De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

E crine Patrem Μetbodo. - Horitate dignissima, qui nullum verbum ι non quod revocare vellet, sed quod teVoo A care deberet, emisit. Hoc quil quis nondum is est assecutus, secundas habet partes modestiae, se quia primas non potuit habere sapientiae εώ quia non Valuit omnia non poenitenda dilis ,, genter dixisse : poeniteat , quae cognovit, di-M Cenda non fuisse. Gregorius etiam Μagnus existimat, Sanctos Ecclesiae Patres, quamvis in exponendis Scrip turis susiori calamo scripserint , quam sacro xum Librorum Auctores, cum iis tamen comparandos non esse, e quibus, velut exprimis sontibus , universa istorum scientia manavit; aitque, illos falsa omnino laude celebrari , quum ea Virtute , auctoritateque donantur, qua praediti nunquam fuerunt. Ecce, inquit Augustinus , oculos vestros R sensus istos corporis levatis ad nos, nec ad nos, non enim nos de illis montibus I sed ad ipsum Evangelium , ad ipsos Evangelistas , quorum nomine verba facimus , oculos convertere debetis: ii quippe montes sunt, e quibus coelestia Beneficia, ac divina charismata fluunt uberrime ιDivus Hieronymus, qui suam eum Prophe4tarum auctoritate aequandam non esse cense. hat, de felici susceptat Bi bliorum interpretationis exitu dubitabat magnopere a Fatetur, Patres nonnunquam errasse, atque bene multa ab anaetiquis Doctoribus imprudenter pilata, e quibus successum B a

42쪽

,o De optima texendreum successu temporis improbi homines eligendia

calumniis occasionem arripuere.

i Epistola vero ruet. aequissimo, quo pollebas tentoris judicio , carpit , suggillatque paullo vitiosas loquendi formulas, quae Patribus Ecaclesiae nonnunquam exciderunt . Omnia , inoquit ille , expendere in Scriptorum Ecclesiaasticorum historia sibi propositum, adeo ut, quas bona sunt, & laude digna, defendat , caetera Vero relinquat , nec, nisi secundum Fidei Cath licae regulas, & documenta ferat sententiam. Neque vero Origenes, Cyrillus Hierosolya- - mitanus, Ambrosius, aliique demum Graeci , Latinique Patres plus aequo sibi vindicant auactoritatis; verborum enim, quibus utuntur , genus, ac moderatio, si expendantur paullisper,

terspicue ostendunt, ea, quae conjectando dicea ant, nunquam haberi voluisse pro immutabili sententia, sed hac solum mente protulisse, ut publici juris facerent animadversiones , &lensa, quibus redundabant. Quanquam vero tam moderate sentiant , quum de unius, aut alterius singulari opinione agitur; attamen quum de unanimi, concordi que omnium, vel fere omnium sententia inndei dogmatis loquuntur, nullum errori locum esse pronunciant, atque unanimem illam con sentionem certissimam regulam affirmant ,

quae sine totius religionis jactura violari non possit. Quamobrem inquit Divus Augustinus eum, qui ab unanimi Patrum consentione discedit . ab universa etiam Ecclesia recedere 4 Ut

43쪽

Ecclesie Patmm Methodo. 21 Ut autem refellat Iulianum Episcopum, utitur tanquam invicto argumento , sententia M. Patrum de auxilio gratiae, cujus vim omnem a natura repetebat Iulianus. Quandoque

Patres, inquit, absque ullo Fidei detrimento, a se invicem dissentiunt, nec inficiari quisquam audeat, nonnullos prae aliis rectiorem , solidi remque ratiocinationem instituere, atque celeis xius ad propositum finem pervenire. Verum ruid haec ad praesens institutum λ agitur enime fundamentis Fidei, in qua Sanctorum Patrum auctoritas gravissimum pondus est, quod vos omnino opprimit, atque novitates, levis, simasque ratiunculas , quas nobis obtruditis, in pulverem redigit, quum nihil uspiam docuerint, quod non invenerint in Iesu Caristi Eeclesia creditum. In rebus Fidei non propria quisque placita, sed Sanctorum Patrum Traditionem, & sensa consulere debet , inquit D. Clemens Papa . Veterum auctoritatem omni studio tueri nititur S. Irenaeus; ae D. Epiphanius ad univer Ansalem Ecclesiae Doctorum consensionem in exoponendis Scripturis provocat Sectarios. A recto veritatis tramite aberrat , ait D. Clemens Alexandrinus, qui Scripturas Sacras ex Sanctorum Patrum Traditiove non explicat. M Servemus ajebat ad Gratianum Imperatoremis Ambrosius praecepta majorum, nec haeredisse taria signacula ausi rudis temeritate violemus, si si ve servemus sanioris doctrinae dogmata. totis Confessorum praedicatione firmata ,tot, qui

44쪽

ν De optima tegendoνum ms praecessere, Sanctorum Martyrum sanguine

signata , atque sacrata.

