장음표시 사용
181쪽
De solemni quinque testium numero in codicillis υel tes amento confirmatis adversus IUSTUM
I. V ooniam, ut alias innuimus, nil magis periculosum est in iure romano interpretando, quam legum Seu tentias pandectarum libris relatas conserre cum posterioribus principum constitutionibus; non semper enim Comperies Unam eam de iri irae vocem utrasqne redolere; hinc factum, Ut pragmatici praesertim, quibus datum est omnia perturbate tractare, vel non satis intelligentes intima v terum iurisconsultorum oracula, vel minime distinguentes veterem a nova iurisprudentia , quin legum exprimant polestatem, eas magis pervertant; atque saepissime sit, ut quum utriusque iuris rationem conciliare studeant, diversum quoddam ius componant , non modo alienum a veterum sententiis, sed ignotum ipsismet imperatoribus. Huic malo quidem praeter scriptorum imperitiam in romani iuris historia , occasionem quodam modo praebuit ipsam et iustinianea iuris collectio. Etenim quamquam Iustinianus curaverit, pandeetarum codicem ita confici, ut nil tu eo insertum , vel antiquatum appareret, vel cum novo iure pugnaret a) ; hoc tamen revera Tribonianus non praestitit; nec tam brevi temporis intervallo , quo pandectae compositae Sunt, Praestari poterat , quin haud crediderim , hoc unquam Tri-honianum lare assequuturum , nisi veterum sententias' in aliam prorsus sormam vertisset. Atque iam pridem
a Ita inquit Iustinianus epistola ad Tribonianum de
conceptione digestorum S. Io. Sed et si quae leges inveteribus libris positae iam in desuetudinem obierunt nullo modo vobis easdem Ponere permittimuS.
182쪽
docti viri animadverterunt, quot salsa iuris dogmata ita vulgus manaverint ex salsa illa opinione in Deo potissimum recepta , quod Urium , idemque ius perpetuo ex primat codex Iustinianens , ac Pandectarum. II. Constat autem ex Theodosii lege, Ut vidimus, non
secus valere qUamcumque SUPPemam voluntatem Prae
ter testament Um , qUam solem ui adhibitione quinque estium. At quis crederet , contra hanc expressam novi iuris constitutionem , Boeli merum praesertim haud veritum esse dissertationem peculiarem instituere de codicil- Iis sine testibus Dalidis , idque probare contendisse veterum consultorum sententiis p Arbitratur quidem , constitutionem non respicere codicillos testamento confirmatos. Sed quid ineptius, quam ad ius novum referre veterem doctrinam de codicillis confirmatis, quum haeciam exoleverit una cum differentia inter legata , ac fideicommissa Z Uerum , ut huic manifestissimo errori plenius occurratur , rem omnem Ordine suo praestabimias.
