De primatu solius d. Petri ac differentia inter ipsum & d. Paulum disceptationes apologeticæ auctore Antonino Diana Panormitano ..

발행: 1647년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

obseruat Becarius in Man utri lib. I. cap. .uum.ΣS.

Ergo contra Ancinymum dicendum est cunia Gersone regimen Monarchicum Ecclesiae,semper immutabiliter extitisse penes solum, de

unum Petrum.

Et ideo Concilia Generalia alium Pontificem

non agnoscunt nisi Petrum, ct eius successores, supra adduximus Concilium Florentinum, cui nunc addo Concilium Nicenum, can. 9.Arabies Concilium Nicenum a n. . Concilium Chalcedonense 3.Act. 3. Et Concilium Ephesinum, rom.2.c .16. Vbi sic habetur: Nulli dubium, imo taculis omnibus notum est, Sanctum , Beatumque Petrum, Apostolorum Principem, & Caput, fideique columnam, Ecclesiae Catholicae fundamentum a Christo Regni Claues accepis. se , nec non per successores suos hucusque viuere. Celebris est etiam lacui alter concilij Generalis Lugdunensi ub Gregorio A. Ipsa quoque ait sincta

Romana Ecclesia, summum, & absolutum Priamatum , dc Principatum, stiper omnem Ecclesiam Catholicam obtinet, quem se ab ipso in B. Petro Apostolorum Principe, dc Vertice, cuius Romanus Pontifex est successori cum Potestatis plenitudine recepisse veraciter, & humiliter recognoscit. Agnosce quaeso quomodo Concilia, E 3 quam

82쪽

7o DE PRIMAT V

quando aperte, & clare loquuntur de Primatu Ecclesiae, solum faciant mentionem de Petro, ct nunquam de Paulo, ct tamen Anonymus a det Paulum in Primatu Petro consociare: ergo Patres in omnibus Conciliis Generalibus,dicendum est, immemores fuisse Primatus Pauli in Ecclesia i Ergo eorum verba in re tam graui su runt semper trunca, & mancat Absit hoc dicere, sed de Paulo nunquam mentionem secerunt; quia Christus Dominus aliud Caput in Ecclesia non reliquit, nisi Petrum . Itaque istum nouum, ct alterum Pontificem, Paulum videlicet nostro

Anonymo relinquamus; nos autem cum tota Ecclesia D. Paulum tamquam Apostolum, ct inter Apostolos maximum, humiliter veneramur;

sed Pontificem a Christo institutum solum, &vnum Petrum priuatiue quoad Paulum, comstanter credendum esse putamus. DEt tandem, ut finem imponam huic sectioni: non deseram hic apponere aliquas Patrum auctoritates,in quibus faciendo mentionem de Psero , & Paulo; Petrum Praerogatiua Primatus in Ecclesia extollunt; Paulum vero alijs laudiabus condecorant; unde, & hoc manifeste patet. Paulum cum Petro minime Pontificem fuisse,ut

. Pulcher locus est d,

perperam vult Anonymus

83쪽

le Cyrilli Hierosolymitani carecb.ε. ubi sic ait: Errorem autem latius se proferentem coarguerunt duo viri boni huc perlati, Petrus, & Paulus Ecclesiae Praefecti, & Simonem se Deum ostentantem, talem que existimatum confestim morte affecerunt. Nam cum Simon sese sublimem in Coelos latum iri profiteretur, & in aerem daemoniorum vehiculo serreretur, genibus flexis prouoluti servi Dei , precum interuentu in magum eiaculati sunt, & in terram eum deiecerunt. Vide lector quod in his verbis Petrus, ct Paulus vocantur Ecclesiae Praefecti, quis det, nebit Anonymum, ut ex illis non inserat suania solitam consequentiam , Ergo Paulus, ct Petrus suerunt simul Pontifices, sed audi quid postea sebijciat Cyrillus : Nihilque mirum videtur tametsi mirabile sit; Petrus enim is erar, qui Claues Caelorum circumferebat,nec admiratione dignum; Paulus enim is erat, qui ad tertium usque Coelum, & Paradisum raptus, arcana Ve ba audierat, quae homini proloqui nemini licet . In quibus patet, quod Cyrillus simul, & in eo .dem contextu loquens de Petro, de Paulo, Petro Primatum Ecclesiae attribuit, alludens ad itila verba Christi: Et tibi dabo claues Regni Ca lorum , unde in catech. 17. vocavit etiam illunia

84쪽

γα DE PRIMATU

Principem Apostoloru,& Regni Cflorum Clauigeru. Sed alijs laudibus Cyrillus Paulu exornat, nec cum Petro participem de Primatu Eeclesiae facit; verum alio nomine commendat, quod numirum ad tertium, usque Clium , ct Paradisum raptus fui sset. Quod etiam factum inuenio apud Gregorixi

Nazian Tenum Orat. 2 6. in qua sic asserit. Pamlus Magnus veritatis praeco, gentium in fide M gister, qui ad tertium usque Coelum peruenit,

qui Paradisi spectator fuit, &c. sed statim, ct in

eodem contextu loquens de Petro, dicit: Hic quidem Petra vocatur, & fundamenta Ecclesiae fideique credita accipit, &c.:Vide quomodo charactere Primatus Ecclesiae distinguat N aianzenus Petrum a Paulo, Paulum multis ex o nat encom ijs, sed Ecclesiae Primatum uni Petro tribuit. Idem licit D Chrysostomus HomiI. s. de Poenit. in qua plura encomta confert P tro, & Paulo; sed Primatum Ecclesiae soli Petro attribuit. Et supra adduxi alia verba D. Chry s stomi HomiI. 8 .in Ioan. ubi ita loquitur. Cur tandem alijs praetermisiis, de his solum Pettum assatur ' singularis, siue eximius ex Apostolis, Scos discipulorum & coetus vertex erat. Et statim addit. Idcirco & Paulus ascendit, ut eum stu- diose

85쪽

sOLI US D. PETRI. 73

diose videret. Unde ex omnibus superitis dictis manifeste patet , quod Patres, quando loquuntur clare, ct aperte de Primatu Ecclesiae tanturn faciunt mentionem de Petro, ct noli de Paulo ;& hoc etiam in illis locis, ct in eodem conteXtu, in quo nominant Paulum simul cum Petro, ct illis laudibus exornant Primatum enim Petro soli conferunt. Et ideo in terminis aliqui as e runt ,

Paulum quoad Primatum fuisse Petro subditum,

ct inferiorem .QVide etiam praeter citatos Patres Nicolaum Pontificem Epist. r. ad Imperatorem Michaelem, ubi laudat Petrum, & Pa tum, tanquam duo lumina magna Coeli in Ecclesia Romana constitutos; sed cum praecise de dugnitate, & auctoritate suae sedis loquitur, soli P tro illam tribuit. Ioannes VIlI. in Ep. 18. ad Episcopos Manaducensem , & Equitensem , cunia alias Petrum & Paulum Principes Apostolorum nuncupasset;tamen cum de sedis Apostolicae auctoritate pressius agit, sedem vocat Petri . Et Leo IX. Ep. I.ad Michaelem Imper .loquens de Petro, dc Paulo, Cathedram, & Primatum trubuit Petro; Paulum vero Doctorem Gentium Vocath. Alios etiam Patres inuenies in sectione

sequenti.

Sed piaculum existimarem . si ad consim

86쪽

tionem supradictorum, non adducerem verba Clem. UI .in Extrau.Unigenitus Dei Filius, &c.

ubi sic asserit: Quantum apud homines gloriosi Principes Terrae, Petrus & Paulus per quos Euangelium Christi Romae resplenduit, ct per quos Ecclesiae religionis sumpsit exordium, qui facti Christiani populi per Euangelium genito-

gregis Dominici Pastores, fidei Lucerna Ecclesiarum Columnae, prae caeteris Apostolis peculiari quadam Praerogatiua in ipso Saluatore fidei virtute praecellunt. Quorum UNI , scilicet Apostolorum Principi, sicut bono dispositori Claues Regni Coelorum commisit. Alteri tanquam idoneo Doctori, Magisterium Ecclesiasticae eruditionis iniunxit in speciali veneratione haberi debeant, &c. Vidisti amice Lector aequalia encomia,&laudes, quibus Clemes Pontifex exornat simul Petrum & Paulum; vocat enim illos, Pastores gregisDominici, Lucernas λdei, Columnas Ecclesiarum; ex quibus verbis encomiasticis Anonymus noster certe inferret,Ergo Paulus & Petrus fuerunt simul Pontifices. Sed Clemens talem infringit conclusionem, , nam statim declarat illam aequalitatem a se positam inter Paulum, dc Petrum, non esse in orditine ad Primatum; & ideo illico disserentiam ponit

87쪽

sOLIUS D. PETRI. 7s

nit inter Paulum & Petrum, quoad supremum Ecclesiae regimen ; nam uni soli Petro tribuit ut loquitur D. Augustinus,& D. Maximus Clauem Potentiae, Paulo vero Clauem scientiae, dicens ἰvt visum est a Quorum UNI, scilicet Apostolorum Principi, sicut bono dispetitori Claues Regni Coelorum commisit: Alteri tanquam idoneo Doctori Magisterium Ecclesiasticae erudiationis iniunxit. Haec, ut dixi, Clemens Pontifex et cuius verba desumpta sunt a D. Maximo urinensi Episcopo Homil. 3 de Petro, & Paulo, qui, teste Gennadio,' sere mille ducentis

annis ante ipsum vixerat. 'Hanc etiam inaequa

litatem inter Paulum & Petrum manifestat Ecclesia in Orationibus appositis in Mis a, quas recitat in eorum festiuitatibus. Nam in Oratione D.Petri, sic ait: Deus qui B. Petro collatis clauibus Regni Coelestis ligandi, atque soluendi Pontificium tradidisti, &c. In Oratione verὼ D. Pauli,haec proseri: Deus qui multitudinem Geniatium B. Pauli Apostoli praedicatione docui sti,&c. Vide quomodo Ecclesia tribuat Petro Primatum, & Clavem Potentiar, alludens ad illa

verba Christi, Et tibi dabo Claues Regni Cael rum ; Paulo vero tribuat Apostolatum, & Cl uem scientiae, iuxta illud, quod dixit Christus r

88쪽

Vas Hectionis erit mihi Iste, ut portet nomen, meum in gentibus. Denique, si aliquis curiosus mihi instaret, an praeter verba superius allata, Ascendi Ierosolymam videre Petrum, in Epistolis D. Pauli erataret aliquis locus, qui pro Primatu Petri i supra alios, posset adduci. Et respondeo,affirmatiMex consideratione Cardinalis Baronij iom. I. ann. 7-- ex qua apparet Paesum insula Epistolis, Primatu Petri supra alios ostedisse:na x. Coris . I. ait : Ego quidem sum Pa vigo autem Apollo ; Ego vero C pha; ego autem christi. Ex quibus verbis Baronius

colligit, quod cum Petrus Corinthi nondum praedicasset: sed tantu P seus, ct Apollo: qui se Pauli, aut Apollo es. dicebat , sis quidem

tanquam ad praedicationis auctores referebant:

Qui vGd se Cephae, aut Christi esse affirmo

hant,cum ad rationem praedicationis sibi vendicare non possent, ij ad Christum, tanquam Fidei auctorem, & ad Petrum velut Ecclesiae Caput a Christo institutum,tantum respiche 'nt neque hi a Paula reprehend w t, sed priore illi tantum, qui se aut.Pauli, aut Apollo esto comtentiose affirmabant, Vt ex eodem Paulo comstat, qui postea tantum in eos inuehitur, qui sem Paulli aut Apollo esse asserebant. Et licet et iU hane

89쪽

hanc Baron ij co siderationem impugnet impius M. Antonius de Dominis lib. I. cap.9. num.27. illam tamen defendunt Episcopus Masilliensis Coesse-teau , ct Pater Bouerius. & merito. Nam quaero primo; Corinthij solum Cepham, qui nomdum ipsis praedicauerat, neque illis praeterquam nomine notus erat, inter alios Apostolos in Ca put sibi constituerent: cum enim id neque pra dicationis,neque solius Apostolatus intuitu prae. sarent,planh nulla alia videtur esse ratio, cur id dicerent, nisi quod Petrum in Ecclesia supremum Primatum gerere non ignorarent. Quod vero non tantum Paulus Cepham superaddid

iit; sed ipsi Corinthij id de Cepha dixerint,aper

te testatur Paulus,cum ait: o autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidemsum Pauli;Ego autem Apollo; Ego mero Cep Quo fit, ut falsum sit, Paulum ad exemplificationem tantum nome

Cephae,superaddidisse. Deinde certum est Pamlum tantum,qui se aut Pauli, aut Apollo; non qui Cephae,aut Christi esse dicebant,reprehendisse. Adducam etiam & alium locum D. Pauli manifestantis Primatum Petri supra alios; sic enim

.corinth. I s. asserit: Tradidi enim vobis quod accepi, quod risius mortuus in pis peccatis nostris, O resurrexit sertia

dis, O quia visus es cena Opon hac undecim. Quae Vedi

90쪽

ba, videlicet, B quod visus e t Cepha, explanans The phylactus, sic asserit: In primis, qui carceris ominnibus praeminebat auctoritate, ponit. Vnde P ter Iustinianus ex Societate Iesu etiam dicta ver. ba eXponens, num.ε. haec profert ait: Apostolus

se tradidisse Corinthijs, Christum se videndum praebuisse Cephae, tanquam Apostolorum Principi, cuius apud omnes auctoritas summa en d beret. Ita Iustinianus; cui adde Estium, asserentem Paulum primo loco dixisse Christum visum esse Cephar, idest Petro, quia Petri tanquam, Apostolorum Principis prima erat auctoritas, qui proinde primus nominandus erat. Et adducit Oecumenium obseruatem,quod Christus apparuit primum Petro tanquam primario Duci venerandi discipulorum Chori.Et tandem alium locum Pauli adducit pro Primatu Petri siprasios, Ioseph Stephanus Valentinus , in lib. de Pote .

te coactiva Rom. Pont. cap. 8. ubi sic ait: Glorietur liacet Paulus,se ipsum gelium Apostolum,cta Hierosolymis ad illyricum usque Euangelium detulisse ; nunquam tamen sibi suo Iure, quemadmodum Petrus, otius Orbis curam vendicabit. H buit Paulus suos sibi praescriptos terminos. Alijs etiam omnibus secundum cuiusque mensuram , ct regulam,singulatim sua regio contigit . Solius

SEARCH

MENU NAVIGATION