Rodolphi Agricolae Phrisii De inuentione dialectica libri omnes integri & recogniti iuxta autographi, nuper D. Alardi Aemstelredami opera in lucem educti fidem, atque doctissimis scholijs illustrati. Ioannis Phrisemij, Alardi Aemstelredami, Reinardi

발행: 1550년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

lpsa eidem nupserat: quod factum mire initio narrationis exagitat Cicero,docens hinc omnium malorum fontem originemque extitisse. intilianus autem sicut in Caeco in limine.) In declamatione ea cui titulus est Caecus in limine . Malae tractationis. Cum enim pater filium occidi si et,& matri quaerenti quid in silici inuenisset respondere nollet,accusatus est malae tractationis. Si animum nobis sumamus aduersarii. Multum adiumenti ad hune locum attulerint, quae sunt apud duitatilianum libro ii. cap. 8. Item apud eundem libro septi ino, capite secundo. Sic in Milite Mariano. Supra monuimus titulum hunc esse cuiusdam apud usi intilianum declamationis. Hunc in matris infamia.) Haec declamatio hodie inscribitur:inlamis in matrem.

nis, quando, quibusque utendum. Cap. 24. Eliquum es de Oratione, ut dicamus quot sine partes eius. Cicero libris illis, quos de Rhetoriscis adolescenti sibi rudes O imperfectos excidisse stribit, sex fecit. Eis quos ponea uelut exactiori cura compositos edidit olum quatuor uoluit esse u

rum duae rem docerent, narratio et confirmatio:d molierent auditorem,exordium O peroratio. Ariasot. duas tantum quae necessaria essent θ putauit propositionem O confirmationem. natione pro propositione esse,et no semper necessaria nisi cum longior O perplexior res incidisset. Exordium Operoratione Aueadmodum O Cicrao sensu non adre ed auditorem pertinere. Sed illi de ciuili tantum cc 3 ora-

442쪽

oratione dixerunt, nos in uniuersum dicamus. Irmtio qua eredentem habet auditorem, O sola expositione constat , fota expositione potes esse contenista. Vt sunt aristotelis nonnulla. Cuiusmodi estpradicamentorum protinus a re sumptum initium. Eorum quae dicuntur, quaedam complexim dicuntur , quaedam sine complexione. Et posteriorum itidem. Omnis doctrina x priore fit cognitione. Sic Caesaκ libros belli Gallici incepit; Gallia omnis diuiditur in partes treis. Sed in illis forte alia sit ratio, quoniam commentarios solum o indices rerum uoluit. esse illis, qui post essent ea scripturi. Vtcunque tamen nihil en quod ad absolutiqnem operis extra desideretur. Ut plurimum autem duas Meia partes habet hoe orat ponis genus. Exordium enim saepc praeponitur ornandi magis operisgratia,quὰm quia res id exigat. Cicero quandoque in bispraecipue qua me Dialogo sunt, epilogum adiecit. Sed sui dicimus

una tantum pars est necessaria. Quae autem argu mentatione consat oratio, duas habeat partes necesse est, expositionem, o confirmationem. Eseposi ionem quidem uel latius fusam, uel in propositionem collectam , pro rei de qua disseritur quatritate . P roinde, ut litisimplex est ea, uel uari' partibus perplexa , O , uel cognita est audienti, uel ignorata . Nec alias desiderat partes, si sit eis semo

di quaestio, de qua disseritur, quae cognitionis sit solum; quanque sic uel sic accipi; nihil intersit,

dicentis audientis . .

443쪽

DE INVENT. LIB. ΙL ro suinetiam , ut actionis sit, si paratam babeat bera Beuolentiam neque gratiam sibi ex cuiusique perisculis petat; exordio non indiget, ut sunt laudaαtiones, actiones gratiarum, O reliqua id genus . . Cicero ergo acturus Quiritibus de reditu suo graαtias, natim a re coepit. Et Ausonius protinus. Ago tibi gratias Imperator Auguste. Quod si diacentis exi simatio ducetur in discrimen, si quid fomte audientis ossendet animum , praefandum erit nia mirum,ct exordio muniendus contra obstantia, qui

dicit ; sic si fuerint in decursu dictionis exserata

aures, placandae erunt epilogo . Et enumeratione redigenda in siummam, quae dicta sunt, si mu

