De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sOLI US D. PETRI. Iornam,qua Ecclesiam illustrauit; uti solet saepe Ecclesia minores Sanctos maiori solemnitate celebrare, propter illustriora exempla, quae posteris reliquerunt. Vel dicendum est morem fuisso apud Antiquos, iuniorem ambulantem cum soniore,incedere a dextris senioris, eumque obs

quij causa paululum procedere. Ex qua consuetudine fieri potuit, ut etiam in Imaginibus Paulus depingeretur a dextris Petri. Et tand- ex superioribus adductis patet etiam responsio ad omnes alias Patrumauctoritates, quas Aduersari j plena manu cumulant, ex quibus propter indiuiduam Pauli cum Petro societatem, & propter eximias laudes, ct titulos

eis aequaliter praestitos,conantur firmare parilitatem inter illos. Nam unico verbo cum schola

omnium Theologorum respondetur Vt supra dictum est dictos Patres locutos suisse in ordine ad intrinsecam, & essentialem Potestatem Apostolatus,non autem de Potestate extrinseca, quae in ordine, & dispositione regiminis posita est,qua inferiorem Paulum fuisse Petro,constanter dicendum est. Quando igitur Patres videntur aequare Paulum Petro,loquuntur ut in sch lis dicimus) de Petro ut Apostolo, non de Petro Vt Papa. Et ita recte praeter Doctores, ubi supra

122쪽

io 8 DE PRIMAT V

citatos, tenent Suare Z de legibus lib. q. cap. 3. num. 4.

Respondeo secundo. Quod licet Patres ex ve bis Encomiasticis datis Petro,& Paulo in eorum festiuitatibus,vel vigilijs,panegyrich,& non dogmatici loquentes, videantur aliquando illos pares constituere; intelligendi sunt de paritate, quae non dicit omnimodam squalitatem, sed tantum similitudinem, ut optime obseruat in terminis

Cardinalis Turrecremata in Summa de Ecclesia lib. a. cap. ret. Sic ego inuenio Sanctum Clomentem imprincipio Epi x. ad D.Iacobum, Fratrem vomini, Vocare illum, Episcopum Episcoporum,& Episcopum omnium Ecclesiarum Dei; quae quider Verba, certum est competere soli Petro, & eius successoribus; sed quia ibi Clemens encomiastice loquitur, ideo sanh intelligendus est,& eius verba ad bonum sensum reducenda,ut secit Pue

ronius de Regularium in iocratia, tom. a. cap. 3. num. 34.

Sic de in casu nostro; licet aliqui Patres in Em comijs da is Petro, & Paulo videatur illos aequare, tamen, quia panegyrice loquuntur, eorum verba sano modo interpretanda veniunt, ut supra visum est. Et nh deseras etiam recognosce

re Bouerium in Censura M.Antonij de Dominis lib. I.c. II.

ubi contra Anonymum explicat plura loca Sanctorum Patrum, aequalitatem inter Petrum, &

123쪽

S OLIVS D. PETRI. Iost Paulum significantia, sed in diuerso genere intelligenda esse manifeste demonstrat. Unde ego obseruo, quod aliqua loca Sanctorum Patrum videntur significare, Paulum Petro praecellere; alia aequalem esse; alia dubium esse uter praecellat . Origenes lib. t. contra Celsum, Vocat Paulum

fundatorem Ecclesiarum post Christum praecipuum. Ambrosius lib.a.de Spiritu DAm in fine. sic ait:

Vna enim gratia fulgebat in his, quos Spiritus

unus elegerat. Nec Paulus inferior Petro. Idem Ambrosius serem. 66. de Naiai. Petri, O Pauli , asserit . Beati Petrus, & Paulus eminent inter uniuersos

Apostolos, & peculiari quadam praerogatiua praecellunt. Verum inter ipsos, quis cui praeponatur incertum est. Ergo supradicta,& alia similia verba Sanctorum Patrum, de Petro S Paulo loquentium,intelligi non possunt de Iurisdictione, Regimine, & Primatu; nam alioqui Patres inter se essent contrarij;non enim inter se cohariarent haec tria. Paulus praecellit Petro Iurisdictio ne . Paulus par est Petro Iurisdictione. Paulus Vtrum praecellat Petro Iurisdictione,dubium est. Itaque supradicta verba Patrum, vel silmilia adducta ab Anonymo exponenda sunt de vocatione ad Apostolatum, de virtutibus, de scientia, de laboribus, de meritis,&c. Et ideo Patres non

