장음표시 사용
111쪽
sini, sed Ioannes erat propriE, ac titulo Episcopus, alij vero septem erant Episcopi ossicio adiutorum, Ioanni subordinatorum. Sic dicendum est in casu nostro, fuisse Petrum,& Paulum Episcopos Romanos, Petrum proprie, Paulum tamquam eius coadiutorem.
Et tandem ad confirmationem supradictorum, opponam hic verba Sulpitij Seueri sisia.His. sic asserentis: EO tempore Diuina apud Urbem Religio inualuerat Petro, ubi Episcopo gerente, ct Paulo, postea quam ab iniusto Praesidis Iudicio Caesarem appellauerat, Romam deducto, ad
quem audiendum plures conueniebant,qui verbiate intellecta, virtutibusque Apostolorum, quas tunc crebro ediderant, permoti ad cultum Dei sese conferebant. In quibus verbis aperte patet,
Sulpitium Episcopatum Romanum soli Petro
tribuere, cum tamen faciat mentionem de Paulo, & ipsum consociet Petro in virtutibus,& prs- dicatione,no autem in Episcopatu . Quod etiam patet apud D. Hieronymum in Catalogo ad Dextrum Praetorij praefectum, ubi docet Petrum Romae vigintiquinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuisse, & statim loquens in eodem contextu de Paulo asserit latum,quod pro Christo Romae truncatur.Et in libro Pontificalis, qui G DM
112쪽
Damaso, vel Anastasio tribuitur, haec de Petro habentur. Petrus ingressus in Urbem Roma
sub Claudio Caesare, ibi sedit Cathedram Episcopatus annos vigintiquatuor, mensem Vnum, dies octo. Hic martyrio cum Paulo coronatur
post passionem Domini annis triginti octo. Vide quomodo apponat Paulum socium Petro immartyrio, non autem in Cathedra. Male igitur Anonymus ausus est consociare Paulum cunia Petro in Episcopatu Romano: nam Cathedrata, Romana semper penes unum Petrum fuit. Recognoscat etiam Anonymus Bedam in o. io . cap. 11 . Vbi sic ait: Scimus Petrum, & Paulum Apostolos anno post resurrectionem Domini trigesimo octavo, id est ultimo Neronis anno
pastas fuissse martyrium,& B.Petrum Romae vigintiquinque annos Epistopalem sedisse Cathedram . Uide quomodo Beda loquens de Petro, de Paulo Romae simul degentibus, in Cathedra tamen solum Petrum constituat, ct Episcopum
Romanum esse dicat. Quod etiam manifestat Prudentius Hymno 1. de Sancto Stephano. Hic Romae iam regnant duo, Apostolorum Principes . Alter vocatur Gentium. Alter Cathedram possidens. Primam, recludit creditas AEternit tis Ianuas. Satis igitur ex omnibus supradictis re-
113쪽
manet labefactatum argumentum desumptunia ex Epiphanio, qui vocavit Petrum , & Paulum Episcopos Romanos, nam sano modo Epiphanius intelligendus est, ct in eo sensu, in quo supra a nobis explicatum est. Adde,quod etiam negandum est Aduersarijs, Epiphanium vocare P trum, S Paulum Episcopos Romanos, sed ut exteXtu Graeco translatandum est, Episcopos apud Romam. Est enim magna dissere ua, aliquos v g esse Episcopos Callianenses, S esse Episcopos in
Urbe Cathanar. Latius hoc argumentum renulere volui, quia Defensores Anonymi Achillem suum putabant, i , Quinto,non obstat argumentum ab aduersa. xijs adductum, nempe Pontifices vocari successores D. Petri, & Pauli; nam respondeo, ita P tres locutos fuisse, non quasi Paulus cum Petro iunctus, fuerit Caput Ecclesiae,& Pontis ex Romanus ; sed quia cum Petro fundauit Ecclesiam. Praedicatione, Miraculis, Martyrio, &c. Et ideo ex hoc Patres vocant Pontifices, successores Petriin Pauli. Sed non deseram hic apponere Verba Ioannis a Capistrano de auctoris. Papae par. 3 cunda partis principalisfol. II 3. ubi sic ait: Romanus Pomtifex non solum Petri, sed etiam Pauli successsor est, Petri quidem in plenitudinem potestatis,
114쪽
Pauli vero in plenitudinem legalitatis,idest scie-tiae. Ergo Pontifices dicuntur successores Petri,& Pauli, non in eodem, sed in diuerso genere Et ut penitus remaneant aduersarij conuicti, adducam hic verba D. Epiphanij mref.4 r. fo mihi 3oo.