Paprum contensione recedit , ad semetipsum periculosissime accedit, ea praecipue ratione , quod & Doctorum Ecclesiae scientia eareat &c lumine gratiae, quo Deus Optimus humilium Gnimos illustrare solet , sit destitutus. Divus Basilius, & Gregorius NaZianzenus in Sacrarum Scripturarum explanatione non sibi, sed uni Veterum auctoritati, atque sententiae com fici i ta testantur.

Charisius Presbyter Philadelphiensis Ecclesae administrator in libello, quem contra Nest rium obtulit, Patribus Synodi Ephesinae decla-τat, probum, honestumque Virum ita animo comparatum esse debere, ut dignam Patribus reverentiam, & fidem, quoties se prodit occasio, testatam facere cupiat.

D. Cyrillus in suo aa idem Concilium Ap

logetico pro duodecim Capitulis contra Episcopos Orientales ait , a quocumque sanae mentis Viro Patrum sententias omni studiosequendas esse , propterea quod sapientissimi illi Pastores, quum dogmata Fidei ex Scripturae Sanctae oraculis, & ex Apostolica Traditione finierint , velut orbis lumina habendisiunx, ac veluti naves excipiendi , quae per universiam terrarum orbem Verbum vitae aeternae

ad int, diffunduntque. Et sane, ut ait La se francus, hae Scripturae , tametsi illam excebri lentissimam auctoritatis Moem non obtinent, qua

45쪽

oesinas Patrun3 Mesbodo o qua donatae sunt , quas Propheticas, - Apostolicas nuncupamus, hoc tamen probareis suificiunt, quod hane fidem , quam nuno,, habemus, omnes Fideles, qui nos praecisse se runt, a priscis temporibus habuerunt,

de auctoritato Parrum. V Incentius Lirinenss, Glςberrimus quinti saeculi Scriptor, quum ab Antiquis cos 'legerit, quid de auctoritate Patrum Ecclesiae sentiendum sit, fundamenti loco ponit, absque dubitatione credenda , quae Patres constanti , atque unanimi consensu perspicue docuerunt se Quidquid pit in non unus, aut duo tantum, is sed omnςs pariter uno, eodemque consensuis aperie, frequenter , perseveranter tenuisse , se scripsisse, docuisse cognoverit, id sibi qum is que intelligat absque ulla dubitatione cre. is dendum Novatores, quibus haec Vincentii doctrina non arridet, ut ab ejus Consectariis sese expendiant, a junt inprimis, illius doctrinae sub

Ndio non omnes, sed aliquas duntaxat haeretes expugnari posse, eas nimirum , quarum aues res recenter nati, satis otii, & temporis non habuere, ut vetera, quicum pugnant , mon menta adulterarent. Quid enim juvat, inquiunt,

46쪽

24 De optima legendorum Traditionem proterre contra haereticam optinnionem, quae altius jam in animis hominum insederit, & ultimam obtendat antiquitatem. Verum etiamsi hocce praesidio felicius nascentes, quam adultae, vel senescentes haereses refellantur , illud tamen certo affirmandum, nullum esse Haereticorum inventum, quod ejus

ope funditus non evertatur. In hoc autem negotio cavendum adprime , ut opportune ,

atque cum iis lolum adhibeatur, qui tanti primcipii vim omnem, & robur intelligant. Ita plerumque duro sunt, ac pervicaci ingenio Haeretici, ut nullius Scriptoris auctoritate ad meliorem frugem adduci possint. Quamobrem, qui cum ill1s disputat, satius habuerit soli Ecclesiae definitioni inhaerere , quam sine ulla profectus spe acriorem cum illis pugnam instituere. Ubi vero spes aliqua emendationis

affulgeat, non alia validius ratione urgeri possunt, quam proposita Vincentii regula ; eat quippe veluti machinam commolitus est Limnensis ad evertendas haereses sua aetate nascentes, quae contra quamlibet deinceps prodituram felicissimo successu adhiberi potest .

Etenim quum Patrum traditio medium quodammodo locum teneat Sacras inter Script ras, in quarum interpretatione versantur dissio cultates, & turbulenta hominum ingenia , a quibus illae excitari solent , ad expugnandas haereses omnium aptissimum, validissimum quo praesidium reputanda est.

Instant

47쪽

Εeelesia Patrum Methodo . 23 Instant Novatores, ajuntque, Lirinensissententia labefactari potius, quam firmari auctoritatem Patrum, plus enim illi tribuit, quam par est, certitudinis, quum eam ab omni erro. ris suspicione vindicet; itaque res omnium iniquissima foret controversias Fidei ad eorum tribunal reserre.

Ast tolle jus Patrum: ecquod quaeso, reli quum erit tribunal , ad quod recurramus nunquid Scriptura ρ Atqui origo illa est , δι

fons omnium , quae vertuntur, dissicultatum ,

quo fit, ut ea ludice , nihilo certiores fieri possimus, sed magis, magisque potius fluctu

mus, quum nonnisi confuse, obscureque controversias definiat. Statutam revera legem habemus , at inter

pres desideratur, & iudex, cujus beneficio legis sentias certo constet, evidenterque. Hune Interpretem adprime necessarium esse nemo

unus dubitat, ne adversariis quidem exceptis, quibus admodum familiare est Trinitariis . Anabaptistis, & Socinianis auctoritatem Pa- Irum opponere , nobis Vero Prophetas quosdam insblitos, inauditosque Pastores , quos postremis hisce temporibus tanquam no a quaedam sydera ad dispellendas mentis nostrae

tenebras Deus praeter morem excitaVit.

Addunt praeterea , Vincentium Lirinensem nonnis dubitando locutum . adeo ut ne ipse quidem de illius principii veritate certus effevideatur . Deinde tot , ac tanta postulat ad certam Patrum auctoritatem , ut nunquam fer

48쪽

ad Da optima legondorum

sere locum habere possit ; quae si coneurrant omnia , iis fidere haudquaquam difficile erit:

verum quum vix, ac ne vix quidem concur rere possint omnia , eps tanquam Certas po nem perinde est, ae arenam pro fundamenpoloc res

Proh sutilem, inanemque cavillationem l Qu enim fieri potuit, ut Vincentio persuasum non esset da illius sententiae veritate, quam φX com muni Ecclesiae 1ensu hauserat, iisque solum conditionibus proponit, quas recta ratio di. mi, firmat, ac postulat a quovis Doctore divinitus misso δ Revera quis fidem haberet proposito religionis Mapistro, quem nullus cer. tissimae veritatis character distingueret 2 Illud saltem pernecessarium est, inquit Li rinensis, ut sint Viri singularis exempli in tuenda Ecclefiae fide constanti ismi, qui nihil, nisi ab Ecclesia catholica acceptum profite/n tur, qui demum in religione nihil definiant , quod ex legitima Traditione Patrum divinae

Scripturae explanatorum non hauserint

Urgent demum adversarii, a juntque, a nobis

erbo tenus commendari unanimem Patrum consensionem, revera tamen, ubi se praebet occasio , deprimi, atque everti omnino . Quum enim altera ex veterum horumce Theologorum opinionibus optanda est, Ecclesiam adimus,

cujus judicio alios probari necesse est , alios improSari. Verum istud ad Ecclesiam perfugium atqui μsimum est , ac saluberrimum, eoque ne tantilulum

49쪽

. Ecelesia Patrum Methodo. 2 7 Ium quidem laeditur Patrum auctoritas, immo magis, magi 'ue firmatur. Etenim Ecclesia . Veterum perinde, ac Recentiorum judex est universalis ,' quae parvi pendens praejudicatas singularium quorundam opiniones , in his, quae fidem spectant, secundum communem Patrum sententiam jus dicit, atque pronunciat. Neque vero Novatoribus fas est hanc Ecclesiae auctoritatem in dubium vocare, quum hac in re, teste insigni illorum Μinistro, a Romanis catholicis naudquaquam dissentiant, quanquam illud fortasse satis attente non comvderant. Enim vero perpetuo opponunt Ubi-quistis, Anabaptistis, Arminianis, atque So r. i. cinianis, contemtam ab iis Ecclesiae vocem,&spiritum , quo regitur, ac gubernatur; indeque Inatos ajunt illorum errores , & schismata rg x. quod Ecclesiae lanctionibus parere detrectent, e unumque duntaxat tribunal agnoscant , videlicet Sacrarum Scripturarum, quas pro se

quisque modulo exponit, sive potius pro libito

contorquet.

CAPUT

50쪽

De optima legendorum

βuid sentiat Melisa de auctoritate

Patrum aTAΜ arcto nexu colligantur Patrum, &Ecclesiae auehoritas in rebus Fidei , ut alterum sine altero nec esse, nec cogitari pose sit: una quippe Fides est, atque unus, idem que spiritus, quo utraque auctoritas simul atque i 1s nixa Religio christiana regitur, ae 8 bernatur . Et vero quid praestant Ecclesiae Pa. tres in aliquod Fidei dogma una voce, unoquo animo convenientes Z nimirum doctrinae in universa Ecclesia quavis aetate acceptae, ut tradidere Μajores, testimonium perhibent. Quid autem praestat Ecclesia fidem suam in Conciliis exponens' nimirum firmat, atque indubitatae fidei declarat testimonium, quod dederunt Pa. tres, iisdem dogmatibus in universa Ecclesia prombatis, atque defensis. Deinde quomodo impleri poterunt Verba Christi promittentis Discipulis suis, ubi duo, vel tres congregati essent in ejus nomine, se in medio eorum adiuturum, nisi quum Patres; n unum convenientes de dogmatis Fidei sententiam dicunt' testem appello Divum Au- sustinum, cuius ea mens est, unanimem Paritrum consensionem in Fide omni erroris periculo vacare. Qua de re si dubitare paululum liceat, sponte fluit, Ecesesiam, amantissimam alio.

SEARCH

MENU NAVIGATION