124쪽

11o DE PRIMAT v

pugnant inter se. Nam optime possunt cohaerere inter se haec tria: Paulus in laboribus,& doctrina praecellit Petro . Paulus est par Petro imordine ad Apostolatum . Paulus utrum praecellat meritis Petro apud Deum,incertum est. Hinc dixit Augustinus Triumphus de PotesZEccle . .ar. 6. Paulus fuit minor Petro, & maior, & aequalis. Minor quidem suit potestate Praelationis; quia solus Petrus fuit Cephas , idest Caput totius Ecclesiae. Maior autem praerogatiua electionis

quia electus fuit a Christo post Resurrectionem, ct post Glorificationem ; unde in Bulla Papae,

Paulus ponitur a dextris, Petrus autem asinistris. Sed aequalis fuit ossicio praedicationis . Ita ille s. Concludendum est igitur, ex omnibus superius

dictis, quod duplex potest constitui comparatio inter Petrum, & Paulum. Vna, quoad Apostolatum,& sic fuit par Petro; quoad Sanctitatem, Sapientiam, Laborem, S Zelum, ct his etiam fuit vel potuit esse Paulus par, vel maior Petro. Altera comparatio inter Paulum S Petrum potest costitui quoad Regimen, ct Iurisdictionem, de sic Petrus fuit maior Paulo; ut satis supra contra Anonymum firmatum est. Et quidem, si ex eius opinione aliud non sequeretur inconueniens quod est negandum )I nisi

125쪽

nisi admiratio Haereticorum, esset quidem penitus respuenda. Nam profecto possent ipsi exclamare Manu, quid est hoc Papani,& Romanenses,dicerent sic ipsi per derisum nos vocant

per tot annorum myriades pugnarunt contra nos Vsque ad sanguinem, negando Paulum fuisse aequalem Petro,nunc vero concedunt. Et Vsque adhuc, pro aris, Sc focis aduersus nos contenderunt Caput Ecclesiae fuisse solum Petrum, nunc vero addunt simul etiam ct Paulum. Quid, imquam , quaeso ex his nouitatibus, Haeretici oro impio in Romanam Ecclesiam non effutirent sQuasnam quaeso illationes, dc consequentias ex hac opinione contra Primatum Petri, ipsi pessime non inferrent S Hoc cogitandum prudenti ribus relinquo. Prorsus igitur talis sententia refellenda venit, ct his nouitatibus aures claudendae,nec a semitis, quas Patres nostri unanimiter calcarunt, discedendum est, ut per calles invios

incedamus.

Nec obstat dicere, id quod Aduersarij asserunt num. 19.& zo. Infirmari Petri Primatum, Pauli Primatu conuulso, cum eadem, ct paria sint Sanctoruin Patrum de Petri, & Pauli Primatu testimonia ; tolli, & obscurari alterum non posse,ut non alter continuo collabatur,nec spe

126쪽

ni de altero Patrum sententias, quin de utroque condemnentur. Sed haec omnia neganda sunt. Primatus enim Petri non eget societate Pauli; satis enim firmatum est, non semel, sed toties im. apertis sacrae Scripturae locis, in traditione Ecclesiae, ct in Sanctorum Patrum testimoni js luce meridiana clarioribus;& authoritates Patrum ab Aduersarijs adductae, satis supra explicatum est, quomodo interpretandae veniant. Ideo o seruandum est multa tribui Petro, quae etiam Paulo tribuantur propter communem Apost

latus Dignitatem, qua uterque tam insigni gloria effulsit, ut dissicile sit censere, quis cui sit hac

parte anteferendus. Caeterum,Vt plurimum propter Capitis authoritatem,qua Paulum vicit Petrus , cum eis eadem tribuuntur, non eodem respectu tribuuntur, sed in Paulo quidem Patres sedulitatem, diligentiam, curas, peregrinati nes, eximiam sapientiam, Virtutes , signa, prodigia , reuelationes, ct aerumnas, ct labores imdesseminando Euangelio susceptos spestant, a

quibus eum commendent. Cum vero Petrum

ijsdem laudibus ornant, ad Primatum, Principatum , ct supremam Potestatem, quam a Christo sit consecutus,respiciunt. Non valet igitur argumentum Aduersariorum de laudibus aeque datis

127쪽

Paulo,& Petro a Sanctis Patribus: nam dicta loca explicata, ut supra excellentiam Pauli demo strant, ct Primatum Petri confirmant, ct bene intellecta, tribuunt Petro,& Paulo ea, quae ipsiude iure competunt.

