Vincentii Contareni De frumentaria Romanorum largitione liber in quo ea praecipuè, quae sunt à Iusto Lipsio cum in electis, tum in admirandis de eadem prodita, examinantur. Eiusdem De militari Romanorum stipendio commentarius

발행: 1606년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

o VINCENTII CONTARENI

ferri, cum libro secundo Veios quoque magnitudine Athenis prope pares faciat, nec sit uerisimile in ijs regionibus perca tempora duas urbes intra. c. stadia, ut uult Halicam. Ii. secundo,aut clX. ut Liuius lib. quinto, in circuitu.V. & xY.Passuum. M. patuisse.Praeterquam quod qui Astu dicit, ille proculdubio solas Athenas significat. Sed Athenarum quatus ambitus fuitὸ Millium passuum septem. D. ut palam ostex Thucydide, eiusque uetere scholiaste: apud illum enim

libro secundo haec leguntur. που κυ-λου τοῖ ἀπιορ το φυλασ

τὸ ν,6 In quem locum Schol. notat eam murorum partinquar nullis custodibus firmata erat, stadiorum septendecim fuisse,ambitum autem uniuersum stadiorum Ix.Si ergo Veii Dionysio paullo minores Athenis;ad vii. M. P muro complexi sunt, ut Patauium hoc tempore: si Roma Athenis paullo maior;viii.circiter M. P. collepit, quantas nunc esse Venetias serui. Sed antequam abeo an hoc Dionysii loco. operae pretium me facturum arbitror, si nodum quendam lucro,qui remorari lectorem posset,et flue negotium facessere.Videtur enim aperte negare Dionysius urbem auctam post Seruium Tullum ad sua usque tempora. V. re ulterius, inquit,adhuc processi urbis AEdificatio. Id autem uerum esse, qui potestΘcum primo a bulla, deinde a C. Caesare , postremo ab Augusto prolatum pomerium constet, & quidem anno antequam haec Dionisius scriberet. Oritur hic scrupulus ab eorum sententia,qui sibi & aliis iamdiu persuaserunt, una cum pomerio muros urbis pleruque ampliari solitos;quod tamea uero abhorret quam longissime. Tres enim suerunt urbis

au endς rationes.Prima haec ipsa, quam commemoraui: Secunda,cum muri non ampliato pomerio sunt producti.Te tia,cum nulla est facta ad ueterem murorum ambitum accessio,quamquam pomerium proferretur. De prima ita Liuius

scribit libro primo ut satis indicet eam usu apud veteres fuisse

52쪽

fuisse receptam, aeuo autem suo desitam. Pomerium, inquit Varronem notans lib. quarto de ling. lat. Verbi vimDIam

intuentes postmoerium interpretantur esse . Est autem magis circa marium Iocur , quem in condendis vrbibus quodam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inauguratὸ consecrabant: νt neq; interiore parte aedificia manibus continuarentur , quae nunc vulgo etiaconiungunt aesta extrinsiecas puri aliquid ab humano cultu pater et soli. Hoc patium , quod neq; habitari, neq; arara fies erat,no magis quod pos murum esset, quam quod murus post id, pomerium Romani appalarunt: γ in νrbis incremento semper, quantum maenia processura erant, tantum termini hi consecrati proferebantur. Hanc auge

dae urbis rationem longo interuallo Neronem retulisse ruspicari ex eo licet, quod pomeri u ab eo ampliatum tradit Vopiscus, & urbis muros,cum deflagrassent Suetonio teste in Ner. cap. 38. laxiores ab eo restitutos docti viri credunt. De altero autem urbis incremento haec a d Vopiscum I

simus in Aureliano . . Muros urbis Roma dιlatauit, nec tamen pomerio addidit eo tempore, sed postera. Tertiam postremo urbis augendae rationem Sulla, Caesar,Augustus usurparunt, a quibus est pomerium prolatum, non ampliatis in nibus: a que hoc docet Dionysius illis verbis. Ulterius adhuc non processi urbis aedificatio. De muris.n.sermo est, intra quos ponit Auetinum unum e septem collibus,qui tamen adhuc erat extra