ta mentem memoriamque audientis fugitura diaxerimus ...At ubi, uel res auditoris agetur, uelis perinde , tanquam agatur , fauebit , aut oderit ; nec iudicium solὰm audientis ,sed propὰ cem tantis asseret, aut inter dicendum accipiet nudiaum: ibi quatuor partes orationis res ipsa poscet: duas, captando auditoris animo paratas , duas rei docenda . Quarum qua ad docendum pertinent , narratio , ct confirmatio: haec argumentatio est et

illa, expositio, de quibus satis multis c quatenus huius en instituti diximus . Reliquae duae, qua

permovendo desinantur auditori , principium peroratio , partim argumentatione constant , pamtim expositione. Principi, tria fere constat esse numera. ut beneuolum faciat auditorem , ut a telitum , ut docilem. uorum priora , duoam

444쪽

mentatione propemodum conficiuntur , postreriuexpositione . Per orationis item tria fiunt, ut conciliet auditorem sibi,ut aduersario faciat infensum,ut

collectis enumeratione capitibus rerum , qua tota demonstrarit oratione audientis ea memoria ligat. Quorum postremum expositionis habet natura priora similiora sunt argumentationi. Sand si domus sanctum incorruptum auditorem , nong - , non ossensis obnoxium, sussciet principio docti

rus, ct enumeratio perorationi. Ad illos , quorum animo amor,ira es,metus auor,inuidia poterit auferre reliqua adhibentur. Dociles facimus aud

tores ,si breuisumma qus dicturisumus , velut oculis subjciamus , ostendamusque ordinem rerum dicedarum, in partes orationem diducamus. Enum Uerandi quoque eLt expedita ratio , si firmamenta singularum argumentationum colligentes,cum haec θ haec probauerimus , non uidere nos quid amplius quisquam de re dubitet, aut quid istis respondere aduersariuspossit; aut aliqua figura alia utamur cuiusmodi multae ponuntur ab autoribus , O multo plurespossunt eri. Beneuolentia , odium, misericordia , ira, rebus quidem non distant in principio , O peroratione: Lractatione vero, elovendi ratione multum deerunt: istius enim, ct modestus in principio proferunt Ie nondum conciliato nobis aut ducto in partem nostram auitore. In peroratione uero cum flexus es oratione , accessique n his , o pronis omnia animis accipit ; tum ardent

445쪽

DE INVENT. LIB. ΤΙ. 2ος affectibus cuncta , tum obiicitur auditoris irae a uersarius, tum nostraspartes miseratio lachrymaeque commendant. Cum fiant autem haec omnia assectum permotione, quo pacto oporteat ea eapediri, paulo post aperietur, cum incommune qua pertinent ad esse tuum naturam, O qua sit ratio eorum

tractandorum. Dicemus. Ducenda sunt autem exordia , non ex his quae causam confirmant, aut rem de qua quaeritur docent confirmatio enim se non exordium; sed ex eis,quae circa respersonas heposita,stuor cm, aut alienationem audientis paratura videntur; quibus non tam rem secutus, quὰm animum

suum ronunciaturus fortὰ sit de quasione. Si quis autem perdidicerit, quae sit auditoris de persona dicentis, de causa, de aduersariis, opinio quantum permotus aduersariorum oratione si quid inpersonis rebusque fauorabile, aut infensium; facile uide bit; unde beneuolentia sibi concilianda, quomodo aduersariis odium ossundendum,quomodo constata iam sibi inuidia occurrendum. 2Xec enim solum datur opera, ut audientis nobis animum adiungamus ,

sed ut alienatum etiam nobis exasperatumque placemus. Quod si quando breuiter in exordio capita aliqua nostrarum aut aduersa partis argumentationuperstringimus, quod persaepe ferisolet, cum vehementius adductus aduersariorum oratione uidetur auditorino facimus, id tamen, quo probare uelimus ibi, aut confirmare causam, sed ut spem faciamus hac qualicunque labefactatione, postea nos omnia demona

