장음표시 사용
71쪽
Symbolide Vilitate. Capitis visibilis, ML9. Ale
Et hanc differentiam procedere etiam in Paulo indiuidualiter patet ex SuareZ,Vbi supra num.4.iuincto num. . ct seq. Et docet etia expre sie eruditus ex nunquam satis laudata Societate Iesi Theologus
Nicolaus Serarius Opu .de vita D. uti, pariq. num. o.
ubi sic ait: Cum summo Pontificatu auctus e set Petrus, solusque ordinaria in totam quacuque dissusam Ecclesia,Potestatem haberet. omnes t meri alij Apostoli, &maximhsanctus Paulus, extraordinaria accepit . Sic enim initio decebat, veom ritu omnibus Ecclesiaru solicitudo qusdam inesse omnes omnium Prouinciaru procurat.
72쪽
nem , quadamtenus haberent, ut tanto & L-cilius, Ec citius, ct diligentius Euangelium, omnes in oras, ct regiones spargeretur. Ordinaria tamen, & legitima cura, ct administratio penes unum Petrum, eiusque posteros sempermansit. Sicuti cum Sacerdotio summo imitatus es et Aaron, ordinario is munere fungebatur; quod eius etiam posteri retinuerunt: extraordinariam tamen simul etiam tenebat eius frater
Moyses . stuare Patres η quando comparationem inter P trum , O Paulum instituunt, qua uor ferὸ hac docent. Primo hosce duos Aponotos aliis omnibus anuersiere. Seeundo , Uter illorum vistutibus, ct meritis altero maior sit, nobis incertum e. Tertio; Paulum scientia, O doctrina, Petro antesa
re. Garto, Petrum, Potesate, O auctoritate primas tenere.
Haec Serarius nimis conducentia ad casum nostrum, pro responsione ad authoritates Patru ab aduersarijs adductas, ad quas latius infra. . t Nec obstat dicere secundo; omnia supradicta esse vera, sed procedere loquendo de D. Paulo seorsim sumpto, secus si de Paulo cum Petro coniuncto, essicientibus unicum in Ecclesia Principem, ct Caput . . Respondeo Hoc esse verbis illudere, ct hanc nouam D Pauli mixtio nem: Dico nouam, quatenus asterit D. Paulum effecisse cum D. Petro, unum Caput, atqRM
73쪽
constituisse unicum Principem Eedlesiae. Hanc,
inquam, nouam D. Pauli mixtionem cum Petro, non agnoscunt, neque indicant sacrae Scripturae, nec veteres Patres,nec Theologis ergo tanquam.
figmentum Chimaericum admittenda non erit, Cum igiturScripturae absolute ad solum Petrum Primatum Ecclesiae conferant, dc veteres Patres . quos plena manu, & ad satietatem superius adduxi in prima, secunda, ct tertia phobatione, i momnibus Scholasticis, etiam simpliciter solum Petrum, & non alium Caput; ct Pontificem Ec-- clesiae Vocant, prorsus negantes D. Paulo Clavem Potentiae, Ec iurisdictionis eo modo, ut Petro competit. Nescio quo pacto Paulus possit ab Aduersarijs vocari Ecclesiae Pontifex,Prit,ceps, & Capu , ut Petrus. Sed instabis dicendo, cum Aduersarijs n. I 4. non essicere , si aliqua lom sanctorum Patrum faciant mentionem solum de Primatu Petri, & non Pauli; quia etiam in alijs locis Patrum, solius Pauli Primatus astruitur: non,inquansseCundum ipsos, hoc obstat; quia in Scripturis, Pater, Deus appellatur; ita & Filius, Dominus: & t
men hoc non obstante, noli excluditur Diuini- . as Blij xum Patri Diyinitas attribuatur; nec Dominatio Patris excluditur,cum Filio consera-
74쪽
tur. Sic & in nostro casu non excluditur Primatus Pauli, dum attribuitur Petro a sanctis Patribus; nec excluditur Primatus Petri, dum attribuitur Paulo, dc sic nominato Petro intelligitur nominatus Paulus, ct nominato Paulo , intelligitur nominatus Petrus, ut eorum indiu dua Aequalitas demonstretur.