Ad id vero, quod asseritur in num. 23. de emtraordinaria , & singulari causa, qua secundum mentem Aduersariorum mandatus fuerit duobus Apostolis totius Ecclesiae Principatus,ob dio similitudinem morum, & studiorum inter Gentiles , dc Iudaeos; dc ideo Paulus Gentibus dest, nandus fuerat, Petrus Vero Iudaeis,ex authorit te D. Hieronymi. Respondeo Matthaeum Illyricum in legenda de Petri Episcopatu, Papatu dixi

se,Petrum constitutum D e Episcopum, vel Papam Iudaeorum, O Paulum Gentium, sed haec sunt deliramenta

haereticorum. Dico igitur, redeundo ad casum nostrum , Paulum, a Christo fuisse constitutum. Apostolum Gentium in ordine ad praedicationem , modo quo infra declarabitur, non autem in ordine ad iurisdictionem, ita ut cum Petrosuerit Princeps Ecclesiae, & Caput ut volunt

Aduersarij. Et ideo quado adGalat.a.cto. 9.ct 13. de Pauli electione ad Apostolatum mentio esωcitur,tantum ibi de praedicatione,& ne verbum quidem de Iurisdictione dicitur,ut omnes obse H uant

128쪽

314 DE PRIMAT V

uant Expositores, Antonius Capellus in dio. r.δεω.

serit, Paulum in dicto loco dixisse se Apostolum Gentium, non ad coarctandam Petri Potestatem, nec ad metas Petro circumscribendas, Verum ad Euangelium dilatandum, saluo interi Primatu Petri, quem Paulus etiam post tot gemtes Christo subiectas agnouit,& honore,quo par

erat, assecit, ab eoque dissolutionem Controue stariquae Antiochiae orta erat, Ec dexteras societatis expeti jt: non quod ipse de sua doctrina qua a Christo immediate acceperat dubitaret,sed ut tota Ecclesia sciret, illum unitatem amare, Primatu Petri agnoscere, & eundem Spiritum iam ctum in se, atque in alijs Apostolis esse confiteri . Ita ille & ante illum Cardinalis Turrecremata in Summa de Eccles lib. 2. eap.3. exponens dictum D.

Pauli, negat expresie, quod per illa Verba, Pamlus aequiparasse se vellet Petro in Potestate Regiminis , quem sciebat Rectorem constitutum, ct Caput totius Vniuersitatis Ecclesiar,nec Pam lus

129쪽

s OLIVS Ἀ PETRI. xis

tus credidit Petri Potestatem restrictam esse solum ad Circumcisos, licet appropriare pro illo tempore , ad illos specialiter verbum praedic tionis extenderet. Quoniam Petrus in Antio.cbia sedit, & in Ierusalem, dc multos conuertit ibidem,& alibi ex gentibus ,r sicut patet Actuum I 1. de Cornelio, Ec II. Vbi reprehensus legitur a Circumcisis fratribus, quod ad gentes gressus

suisset, & cum conuersis ex gentibus manduca set. Haec Turrecremata, cui adde Cappessum , Tannerum, & alios citatos supra. Itaque noria bene Aduersarij ex destinatione Pauli ad praediscandum Gentibus Euangelium, eius Primatum inserunt. Nam non valet argumentum de pra dicatione ad Iurisdictionem. Ideo piaculum existimarem, si non appon rem hic verba Cardinalis Baronij rem. I. anno Chriast 34.LLaosaic asserentis: Quod pertinee ad Apostolicum munus Euangelij praedicandi, atque peccata soluendi,aeque omnes Apostolos plenis, sima Potestate in uniuersum mundum missos es

se, idem ipse Gregorius profitetur, qui ct eadem

ratione, Paulum Apostolum Caput Gentium ebsectum esse, dc totius Ecclesiae Principatum o

tinuisse testetur. Oeterum quantumlibet amplissimusD ris eiuι Apso latus, quem accipit ad c Mie ais udas, tamen

130쪽

nihil eH,quod Pote Hate aequari possit Principi Apostolorum omnium Petro,quem cum prsfecerit Dominus uniue

so Gregi, Gentes etiam eiusdem subdidit Potestati. Futurae enim erant & ipsae Christi oues de quibus ait aliquando: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, Sc illas oportet me adducerem vocem meam audient, & fiet unum ouile,& unus Pastor. Cum itaque non nisi omnium ovium dicat unum ouile esse futurum,unumque Pastorem , cuius Dominus oues suas omnes, Scagnos curae subiecerit: illum ipsum fuisse Petrum, nec

olium praeter ipsum, eadem Potiatate, qua st m in uniuerssi Ecclesia unicum insistitam erue Panor , ex his qua dictasunt, neminem puto,nis fortὸ delirum,o mense captum,no intePigere.

Hucusque Baronius. Vide etiam Ioannem Drie- donem D. iob cap. . ubi explicat verba D. Ambrosij aientis: Quod sicut Petrus Priamatum accepit ad fundandam Ecclesiam Iudsorum :ita,& Paulus Primatum accepit ad landandam Ecclesiam Gentium. Explicat, inquam, dicta verba de Primatu Praedicationis, non autem de Primatu Gubernationis, ct Regiminis, quod ad solum Petrum pertinere probat. Et tandem Reginaldus Cardinalis Polus in defensionem Unitatis Ecclesiae ad Henricum VIII. Regem Angliaeβιε . o. r.ex multis probat D Paulum

fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION