De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Eecisa Patνum Methodo . 3o uno, eodemque consensu aperte, frequenter, is perleveranter tenuisse, scripsisse , docuisset

is cognoverint, id sibi quoque intelligat absque

,, ulla dubitatione creἡendum . Quid, quod ill , quae apud Patres nonnunquam Occurrit, mendosa obscuritas suis & ipsaeommodis non caret λ neque enim dies diei solummodo eructat verbum, verum etiam nox nodis indicas scientiam, teste Scriptura: sive oon modo quorumdam splendore aliorum lux augetur, verum etiam minus perspicacium obisscuritate acutiora excitantur ingenia , ut aliquid illustrius proserant, quod perficere, nisi aliorum erroribus moniti, torte sortuna ne cogitassent quidem. In eadem sere navi versantur verit tis interpretes , ac sodinarum sessores ; quorum quum omnes sollicite e4quirant , pauci tamen praevtiosum metallum inveniunt. Ita tamen se res habet, ut perinde qui terrosam arenam , ac qui optatam micarum copiam adfert, ad cominmune bonum conferre censeatur, quod uterque eadem mente, etiamsi dissimi l i fato laboret. Non omnes Ecclesiae Patres pari pollent ingenio, atque qui acutiori sunt, tuos & ipsi habent naevos, suosque patiuntur manes , qui ab imbecillitate naturae ie jungi non possunt quamobrem nec tant illum nos movent , quia junt, Ecclesiae Patres sibi non constare, eos Erebro mutasse sententiam, nonnunquam pri- sinam revocasse, vel sapientiores postremis ,

quam primis vitae suae diebus visos suisse .

62쪽

4. De optima legendorum Quid enim hinc tandem colligitur' nimirum eos ab omni errore immunes nequaquam fuisse, di fidem, quum una sit , quia tamen nequci evidenti traditione, neque manifestis Ecclesia definitionibus in quibusdam controversiis in aperto posita sit, acutioribus etiam ingeniis dubitancii, fluctuandique occasionem praeberet vel, ut paucis omnia complectar, in rerum Ecclesiasticarum cognitione non secus, ac in aliis 1cientiis novos in diem progressus fieri posse, atque Deum Optimum Μaximum, qui humiliter postulantibus lapientiam pollicitus est, non in omnibus tamen stato quodam temupore, atque uno velut ictu oculi se daturum promisisse; quae quidem omnia ultro , libenψterque concedimus.

In disputationibus da gratia, de libero aris bitrio, & de praedestinatione scribendo se plu- n.' rimum profecisse fatetur Divus Augustinus rProficienter ait J me existimo, Deo mi-- serante scripsisse, non tamen a perfectioneis coepisse: quandoquidem arrogantius loquor, o quam verius, si vel nunc dico, me ad per. M tectionem sine ullo errore scribendi jam

is in ista aetate venisse si Uerum addit illud minimi interesse ,, sed interest f inquit J quan-ri tum, & in quibus rebus erretur, & quam facile quisque corrigat., Vel quanta pertinaso cia suum celandere conetur errorem.

Cuncta quidem Fidei dogmata uno, eodem. 'ue tempore divinitus Ecclesiae commissa , sed non omnia simul evoluta, explicaraque

fuerunt Diuitiam by Go le

63쪽

suerunt 8 . Quapropter a sapientissimis illis

animarum Pastoribus obvolutam fuisse veri tatem, &. secus ac sentirent, evulgatam , ab

illis denique panem spiritalem iniqua ratione distributum, nisi calumniator impuaentissimus, iniquissimusque aestimator , qui cuncta illisi rudentiae, atque judicii praesidia sublata vois

uerit, nemo unus aut erit assirmare. Christianae veritatis documenta nunquam a

subduxerunt Ecclesiae Patres ; illam si quando

deleruisse, vel non ex omni sui parte, ac numeris explicuisse videntur, non Voluntatis culpa factum est, quasi fidem occulere, eamque de

