Rodolphi Agricolae Phrisii De inuentione dialectica libri omnes integri & recogniti iuxta autographi, nuper D. Alardi Aemstelredami opera in lucem educti fidem, atque doctissimis scholijs illustrati. Ioannis Phrisemij, Alardi Aemstelredami, Reinardi

발행: 1550년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

DE INVENT LIB. III. et gadmodum annos contra locupletos auxilio fuit . Ac principio quidem subornati sunt alis quidam , qui in illorum usum agros conducerent. Deinde uelut abrogata iam lege, ipsi etiam suis aeditis nominibus omnia occupare coeperiint. Cui tam inexpletae diuitum auariti et, saepe a tribunis plebis , cum maximo reipublicae motu obuiam iri coeptum, id quod tempore Ciceronis fecisse& Rullum , facile ex ipsius Ciceronis contra Rullum oratione apparet, Nec esse, qui Gracchanas actiones improbet. Duo fuere Gracchi,quorum hic facit mentionem Cicero, Caius & Tiberius, quibus tanta cura fuit rogandae ferendaeque legis Agrariae, ut perire maluerint ambo,quam ab ea actione desistere . Et Tiberius

quidem ductu P. Scipionis Nasicae,Caius L. Opim ij cosulis ductu occisus est. Vitam utriusque scripsit Plutar.

DE COPO DICENDO, QUOMODO

paretur. Cap. v.

Copia uero ct breuitas in dicendo, quoniam praesertim i lis inter caetera delectamus, ct ostiendi

mus , constantque etiam inuentione tria, non alienum uidetur ab innituto nostro paucis de his dicere. Constat autem orationis bubertas,uel quia pauri ca quidem,multis tame eloquimur;uel qua uis paucis dicamus,congerimus tame multa atq; ut no magnitudine,aceruo tame rem tendimus orationem;

uel quod affluentisimu es, multa dicimus de mul

tis.Si ostenderimus aute,quo multa , et qpo multis dicatur,tria bsc cuiusmodisint, facile erit perip ctu. Multa dicuntur oe expositione, argumentaritione. Expositione dicuntur muta , cum non tantum

532쪽

RODOLPHI AGRI . tum satis habemus, summas rerum explicare, sed

partes omnes prosequimur. Qui dicit enim: Iuno quoniam oderat Troianos, nauigante ex Sicilia Aenea, classem eius disiecit ut te enatum, quarum

impulsu delatus ad Asticam , a Didone hospicio

benignissimὰ en acceptus . Hoc qui dicit, totum primum Aeneidos librum complexus uidetur. Qui Molet autem paulo buberius dicere ista, ille qui indem causas odiorum, propter quas infensa Troianis erat Iuno, recensebit . Deinde, ut d Sicilia nauigarint, siolicitatum ὰ Iunone Aeolum, ut tempestatem classi immitteres. 2 Un tamen ille preces Iunonis Onget, non pollicita Aeou , nec quo pacto immissa sit Troianis exequetur, aut iactari

uerit eos tempestassesciet tempestate disiectos fuisse demonstrare, atque diuersos alium ab alio ad littora portusq; Africanos esse delatos . Nec vene oris ille querelas, nec Iouis responsa, quibus fui rus rei mana natus explicatur, attinget. Post tempestatem, refectis corporibus atque confirma tis animissiociorum benigno alloquio Aeneae, tum ut explorandorum locorum gratiam prosectus sit , Achate comitatus , Carthaginemq; peruenerit: cuius urbis condendae causam, ct Didonis casius breuius qui dicet explicabit siuis uexbis, quam ut desicribenda, venere , θ' querelis Aenea , iactatis que

bino inde uerbis ea oriant. Deinde, ut in templa Ilionea Osiocios reginae implorates dem, ne litto ribus acerentur agnouerit, agnoscendumst se eis ,

533쪽

o regina praebuerit. 2sit hic ad ordinem rerum pertinuerint res Troianae , pictura in templo expresst: nihil Didonis pulchritudo , aut templi forma descripta; nihil reliqua multa, quae ut ornandis rebus immensum, ita cognoscendis nullum attulerint momentum. Poeta enim acerrimi ingeni, iudici que non magni sane pstauit, qui fuerint casus, aut omdo rerum Aeneae, quarum etiam uix tenuis adipissum peruenerat fama ; sed sumpta istius persona,

uoluit tanquam inspeculo quodam uarietatem re-νum humanarum, vitamque , ct mores hominum spectandosproponere. Quae cuncta , ut maiore uomluptate commendaret , late fudit , quo orationis r