Sed haec responsio non est admittenda, dc est satis futilis Ec straminea. Nam in Scripturis, expressa Diuinitate Patris, non excluditur Diuinitas Fi ij, quia alibi Scriptura facit mentionem
de Diuinitate Filij:& expressa Diuinitate Filij sibi Scriptura facit mentionem de Diuinitate P tris; dc ita expressa Diuinitate Patris,intelligitur Diuinitas Filij expressa: dc expressa Diuinitate Filij, intelligitur expressa Diuinitas Patris. Sed ego quaero ab Aduersarijs, cum in Scriptura habeamus expressum Primatum solius Petri, ut in
multis locis apparet: Asserat ipsi aliquem locum
Scripturae tribuentem Paulo Primatum Ecclesiae, dc ego dabo manus, dc argumentum eorum
vim habebit. Sed cum in sacris litteris tantum de Primatu Petri ut visam est efiiciatur mentio , dc nulla mentio efficiatur de Primatu Pauli, sequitur, non posse argumentari de uno ad alium, sicut argumentatur de Diuinitate Patris
75쪽
ad Diuinitatem Filij, dc e contra. Nec valet dicere, hanc mentionem Prima- tus Pauli,docere aliquos Patres. Nam cum Scripturas cui standum est de tali Primatu, ne quidem unum verbum asserat; ideo Patres secum dum mentem Adueriariorum boc asserentes reducendi sunt ad bonum sensum, & interpretandi sunt iuxta disserentias, &discrimina, quae diximus sipra, adducta a D. Thoma, Sc alijs P tribus, de Theologis scholasticis, ur infra magis hi particulari dicemus . Et ideo Patres ab An nymo adducti quando postea apertet, dc in te minis loquuntur de Primatu Ecclesiae, semper faciunt mentionem de Petro, & ne verbum quiadem asserunt de Paulo,imo,ut probatum est, fatentur Paulum quoad Primatum fuisse Petro subiectum dc inferiorem. Unde miror quo pacto Aduersarij posi int haec verba proserre, n. 2o. videlicet a Christo ipso indissolubili modo com strictam Pauli cumPetro in eundem loci Primatum secietatem ' Bone Deus, in quonam quε- so sacrae Scripturae Τextu, hunc Primatum Pa li cum Petro obseruarunt In lucem quidem pro-
mant; quia ego, nec ulli ante me inuenerunt.
Quando Christus dixit Petro : Pasce oves meas inter illas etiam erant Apostoli, dc etiam Paulus.
76쪽
Sed quando, ct quo pacto suerit ex oue postea essestiis Pastor ut volunt Aduersarij) mihi, &Theologis ignotum est. Desinant igitur A due
sat ij admirari; si patribus sunt eorum ipsissima
Verba, num. 9. λὶ credimus Pelia Ecclesiae primatum assignantibus; quid est, cur eundem Paulo asserentibus non patiamu Respondeo breuiter, Primatum Petri credimus,quia in scriptu'Hι habetur expresse, Sc ideo apertε a sanctis Patribus etiam asseritur. Verum Primatum Pauli non credimus ,l quia non solum non-habetur in, sacra Scriptura, sed nec etiam in sanctis Patribus Linuenitur, sed tantum ex laudibus, & encomtu,
quae D. Paulo simul cum D. Petro P atres attribuunt, Aduersari j illud non bene deducunt, inserunt O nam sanctorum Patrum loca, ut probatum est, de probabitur, de Primatu non sunt intelligenda. Ergo credimus Patribus asserentiabus Priinatum Petri, quia cum sacra Scriptura hoc manifella dicunt: Non credimus Aduers rijs Pauli Primatum asserentibus, quia id Scrinptura non dicit, nec Patres Ib ipsis adducti, beno intellecti, &expositi, hoc asserunt.. I Hinc bene perpendant Aduersarij,quomod3 audeant summo. Pontifici persuadere, tarum opinionem esse certissimam traditionem omis
77쪽
nium Patrum, & totius uniuersalis Ecclesiae. Dicant quaeso, quis ex Patribus dixit, non solum Petrum, sed etiam Paulum fuisse Caput Ecclesiae, & parem cum Petro, quoad supremum eius Primatum ' Certe fere nullus. Hoc inue nio dicere Auctorem huius Epistolar, qui illud deducit, sed male, ab aliquibus Patribus perperam ab ipso intellectis. Et quidem si talis opinio esset admittenda tanquam omnium Patrum, &Ecclesiae traditio ut volunt Aduersarij) sequeretur, D. Thomam, & totam scholam Theologorum negantem expresse aequalitate Pauli, quoad Primatum cum Petro, sequeretur, inquam, aduersari directe communi traditioni Ecclesiiae, de sanctorum Patrum; quod abhorrent aures a
dire , ct in Ecclesia Dei, in re tam graui D. Thomas cum omnibus Theologis , pugnaret contra omnes Patres . Agnoscant aduersarij εquanta laborant in Charybdi 'Et videant si nouus Papatus D. Pauli ab ipsis inuentus dici possit totius Ecclesiae traditio. Nam quidem traditiones Ecclesiae sunt apertissimae, ct luce meridiana clariores. Quis enim non scit, paruulos esse baptizandos ex traditione Ecclesis,
ait Augustinus lib. Io. Genes ad literam cap. 23. Quis
non scit Symbolum Fidei esse vere canonicum ,
78쪽
Bd Apostolicum , de quo Baronius rom. r. σπα.
