Rodolphi Agricolae Phrisii De inuentione dialectica libri omnes integri & recogniti iuxta autographi, nuper D. Alardi Aemstelredami opera in lucem educti fidem, atque doctissimis scholijs illustrati. Ioannis Phrisemij, Alardi Aemstelredami, Reinardi

발행: 1550년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

------

iluendi ratione diuisio. Caput XVώD Ryximum est,ut quia de materia dialectices,hoe est,quesione diximus , nunc de instrumento φ-sri prosequamur. Instrumentum autem eius es orati Per eam nanq; qui disserit , fidem certatur fa

tere de illo quod sibi docendum assumpsit.

Orationis mulis poterant fieri diuisiones, nobis dius maximo sufficient: quarum altera a Dructura Usii saccipitur, altera ab effectu s Struitur aualem omnis oratio, aut sic, ut continens sit. aut us' concisa Continens est, quales sunt oratorum actiones, laudationes, hortationes. Concisa , ut di i sputationes, ct alternantia ,sibolanicorum certari mina. Hanc Zeno contracta in pugnum palmae , iulam explicitae manui similem dicebat. Et illam quidem perpetuam orationem uocant Lattribuerunt ;eam rhetori r hanc vero in foro altereationem,uoluerat o propriam eam dialectices esse . Equide cum positi utras oratione, ct concisa, ct perpetua tro. babiliter ornateq; dici , utranq, etia m ad dialecti , cum communiter o rhetora crediderim pertinere: cum antea rationiem probabiliter disserendi dialectico: ornat/ , rhetori asignauerim. Ergo O in foro ingens etiam semperfuit oratoribus in alter αcationibus labor estuckm tenem interrogarent seu cum ex perpetuae dictionis decursu in id sunt delati, ut per singula argumenta premerent aduersarium

372쪽

s. DODOLPHI AGRI .rium , ct vel illius silentio confessionem reprimearent.Unde s aeditas adhuc δnis ulum is uuintiatiano altercationes videmus Comici uero . Tragici poets,quod nemo negauerit,ciuili orationis gemui si illud proprie rhι toricum esse uolumus magi sunt uicina,quam scholastico philosophorum:quimen ipsi intercisa constat oratione. Contra qusci' que fere Aristoteles , permulisque ath p clari in, philosophia nominis scripserunt, perpetust orationis conne g sunt textu . Sed ct alius dialogo e derem, ius unius tantum persons oratione tractauit..

Vt de amicitia Cicero in LMio personas alterius dicentes induxite Aristoteles, in Ethicis eandem ram suis ipbe uerbis est executus Hscidcirco dixi,quia de oratione ct partibus eius dicturussum nonnulla, qu estent etiam a rhetoribus explicari , ne quis ea cum legat, egressum me terminos innituti mei creα

dat. Cum enim sit c quod Dpe iam diximus P diari

ti diices munus, accommodare ad fidem pro cuiusq;. rei natura disserere: fatendum utiq; erit , qu0mmam id oratione velut inrirumento fit , quacunq; id cratione feri po*t, eam dialectico inter artessi inRrumenta esse numerandam. Neq; tamen ne gauerim multum hscduo orationii genera distare , cum simi in an ora , magisq Ceam concisa , Optorium utiq; stah inm sint capacia , earum maxime,que aduertario laqueis captiosarum interrogationum Irisuntur Quo fit, ut per spe oratores in perpctuis actionibuscii quando acrius tremuniba

uersarium

373쪽

DE INUENT LIB. IL rs versarium, imitentur altercantem, interrogeis, ecquid habeat, quod respondere uelit ' ecquid positast inis contradicere Perpetua uero dictio, tractu aequalitateque siua iudici est aptior: ut qui non adeo quae prorsus sunt uera ,siedd duobus magis sequatur uerisimiliora, dicentem, quique potius ex toto orationis complexu , omnium ue eorum qua diacuntur comparatione, accipere malit, quod prombet, aut auersetur aduersarius. Aduersarius u

ro nihil uellet praetermisisse , quod ipsum offendere posset: sed potius satim unumquidque πα

prehendere cupiet Psingulisque insiluere , neque quicquam'ὰ manibus nisi ut dicentis abreptum dimittere . En itaque c ut sic dicam in perpetua oratione ueritatis color plerunque speciosior : iualtercatione di uisitio exactior. uualescunque tamen sunt orationum istae differentiae, quia uir que docemus, utraque intra dialectici veniet tractatum . .