rum qua decorem ct gratiam, quae in angustioribus delitescunt, in ipsa amplitudine per omnes posset numeros explicare. Quin O baec ipsa multo pol runt effusius dici. 2Vam in causis odiorum recensendis, singulae causae longisimarum narrationum sunt capaces. Et quod postea dicitur. Vix e conspectu Siculae telaris in altum Vela dabant; hoc quaesit Sicilia describi potes , O quae fuerint manendi ib rursusque discedendi causae, O apparatus disice*onis , iam ipsa exprimetur nauigatio. Sic uiderimus in praeitu narrandis apud historicos , tantum , quae acies cui cesserit, quarum partium eques pe- deflue alteriusprofligauerit equitem aret peditem. Singulorum rara fit, aut perquam breuis mentio, nisi imperatorum , aut eorum qui ordines ducunt;

idcirco in angustum pugna apud eos colliguntur. II Apud

534쪽

Apud poetas , singula pugnae singula μὰ impleni

uolumina. Quoniam non exercituum solumsed singulorum hominum casus e gunt, quo magis uari

vietate rebus sub aspectu ponendis delectent. Sed singulorum casus quantum posint extendi mneae ct Turni apud Virgilium , Polynicis o Eteoclis apud Statium , facilὸ declarat desicriptio.Dicimus uer δ argumentando multa , O quando propoαytam quaenionem in multas quaeritones diducimus,ct quaestiones numerosis colligimus argumenatationibus, argumentationesque aliis super alias probationibus confirmamus: i quid exponendum

in argumentatione, non contenti caput rei anno

iasperitotum ordinem eius recensimus. Vt qui probet,uirtutis nomen etiam improbitati uenerandum

esse,quoniam pirata fama Scipionis adducti.Literanum ubi exulabat , profecti sint:cumque conspexissent eum, rursus abierint. Id qui iam uolet eo pacto,quo superius ostendi,buberius exponere, O ubi sit Liternum , O quare illic exulauerit Scipio, d cet:ct in reliquo expositionis ordine ,Scipioni,pir tisque suam dabit, si uidebitur , orationem. ΜΗ tum autem dicimus una de re, id est,quoties libuit, circa unam rem haeremus, quodque paucis dici potivit,idipsum latὰ Drgimus. Idque tribus illis mari xime sit modis, quibus diximus rem unam in multa diduci,diuisione, partione, ct dinumerationerquaequidsint, suo loco diximus. Ergo si quis uolet dicere,virtutem Ciceroni rempublicam tractanti aptis

simam

535쪽

DE INVENT LIB. III. inam esse,uirtutem diuidet , proq; ea religionem, pietatem, iuniciam, fortitudinem, magnanimitatem,connantiam , temperantiam, modestiam, prudentiam, dem, ct reliquas uirtutis species ponere potest:pro Republica partes eius, ut sunt patres ρο

plebs, inopes, potentes, pauperes, diuites. Deinde Ciceronem per adiacentia, aut actus, aut essem,

dinumerabimus: ut qui facundus sit, qui doctus, qui nouus homo,qui consularis, qui causas agat, σquotidiὸ in iudici' concionibusque uersetur, quaeq; reliqua sunt huius generis. P sunt igitur haec omnia, uel inter se coniungi, ct unumquodque unicuiaque, prout es cuiusque naturae maximὰ constentam neum, tari: uel sicut integra cum didi ctorum numero componantur: ut primum diuisa uirtute, ct manentibus reliquis, dicamus: certum est religio-Mem pietate iuniciam fortitudinem, caeteras,

quas diximus,uirtutum species, necessarias esse Cnceroni tractanti Rempublicam. Deinde rursus diaspertita sepublica, nec quequam dubitaturu, quin Ciceroni,qui inter patritio plebeios,potentes, inopes,ct reliquasReipublicae partes uersetur,opus sit. habere uirtutem.Post hae dinumeratis his quae Ciceroni adsunt: non enim fieri posse,ut qui facundus, doctus, ct homo nonus, honoribus functus, quaeque reliqua huiusmodi sunt, Rempublicam admini in fret, ut id recte faciat sine uirtute. Probationum

habent ina faciem , possuntqueprobationes esse, si quod primum est propositum,tanquam dubium a