serere vellent, sed cognitionis desectu, quod eam probe perspectam non haberent. Ecquis enim vero post Apostolorum aetatem Christiariae Religionis dogmata candidius, quam esrem gii illi Antistites, quis studiosius evulgavit , illustravitque 2 nunquid adulterata ab iis Sy bola, vel alio, quam communi totius Ecclesiae sensu exposita Z equidem prudens illi consilium,& oeconomiam quandam adhibuere, aliamque viam inierunt cum Judaeis , aliam cum Gem

tilibus ν

s s J Satius multo, S aeeuratius dixisset Auctor ope ri hoc modo: euncta quidem Fidei dogmata uno seodemque tempore divini-- tus Melefiae commissa, simulque evoluta fuerunt a Spiritu Sancto, quo re Apostoli ea didicerunt . Uerum quanqua omnia pari religione servata inEeelesia.

non eodem tamen tempo

re , & modo, neq'e eadem perspicuitateFidelibus sunt exposita, sed pro varia tem Porum Oeeasione , alia citius. alia serius, nonnulla manifeste , taetera lubo scurius explaMata suera .

64쪽

4r De optima tigendo millibus, aliam cum Cathecumenis, vel Fides libus disserentes. At nunquid eapropter dam nandi λ ecquis hactenus utque damnavit Apo stolos, qui omnia omnibus facti sunt, ut o astes lucri facerent , atque ad veritatis cognistionem perducerenι λ

Errata Patrum in Scientiis humanis nihil omnino deprahunt iliorum auctoritati in rebus Fidei. V Ulso etiam dici solet, in humanis scien

tiis parum eruditos fuisse Ecclesiae Pa. tres, quae ad Scripturas Sanctas explanandas, R Fidei dogmata firmanda plurimum utilitatis afferunt. Verum quid haec cum illorum aucto ritate , quae artibus , & scientiis humana inisdustria invectis non innititur8 Plurimum qui, dem illae juvant Auctorem vel ad exponendas

Scripturas, vel ad eas cum primigenio Textu con Ierendas, cujus generis lunt Dialectica , Grammatica, Chrono logia, Geographia &c.: verum cujuscumque utilitatis ponantur, non ita tamen necessariae sunt, ut, iis sublatili, tota ruat, atque evertatur Religio 9 .

Nunquid

νJ Immo viro qui avidius letusinodi scientias conse- lMatur, obesi potius, quam lprosit Relialoni Christi

nae : quod sane seeis e videntur Novatores, qui in

65쪽

ΕcHesia Patrum Metisdo. 43. Nunquid enim, qui in ratiocinando quam doque peccat, in Fide Ecclesiae labitur λ ecqui . ignorat, innumeros extare Viros , qui quum de illorum Religionis integritate dubitari noo

possit, tam prava utuntur ratiocinatione , ur

quod palam, & publice profitentur , prorsus 'abnegare videantur λ quid ergo interest, quod

ab accuratioris Dialemcae rudimentis nonnunquam aberrent Ecclesiae Patres in colligendis Fidei conclusionibus, quo nihil facilius iii longioris disputationis aestu, modo ratum sit prima sanioris doctrinae capita ab iis firmiter de senta fuissest Ita ne vero Dialectices regqlis haerenς PIMto, Aristoteles, aliique omnes insigniores Dialectici , ut ab iis nusquam deflectant Z prosecto si cuncta illorum argumenta ad Dialectices

trutinam re Vocanda serent , beoe multa deficere dignoscerentur. Deinde quot extant Sois

phistae, qui falsis innixi principiis, firmiust qallis perstant , quam ingenuiores Philosophi certissimis, atque inconcussis Z Quod si Fidei

puritatem ex aptiori disputandi methodo meis tiri

Sacrarum Scripturarum e

lanatione , quo sitam inumanis scientiis peritiam ostentarent . tanto studio consectati sit ni , quae ad Grammaticen , Chronolinniam , Geoaraphiam spectant, ut Christianae Religionis . ad quam tamen cuncta Spiritus Sancti ver. ba collivunt, pene obliti

videantur , ut merito exin

probrat Grotio Illustriss. Bossietus in sua contra eundem dissertatione, nutilumque fere invenire si discrimen inter Scripturas Sanctas ab iis expositas, &profani cuiuslibet Scriptotis, Poetae etiam, si lubet,