Quis non scit in Calice ante consecrationem,ec se aquam admistendam, ut obseruat Cyprianushb. t. iv. i. Quis non scit obligationem ieisinit Quadragesimalis, de quo D. Leo ferem. .de Dium Et sic dicendum de omnibus alijs Ecclesiae tradi tionibus, dc praesertim diuinis, & Apostolicis, quae omnibus fidelibus patent,&ut tales ab Omnibus creduntur. Sed dicant mihi Aduersarij,ista eorum traditio de nouo Papatu D. Pauli qua donam in Ecclesia innotuit quis usque adhue,ex
Christi fidelibu, illam seiuit Quis ex Theologis,
ct Controuersistis, quando de traditionibus E clesiae agunt, de illa Deerant mentionem ς Ce te nullus . Ipsi soli post 1646. annos in EccIesia Dei, talem traditionem publicauerunt. Dicere autem Patribus ab ipsis citatis limotuisse, ik de illa testari; sunt merae nugae, est merum somnium, ut infra satis patebit. Cum itaque Una ex Notis Traditionum Ecclesiae sit consensio,Vt optime obseruat eruditus Ioannes Bagotius tria
alij communiter. Et in assertione Aduersariorum , quod Paulus fuerit Pontifex cum Petro ,
79쪽
sitiua dissensio . Nam ex sanctis Patribus, &ex ipsa sacra Scriptura D Thomas,& omnes Scholastici contrarium firmant, nempe Paulum sui se inferiorem , ct subditum Petro, nec ei aequalem in regimine. Bone Deust qua fronte audent
Aduersarij asserere eorum sententiam esse ceristissimam traditionem Uniuersalis Ecclesiae, cum habeat tot, tantosque instignes contradictores, quos, usque ad satietatem supra retulimus. Uereantur igitur Vocare eorum sententiam tradiationem Patrum, & Ecclesiae. Nam traditio Eeclessite est in contrarium, & si in hac disceptatio. ne breuitati non studerem, latius demonstra. rem discurrendo per priora, ct posteriora secula, Patres semper docuisse Primatum soli, & via Petro collatum fuisse, licet breuiter hoc firma tum sit supra in probatione prima, secunda, &tertia. Unde recte dixit magnus Salmeronius
sam. Da 2.2.pari r nostram sententiam esse Gadisio. nem Patrum & tamen Anonymus contendit,suum
figmentum, Patrum esse traditionem. Ergo habebimus in Ecclesia duas traditiones Patrum sibi inuicem aduersantes, quid absurdius dici potest' sed prorsus eliminanda, &detestanda est haec noua associatio Pauli cum Petro in regimine, & Primatu Ecclesiae, quam Anonymus
80쪽
nouissime in Proscentum deduxit. Nam regimen Ecclesiae militantis suit instutulum , ut optime ex multis obseruat Duuallius
de Rom. Ponti par. I. quae .2. Bellarminus lib. I. cap. 9. Pueronius de Reges. Aristocrat. tom. a.cap.3. num.
Paulianus de Iubil. lib. 3. Op. 1. & alij, ad instar Ecclesiae triumphantis tanquam quaedam eius imago , sed in Ecclesia triumphante praeter Deum ct post lapsum Luciferi, non adfuit alius Princeps, nisi solus Michael sine societate alterius Angeli. Sic & in Ecclesia militanti, praeter Christum non est admittendus alius Princeps,&Caput, nisi solus Petrus sine societate Pauli, &post ipsum eius successores. Adde quod Gersori.
Cancellarius Parisiensis lib. de Auferibilitate Papa Considis. 8. asserat nullam aliam politiam in Ecclesia eostituisse Christum immutabiliter praeter Monarchicam, & contrarium asserere, putat esso haereticum . Sed si Christus post institutunia Pontificem Petrum, instituisset postea, ut vult Anonymus, etiam Paulum, mutasset regimen Ecclesiae contra id quod firmat Gersonius, &tunc Ecclesia dici potuisset mutata, sicut etiam quaelibet res publica censetur mutari, quando modus, seu sorma gubernandi mutatur: quod de Ecclesia dicere videtur absurdum, ut optime