446쪽

RODOLPHI AGRI C. - demonKraturos. Demetrius itaq, apud Livium Pers statri responsiurus, lachrymas statris apud pa αtrem , quem iam pridem magis secundum Ter sentire credebat , quoniam videbatur illis maxinnὰ ualuisse , primum inuasit, aliqua tum ex parte. De de in reliqua incurrir . Benignius enim audiatnroportet , cum haberius in singulis ea prosequitur,: ubi omnium simul quantulumcunq; , aliqua tametsi eae parteantesιbleuauerit dem. Sic Quintilianus in Pariete palmato, inges cruore nota, est noctem Aectam sceleri, gladium adoleviscentis relictum, uno vulnere peractum sirius , ct iurititutum filium haeredem , cuncta uelut delimbans , aperit sibi iudicum aures ,facilioremq; uia defensioni siuae nemit . Perorationis autem fere .luc est ratio. Primum causae fides enumeratione Armatur. si tamen ea sit causa , quae propter magnitudinem iam hanc diligentiam postulet. Postea approbata iam causa , tum liberius effertur oratio, scelus rei agendo exaggerandoq; accusator insictatur. Quandoq; conditionem eius etiam d fet , qui accepte iniuriam dicitur . Contra reus , tibi iam defendit se,tum peroratione duram miserandamq; sortemsuam oriendit, cui innocenti immeririto pericula struantrer: graves casus, quise maneant damnatum , ct preces lachrymasq;,ioe omnia mouende misericordis experitur. 0nnunquamor coni irationem contra se aduersariorum ct cru-c ei uatem premit,qui odiasiapericulis oe exitio cu

piant

447쪽

piant innocentis explere. uJae omnia siuas capiuna quaestiones, inveniendiq; ratione cui prius ostendiamus o nihil ab alijs disserunt: eloquendi uerogen re plurimum. In lectibus enim praecipue regnae eloquentia. 2Nam quieta composita ; mens auditoris, quamuis sedata oratione optime docebitur, uis tamen omnis impetusi; dicendi, fulgura illa tonitruqq; orationis , qualia fuisse in Pericle m morant autores, quae non impellant modo, sied auferant eripiantque sedibus suis animos : ea sunt omnia mouendis , turbandis miscelidisque esse rictibus parata . Qua sint ergo species orationis, edi quid sit argumentatio , quid expositio , quot partes habeat oratio , ct quando usu ueniant , quibus'ue constent, hoc modo nobis set explica is

tumo

Scholia in caput 24.

RELIQOM est de oratione, ut dicamus quo efint partes eius. Summa eorum, quae hoc capite ab Rodolpho explicantur, est haec. Otatuor ad summum esse possunt orationis cuiusque partes . exordium, narratio , confirmatio ,& epilogus . Quibus tamen non uniuersis semper utendum, sed interim una , interim duabus , interim omnibus prout postularit praesens rei conditio. Porro exordium est pars orationis , idoneae comparans animum auditoris ad reliquam dictionem.

Quod eueniet, si illum beneuolum, si attentum, si docilem fecerit. Narratio

448쪽

Narratio est.rei gestae,aut perinde ut gestae expositi xta

qua tria haec exiguntur, ut sit breuis, ut perspicua , aue credibilis. Confirmatio est,qua & nostra confirmamus.& aliena refellimus. Epilogus est artificiosa totius ora istionis conclusio.Etiam si nonnunquam & in media oratione adhiberi consueuit. Constat duabuS rebus,enumeratione & affectu. Enumeratio est breuis eorum,quae tota oratione sparsim dicta sunt,repetitio. Affectus est v hementior animi commotio,ut misericordia, Indignatatio,ira,inuidia,timor, spes, gaudium,dolor. H qc summa. Nec alias desiderat partes.) Verbum desiderat, suppositi loco habet,oratio, quae argumentatione constat. Ciceri in libris. Libros Rhetoricor. intellige : Hos enim in libris de Oratore ad Quintum Fratrem adolescenti sibi excidisse Cicero ait. Vide Quintilianum lib.tertio.cap. primo & octauo.Sex secit. Cicero libro primo de Inuentione. Hae partes sex omnino nobis esse uidentur. Exordium,narratio,patritio,confirmatio,reprehensio, conclusio. Eis quos postea uelut ex actiori cura compositos edidit. In Partitionibus interrogatus a filio pater,quot sint partes orationis, quatuor illa esse respodet, quarum dua ualere ad rem docendam, narratione,& confirmationem: reliquas duas ad impellendos animos,principium & perorationem siue epilogum . Aristoteles duas tantum. Lib. Rhetoricorum I.capit. decimo tertio. Uide Quintilianum.libro 2r .ca. decimo. Areopagitar,ut Trophonius scribit,narrationem & confirmationem solas admittebant, ad quos cum Orator accedebat causam dicturus,praeconem prae foribus uetuiffereliquis uti, his uerbis; --: nequestros Tmlo,neque epilogo utare. Sed in illis sorte alia sieratio , quando commentarios solum & indices rerum uoluit esse. Cicero in libro de claris Oratoribus ad Brutum, te Caesare loquens. Atque etiam commenta rios quosdam scripsit,inquit,rerum suarum, ualde qui dem iniquam probandos. Mihi enim sunt recti & uenuat omni ornatu orationis tanquam ueste detractu. Sed uoluit