Scholia in caput IS.

STRVLTVR autem omnis oratio,aut sicuticontianens sit. Fabius usintilianus lib.2.Itaque cum duo , inquit, sint genera orationis,altera perpetua quae rhetorice dicituri, altera concisa, quae dialectice : quas quidem Zeno adeo coniunxit,ut hanc compres, in pugnu manus,illam explicitae diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit, adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur. Et Cicero in Oratore ad

Brutum ι Zeno quide illesenquit, a quo disciplina Stoi-Y corum

374쪽

corum est,manu demonstrare solebat, quid inter has a tes interesset. Nam cum compresserat digitos, pugnua; fecerat, dialecticam aiebat eiusmodi esse, cum autem diduxerat & manum dilatauerat,palmae illius similem eloquentiam esse dicebat. Vide Senecam lib. i .epistola 9α item Quintilianum lib. 2 Equidem cum possit utraque oratione. Probat rationibus aliquot, utrumque orationis genus communiter & ad rhetorem &ad dialecticu. pertinere. Quanquam hic quoq; uerborum magis qua rerum inter Rodolphum & alios pugna est. Etenim Rodolphus de rhetorica & dialectica loquitur, quatenus

hae communes.quaedam ministrae sunt artium omnium, ita ut ab rhetore ornatus petatur sermonis, a dialectico probabilitas. Quo certe modo tam concisam,quam cδtinentem se perpetuam orationem,utrique harum arti si communem esse oportet ; cum utroque genere oratioΘnis probabiliter ornateque disseri possit. Qui diuersam sunt secuti sententiam, hi dialecticen ad scholastica illa umbraticaque certamina coarctarunt;& officio rhetoris, eos demum fungi arbitrati sunt, qui sore sibus illis actionibus operam suam addixissent. At enim non ne &in sorum interim concisum illud orationis genus uenire potest Potest quidem, uerum id rarius. Et qui hunc in modum discrevere resistas, eos non tam quid fieri possit, quam quid plerianque fieri soleat, tradere uoluisse apparet. Cum antea rationem probabiliter disserendi dialectico. Id secit libri huius capite secundo.

Ergo & in foro ingens etiam semper fuit oratoribus in altercationibus labor. De his altercationibus caput est apud Fabium libro sexto, capite tertio. Quod autem addit Rodolphus editas esse a Quintiliano altercationes in hunc usum,de ea re dicemus nonnihil libro tertio, capite decimoquinto . Cicero in Lettio. In libro de amiscitia, qui Laelius inscribitur.

ALTERA

L . . a

375쪽

m DE INVENT LIB. II. 3 oALTgLA DIVISIO O AT IOTUS, o quid sit Expositio,quid Eumentatio. C. XVI. ALteram orationis diuisionem ab orationis

ctu diximus accipi. Is est , docere quoad eius fieri poterit . sui docetur autem , alit paratus est credere , aut en orationis ui cogendus. Sic oratio, aut satis habet explicare rem,de qua dicit, cuiusmodi sit , secura fidei opinionisq; eius qui audit: aut talem esse peruincere etiam retinente a ditore conatur. Illud expositione sit , inud argu mentatione: Omnis igitur oratio, ct prorsus omne quicquid dicitur, aut expositio erit, aut argumenα ratio. Expositionem priore libra diximus esse ora tionem, quae solam dicentis mentem explicat, nullo quo fides audienti fiat adhibito. Argumentationem uero orationem, qua quis rei de qua dicit, si

dem facere conatur. Inter narrationem O expositionem, item argumentationem ct consirmati

viem, nulla sanὸ est disserentia, nisi quod narrationem ct confirmationem duas orationis partes facimus, quibus certus es in causis locus, expo tio autem O argumentatiogeneralia sunt nomina, O in prooemio sepe exponimus, sepe,argument .mur; in narratione interim argumentamur , coein confirmatione exponimus, ct iu perfratione it dem utrunque nonnunquam facimus. Itaq; ut quaminimum confunderemus nomina itia cum illis,plac thaec siclotissimum nominare,quanquam sit es