ubi sic ait: Cerdo, H λθ Papae temporibusfuit, qui in Apostolorum Iacobi, o Petri, O Pauli uere1sione novum locum visebat. Quid ad haec verba respondebunt adue
sarij si ipsi asserunt Petrum, & Paulum fuisse Pontifices , quia Patres asserunt Pontifices suisse successores Petri, & Pauli, non solum duos, sed etiam tres Potifices in Ecclesia habebimus, quia ut vidistis, Epiphanius dicit Hyginium Papam
non solum fuisse sit cessorem Petri, de Pauli,sed etiam Iacobi . Hic locus D. Epiphanii penitus Aduersarios euertit,& conuincit, & ideo recte obseruauit Bouerius in Censura M. Antonis de vominis lib. i. cap Quod si Romani Pontifices aeque intaeorum Bullis Petri, & Pauli nomen usurpent, hos duos Apostolos merito Venerari, eo quod simul Romanam Ecclesiam fundauerint,& eamdem proprio sanguine consecrarint,manente i men illibato Primatu Petri. Vnde modo superius explicato, venit intelligendus Eusebius lib.3. cap. 21. Hiiuri asserens Clementem III. in Urbe Roma tenuisse Pontificatum post Paulum, & Pe-ilua a D trum.
115쪽
s OLIVS D. PETRI. Io Itrum. Quae omnia confirmantur ex responsio .
ne ad aliud argumentum Anonymi, asserentis Pontifices sedere in Throno D.Petri, & D. Pau- .li, ut de seipso testatur Gregorius VII. in Excommunicatione lata contra Henricurrv I V. amno Io8o. Ergo,ait Anonymus, Paulus suit Pomtifex simul cum Petro ; sed non obseruat,vel noluit obseruare, Gregorium VII. in dicta Bulla posuisse, dc agnouissedisseretiam inter Petrum, Ec Paulum; unde in principio dicts Bullae sic ait: Beate Petre Princeps Apostolorum, & tu Beate Paule Doctor Gentium dignamini quaeso aures vestras ad me inclinare, &c. Ergo dicendum est sedere Pontifices in Throno D. Petri, & D. Pauli, quia sunt eorum successores; sed diuer genere, dicuntur enim sedere in Throno D. Petri in ordine ad Clavem Potentiar, dc ideo dixit Gregorius VII. Beate Petre Princeps Apostolorum ; dicuntur sedere in Throno D. Pauli imordine ad Clauem Scientiae, Sc ideo dixit Gregorius, dc tu Beate Paule Doctor Gentium, dcc. Igitur Pontifices sedent in Throno D. Petri, &D. Pauli, dc dicuntur eorum successores, quiet ambo scclesiam Romanam fundauerunt, Petrus ut Caput habens Clavem Potentiae, Paulus
ut Apostolus habens Clauem Scientiae. Vnde
116쪽
ex his patet responsio ad aliam auctoritatem Patrum asserentium Pontifices esse Uicarios D. P tri, & D. Pauli. Nam respondeo hoc esse verum, sed diuersa ratione. Audi Coesseteaia, ubi supra
tanto M. Antonium de mominis tom. a. bb .cap I. num. I 2.
Pontifex dicitur Uicarius Apostolorum,quod in labores eorum introierit. Dicitur Uicarius Pauli , quod Romam suae authoritatis sedem nactus sit,quam Paulus sua doctrina illustrarit,ac etiam suo sanguine consperserit, ct veluti sacrarit. Dicitur vero Uicarius Petri,quod eam Cathedram insideat,in qua Petrus Episcopus sedit.
Sexto, non obstat etiam argumentum desumptum ex verbis Pontificum asserentium emcere siquid authoritate D. Petri,& D. Pauli. Nam ad illud optime respondet Martinus Becanus de Repub.Eccles lib.3. cap. a. . s. Cui adde Nicolaum CoeL feteau loco citato contra M. Antonium de Sominis D. I . mi captainum. 12. asserit enim Apostolicam authoritatem,qua potitur Pontis e etiam in Paulo resedisse, quippe qui non secus ac Petrus, Christi Apostolus fuerit. Quare mirum esse noti duben Pontificis, quem bs redem Apostolorum nuncupat Hieronymus, potestatem ad Paulum etiam reserxi ; maximὰ vero, quod cum Petro operam nauarit, &Ecclesiam instituerit, quodque to-
117쪽