pomerium. Id cum a Sulla primum est ampliatum,ccpisse arbitror sublata religione vulgo aedificia nasnibus coniungi, quod factum suo saeculo Liuius, ct Dionysius testantur. A que haec caussa fuit,cur Graeci scriptores in rebus a Sulla usque ad Neronem gestis narrandis, non τει ρον, sed etπωμ vios aut orἰων mentionem secerint.vra μυιον Latinorum pomeriuest, quod Graeci non possunt, nisi multis verbis exprimere. δρια autem sunt consecrati illi termini, quos memorat Liuius,& Tacitus li.xii.& effati urbis fines, de quib. Agellius lib. ι 3. cap. i q. & ante eum Varro de lingua latina lib.v. Sic Dio lib. xxxix. Crassum non muris, sed pomerio egressum

53쪽

a V IN CENTII CONTARE NI

scribit.& lib.xliii. Caesare tradit pomerium protulisse.& lib.

lv. Augustu τα του Πωμnrisu opια auxisse, quod proculdubio facere potuit non ampliatis moenibus, quamquam verbo uis

afferretur, illud appellando pomerium, cui nihil cum muris rei esset. Saepe .n. obseruaui a sorins ad generis significationem verba migrare coacta; ut interius id dici quod breuiussit,quamquam non propius;& imperatorem, qui bend rem gerit,quamquam non suis auspiciis;& sexcenta alia ad cu dem modum. In horum numero est habendum pomerium, quocum una cur muri non sint ampliati, docet Dionysus illis verbis. μοHουουκελτορ. Sullae enim Caesari, & Augusto non modo pomerium, sed etiam muros proferre volentibus aues non addixerunt . Scio eundem Dionysium lib. usu πόδαμόνιον discernere ἀπὸ τῶν ὀιων-: sed fortuna, qua hic significat, nullum in pomerio habet locui maues habent, ut Liuius & Dion. testatum reliqueriant , & earum garritu , & volatu putauit antiquitas significare Deos, quid fieri vellent. Fuit autem hec pomerij prolatio magno usui, qui enim intra eos fines habebant domicilium hi, quaquam

tra muros, in Urbe tame censebantur.Proserebatur praeterea spatiu. intra quod captari poterant auspicia urbana,qus autore Varrone quarto de lingua latina, pomerio definiebatur.Intra eos terminos habere ceturiata comitia erat nefas.

Qui imperatores re bene gesta ad triumphum veniebant,ijs intra eos fines pedi ni inferre non Iicebat, sed dabatur extra eos Senatus, in quo de rebus a se gestis dissererent: Id quod

ab Augusto,& quidem κατατα πατρια, idest more maiorum

factum Dio tradit litalix.atque hoc suit per illud tempus esse ad urbem. Magistratus praeterea Augusti s culo non nisi pomerio egressi imperii insignia capiebant ; ipse imperator extra pomerium proconsul dicebatur, eodem autore li. iiii. Plures pomerii sine muris prolati usus commemorare nihil est opus . nam & ex his,quid Sulla, Cςsar,& Augustus spectarint,potcst intelligi, &prestat occurrere ios, quibus mirum A uidebi-

54쪽

videbitur, cum esset pomerium verus ac legitimus urbis senis, maluisse Dionysium urbis amplitudinem maenibus metiri. Sed hi mii ari desinent,cum animaduerterint sequutum in eo Halicarnassi. receptum apud plerasque Omnes gentes urbes moenibus censendi moi em,quem uideo placuisse etiaIurisconsultis, a quibus est proditum urbis nomen muris; Romς uero continentibus ςdificiis cotineri: de qua re usq; e Gallia nobilissimus & cum iuris, tum antiquitatis totius

egregie peritus NICOLAVS FABRICIVS me

sibi peramice monedum putatiat. Superest adhuc unus scrupulus,quem cum lectori exemero, satis,opinor,hic Dionysii locus erit illustrarus.Liuius enim lib.xli. extremo, Auentinii extra portam Trigeminam, idest extra ueterem murorum ambitum indicat suisse: at Dionysius contra eum mςnibus

includit.Sed nullo negotio lis haec dirimi potest. Liuius . n.

