegritudinem , forimam, luxuriam adiacentia esse, ire iurgium O caedem actus , quase ea laia contingentia faciamus: aut quid boc loco sit opus, si isto satis fuerunt haec explicata. Non en ergo Mobis ignorandum uocorum fines non tam pro rerum uarietate quam ex seipsis accipiunt,quim prqhabitudine eorum quibus applicantur , diningui. Sic candoriadiacens es nisis,ct coloris species , contingens pulchiritudinis.' ec es inutile, etiamsi id natura rei non cogeret , plures tamen esse locos , hoc est inditus o uias unius inueniendae rei, ut si minus unus perducat nos ad id quod quaerimus, alteroramen tertio ne sentatibus,aliqua parte procedat Disserui aut a conexis cotingentia boc pacto quod conexa uno significantur nomine,quia continuo uaprolatum est,ct eam rem indicat in qua est, ct id quod extra ipsam sisnde id oritur nomen. Nam cum diuitem dicit ccipis statim eum qui est diues, O diuitias a quibus drues uocatur c contra,in divitiarum nomine ilico ct opes ipsas, eum quipofsde agnosiis. iat in contingentibus , uel potius in omnibus accidentibus , necesse es ut duo confera mus,quo ea intelligamus esse accidentia. . Namsi astutiam per se dicasAdiacens uidetur etsi seruum, connexum erils coniungas seruum astutum, conatingens est. Et convexum comem contingit,ut seratius diues. Et adiacens adiacenti, ut anulus med

cus.Et insumma,quemdmodum p diximus, o

157쪽

DETINUENT. LIB rnis 3 cunque butus siunt generis, ut alterum sine

altero pos it ultro citroque perire. 2Von tamen hoc sic accipi uelim, ut omnia quaecunque Dut rei edti extri,conferre putem ad inaentionem, aut ad nunc locum credam pertinere. Nec enim excidit nobis id quod praediximus, non omnia probandis Omaibus a ta esse. Verum illa dem&m contin-

geutra nostri sunt negotii, qua uelut indagine uestigi sque quibusdam ad ipsiam rem nospossunt petam. cere,cui modi sunt,uel ualus efficientis facta , uel subiecti unius adiacentia,uel quae in eodem sunt loco , vel tempore uel quomodolibet aliquid commune inter se habent, quo denuo positi in aliud fieri

transirio. ἔ.Apud mintilianum itaq; in matbematico,uiri fortis hoc ipsum quod fortiter fecit, in argumen tum adfert futuri parricidij, quoniam utraque ait opus esse impetus oe furoris cuiusdam, ut ambo unius animi po=nt uideri. Terentius quoq; 'ndubium eri cinquio quin uxorem nolit filius, Ita Davum modo timere sensi. Nam quid per se timor Duui ad nuptias filii, nisi id esset, quod omnia communiter in ipsos consilio agerentur, O eadem oras vellent atq; nolientc Huc pertinet etiam, quod Ν-lebat qui accusiabat in foro quam maxime premere uuam anteactam: quod non eo modo spectabat , ut inuidiam reo constarent, uerum quoniam videbaritur animus E quo illa fuerant profecta , neca prae,seetitis quoq; Ael ira abborrere fide. Huius siunt ge-

158쪽

: RO DOLPHI AGRIQrreris, quaecunque sunt monstra ostentaq; rerum , ut defectus Solis, Lunae ;, ct stellae criniis, quaq; alia uel uideri s olent, uel audiri; quibus insignium

populorum urbium ue clades auguramur. Ita in caede uultus turbatior, implicati animi index ,-na , vitata colloquia, spreti congressus. In aegritudine uero, spontanea membrorum laseitudo . fastidium cibi, inquietudo peruigiliarum, quaeq; reliqua huiuscemodi rem antecedunt. Ex adiunctis collegit Asdrubal apud varum fluuium auctas esse copias Romanas quoniam strigosiores equos, ct

coloratiora uideret corpora. Annibal , etiam cum exercitum admouiset urbi , nondum fractas esse res Romanas, quoniam ager in quo tum castra locauerat proscriptus sit , ct inuenerit emptorem . Et Quintilianus , non esse caeci , aut soliciti percussoris uulnus: quoniam solum uni mst , certiorὸque loco , quam pro caeci, vel fe Binantis trepidatione factum. Cicero quoque Catilinam docet malum aliquod publicum meditam vi , quoniam atavsia rei familiaris prematur . Sic ex consequentibus ducitur , sceleris aliquos agitasse conplia , quoniam diducti non conRite rint inter se uerbis: furtum, fecisse quoniam res inuenta domi ipsius , caedem admisisse, quoniam

fugam , vel latebras , uel arma circv pexerit.IMla quoque dicuntur , id est, consentanea ,

uel uerisimilia, huius sint loci, quale es, forum esse , quia lato sit pcctore : ct quia pauperis ' sumptuose

