De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

fuisse inferiorem D. Petro; dc respondet ad a gumentum cuiusdam Sampsonis haeretici,qui, ut Vult etiam Anonymus, ex dictis verbis D. Pauli admut.2.contendebat ipsum es e squalem D. Petro. Vide etiam Albertum Pigbium de merareRE

Itaque dice dum est, diuisionem illam factam inter Petrum, de Paulum de Iudaeis, dc Gentilibus non pertinuisse ad iurisdictionem, sed ad

propagandum Euangelium : quae tamen diuisio ita est accipienda, ut obseruat Ioannes Uvigera

in a. a. D. Thoma tract. de Pontifice qua H. I. art. I o. sib. I.

Zc alij communiter. Marcus Antonius Cappellus

tea. Rom. PontifM. r. p. s. dc alij, quod scilicet Petrus praecipuam operam collocaret pro illo adhuc tempore, sicut Sc prius fecerat, circa conuersionem Iudaeorum: non autem, quod idcirco potestate praedicandi gentibus esset priuatus, vel a praedicatione inter gentes prohiberetur. E contra autem Paulus principaliter incumberet conuertendis gentibus ad fidem, non tamen ita ut ideo interdictum ei foret, etiam Iudaeis per Occasionem , dc opportunitatem Euangelium amnuntiare .

132쪽

-Quod enim ista partitio hoc modo sit intelligenda, manifestum est ex scripturis: nam ct Petrus Act. cap. Io. praedicauit Cornelio , ct domui eius toti: ct ibidem caelesti visione ter admonitus didicerat etiam se ad gentes destinari, ut eis Euangelicam gratiam annuntiaret . Vnde &

cap. I s.dicit Petrus: Vossitis, quoniam ab antiquis diebus Tem in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum

angelis,o credere: sic tamen, ut ab initio debuerit studere conuersioni Iudaeorum , uti diximus: quem ordinem indicat Christus Act. eap. i. quando sic locutus est ad Apostolos: Et eritis mihi testis in Hierusalem, ct in omni Iudaea, ct Samaria usque ad ultimum terrae. Et propterea etiam diximus, quod pro illo adhuc tempore priocipaliter Petrus incumberet

praedicationi apud Iudaeos: nam postquam Romam venit, longe lateque etiam inter gentes Euangelium per se, dc per alios disseminauit, ut cumulate impleret, quod audierat Act. cap. I o. Occide, ct manduca, ut notat Esthius circa praedicta D. Pauli verba. Quod Paulus quoque non fuerit prohibitus praedicare Iudaeis, patet ex cap. 9. AR. ubi Christus de illo dicit: Vas Electionis es mihi ine, ut portet no meu meum coram gentibus, O regibus, ct Ubi Israel, Vbi liacet significetur, quod primario destinetur ad co-

133쪽

uersionem gentium,quae primo loco exprimu n-tur, tamen etiam indicatur, quod positi, imo quod & portabit nomen Christi coram filijs Israel. Hinc etiam factum est,quod quocunque per gentes, nationes proficisceretur, intraret quoque, & euangelizaret in Synagogis Iudaeorum, Ubi eae reperiebantur, Ut AE . cap. I 3. apud Salaminam, & Antiochiam Pesidiae fecisse legitur,&cap. Io apud Iconium,cap. I 6. apud Thessalonicam,& I .ad Cor. 9. dicit: Elfactu um Iudaeis

tanquam Iudaeus, ut Iudaos luerarer . Docet autem haec

ita se habere Hieron, ad hunc locum Pauli, ubi proposita quaestione, An non licuerit Petro gemtilem trahere ad fidem , & Paulo Iudaeum. Respondet, omnino licuisse, imo hoc suis e virtuoque propositum, ut ex toto mundo Ecclesiam congregarent: sed tamen Petrum habuisse primcipale mandatum de Iudaeis, saltem ut ab illis inciperet , sicuti hoc explicuimus; Paulum autem de gentibus.

Volui amice Lector hanc diuisionem Petri,

S. Pauli,quoad Iudaeos, ct Gentiles latius explicare, ut prorsus labefactata remaneat opinio Anonymi asserentis dissimilitudinem morum,

134쪽

matum datum Petro, voluerit postea Paulum cum ipse in Primatu associare,quod merum sistmentum esse ex superius dictis patet; nam nullam Iurisdictionem, quoad Primatum,Paulus accepit, dum fuit factus Apostolus Getium a Christo Domino. Et ideo dum Antiochiae orta esset inter Getiles, & Iudaeos dissensio de obseruatione legalium, Paulus illam non determinauit, sed ad Petrum,ut obseruat Theodoritus, pro eius determinatione cucurrit, ut patet Actor. Is . ubi ut visum est supra) Petrus, tanquam Caput Ecclesiae congregauit Concilium, & sententiam in fauorem Gentilium tulit ..Et miror quomodo Anonymus possit pro sua sentcitia adducere verba D. Hieronymi, quae nihil pertinent in ordine ad Primatum , sed loquuntur de Apostolatu. Et ideo Hieronymus, quando in specie locutus est de Primatu, seli Petro tribuit; ideo dixit lib. 1.

contra Iovinianum: Inter duodecim unus eligitur,ut Cainpite coNituto schismatis tolleretur occasio. Et lib. 3 . in Matth. circa cap. 6. Simon, qui credebat in Petram Chrisum, Petri largitus eis nomen , Osecundum Metaphoram Petrae rem disitur ei, Aedificabo Ecclesiam meamfuper Te. Et in Cap I. ad

Galat. exponens illa verba D. Pauli, Ascedit Hierosolymam videre Petrum. Ivit inquit) non disceodi Hudio oed honoris priori ADHOA deserendi . Et tanti 'dem

135쪽

sOLIUS D. PETRI. IEIdem Epist. s . ad Damasum scribens, sic ei asserit . Teatitudini tuae des cathedra Petri eonficiis. Et Epistol. 38. Ego inquit ) clamitosi quis cathedra Petri iungitur meus es. Vide quomodo Hieronymus, quando de Primatu agit,aperte, Sc verbis claris illum tantum Petro tribuat Male itaque pro sua sententia Hieronymum adducit Anonymus; nania

in loco ab ipso adducto, ut diximus, dc patet

non loquitur de Primatu, sed de Apostolatu. Verum quia in hac Disceptatione non solum Theologis, sed etiam Dominis Canonistis debitor sum, videant ipsi suam Glossam in cap. Paulus, & Petrus, 2 quaest.γ.Vers Imparem, ubi notat , Paulum suisse parem Petro in meritis, non autem in administratione. Et in cap. Puto, eodem loco, docet, Paulum fuisse aequalem Petro in Martyrio, de tamen Petrum suisse maiore in Dignitate. Et paulo infra in cap. Beati Petrus, de Paulus, habentur in summario haec verbia, . AEquales fuerunt meritis, licet gradu disserentes Petrus, Sc Paulus. Et si radictis textibus adde

etiam eap. in illis 8o. dis. cap. m. Et aliud ΙΦquan. I .cap. plurimos G.disi cap. multis i7. quaesi. I. & supra addux, mus cap. selitae de maior.= obedient. Et EXtrauag. Unam

fassiim,& unigenitus. Videatur etiam inter alios Canonistas, Cardinalis Iacobatius iris. de Contalijs

136쪽

ct alijs Theologis, Paulum in Regimine, & Primatu fuisse inferiorem D. Petro, quod etiam Al-uare Z ex Iurisconsultis confirmat in Th f. chris. Re

ii cap. I .per totum.

Sed dices ut receptui canam si aequalitas Pauli cum Petro consistit tantum, ut probatum est , in ordine ad Apostolatum,haec quidem fuit communis alijs Apostolis. QuarE ergo Patres, ct Pontifices ab Aduersarijs citati, tot exim ijs;& ijsdem laudibus, ct titulis, Paulum solum simul

cum Petro exornant, Sc semper consocianti Respondeo ; ex tribus rationibus. Primo, ut recthobseruat Angelicus Doctor in Epist. I.ad Galat.cap. I. propter praeclaras circumstantias suae electionis

ad Apostolatum . Fuit enim electus Apostolus a Christo post suam Resurrectionem, & Glorificationem . Vnde ipse dixit ad Galat. 1. Creditum est mihi Euangelium Praeputij, sicut & P tro Circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in Apostolatum Circumcisionis,operatus est mihi inter gentes,&c. i. Secundo, propter plures exanthiatos labores in Praedicatione Euangelij, ita ut ipsemet dixerit : Plus omnibus laboraui, & fatetur se habui se solicitudinem omnium Ecclesiarum. Vide

137쪽

Alexandrum Carerium de potes.Rom.Pontib. I. cap. s.

Adde ct propter plura,&doctiora, quae scripsit, in quibus non solum aequalis fuit caeteris Apostolis, sed etiam ipse Petro excellentior. Unde dixit Augustinus lib. 3.ad Bonifacium, p. 3. Apostolus dum dicitur, si non exprimatur quis Apostolus, no intelligitur nisi Paulus, quia pluribus est Epistolis notior. Et notat indiuidualiter Ioannes

cap. 3. num. 33.

Tertio . Propter Martyrium in eodem tem pore,& loco,cum Petro passum, Romanam Ecclesiam condecorauit, ct propter praedicationem Euangelij, Romanis exhibitam simul cum

Petro, cum disserentia tamen, quam obseruat Cardinalis Baronius tom. r. anno 4I. num. ubi sic

ait: Caeterum, quod spectat ad Irenaei sententatiam , cum dicat tunc a Matthaeo Euangelium scriptum esse, cum a Petro, & Paulo Romana Ecclesia fundaretur: non sic accipienda esse putamus eius verba, ut non nisi post Pauli Romam aduentum id factum esse voluerit significare,sed potius intellexisse,ipso initio fundationis Roma-

138쪽

nae Ecclesiae, a Matthaeo Euangelium esse comscriptum; cum scilicet Petrus Romam accessit, ct tantae molis erigendae posuit fundamentum ,

quod factum est post quatuor annos, anno scilicet secundo Claudij Imperatoris, Dominiquo quadragesimo quinto,nec sic I renaeum de Paulo

meminisse credimus, quasi non ante Pauli Romam aduentum Matthaeus scripserit; sed communi potius, tum ipsius, tum Caeterorum Patrum usu loquendi, cum de Romanae Ecclesiae fundatione fit mentio, Paulum aeque,ac Petrum

nominasse, non quod Paulus eodem quo Petrus tempore Romam venerit,ae mul cum Petro primu undamentum iecerit, Id quod de per aedis cauerit,ac denique eandem Eme am una cum Petro fanguine consecraueris . Ita Baronius , quicquid contra illum latret impius Spalatresis asserens,Petrum prius Romae Euangelium non prs- dicasse, quam Paulus ad eam urbem accesserit; sed hoc falsum est, nam Baronij sententia est vera ; siquidem ex omnium sere vetustissimorum Scriptorum Monumentis constat, Petrum s cundo , vel quarto Claudij Imperatoris anno, Romam accessisse, qui fuit annus quadragesimus secundus, vel quadragesimus quartus post

Christum. Paulum vero imperante Nerone non antea Romam venisse, tunc scilicet, cum Cars

139쪽

sOLIUS D. PEΤRI. ras Caesarem sib Festo appellauit, qui fuit annus quartus Impexij Neronis annum quippe int

grum in nauigarione expleuerat & quinquagesiamus annus post Christum,certu est. Cum igitur Claudius quatuordecim serE annis Romanum Imperium rexerit; si tres imperij Neronis his addas, certe Petrum quindecim, aut saltem tredecim annis Paulum Romae praecessisse repe

ries.

Quod quidem fatetur ipse Paulus Epist. r. ad Romanos, dicens: Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis αδ confirmandos vos, idest, simul consolari in vobis, per eam, quae inuicem est, fidem vestram,atque meam. Ad quem locum ita Theodoretus. Quia primus eis magnus Petrus doctrinam Euangeliacam praebuit, necessario intulit. Ad con mandos vos. Non aliam,inquit,doctrinam assero ,δε eam, quae

iam oblata es, con mare, O arbores iam plantas i irrigare

volo. Quid clarius dici potuit Cum igitur in vita D. Petrus, ct D. Paulus, in fundatione Ecclesiae Romanae fuerint Socij,& Collegar, ut loquitur Augustinus lib.,. dbbaptis contra aeonat s c.

ct Cyprianus Epia. i. eo modo quo supra eX B mnio alijs explicauimus,merito ipsa Ecclesia post mortem in eorum veneratione, & laudibus

140쪽

Socios, ct Collegas etiam illos emc re voluit. Et ex hoc Patres, quasi indissolubili societato,

simul illos pariter, aequalibus encomijs extollo. re consueuerunt; manente tamen illibato Primatu Petri. Glorietur itaque Sancta Romana, ct Cath lica Ecclesia,& recognoscat fundamenta, ct origine suam a Beatissimis Apostolis Petro, & Pam .lo, sub diuersa tamen ratione, & formalitate . A D. Petro, tanquam a Capite, ac primam, su- premam, & ordinariam Iurisdictionem habemte. A D. Paulo, tanquam in munere Apostola' tus, in virtutibus, in meritis, in Praedicatione ,

in Sanctitate, & in Martyrio D.Petro pari; imo D. Petro superiori, in laboribus, in sapientia, ct circumstantia electionis ad Apostolatum,iu ta ea,quae superius dicta sunt. Dicendum est igitur, Paulum quoad regimensuisse subditum Petro,quisbius a Christo Domuno, fuit Pontifex institutus, ct unicus Episcopus,

qui Cathedram Romanam rexit. Nam duos s dentes una sedes non capit. Nec Romanos geminos Vnum Regnum capere potuit, quos

unum uteri excepit hospitium. Et quidem si

elesia comparatur cum exercitu bene ordinato , M. O. 3. Item cum Regno , a. 24. Item cum. Oui-

SEARCH

MENU NAVIGATION