murorum interiore gyro, qucm sequebatur pomerium,Vrbe definiuit: Halicaria. autem neglecto, ut dixi, pomerio, solos habuit propositos muros,qui Auentino urbi addito erat amplificathsuit enim Auentinus intra duos muroS,ueter mi quo urbs ante Ancum Marcium Vallata erat, & notiti, quo

a Marcio est munitus, & pars urbis factus. Priscus igitur Romanorum murorum ambitus is fuit, Dionysio teste, quem diximus, quo cum haud paullo maior urbi tribuatur a Pli . nio libro tertio cap. quinto, superuacaneum est admonere actum ab eo,non de uetere illo Dionysii, sed de alio quoda, qui erat suo saeculo. Hic quantus fuerit nunc quaeredum est;& audiendus primo loco Plinius ex impressoru codicii fide.

uania eno Romaeo collegere ambitu Impp.Censoribusque Velasianis

anno condus DCCCXXVIII.passuum xiij. u. cc.Complexa montes septem ipsa dividitur in regiones xiv. compita earum cclxv. Eiusdem spatis mensura currente a milliario in eapite fori R omani statuto ad si gulas portas,qua sunt hodie numero xxxvj. ita ut xij. porta semel numerentur,prstereanturque ex ueteribus septem,qua esse desierunt; σ- icit passum per directum xxx. u. DccιXV. Ad extrema uero ted F a rum

55쪽

VINCENTII CONTARE Ni

rum eam castris P tora' ab eodem milliario per uicos omnium viarumensura colligit paullo ampbus Ixx. ε CP quo si quis altitudinem toctorum addat,dignam profectissimationem concipiat, sateaturque nullius urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. Potest

hic locus distribui in quinque partes, quarum secunda illis

verbis comprehensa.Complexa montes septem, ipsa diuiditur in regiones xiv compita earum ecla ν.Illustrabitur alibi.Quatuor rei

quae eo maiorem luce desiderant, quod virum doctissimilis qui in libris de magnitudine Romana eas illustrandas susce perat,torserunt usque adeo, ut multa illi extorserint, meo quidem animo a vero abhorrentia. Que cum examinari,atque excuti intersit rei litterariae, ne quis sorte pro salutari pharmaco bibat venenum,& pro Iunone, ut illa Cetaurusὐ nubem amplectaturauscipiam libens in studiosorii gratiam hunc laborem;& proponam primum magni illius uiri sentetiam,deinde rationum momenta,quib. in eam est adductus,4 expenda quae cum Ostendero suilla leuissima, tum demum. quid sentiam ipse de hoc loco obscurissimo aperiam. Principio igitur notas omnes numerorum,quibus expressa, & repra sentata est a Plinio urbis magnitudo, vir doctus falsi suspectas habet,& pro iis alias reponit - Primam ut damnet,d: corruptam censeataeacit manuscriptorum librorum,& Leandri autoritas. Illi enim non ut impressi.xiii. M. P. Dd XXX.ha. bent. Leander autem atque alii superioris artatis XX. M. t gerunt. Eas tenebras,quas huic loco varie scripti, atque inipressi libri offudere, discutit Lipsius face adhibita aliorum scriptorum,qui Romanae urbis ambitum memoriae commindarunt. Primum Olympiodori, in cuius excerptis apud Photium legimus, Romanae urbis murum mensuratum ab Ammone Geometra, quo tempore Gotthi primam inuasionem secere,habuisse spatium unius & xx. Millia m. Deinde Martini Poloni in Chronico prodentis in circuitu Romς esse milliaria xxii. prster Trans berim, & Leoninam ciuitatem,cum quibus dicitur habere xlii. milliaria. Hos igitur

56쪽

VARIAE LECTIONES. s

autores sequutus,posse putat Plinianas numerorum notas restitui pristinae integritati, si legatur. Maenia collegere ambitu passuum xxiij.M. aurini placer,xx . parum enim est, inquit,in Vno,

altero q; milliari. in tertio deinde loci huius Pliniani mebro, ubi uulgo legitur.XXX. MDCCLXV. deccptos putat librarios, & pro millenariis notis, dcnarias nobis rc psctasse, ut Icpς alias. illas igitur reuocas legit. DCCLXV. N admonet his uerbis de dimeticte agi, Cuius mira quada cuPliniano urbis ambitu a se restituto esset portione ostedit.Si. n. a milliario in capite seri statuto sut ad singulas portas.iii. M.P. DCCLXV.ergo plena diameter est vii. M. DXXX. haec uero ter sumpta ambitum reddit passivim. xxii. M. D. quem Plinius rotunde expressit xxii. aut xxiii. M. scribens. Quartae parti eodem,quo superior,morbo laboranti, cande uir doetiis adhibet medicinam. Reiicit igitur. lxx. M .passuuquς impressi codices nobis obtrudunt, & reponitavit. M.couenienter superioribus Plinii mensuris, & Martini uerbis. Agi autem hic putat de aedificiis,quae maenibus crant in orbem circumiecta,& Romae non clausae muris ambitum me morte madari. Huius igitur semidiameter suit. vii. M.passuti; Plena xiv. Ambitus,qui ter diametru continet. xlii. queambitum aperte urbi tribuit Martinus Polonus ueterem alique scriptorem sequutus,cum suo saeculo Roma proculdubio tata non esset. Eundem confirmant,quanquam paullo obscutius Victor, & Rusus in singularum regionum dimensione, quarum omnium ambitus si in unum colligatur,illum ipsi unpropemodum conficiet,qui urbi muris non clausae hic a Plinio tribuitur. Haec ille, quς tantam ueri speciem habent, ut non dubitem sore multos,qui mirentur falsa mihi uidcri potuisse. Sed hos ego oratos volo, ne de re tam ardua atque obscura me inaudito sententiam serant. Caussae autem, cur

eam in alia omnia, & frustra susceptum Plinii emendandi laborem mihi persuadeam,hae sunt. Quod enim ad primam emendationem spectatisi eorum, qui laudatur manu scripto

57쪽

s VINCENTII CONTARE NI

rum codicum fidem sequimur, XXX. M. sunt rctincda.Qusdsi in eo librarii peccatum agnoscimus , quid est quod repudiata lectione, luae in multis extat ueteribus codicibus, at 'teram ex ingenio reponamusὸ cum pi aesertim alibi quoqueex.xiii.sint facta.xXX. Caseu bono teste in Suet. Augusti Caput. ου .& haec ipsa corrupta XXX. M. Pass. mensura nos certis vestigijs ad veram xiii. M. manu ducat. Est enim pronus e tredecim in terdecem lapsus,ideo ex his notis. xiii.illae sutfactae. XXX. suisse autem ante multa saecula omnibus litteris hoc in loco scriptum tredecim,non autem notatum, suspicari ex eo licet,quod adhuc in P Iinio, ducenta, scripta sunt ad eundem modum, non solum in calamo exaratis codicibus,

sed in plerisque etia omnib.impressis: atque adeo ille ipse,a quo ego dissentio, vir cloetus hanc scribendi ratione rcligiose seruauit. at xxiii. a XXX. absunt longius, utcumque scribantur.Non laboro, inquies,de hac verborum,aut notarum