449쪽

uoluit alios habere parata, unde sumerent, qui uellent scribere historiam;ineptis gratum sortasse secit,qui uolunt illa calamistris inurere. Sanos quidem a scribendo deterruit. Nihil enim est in historia pura& illustri ueritate dulcius. Cicero acturus Quiritibus gratias, statima re cepit) ita orditur enim; Quod precatus ab Ioue optimo Maximo , 'caeterisque Dijs immortalibus sum Quiri res,&c. Et Antonius protinus.Ago tibi gratias imperator Auguste Exordium est orationis,qua is gratias agit Gratiano Imperatori pro demandato sibi conlulatu. Quarum,quae ad docendum pertinent. Quatuor, inquit,in hoc genere orationis sunt partes, e quibus duae ad res docendam pertinent, narratio & confirmatio,quarum priorem illam nos expositionem,alteram argumetationem vocamus,Reliquae duae in hoc adhibentur, ueCommoueatur auditor, tuae sunt principium & peroratio. De quibus multa Fabius Quintilianus libro quarto,& sexto.& Cicero de Oratore ad Quintum fratrem. Sa-nh si demus sanctum & incorruptum auditorem. Sic quintilianus libro duodecimo: Quod si mihi des consilium iudicum sapientum, perquam multa recidam ex orationibus, non Ciceronis modo, sed etiam eius , qui est strictior multo, Demosthenis. N eque enim affectus

omnino mouendi erunt,nec aures delectatione mulcendae,cum etiam prooemia superuacua esse apud tales. Ariso teles existimet. No enim trahentur ijs illi sapientes. Proprie & significanter rem indicare, probatione colligere,fatis est. Lentus enim & modestius in principio l- ferunt se. Ita Fabius lib.quarto. Nec enim sum in hac, inquit,opinio ne,qua quidam,ut eo distare prooemium

ab epilogo credam,quod in hoc praeterna, in illo futura dicantur ied quod in ingressu parcius & modestius praetentanda est iudicis misericordia, in epilogo uero licear totos effundere affectus,& fictam orationem inducere personis,& defunctos excitare,& pignora eorum prodit cere,quq minus exordijs sunt usitata. Demetrius itaque

apud Livium. Historia est apud Titum Liu. belli Macedonici

450쪽

RODOLPHI AGRI C.

donici libro decimo. Sic Quintilianus in pariete palm to 4 Ex iis uuae saepe iam diximus, liquet hunc titulum . declamitioni tuae Paries palmatus inscribitur. Inueniendi ratione, ut prius diximus. Libri huius,capite quarto. Qualia fuisse in Pericle memorant autores . Multa sunt, quae de Periclis eloquentia passim apud autores Cccurrunt, qui ut permiscere Graeciam dictus est. Optare is solebat, ne quod unquam liba excideret uerbum , quod offenderet populum . Adeo ei cordi erat, ut & diceret ea,quae ex Republica elle arbi

traretur,& tamen non offenderet eos,cura quorum as

sensum nihil essci posset. Fuit eodem tempore, quo Peries es, Athenis homo quidam non ignobilis Thucydides Milesiis. Is aliquando interrogatus ab Archidamo Tege Lacedaemoniorum,uter alteri palastra, ipse Pericli an Pericles ipsi praestaret. Equidem praesto, inquit,ac hominem sterno, sed posteaquam surrexit, facile persu det astantibus,non se,sed me uictum fuiste, efficique diacendo ut ipsius potius uerbis, quam suis illi oculis credant. In affectibus enim pr cipue regnat eloquentia Cicero in Bruto; Vcenam ex neruorum sono inhdibus, quam scienter ij pulsi sunt, intelligi solet, sic exanimorum motu cernitur, quid tractandis ijs proficiat orator.

cessunt Inuentionis loci. Cap. XXV. fere quanto iusius animo lectoris occumrere toto opere potuisset, quam cum omnibus propriὸ locis Oratorum, Poetarumque exemplis φmus usi , ecquam credamus esse inter Dialecticos , Rhetoricosq; locos differentiam. De qua nunc poti se

simu dicturi videmur dum tractatum locorum, hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION