De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Eeelesie Pareum Methodo. 24'CAPUT XI. Hisoriae cognitio ad intelligentiam Patrum Ecclesiae adprime necessaria est. emadmodum inconsultis Patribus comis

pletam, ablolutamque Historiae Ecclesa- sticae notitiam assequi nemo potest; ita sine Ecclesiasticae Historiae praesidio Patres perfecte, planeque intelligi nequeunt. Quis, exempli caula, Arianorum, Pelagianorum, & Donatistarum historiam probe lciat, qui Sanct rum Athanasii, Augustini, & optati contra hosce Haereticos monumenta non legerit &vicissim quis doctrinam istorum Patrum studiose percipiat , qui Haereticorus , contra quos pugnarunt, historiam ignoraverit Haec animadverso lanae mentis homines , atque in lectione Patrum proficiendi cupidos movere debet, ut ad Historiam Ecclesiae sedulo incumbant. Neque vim ullam facit, quod

opponunt, duobus hisce studiis una junctis

nimium distrahi mentem. Cum enim archissima est istorum conjunctio, tum etiam major, quam vulgo creditur, humanae mentis amplitudo ; adeo ut variis rebus nullo negotio vacare possit; immo tantum abest , ut hac varietate laboret, quin potius reficiatur, atque

relaxetur. Valde quippe molestius est, ac ditacilius

172쪽

e3o De optima legendorum cilius uni rei operam dare , quam in multisse se exercere.

E. Eadem sere est in homine conditio mentis,

ac corporis, ad cujus integram valetudinem. - moderatam adhibere praestat ciborum varietatem, quam unico affatim satiari; quo perieuiola crucitas oriretur . Exemplo lunt apes ,

, . . quae non ex uno florum genere, sed ex innumerit .noribus, specie, naturaque omnino diversis, suavissimum mel effingunt. Historia nihil in se continet, quod magno. pere jucundum, ac perutile non sit ; atquet id sibi laudis jure quodam vindicat , quod conditionem non sequitur illarum scientiarum, quae magnum in sua cultorum delectu diseri. men adhibent , quaeque in illis excipiendis paullo sunt fastidiosiores. Subditis illa perinde , ac Principibus communis est scientia; medio. cribus juxta, ac praestantissimis ingeniis exemcitationem praebet . Cicero in libro secundo de Oratore haec habet: se Erat enim historia si nihil aliud, nisi annalium confectio: cujus se rei, memoriaeque publicae retinendae causa, se ab initio rerum humanarum usque ad P. - Μncium, Pontificem Μaximum, res omnesse singulorum annorum mandabat literis Ponisse ii sex Μaximus, efferebatque in Album, &is proponebat tabulam domi, potestas ut esset ,, populo cosnoscendi , qui etiam nunc an-

,, nates maximi Vocantur.

Apud Orientales alebantur Scribae, ut acta colligerent, quibus gentis suae universa histo.

173쪽

EeHegrae Patrum miseri rueritia continςretur. Eadem vigebat apud Egup xios consuetudo ; penes Hebraeos etiam nute

osticio destinabantur Scribae, qui publicis actis ea consignarent, quae sub Iudicibus, & sub Re. gibus gesta forent et P. Quum Iosue profli

gasset Amalecitas, mandavit Deus Μoysi, ut eam victoriam scriberet ob monimentum in libro . Auctor Chronices Alexandrinae censet, li. bros Paralipomenon nihil aliud , quam sum. mam actorum complecti, in quibus gesta Regum scripta fuerant; illud extra omnem dubitationis aleam situm est, Iudaeos post cap. tivitatem collegisse quidquid actorum publico. rum invenerunt, suisque in Archiviis diligenter servasse. Liquido haec ostendunt, quanto fuerit in honore quovis tempore historia, quippe omnium cosnitionum amplissima; ita ut nulla ferme scientia pendere ab illa quodammodo

non a J Apud Hebraeos extitisse viros nonnullos, qui P tiora Regum , & Populi esta literis mandarint, in clas non ibo: ast illos ab Hebraeis ad eiusmodi om-eium demnatos , iusto sa-

cilius assirmare videtur uissor operis . Haee autem

sumsit, ni fallor, a Richardo Simone oratorii Presbytero, qui, ut PentateuchumaΜoyse abiudicaret,iotiusque vetεris Testamenti auctoritatem imminueret , eiusmodi Seribas e nxit . quorum scripta temporis

suecessu in exiguum volumen redacta. ad n transirrussa putat sub nomine Sa-erorum librorum . Verum, utut a Viris eruditis premeretur, nullo unquam satis certo atqumento opinioclem suam firmare ρο-

tuit . Videt inf. 4. parti

174쪽

rsa De optima legendorum non videatur. Religioni clarissimam lueem adfert historia; & Traditio, cui innitimur, pars est historiae Ecclesiasticae. Historia duce omnes fere veteris Testamenti Prophetiae explicantur.

--. Nec sine illius adjumento Apocalmsis liber

2 undique mysticus, ac coelitus immissa revela. tio intelligi potest ; nimirum absque eorum notitia, quae in Ecclesia , & Imperio statim

post hanc revelationem evenire coeperunt . Uno verbo tota Sacra Scriptura, universaque

Theologia nihil aliud ambitu suo comprehen dunt, quam illorum, quae Deus revelavit ho. si minibus, quaeque Ecclesia quovis tempore si credidit, historiam. Cum Ecclesiasticos Annales conficere infinito labore sibi proposuit Baronius, hoc unum in mente habuit, Theologiae doctrinam factis

potius, quam ratiocinationibus tradere, eoque modo Theolosiam Ecclesiae Catholicae opponere Theologiae Haereticorum; quemadmodum Moyses Theolos iam Hebraeorum contra Theois logiam aegyptiorum , & Chaldaeorum statue.bat, qui chimerica, ac fabulosa antiquitate gloriabantur. Guillelmus Candenus, licet ex Novatorum

in , contendit, historiam Ecclesiae pro lucu- Iimo, certissimoque Christianae Religionis monumento habendam essis. Henricus Ualesius in suis ad Eusebium annotationibus hane scientiam asserit omnium aptissimam ad revincendos Haereticos, qui, quum ob intole rabilem superbiam adversariorum argumentis cedere

175쪽

Melesiae Patrem Methodor 33 cedere nolint, secreto historiae testimonio reis vincuntur; quippe in ea propriam cum priscis Haereticis eorum decessoribus damnati nem legunt. D. D Fuυ v Doctor Sorbonicus aceepisse se a Casau bono a firmat , quum legeret Bellarminum, de omnibus dubitare consuevisse ;quum Vero Baronium adiret, de Christianae Religionis veritate persuasum esse . Gai par Scioppius in literarum republica ob centurae severitatem celeberrimus , accepto lumine ab Annalium Ecclesiasticorum parente, ab errori. Via gradum revocavit, Lutheranorum Sectam

deseruit, & Catholicam Fidem amplexus est. Utrum Theologum, inquit Melchior Canus, cui Ecclesiasticae historiae cognitio desit , ex

communi Eruditorum consensu, omnino conis

temnendum , ea praecipue ratione, quod illius scientiae cognitione careat , sine cujus orna. mento inops quisque censetur nudus, quibuscumque demum aliis cognitionibus instruinctus sit, atque exornatus. Prosecto, qui ignorant historiam, compluribus erratis obnoxii sunt, atque haud immerito magna eorum pars, in quae nostri Ecclesiasti ei Scriptores lapsi sunt, nimiae hujusce studii negligentiae aciscribitur a 3 .

Tu sa8J Exemplo est vasquerius, lvir caeteroquin eximius , l& in re Theologica peri- issimus , qui in recensem ldis Monothelismi fautoribus, Sergio, Pyrrho , di Paulo adiunxit Typum , quasi eo nomine quidam

Mon m

176쪽

,3 De Ut a tegendorum Turpissima est Canonici Iuris Peritis igno. ratio antiquitatis. Yvo Camotensis, quanquam multa laude dignus, majorem sibi fidem comisiarasset, si re historica magis instructus suis et . Quam ob caulam incomparabilis Cujacius, vir Canonico, ac Civili Iure eruditissi. mus, probe noscens, quam necessaria sit Ca noni ei Iuris Perito historiae scientia , omnes industriae nervos intendit , ut eam persecte

consequeretur,

D. Godeau scribit se eomplures Scholasticos, is quod doctrinae historiam ignorarent, in erro. o rem lapsos fui illa , e quibus adversarii eosis ignorantiae, vel malae fidei insimulandi occa.

is sonem arripuere. Quum enim praesentibus toti 1, occuparentur, ac dogmatum iubstantiam, quatis eadem temper fuit, a mutationibus vel expla- ,, nando, vel finiendo conlecutis non distingue, is rent, recentioris Scholae regulis ea, quae pro, temporum ratione diversissima sunt, accom- ,, modare studuerunt. Mirum sane, quod tanta sit utilissimis tria obus hominum incuria , tamque prava , &indiligens in iis meditatio . Nullius eniri momenti est longam annorum seriem , sarculorum, olvmpiadum, lustrorum , epocharum memoria tenere; innumerabilia etiam Imperatorum, Monothelitarum patronus i sententiis contrariis devocaretur , quum os ins i una, vel duabus in Christo nomen sit edicii ab Impe- l voluntatibus indieit ε--tore Constante lati, quo lentium .

177쪽

Eeelesia Patrum Metbodo. 1 3ratorum, Regum, Pontificum , Conciliorum, Haereticorum, Haereseon, & Schismatum n mina , nisi ab externa hac historiae specie interius ad eam penetremus ; atque matura i prudentique consideratione , occulta detegantur machinamenta , quibus moti homines , tam varias in univeru orbis theatro gessere

Summa opus est mentis contentione, qua Principum, ac Populorum indoles , & ratio Perspieiantur, qua verum secernatur a falso; verisimile ab eo, quod omni veri specie caret; qua distinguantur eventus casu, ingenio, vel cupiditate prosecti, ab iis, quos recta agendi ratio , quos Religionis , ac pietatis studium produxit. Firmum ab infirmo seiungendum ; praxis a Theoresi I ac demum , quae divinando solum, ac conjectando dictia sunt, ab iis, quae auctoritate, ac fidissimis ,

authenticisque monumentis nituntur.

CAPUT

178쪽

iss De optima legendorum

Digressio ad Hisoriam Ecclesiasticam, quo

Patres Ecclesiaespectat.

anquam nobis animus non est in praeo

lentiarum praecepta tradere , & quasi vias indicare, quae ad Ecclesiasticam Historiam conducunt ; obiter tamen dixisse juvat, optimam eam esse rationem, qua viatores imitemur, qui longissimas, vastissimasque regiones peragraturi, eas primum in anpustam tabulam contractas edi lcunt; tum ab itinere reversi, injectis iterum in tabulam oculis , terras, & maria multis, diuturnisque laboribus perlustrata , brevi tempore percurrunt . Quod ut recte fiat, prudenterque, principio seliges optimum Eccleiipsticae historiae compendium, quale Spondanus concinnavit ; attente

pluries, si opus sit, perleges, antequam ipsos nistoriarum fontes adeas, qui compilationibus materiam praebent rq .

Quom bene multa historiae Eeelesiisticae capita post aetatem Spondani. eui plerasoue Bamnii mentias compendio filo inseruit , diligentius tractata seerint, atque illustrata aptius ictarem & opportunius

adhiberi posse videtur ali-uod aliud summarium pomerius evulgatum . Eiu se modi prae eae eris est historia Ecelesiastiea P.Graveto'

quae universam rerum Ee-eIesasticarum seriem compendio, summaque accu

ratione ob oculos ponit. Diuitiaco by Coral

179쪽

Ecclesiae Patrum Methodo. Is Ubi prima isthaec historiae cognitio , atque sum ciens rerum sorma altius in animo conis sederit, legi poterunt pro temporum ordine , inter Graecos quidem Eusebius, Socrates, So-Yomenus, Theodoretus, Theodorus Lector , Philostorgius, Evafrius, Theophanes, & Auctores Bizantinae: inter Latinos autem Gregorius Τuronensis, Beda, Annales Sancti Eertini, Divus Eulogius Cordubensis, Flodoardus, Luitprandus, Di tmarus, Lambertus Scaphnais burgensis, Hugo Flaviniacensis , Sigebertus , odericus Uitalis, Guillelmus Malbesburiensis, Μ atthaeus Parilius, & alii. Hae praemissea lectione, Baronius, ejusque in Continuatores pervolvi jam poterunt , cujus Annales totum Ecclesiasticae Historiae corpus comprehendunt. Qui viam hanc inire studue rit, notas duntaxat percurrens regiones, mirinus laboris, & operae insumet; cumque tabulas prae manibus habeat, rectam, ablolutam que de innumeris dissicultatibus, quae tat . amplum,& arduum opus comitari solent, ferre poterit sententiam. Quum vero Annalium Scriptores gestis quibusdam reserendis, prae judicatas nonnunquam, quibus imbuti sunt , op niones sequantur , & in lubrico verse tur, doctissimorum Criti coria opera utendum

est, qui in illis castigandis diligentiam omnem

posuere.

Post haec ad compendia, s placet, sicillime

gradus reduci poterit, ut rerum simpliciorum, Sontractiorumque praesentia aliarum, quae conia

positae

180쪽

I 38 De optima legendorum postae sunt, & amplissimae , cognitio ad mea

moriam revocetur.

Qui primigenios evolvit Historicos , illo. rum singillatim ingenium scrutabitur , facultatem , religionem, mores , atque negotia ;quam in partem rerum EccIesiasticarum hic, vel ille vocatus fuerit; quo laeculo , 'ua ratione, quove fine scripterit ; num viris , &rebus, de quibus asit, Coaevus; pri Vatus ne, an publicae rei administer vere ne Auctor , an plagiarius , aliorumque compilator; num peculiares opiniones, an pervulgatas duntaxat tueatur ; num sit in honore apud homines ;probatus ne, an ab Ecclesia damnatus λQuem enim exempli causa latet Eusebium Caelareensem maxima in Origenem voluntatis inclinatione propensum, atque aetate ubique

pene Ariana vixisse, immo etiam de Haeresi Ariana suspectum; versatili fuisse ingenio, callido, atque in animos hominum facile labenti, sed gIoriae cupidum , atque ad omnia susciis pienda idoneum, ut finem suum assequeretur; uem, inquam, lateant haec omnia , dissicillime insidias vitabit, quas posteris instruxit sallaci scribendi modo, ad lacum faciendum eo aptiori, quo simplicior videtur, atque amplissima antiquitatis, rerumque Ecclesiasticarum cognitione cumulatior.

Pari quoque ratione, cui nota non sit summa Theodoreti cum Nestorio necessitudinis conjunctio, fidem iis fortasse habebit, quae scribit in laudem Theodori Mopluestent contra D. Cyrillum.

Item ν

SEARCH

MENU NAVIGATION