376쪽

no DOLPHI AGRI C. nonnunquam apud autores invenire confusa. rape sitio ergo quemadmodum dicimus en, quae rem recenset solis talem aliquam esse , uelut credenti auditori. Argumentatio,quae talem esse rem,ratisne peruincere nititur. Vt fit expositio; Urbs antiqua fuit, Tyrus tenuere coloni, carthago; quaeq;s

quuntur.Causas enim propter quas oderat Aenea Iuno,recensit poeta .Easq:si sic accepisset, ut dubiufaceret,an odisset Aeneam Iuno, harumq; commemoratione causarum uellet id docere ; argumentatio esset . Nunc quia odium Iunonis uestit certum

indubitatumq; sumitur,cui causa subduntur,non ut ostendatur odi e Aeneam Iuno, quippe pro certo id en, quemadmodum diximus : sied propter quas odium ipsum provenerit, expositis est. Quod si iam

conuertamus orationem, dicamusq:,non dubium est quin oderit Aeneam Iuno', quoniam Carthaginem amabat, cui exitium ab Aenea polieritate ventua Tum erat, o quia contra Troianosseterat pro Argivis suis in bello, edi reliqua quae poeta subdidit,

argumentatio fiet. Vι obiter admoneamus, idem quandoq; expositionem ct argumentationem, muratata tantum orationis forma, fieri posse; cum possit idipsum .causa rei esse, O ratio. Matonem in praesentia dico, per quam res cognoscitur; cassam, per quam est. Ergo si quis, cum uideat deficere lim' nam, disseratq; id euenire, quoniam terra interpoα

sita sit inter stolam ct lunam; excludatq; radios solis, ne misit ad lunam, illustrare posint eam. sub

377쪽

DE INVENT. LIB. II. r tresivo, eausam dicit, expositioque erit. Si quis autem cum uideat lunam deficientem, probet terram interpositam esse inter solem O lunamquonia aliter deficere luna non possit: rationem tantum res det. At si cras defectum ire lunam praedices, idque Onendas,quas doceas terram inter solem lunam interuenturam; idem iam, hoc en , interuentus terrae inter solem lunam, causa erit defectus lunae ἰquia per eam eueniet: ratio quoque fiet, quia peream euentura esse cognoscetur. A limentatio a

tem en, quod paulo post subieeit poeta, Mene incepto desistere uictam: ecposse Italia Teucrorum auertere regem φ Et reliqua; noli enim sunt

loci. 2 on dicit Iuno sibi ipsi tanquam credenti, nolle se desistere proposito: sed addita ratione , d cet ipsa se , quare in dignum sit ut desistat; horta

turqueli, ut in sententia permaneat. Huius autem admonendum uidetur, nonnunquam in expositione uenire argumentationem, sepius in argumentationem expositionem uenire. Eaq; si per se accipiant ri quicque poterit uocari id ipsum,quod est. Amgumentatio erit itaque; Assensere omnes , O quali quisique timebat. Vnius in misieri exitium conuersa tulere. Quo magis enim potuisset probare , omnes assensisse, quam quod gaudebant securitate sua e Ita apud Ciceronem pro Milone. Seruos ex Appennino deduxerat, quos videbatis ; res enim erat minimὰ obscura. Et paulo post iterum. uam uocem eius ad hunc M. Catonem satis

378쪽

Fauonius detulit. Et iterum: Vt ante suam fumdum quod re intellectum est Miloni insidias collacaret,qlia omnes argumentationes sunt breuesquια dem,sed argumentationes tamen. Contra inter argumentandum expositio est . Ut pro lege manilia, rerum a Lucullo contra mithridatem gestarum . Item pro Murena explicatio institutorum philosophiae Stoicae, quam Cato sectabatur. Et pro eodem, verba minaeq; L. Catulina, ct in domenica conciο- ne, ct in senatu iactata. Laudationes saepe uiti

perationesq; tota propemodum expositione conrisant. Quae caisa fuit nonnullis, ut crederent in eucontrouersiam non esse . Verum quia ct inter exponendum argumentatio, inter argumentan meum expositio, utraq; fit alterius rei accesso,trans eunt in nomen quoq; illius,cuius substantis iunguntur. Quanquam enim partem quampiam expolivomnis interiecto nodulo aliquo argumentationis str-mus, non tamen tunc cirea id summa consistit imyituti nonri. Et expositiones quae inter argumentandum hunt, quanquam sint utiq; per se accepta

expositiones, tamen quia argumentationum pars sunt, ct illis confirmandis desinantur, argumentationes uocantur. mina enim data rebus esse uoluit Anaxagoras, non ab eo quodsolis ,sed quod

379쪽

DE INVENT. LIB. II. Scholia in caput 16.