536쪽

RODOLΡΗΙ AGRI C. eipiaturmvnc tamen non in eum adhibentur usum Alioqui quo minus ociosa oesupina uideantur lonineptὲ probationes aliqua inter θargerentur. Possumus itaq; hoc pacto,cum uisum fuerit,unam, ploresve res in oratione positas Orgere, O unam- quanq; non uno solum sed tribus illis, quos diximus, explicare modis. Quae quidem propositum respicimtibus exemplum, cum tentatu , factuque haud esse

di*cilia credum, nihil est necesse stimulasvis exemplis indicari. MIO alia ratio dicendi copiose,qua

sit,cum unam eandemq; rem iterum atq; item muαtatis dicimus uerbi quo pacto videmus apud Cic ronem,non singula modo membra c quod crebrum es uidere apud autores sed totos locos repetitos,in eis praefertim orationibus, quas iunior aedidit, qua aetate . sicut semper alioquin sic tum praecipue,om nis assuentiae cultusque in dicendo cupidus extitit. Sed haec eloquendi, non inueniendi praeceptis comprehenduntur, nec idcirco ad nostram pertinent praeceptionem.

Scholia in caput S.

Copia uero & breuitas. Fit hoc saepenumero apud

autores, ut casus quispiam interposito relativo, quasi absolute ac sine uerbo ponatur. Cicero ad Τreb tium Familiarium epistolarum lib. 7. Cn. Octauius tuus familiaris,siimmo genere natus, terrae filius,is me, quia scit tuum familiarem esse,crebro ad coenam inuitat: adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est. Idem

537쪽

Idem in Σ.Phili pica. Agrum Campanum,qui cum de uectigalibus eximebatur,ut militibus daretur, tamen infligi magnum Reipub. uulnus arbitrabamur, hunc tu compransoribus tuis & collusoribus diuidebas. Rursus in Verrem , Nam quis hoc non intelligit, illum absolutudiis hominibusque inuitis, eum ex manibus populi Romani eripi nullo modo polle Verum in hisce omnibus idem casus repetitur, ac proinde usitatior est locutio& apud Ciceronem frequens. Rarius est, quod hic fecit Rodolphus ia quo hi nominatiui copia & breuitas,

ita in principio orationis ponuntur, ut nullum prorsus uerbum accedat, ad quod ullo modo reserri queant. euod ut apud alios quoque interim fieri,temere ego negare non ausim, ita sane quam rarum atque inusitatum

id esse, planius est quam , ut quisquam possit ire inficias . Et ut semel dicam quod sentio, aut ego planc fallor opinione mea, aut hic quoque tinns est ex locis illis quos si recognouisset Rodblphus, emunctiores procul dubio in lucem prodidissent. Per omnes possent numeros. Persectissime, absolutissime Polynicis & Eteoclis apud Statium.)Etheocles filius Aedipodis regis Τhebanorum, cum fratre Polynice graue &perniciosum gessit bellum, quod uide apud Statium lib 7. Quoniam Piratae sania Scipionis adducti.) Hac de re ita legis apud Valerium Maximum lib. 2. cap. de Maiestate.

Ad Affricanum eundem in Literna uilla se continente, complures praedonum duces tradendum, eodem tempore sorte confluxerunt. Quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, praesidium domesticorum in tecto collocauit, eratque in his repellendis & animo & apparata occupatu S. QAlod ut praedones animaduerterunt,dimii- sis militibus, abiectisque armis ianuae appropinquant;& clara uoce nunciant Scipioni, non uitae eius hostes sed uirtutis admiratores uenisse, conspectum & compressum tanti uiri, quali coeleste aliquod beneficium expetentes,proinde securum se nobis praestandum prae

538쪽

retulerunt,fores reserari, eosque intromitti iussit. Qui posses ianuae,tanqua aliquam religiosissimam aram, sanctumq; templum uenerati cupide Scipionis dextram apprehenderunt: ac diu osculati, positis ante uestibulu donis,quae deorum immortaliu numini consecrari solent, laeti, quia Scipionem uidere cotigisset, ad lares proprios reuerterunt. Vbi sit Liternum. Strabo lib. 3.id oppiduesse ait Campani et inter Sinuessam & Cumas,fluuiumq; eiusdem nominis praeterfluere. Quare illic exulauerit

Scipio. De hoc lege T. Liuij de bello Macedonico &

Asiatico librum 8. Diuisione, partitione, dinumeratione. Haec quid sint,explicatum est lib. I. cap. 7.& 9. Illud hoc loco obseruet lector, eandem esse , qua hic dinume rationem uocat Rodolphus ,& quam illic enumerationem. Deinde Ciceronem per adiacentia. lib. 2. cap. I r.