Summa disputationis myonitur. I. uum Boeli merus vidisset, codicillos ex pande-ctarum libris nullam prorsus solemnem testium prae sentiam desiderasse , quam quidem veteres testamento rum tantum tabulis adscripserant; contra vero in codice Iustinianeo praescribi solemnem quinque testium numerum ex Theodosii constitutione sa), haud a iure alie-
Num putavit, si , quantUm res surret, novam Theodosii legem ad veteris iuris normam quodammodo transferret. Expresserat quidem generaliter Theodosius qui que testium praesentiam in quavis soprema voluntate,
183쪽
que testes Dei rogati, vel qui fortuito Denerint, in uno , eo lemque tempore debent adhiberi , sive in scriptis , si- De Sine scriptis DOIunias conficiatur. At quum non aliam codicillorum secerit mentionem , nisi de consectis vel per niancupationem , credidit Buehmerus , hoc satis esse ad legis potestatem extenuandam ; ita ut nil fortasse proponi contra imperatoris mentem videretur . si certum codicillorum genus exciperet a generali lege de quinqua testium praesentia. I inc accepto veteri codicillorum discrimine inter testamento confirmatos, ac non confirmatos , quoniam de confirmatis testamento prostat in pandectis quaedam petuliaris iuris regrata a non confirmatis longe diversa , nimirum ut scripta in illis perinde haberentur, ac si scripta essent in ipso testamento ;opportune existimavit , rem ita componi posse , iit Theodosii praescriptum respiceret codicillos tantum testamento non confirmato ς , non item consirmatos ; hi enim
quum ex veterram Consultorum doctrina ex testamento
valere dicantur, nil reserte credidit, Utrum Theodosiano ritu , nec ne conficiantur ; quum glioqui ipsa testamenti solemnia ad codicillos qΠoque eon'matos transferri Valeant , perinde ac relicta in huiusmodi codicillis in ipso solemni testamento scripta essent. II. Huc speciosum iuris commentum nolim profecto ni Boeli mero adseribere ; is enim Utcumque dilatare illud studuerit peculiari disputatione , nihilomidus praecipua rerum capita mntuatus est quorumdam interpretum scriptis, quibus primo in mentem venit hoc novum iuris principium offundere ; haud animadverte tes , quo revera spectaret ea vetus codicillorum doctrina, quae nullo pacto poterat cum novo iure convenire. AC sane inter eruditiores neminem deprehendi huius sensentiae fautorem, praeter onum Hugonem Donellum ta), a) Comment. iuris civit. lib. 7. c. I s. n. Io. el ao.
184쪽
Cuius doctrinam amplexus est quoque Vinnius a ut solet; quamquam Osualdus Hilligerus haud dissim uis Iaverit Donelli errorem notare h). Ex schola vero so-rensi Bartolus primo hoc idem in scenam adduxit o,
mutata tamen sermonis proprietate ; scribit enim inde Constare scripturam , sive schedulam sine solemni testium numero, ad quam testator in testamento se retulerit ; puta si testamento declarasset , s pPaeStare velle, quicquid codicillis, sive schedulis reliquisset: quod sane nil aliud est, nisi codicillos testamento confirmari. Ut- Cumque autem Bariolus schedalam non solemnem te tamento confirmatam approbarit , intellexit tamen descriptura manu testatoris exarata ; ita ut ex literarum comparatione , aliisque argumentis , ut arbitratur,
certa habeatur scripturae fidos. Sed Paulus castrensis d non dubitavit Bartoli doctrinam protrahere etiam ad schedulas aliena manu conscriptas. Res tandem in pragmaticorum vulgus pervenit , quorum ingens turba , ut moris est , undique nuctuare visa est. Quidam caeco impetu in Barioli, ac Castrensis doctrinam iurarunt; cum quibus mirum quidem est , Antonium Fabrum communionem fecisse o . Alii, recentiores praesertim , haud veriti sunt Bartolinis resistore , ut Theodosii constitutionem a tanta calumnia vindicarent ; qcios inter eminet Harpe lus s) , ut non immerito Hei neccius lateatur g), litem adhuc esse sob indice. Ceteri demum, qui satius existimavunt mediam magis tenere viam inter oppositas sententias, vix sibi constant ; atque mutuatis ex arabum dialectica speciosis verborum figmentis, ita quae-