159쪽

DE INVENT. LIB. I. 7 sumptuost uisat, furari, O si qua matrona sola per uiam notiu pergat,moechum expetere. Signa quoq; nonnulla possunt huc referri, ut futurae postridie strenitatis,uespertinus occidentis rubor, oesperatae sanitatis,oris exulceratio. Pleraque tamen uel adactus, ut uiuum esse,quia spiret, uel ad essecta, ut ignem esse quia siti sumus,referuntur. Quae quidem si magis latiusve pateant,quam ea quibus adhibe tur , communi nomine signa uocantur,ut quod perncussus sit, quia cicatricem habea potest enim cicatricem , vel quia ceciderit, vel ex ulcere, habere , grauidam esse, quia tumescat uterus, quia uel ueneno, uel morbo potes tumescere. Sin uero uel minus pateant, ut ignem esse, quia sumus sit: pomies enim ct sine fumo ignis esse,uel item ex aequo, ut faetam esse, quia habeat lac, et η ρ--, id est, indicia uocantur. Ea Quintilianus inter argumenta non putat habenda, quia nihil post se dubij relinis quant. Quod quidem acutisimo uiro miror potuisse in mentem uenire. Ergo sibi nihil eorum, quibus mathematici inuenta sua colligunt, argumentum esset,cum certis oe de quibus ambigi non positrationibus omnia demonstret.Cumq; id agamus a Iumentando , ut quam minimum dubitandi resinaequamus locum, qui potes feri, ut qui ad liquidum indubitatumq; rem perduxerit , uideatur non esie argumentatus' At nos incerta pleraq; pro manife- sis argumenta sumimus, quanto melius igitur res ipsi nostro consuluitpudori,utfaciat ipsa perse X a dem

160쪽

RODOLΡΗΙ AGRI C. dem, ne cogatur in locum eius is qui dicit suo succue

rere mendacio.

Sctolia in caput 2I.

V T pallor ante aegritudinem. Forte legendum,pallor ad aegritu inem,ad aegritudinem enim collatus pallor accidens est, ut forma ad luxuriam, quomodo si persona aut reconserantur,adiacentia sunt. Neq; tamen est diffitendum Rodolphum per cotingentia facti aut pri ris, aut presentis,aut insequentis intelligere circunstantias, ut praecedentis ordiu ad insidias, pallor coluncti seu praesentis sit. Sic forma ad luxuriam. Id est,luxum , uiacium oppositu frugalitati, ne vulgi more libidinem intelligas. Nec enim excidit nobis quod diximus.) Huius libri cap. a. aintilianus in Mathematico. Uerba Quintiliam in eo loco sic habent, Uirum fortem dixit, & parricidam. Vicina sunt haec,etia ut dissimilia, paria uiribus' etiam ut mente distentiant. Qiijd enim me aliud notabilem fecit in bello, quam quod non parco caedibu S,cru Ore no satior, exultans super stratorum corporu strages, palpantibus adhuc cadaueribus alacer insisto p Et paulo post: Crede pater,& parricidiu tam facile est quam so titer facere, cum utrunq; de fato est. Terentius quoq;JIn Andria. Huc pertinet etia, quod solebant qui accusabant in foro. Hunc more acculatoribus suisse facile ostedunt actiones Ciceronis in Verre, & quod idem autor pro Caelio,plus operae suinit in diluendis anteactae uitae

criminibus, quae in iudicium non ueniebat, quam in eo, cuius gratia erat colhi tuta quaestio. Huius generis sunt, tu ecunq; sunt monstra ostentaq: rerum. Ex his Cicero ara umenta ducit ita Catilinam inuectiva tertia. Aia

drubal apud Varii iluuium. Secudi belli Punici anno ix. Aldrubal frater Annibalis cum ingeti exercitu in Italia uenit, qui cum se fratri in Umbria occursurum illi signiscare ta

SEARCH

MENU NAVIGATION