sinititudine: ihi satis superque est,hanc recentem emendationem veterum testimoniis confirmasse. Ego vero neque illam arbitror esse omnino spernendam, & haec longe maximum ad ueritatem babere incinentum fateor; ita tamen si de Vna,eadem que urbis magnitudine Plinius, & ceteri scriptores agunt, ex quibus ille emendatur: in hoc enim totius rei vertitur cardo. Sed hoc loge secus mihi uideri solet. NaOlympiodorus collegisse urbem ambitu. XXI. M. Pasgassirmat. Martinus Polonus. XXII. Plinius. XXIlI.quar tres mensurς cum discrepent aperte inter se, sanc ego,pingui ingenio sim, si mihi eas pro una eademque obtrudi patiar. Qui aute Plinium. D.passus insuperhabuisse affirmat,ut rotundam sumam conficeret,& XXII. scripsisse,qua ratione illi conuenit cum Martino,&ab Olympiodori mensura minimum recoditur;accuratissimo illi scriptori id tribuere videtur, quod ille aperte repudiat,ac reiicit. Cum enim in omnibus eius codicibus, siue illi. Xut .siue XXX. M.prcseserant,huic summςMddntur passu .LC. quaero unde illi huc irrepsetant, si Pli,

58쪽

nius rotunde. XXII. aut XXIlI. M. scripsit. Quaero etiam,qui fieri possit, ut qui hoc loco passuum quingentorum rationCsbi habendam non censuit, in tertia parte passus. LXV. sibi

omittendos non putarit. An obscurum cuiquam esse potest Plinii consilium,urbis magnitudinem exacte nobis repraesentandi,& ne exigium quidem passuum numerum omittendi PSed est quod singulariter hanc Olympiodori cum Plinio

collationem mihi suspectam reddat. Cum enim Plinius aperte de ea urbis magnitudine agat,ad quam Censoribus Veiapasianis peruenerat ; Olympiodorus autem de ea, qua erat Honorio imperante; antequam certo statuatur de eodem ambitu actum esse ab utroque, etiam atque etiam videndis est,qui post Vespasianos, & ante Honorium imperarunt, &Vrbe auxerunt, ut Traianus,ut Aur lianus,& nonulli alij an

muros amplificarint. Illud quoq; de quo relictus est aliquis

dubitandi locus,aut veterum testimonijs, aut rationibus cofirmandum suit, Honorium,cum septenio ante, quam a Gotthis obsideretur; urbem muniret, maeniaque eius vetustatCcollapsa instauraret, a veteris ambitus non disccssisse uesti-stigiis. Haec duo quoad erunt incerta, & Obscura,tandiu hac Plinij cum Olympiodoro collationem nauci non faciam. Martinus autem de Urbis magnitudine vera prodiderit necne, quaeram infra suo loco:hic satis erit urgere virum do mim, qui eius testimonio utitur, consessione sua, ct docere de alio urbis ambitu actum esse a Martino, atq; a Plinio. Hic enim quaerimus,qnot millia passuum maenia urbis ambitu collegerint: Martinus autem de alterius Romae non clausae mςnibus circuitu agit,quem fuisse assi at XLII. M. passuum, ea ratione ut expatiantium tectorum eius urbis par

iis, quς erat cis Tib rim,ambitus esset XXII. M. P.eius aut I erat tras Tiberim,xx. Hoc aut quid ad re qua de agitur nihil. Ego vero,inquies, Martini dictit secus accipio. Quod. n. prodit i circuitu Rome esse milliaria. xxii. de incniu ambitu scriptu esse arbitror;Quod vero addit una cu Trastiberina regi

59쪽

8 VINCENTII CONTARE NI

gione, & Leonina ciuitate here.XLII.milliaria,id uero meo quide animo ad Roma no clausa mςnib. pertinet. Sed obone, regio Transtiberina nonne fuit urbis pars muro vallatae ΘQuaero igitur cur Martinus hanc partem in ambitu m niuprodendo sibi negligendam putaritΘQiue dum affertur,& simul ostenditur ratione habita huius regionis aut nihil ad ambitum X XLI. M. passitum accedere, aut paruum quid, nec magnificiendum ; ego interea quae de tertia dicuntur Plinii verborum parte examinabo. Hic ait uir doctus ex dimetienite colligi urbis ambitum. Sed qui potestὸ cum mensura currat a milliario,quod in urbe media non fuit. Videtur,inquit,

olim suisse.At Notitis Imperii, & Victori no uidetur,qui, illud ab urbis umbilico,ut nomine,sic locorum interuallo disiungunt.Sed esto tamen inquit, non exacte in medio, quid refert P non sic ρικῶρ omnia, di ad lineam, regulamque ueteres metiuntur adoc ille dat,nec videt,si a milliario ad singulas portas aequum est interuallum. III. M. DLXV. passuum, necessario fatendum esse milliarium,non umbilicuiuisse in urbe media,& praeterea non potuisse citra ullum errorem ex dimetiente colligi urbis ambitum, nisi muri in ab- Iolutissimum geometricum circulum fuissent explicati. Sut igitur, & non .sunt omnia ad lineam, regulamque dimensa.

Hic sat re nescire me utram sententiam vir doeriis magis probet.Videtur utramque,aut cogitur potius. Sed cum pugnet aperte inter se,alteram reiiciat necesse est, & rationes,

quibus illa innititur, diluat. Praeterea si de diametro sermo est,illis Plinii verbis quid faciemuseita ut xij.portasemel numerentur,praetereaturq;ex νeteribus νὴ qua esse desierunt. Hic quoq;

hsreo, nec possum omni studio expiscari ouidquam, quod ad diametrum faciat. Vellem tantus vir ooscuris veterum locis illustrandis natus rudiorum ingenijs hac etiam in parte consuluisset,atque hec quoque ut reliqua Plinii verba explicasset.In quarta etiam Plinii uerborum parte multa sunt, que in magni uiri sententiam euntes quasi manu inieeta r morati

60쪽

VARIAE LECTIONES. go

moracl possint. Principio enim si Dionysio credimus, aedes

suburbanae perpetuo nexu inter se cohaeretes productς erat in infinitam longitudinem,ut certo sciri non posset, quousq, se urbs extuderet,aut ubi urbs esse desineretice Romς Suburbia Tybur, Ariciam, Ocriculum processisse mectarie proditum est. Quare docere oportuit virum doctum,quomodo . Plinius extrema urbis tecta intra septimum milliarium a soro collocarit,& cur partem illorum Romς tribuerit, partem

non tribuerit, cum tamen extra muros aeque essent omnia.

Deinde quid est quod monet de castris praetoriis, quae uix mille quingentos palliis a soro absunt ξ quid illis rei est cum

cxtremis tectis & expatiantibus, si cum urbis mamibus cohaerent Praeterea qui vicos viarum omniu perambulet, huccine quisquam credet laborare de urbis diametro P Attaci nobis viarum omnium pererrandi,ut metiamur urbiS magnitudinem una cum Plinio. Martinum Polonum cum risu miror scribentem in Chronico suo in circuitu Romae esse milliaria. XXII. praeter Trastiberim & Leoninam ciuitatem cum quibus dicitur habere.XLII.;nilliaria.Scio enim Chronicum illud multis esse resertum somniis,&anilibus fabulis, quas nemo,opinor,dixerit esse ab antiquis. Quare nec temere illi fidem habeo, neq, habendam cesto, praesertim in hac re, in qua mendacem prodit ipse sese, & tanquam sorex indicio suo perit.Quam multo enim post Vespasianum Leo, qui

Vaticano muris cincto,suo vocabulo partem illa urbis ainpellauitΘSed demus hoc nomine per illa tempora frequutato Vaticanum significari:nego adhuc Transtiberinam rogionem una cum Leonina hac ciuitate.XX. M. passuum in ciscuitu patuisse; stemus autem Victoris testimonio,quod apud virum magnum, a quo ego dissentio,debet esse grauissimum cum eius autoritate & Martinum,& sententiam suam tegat..Victor igitur Transtiberinam regionem, non, ut ille ait, Auetinum,aream etiam Vaticanam, seu Leoninam ciuitatem coplexam continere in ambitu scribit pedes XXXIII. M.

. G CCCC

SEARCH

MENU NAVIGATION