185쪽
ationem involverunt, ut amplius non appareat dissicultatis nodus. Plerisque placuit distinguere , an huiusmodi schedula implicite . vel e licite in testamento comprobetur I aliis , an per modum unius , an ylurium I audesinite an indesinite, ac similia exhibent nugatoria comis menta , qriae non verentur in re seria pro1erre. Mitto alteram secundariam litem, quam excitarunt de probatione identitatis schedulae, ut aiunt , ne lacile fides praestetur scripturis non Solemnibus praeter veram testatorum voluntatem. Suaves sunt porro , quum inter tot
tumultuarias quaestiunculas videas vel unius, vel duo- Tom, vel plurium testium praesentiam a plerisque desiderari pro schedulae probatione. Atque in summa temere in omnia irruentibus , legumque auctori latibus falso usurpatis, Diastra conaberis ex illorram scriptis percipere , quo revera pertineat temeraria eorum doctrina
an reseratur ad supremas voluntates , an ad ceteros actus
inter vivos, an intelligant de pagani codicillis, an detestationibus privilegiariis ; ut desipere prorsus cogatur , qui eorum deliri is insistat. III. Uerum in tanta rei larensis perturbatione qui se rio Theodosii constitutionem investigaverit , statim cognoscet , rem suapte natura manifestissimam adductamqnilem esse in quaestionem interpretum licentia, ae e rore. Etenim qraum imperator intellexerit novam codi. eillorum formam statuere a veteri iure diversam , qua solemnis quinque testium numerus cavetur in omni til- rima voluntate eaecuto testamento , nesciverim , qua Don te audeant eumdem test iram numerum negare in codicillis testamento confirmatis ; quum ceteroqui legis sententia generaliter reseratur quamcumque fra premam voluntatem extra testamenti tabulas. Duo quidem in iure habentur testationum genera ; nimirum vel testamen-rum , vel eodicilli; si ergo imperator praeter testameα- torum tabulas expresse tribait quinque testium num ρ-riam altero testationis modo, qui fiet, ut codiciIli confirmati a lege abstrahantur Θ Nonne manifestissime in legem ipsam o Tendes, quum ex una, eademque codicil- Dissiliam by Corale
186쪽
Iorum forma ab imperatore generaliter praescripta duas seceris inter se se oppositasῖ At ira ct ne frustra repetantur, quae longiore sermone pertractavimus capit J II. nostri commentarii de genuina Theodosianae constitutionis sententia sa) , iure hic contendimus , Unam prorsus esse codicillorum sormam novo iure constitia tam , sive confirmatio in testamento adiiciatur , sive Contra , UDO-que ritu aeque expleri debeat quodcumque codicilloriam genus et quum unam Theodosius sormam ctiiqua adscripserit ad differentiam constitutionis Constantini Magni qui primus solum uia admiserat in codicillis tantum in do ob intestato b . . IV. Quocirca quom tu Codice Iustinianeo apertissimo
iure statuatur solemnis quinque tostium adhibitio in esu prema voluntate per codicillos expreSsa, nostra assertio
satis liquet ex legis verbis, ut nullo penitus argumento indigeat; ac propterea in hac disputatione id unum prac-
stat , ut adversariorum eluantur argumentationes , qΠibus Iegem circumveniunt , Ut sprorem suram tueantur. Ne autem rerum varietate obruamne rectius potaverim
disputationem dispertire in sua quaeque capita I Ut primo
loco videamus , quo pertineant legum auctoritates , quae in Contrarium asseruntur a Boeli mero, suaeque sententiae lautoribus: tum expendemus rationes , quibus eam commprobare videntur; dsinde investigabimus receptam sori senisntiam . sive quid hactenus hac in ro prodierit ex Iraecipuis senatuom decretis, Italiae praesertim; ut itaisputatio ad mores quoque, quibus utimur, nectat Ur. Postremo insectabimur Boeli mercim , quoad alteram Suae dissertationis partem , de ceteris nempe testationibus , quas etiam valera contendit sine quinque testium Pea sentia , quasque perperam ad codicillos retulit. i
a vide quae diximus cap. 3. δε novo iure codicillorum S. I.