Expolitionem priore lib.diximus esse orationem. Libri l. capit. item I. Inter narrationem & expositionem, argumentationem item & confirmationem.) His ad plenum intelligendis multum momenti atulerit lectum huius libri ca. tr. Vrbs antiqua fuit. Primo Aeneidos. Lo iacus notior,quam qui asscribi debet. Cum id ipsum pota sit esse & causa rei & ratio. Causam nunc dicit, per qua res habetur ut sit,rationem,per qua res habet ut cognoscatur Ergo res eadem,inquit,& causa esse potest & ratio, causa quatenus per ipsam res est, ratio quatenus per ipsamcognoscitur. Exepla qui addit,satis dilucida sunt: modo ne ignoremus,defectum siue ecclipsim lunae prouenire inde,quod terra inter solem & luna interposita, obstat, quo minus luna radiis solaribus illustret. Me ne incepto desistere uictam verba Iunonis primo Aeneidos indignantis te tot annos contra Aeneam frustra bellage sisse, ni mantisque se ipsam, ne ab incoepto desistat. Locus est notus uel pueris, quocirca nihil causae erat,

cur huc plura asscriberentur. Nonnunqua in expositionem uenire,argumentatio-fiem.)Quintilianus lib. q. Argismentabimur, inquit, in

narratione nunquam,argumentum ponemus aliquado.

Eaq; si per se accipiantur,poterit quicq; uocari idipsum quod est. Quoties argumentatio,inquit, uenit in expolitionem, tunc per se quidem inspecta posset suo nomine , hoc est, argumentatio dici, sed quia in eiusmodi

oratione expositio dominatur, hinc est , uti tota e positionis nomen recipiat. Item fit, quoties expositio insidit in argumentationem. Assensere oes, & quae sibi quisq; timebat,&c. Verba sunt Sinonis a. Aeneid. quorum mentio fiet & capite tequenti. Vt pro lege Mani lia,rerum a Lucullo gestarum.) In ea oratione explicaturuS Cicero, quo modo magnum adhuc posset esse ,

id bellum, quo cum Mithridate gerebat populus Romanus; initio Lucullum laudae , atque res eius aduersus

380쪽

Mithridatem gestas exponit. Longum foret hue totum locum asscribere,nem ita multum momenti attulerit ad eorum quae ab Rodolpho dicuntur intelligentiam ..Ee pro eode uerba minaeq; L. Catilinae. Dixerat enim Catilina in domestica concione,miserorum fidelem defensore inueniri non posse,nisi eum qui ipse miser esset,minime timidum & ualde calamitosum esse oportere eu. qui esset futurus dux & signifer calamitosorum. Dixerat idem in senatu,duo corpora esset in republica, unum debile firmo capite; Alterum firmii sine capiter huic culta de se meritum esset, caput se uiuo non defuturu, &α Nomina enim rebus data uoluit Anaxagoras. Philotaphus hic fuit Asiaticus. Claruit Athenis eodem tempore, quo Persarum rex Xerxes. Cum post annos complures ex Graecia in patriam esset reuersus, uideretq; deis tas possessiones suas: Non essem,inquit, saluus ego, nisi istae perijssient. Et qui annunciarat mortem filij. Nihil noui nuncias, inquit,sciebatn enim me genuisse mort

lem.Porro quod hic de eo dicit Rodolphus,id si recte memini tribuit ei in Physicis Aristoteles.

S Ed nos singulatim de utraq; , primum ; de Am

gumentatione dicamus, quoniam sunt in ea roαbur nerusq; disserentis. Expositio enim inuenit cutita dicam fidem, argumentatio facit eam.Si quod autem habet expositio, sicut habet utiq; artis, quod dialectico praecipiendum sit, id fere ex argumentandi ratione descendit. Cum petatur autem fides argumentatione dicendum uidetur in primis, fidem orationi dupliciter contingere serebus sicilicet O oratione

SEARCH

MENU NAVIGATION