sOLI US D. PETRI. Iostum sanguinem cum doctrina ei profuderit. Igitur, dicuntur Pontifices multa praestare authori tate Petri, & Pauli, quod uterque nouellam illam plantam excoluerit, ac demum cruore suo perserit, ac irrigarit. Sed primas in ea Ecclesia fundanda habuit Petrus, tum quod primus Romae Euangelium promulgarit, tum quod ea sedem pro authoritate Capitis Ecclesiae ad sum,mum dignitatis gradum evexerit. Paulus equidem eum secutus, institutos in fide Romanos confirmauit, sed sedem Romae non fixit, cuius ratione eius Vrbis Episcopus censeri possit. Ita ible , quem ex industria saepius in hac Disceptatione adducere volui, ut appareat arma contra aduersarios desumpta,etiam esse a praeclaro Musto Sorbonico. Confirmant hanc responsionem verba nostri Patris Duardi in Btilla cinis l. r. n. i. qm ubi sic ait: Licet Pontifex dicat Censuras ferre authoritate Petri, ct Pauli, non intelligitur eas ferre authoritate diffusa in eum a Paulo, sicut diximus de Petro, sed quia D. Paulus Ecclesiae Romanae
una cum D. Petro fuit cooperator, & fundator, non tamen fuerut in eodem tempore duo Pontifices , quia in Ecclesia duo Pontifices eodem. tempore esse non possunt, quoniam hoc essettaa G com
118쪽
contra Christi institutionem, qui unum dumtaxat Principem totius Ecclesiae constituit,& tanto sortius, quia minueretur Pontificia potestas; per coadiutorem autem Pontificis Maiestas in nullo minuitur, quoniam penes coadiutorem non ius ipsum , ac titulum potestatis transferre . dicitur,sed tantum administrationem maiorem, vel minorem ad sui libitum. Haec Duuardus. Nec deseram hic apponere verba Antonij Poli, quae satis deseruiunt pro responsione, quo sensu Pontifices dicuntur suceessores D. Petri, ct D. Pauli, dc efficere aliquid authoritate D.Pe. tri,& D. Pauli, & quo pacto dicuntur Petrus, &Paulus Episcopi Romani, sic itaque asserit in Lucidario potestatis Papalis lib q. sol 3 6 Sola, per j
fuit Superio , ct omnes alijsubditi, etiam Paulus, sed in rebus insis Papalibus Paulus Petro coniungitur,quia Urbe uo mar . Urio consecrarunt, ct inpassionesuerunt Deb. Ita ille . Vnde Bouerius, ut supra obseruauimus in censura contra M. Antonium de Dominis lib. 4.cap. i. recte notat, quia Petrus, ct Paulus fundauerunt Ecclesiam Romanam praedicatione , ct Romanos ad Christi fidem conuerterunt; hinc fit ut Romani Pontifices, Petrum, & Paulum Romanae Eccle
siae authores agnoscant, Bullas sub utriusque nomine conficiant, plumbeum sigillum utriusque
119쪽
imagine cohonestent, utriusque ossicium simul coni ungant, ac in omni fere Pontificali munere cum B.Petri memoriam celebrant,Paulum a Petro nunquam disiungant, neque enim id alia ratione prount, quam quodaeque a Petro, O Paulo Romanam Eces flam praedicatione fundatam esse profitentur. Male igitur
Anonymus ex verbis, quae aliquando in Bullis Pontificijs apponuntur, videlicet Auctoritato D. Petri, & D. Pauli, &c. male, inquam, infert aequalitatem Pauli cum Petro in primatu Ecclesiae; nam quoad Primatum semper fuit Paulus subditus Petro, dc ei subordinatus. Itaque dicendum est, Pontifices asserere aliqua sacere subnixi auctoritate Petri,& Pauli, quia suerunt haeredes Apostolorum, & ideo D. Bernardus ad Eugenium lib. 3. vocat illum haeredem Apostolorum , Potestate Petrum. Et D. Hieronymus Din. 2.ad Damasum. Qui Apostolos,inquit, honore sequeris, sequaris & merito. Vnde in Symbolo Niceno dicitur: Et unam sanctam Catholicam, ct Apostolicam Ecclesiam, quia praeter alias rationes, Apostoli, ut obseruat Franciscus det Ca
Ecclesiam fundauerunt. Et ideo Pontifices ali-
quando vocati sunt Episcopi Apostolici, & Ec- cle sta
120쪽
clesia a D. Hieronymo lib. 2.contra Rugnum, vocatur
Sedes Apostolica . Et D. Augustinus Disi. rei. sic ait: In Romana Ecclesia semper Apostolicae Ca. thedrae viguit Principatus. Dum igitur Pontifices asserunt aliquid essicere auctoritate D. Petri,& D. Pauli, hoc modo intelligendi sunt, videliacet auctoritate D. Pauli,ut Apostoli, auctoritate vero D Petri, non solum ut Apostoli,sed ut Apostolorum Capitis. Consectant vero Pontifices semper Paulum, & non alium Apostolum cut Petro, quia Paulus cum Petro in Ecclesia fundan.
da simul laborauit, ct in passione, & morte socij
Ad illud vero de Imagine Pauli ad dexteram Petri collocata, Respondeo, quod eius lutio patet lippis, & tonsoribus. Videatur Ioannes
Dico igitur hunc maiorem honorem Ecclesiam Paulo detulisse, non propter maiorem potestatem,sed propter maiorem sapientiam,& doctri