187쪽
cis petitia. I. e verborum ambagibus quaestio involvatur, licat hic principio praemittere, codicillorum nomine, prae8er tim iure novo, venire quamculiique suprea Lam detulv-cti voluntatem praeter testamenti rationem; sive ea seripta sit , sive Per nuncia pationem , sive sucta ab inlesta to , sive pertinens ad testamentum , sive domum dir/cte declarata, sive per fido leommissum; quantiam enim lidiuris solemnia una est omnium carassa, uno irae Pita expleri debent. Etenim ulcumque veteres distingoero ut eo
dicillos ab epistolis , quatenus in illis proprie legata scri-herentur , in his fideicommissa ; sublata tam Pn per J stinianum differentia inter legata , ct fideicommissa, nec amplius distant codicilli ab epistolis. Folgo etiam schedulas
quandoque appellant ea appendicula fra premae voluntatia extra testamenti tabulas ; sed quoquo modo eas nomin mus , perspicuum est, eadem iuris solemnia ex The dosio omnibus uno modo praescribi. Etenim imperatost praetermissis tot variis codicillorsm nominibus, generali significatione , illis nempe verbis in omni ultima Do Iuntate excepto testamento , complectitur quicqhi id ad suprema pertineret excepta caussa testamenti ; ut ita sub una lege comprehenderet quicquid extra testamenti ta- hulas vagaret. II. Boς posito videamus, quidnam ah ad vaesariis ameratur , Ut codicillos , sive schediata testamento confimmatas a Theodosii Iege excipiant ; et primo cia ius m menti sint legum auctoritates. quae comm Uniter asse
runtur . Tria iuris loca Sic profert Boehmerus a ad
188쪽
suam sententiam comprobandam, quorum duo accepita Donello, tertium a Bariolo , eiusque sectariis ; a Do-nello quidem profertur lex 77. de heredibus institiaendis : atque lex Io. de conditionibus institutionum ; a Ba toto vulgata lex , si ita scr*sero 58. de conditionibus, et demonstrationibus. Mirum quidem est, ex Pandectarum libris, unde relatae leges depromptae SVnt, argumenta hic duci ad nostram quaestionem; ubi enim agitur de interpretatione Theodosiana a constitutionis , nesciverim , quo pacto crediderint , id assequi posse veterum
consultoriam sententiis, qUas sane perperam retuleri, ad novum iiis imperatorum. Iam vidimus, qUemadmodum
irare pandeclarum codicilli nullis iuris solemnibus ad mitterent DP, unaque intelleximus, non nisi ex Theodosio eos solemnes omnino probatos. Qui ergo fiet, iit ius novom explicent ex veteri iuris norma p Au Cons niti intendere potuerant in novas leges p Haud negaverim , recte conferri pandectarum sententias cum iure codicis , ubi una voee consentiant ; sed quomodo ad novi iustis interpretationem argumenta sumi valeant ex iure iam abrogato , prorsus non video. Etenim frustra quaerimus a veteribus consultis, an codicilli confirmati exigant sο- Iemnem numerum quinque test iram a Theodosio praescriptum; quom codicillorum solemnia ignota illis ruerant. Itaque ut hole disputationi recte Occurrerent, notialiam legum auctoritatem opponere debuissent , nisi
quae vel ex ipsa Theodosii Iega , vel posterioribus haberetur sonstitutioni bos. III. verum ut ut intempestive recurrant ad eas leges, quae iure pertrahi nequeunt ad nostram disputationem, praestat tamen, Ut audiamus, quid om quam ex iis sibi voluerint. Ex tribus autem praecipuis iuris locis , quae hic asseruntur, primum est, ut Donello satissaeiamus, in m descendere ad Baetolinos liesbit. Plura quidem salsissima iuris dogmata congerit Boeli merus ex huiusmo
di pandectarum locis quoad iustis veteri, observationomin codicillis ; sed na a quaestione abestremus, hic tantum inspiciamus , quod pertinet ad propositam contro-
189쪽
Te iam . Getera alaba Opportunius examinabimus. Offert