Qui nouus homo. Ita dicebantur,qui nullas demonstrare possent maiorum suorum imagines, aut illorum res gestas,uirtutesq; iactare, sed sua ipsi uirtute ac industria honores essent adepti. Sic Iphicrates ille Atheniensis, obiiciete sibi quodam, quod nouus homo esset: Mei, inquit, generis splendor a me incipit,tui in te desinit. Et Cicero in Salustium; Ego inquit maioribus

meis uirtute mea praeluxi, ut si prius noti non fuerint, a me accipiant initium memoriae tuae, tu tuis uita, quam turpiter egisti, magnas o studisti tenebras, ut etiam si fuerint egregia ciues, certe uenerint in obliuionem. Quare noli mihi antiquos uiros obiectare, satius est enim, me meis rebus gestis florere, quam maiorum opinione niti:&ita uiuere, ut ego sim Posteris meis nobilitatis initiu.& uirtutis ex eplum. Est & alia ratio dicendi copiose. Cicero lib. 4. ad Herennium de expolitione, & Erasmus lib Σ.de copia in expolitione. Vide item Trapeaeuntium libro Rhetorices quinto.Quas iunior edidit.) quarum omnium prima fuit pro Roscio , veluti eius orationis

testimonio constat. QVAE

539쪽

DOg SIT AD BRIVITE DICET Udum uia. Cap. Bueuitatis ratio facilior en;quarum enim rem collectione copia paratur,earum rursus praetem missione breuitatem confiequemur. Contraria enim ut invulgato uerbo est contrariis oriuntur causis. Breues erimus in exponendo quidem, si trita in omnibus breuitatis sequemnr praecepta, hoc eIt,si rem non a primis utique initiu ,sedliolum quatenus ina iituto nostro suscit, ordiamur . Aeneas utique apud Virgilium narraturus insidias Graecorum, non labores periculaque bellorum,quibus perfuncti erat

recensiet; sed protinus cepit is stacti bello, fatisque repulsi. Deinde, ut in reliquo decursu expositionis, quicquid ad rem nostram non pertinet, pretermitatamus, cuiustmodi est dixit, ct multa alia, qua nunc non est narrandi locuo θ; cdixit quae in rem

putabao θ; rsondit, quae sibi uisum est. Qua

moderatio plerisque nostra aetate studia tractantirabus usqueadeo deest , ut non solum uelint, quicquid de re possit, exequi, sed etiam cuiuscunque ulla parte potest inferri mentio, id undique quaesitum accersant; ct quamuis diuersa, quamuis repugnantia proposito suo, uiribus detorta tamen inculcent a

ex quo iam in stiuolis plerisque fleusimis quoque

rebus nullus scribendorum uoluminum, neque modus neque finis fit. Post hac,si nonsingulas reris partieulas dicendo prosequemur, sed satis habebimus, summas , uelut fandia rerum perfringere.

540쪽

R ODOLPHI AGRIC.' cuius rei cum multa sunt apud autores exempla,cuiusmodi es apud Virgilium:Punica regna vides,Tyrios, anoris urbem , ct tota fundata Carthaginis explicatio, quae sequitur.Ite in quinto.Interea Aeneas urbem designat aratro. Sortiturq; domos, hic Ilion,haec loca Troiae, reliqua. Sic apud Terentium: Placuit, despondi,hic nuptijs dictus est dies. Tum praecipue poterunt istud ohendere argumenta comoediarum,quae paucisimis uersiculis totum D bulae complexum tenent.Et declamationum themata,quae cum breuia admodum sin uerbosis exponunturplerunq; in declamatione narrationibus. Sic Oapudscriptores reru crebro videmus copiose 'fies res dictas ab alijs,rursus ab aliis in pauci fima uerba contractas. Postremos quod uel expraecedentibus aut sequetibus satis potest percipi,ut id ne dicamus quidem. Quod solet autem adiici,ne bis eandem rem dicamus,id cui praecipiedum e Ii,ignarum esse, quid

sit breuias,oportere credam. Exsequentibuspraece dentia intelliguntur, ut apud Virgilium in quinto: Gaudet regno Troianus iacestes. Ex eo quod quidem non dixit Poeta, alis perspicitur,imperio iacesae subdidisse urbem recens conditam, oe depositos

in ea Troianos. Sic apud Terentium in Andria , ex eo quod dixit Crito; Eius morte ad me lege redieruι bona,nec mortuam esse,nec cognatam sibi praedix rat: utrunq; tamen ex eo intelligitur . Ex praecedentibus, ut quoties mandata ,consilia , causas ue expli cuimus, quibus uel ordo seqhendi rerum buiauis

SEARCH

MENU NAVIGATION