itaque Donellus duas iuris sententias, unam Papiniani a , alteram Ulpiani b ; quae tamen unam , eamdemque speciem complectuntur. Certi loris est , hereditatem directe neque dari , neque adimi iii codicillis; quum hereditatis datio non nisi testamento constet , ne con fundatur ius codicillorum cum testamentis ; hine Papinianus hanc speciem proponit : ass. toto non distri-Biato ita scriptum est , QUEM HEREDEM CODICIL
LIS FECERO, HERES ESTO. Titium CODICIL
LIS heredem iussituit, eius qui lcm institialis Dalet, ideo, , quod licet eodiciliis dari hereditas non Mossit . Iamen haec eae testamento data videtur d). Apertissima est Coi sulti sententia : quis testamento ita dicat i quem heredem codicillis fecero , heres esto , deinde codicillis h redem scribat , quaeri posset , an valvat huiusmodi in institutio ; qirum ex recepta iuris regula nequeat hereditas directe codicillis dari . Et valere ait; quia haec institutio non ex codiciliis , sed ex testamento data Di δε- rur . Idem proponit Ulpianus e): disti utio totis : SI
CODICILLIS SEIUM HEREDEM SCRIPSERO ,
HERES ESTO, non est inutilis in quo Dis herede in-σtituto praeter filium; est enim conditionalis institutio . Nec videtur hereditas codicillis data , quod interdictum est e verum conditisnolis est haec institutio , quae testamento data esset. Proinde et si ita scr*serit : CUI
NOΜEN CODICILLIS SCRIPSERO, ILLE MIHI
HERES ESTO, pari ratione dicendum erit institutionem Desere , nullo iure impediente. Ex duobus istis iuris locis perspicuum est, id unum in quaestionem venisse, num a) In l. assa toto 77. de heredihos instituendis. b In l. institutio talis io. de conditionibus institutionum.
G Vide quae diximus cap. 3. S. I. . d) Cit. l. 7 . de heredibus instituendis. e) cit. I. io, de eonditionibus institutionum. 4
190쪽
scilicet institutiones in testamento Ita conceptae: quem heredem eodicillis fecero , heres esto , vel : cuius nomen eodicillis scripsero , ille mihi heres esto , vel demum est codicillis Seium heredem scripsero , heres esto , inutiles haberentur ; propterea quod in codicillis factae viderentur , in quibus hereditatis datio iure non constat. Papinianus ergo, et Ulpianus Uno ore valere respondent, ea nempe de caussa , quod licet vera sit iuris regula , ut heredis institutiones scribi nequeant in codicillis, tamen in huiusmodi spcciebus non ex codicillis , sed ex testamento hereditas data videtur. Quippe aliud est dari hereditatem , aliud heredis personam nominari; quum autem in testamento quis dicat e quem heredem codiciliis fecero, heres esto , iam hereditatem dedisse censetur ; quum vero codicillis scribat nomen heredis , siva heredem declaret , tum non instituit, sed heredem , uem iam destinaverat , tantum manifestat : ideoqueatio quidem hereditatis codicillis improbatur , non item herodis manifestatio . Atque, Ut scite exponit
Cui acius sa) : Quum duit , quem codicillis heredem
fecero, heres esto , Didetur tantum contialisse nomen
heredis instituti in eo licillis ; et QUEM HEREDEM CODICILLIS FECERO , hoc est , quem nominaυem
codicillis , ille heres esto . Codicillis ergo recte Scri θι tur nomen heredis , sed non recte instituitur heres. IV. Sed qciorsum haec ad rem nostram3 Respondet Bois ehmerus b Douelli auctoritate, atque ita argumenta tur et Ideo in relatis speciebus valet heredis institutio in
codicillis quod quidquid scribitur in codicillis confirmatis , perinde haberi debet, ae si in testamen to ipso scriptum esset ; ac propterea relicta in illis ita inesse creduntur testamento , ut licet desint propria codicillorum solemnia , relicta tamen in codicillis confirmatis ex testamento ipso valere videantur pari ra , . In l. 17. quaest. Papin. ad cit. l. 77 de heredib. instit.