historisma

66쪽

44 ne optima legendoνumtἱri lubeat, sanior saepe foret Haericorum, quam Catholicorum Fides. Μinus saepe rectam usurparunt Ecclesiae Patres disserendi methodum, ex pluribus etiam, A quibus uti poterant, argumentis minus valida, minusve apta quandoque adhibuerunt. Quid tum ' nimirum omnium hae in re mortalium sortem subiere , qui utcunque in negotiis diligentes, at Sue exercitati , falluntur nonnumquam, satis laboris, ac industriae impendisserati, modo satis ipsi sibi fecisse videantur. Ipsa quoque Sanctorum Patrum critice non omni mendo caret. Immo plerisque Veteribus parum omnino perspecta fuit haec scientia .

Neque Vero Hieronymus, ea in arte alioquin caeteris exercitatior, in omnibus rei summam attigisse putandus. Haeret nonnunquam, unoque, vel altero vix presso vestigio subsidet , atque instar hominis caecutientis nuc, illucque dub ius fertur, & ancepS.

Augustinus vero eruditorum linguas nesciebat, quarum maximus usus est in re critices; 'neque mos usquam fuit in disputationibus da Sacri Textus ni storia, & literati expositione ad eum confugere. Quod etsi negari nequeat, audiendi tamen non sunt, qui in disceptatio'nibus de Gratia Patrum Orientalium Traditi

nem, quorum exemplaria legere nesciebat , Augustino ignotam fuisse effutiunt. Nam licet non ita Graece sciret, ut eorum monumenta se solo intelligeret, florente tunc

temporis Ecclesia Graeca, illius doctrinam ah ejusdem

67쪽

EMesae Pareum Methodo. ejusdem Epitcopis, quicum amicitia conjunastus erat, sciscitari, & haurire potuisset. De inde quis animum credere inducat, Divum Nieronymum Orientis incolam, cum quo eruinditionis consuetudinem habebat Augustinus , eum in hujusmodi ignorantiae tenebris deseristurum P an non id potius ipse sponte fecisset,

si quidquam in re tanti momenti , in dispu

tatione, inquam, de Gratia, suae non mini mum erat illorum consuetudinis argumentum, Augustinum latere putasset: Fatendum tamen, ab Ecclesiae patribus ne glectam saepe critices scientiam, nec nimium religiosa scrupulositate, praesertim in scrutanda vernorum origine servatas ab iis Grammaticae

regulas . Atque illud in caussa est, cur in sus picionem Venerit Origenes levioris, exiliorisque in Hebraica Lingua peritiae ci . Etenim in derivanda verborum origine saepe justo libe xior, saepe etiam falsus est . Quanquam multa sit laude dignus , quod et hi mologiam verbi

tanas a voce Adversarius duxerit, non a temram Hane tamen suspieio

nem amovisse videntur Eu

sebius lib. 6. Hist. Eccl. p. et ε. s. Epiphanius

M.1, R D. Hieroni mus in Cap. 4. epist ad Titum , qui tmnes uno 're affirmant, origenem Hebraiea,ingua aruditissimum finsese. Praeterea eius Terra.

eum in Hebraieo sermone ter satissimum ostendunt et quanquam in derivanda vel ruiti origine non nunquam rarissime ta

68쪽

ο De optima legendorum tem a voee Amsata , ut immerito facit Iustinus ii . Eandem ob causam reprehenditur Optatus, qui nominis Cephas originem ex Graeco verbo κεφαλιν, quod Caput significat, petit potius, quam ex Syriaca voce, quae Perram sonat in , ut docet ipsemet Evangelista 3 . Neque vero reprehensionem fugit Divus Ambrosius , qui vocem Pascha, apud Hebraeos transitum , ex Graeca voce , quae sonat pati , derivat si M. Illud autem magnopere mirandum, ipsum etiam Hieronymum, quum illam Patrum libertatem virgula notet centoria, in eundem saepe sc pulum impeθisse, quum nominum Pauli, Philemonis, Onesimi, quae certe Graeca sunt , vel Latina iue , ex Hebraico sermone emendicet

originem Verum

lixi Saranos quippe derivatur a radice Saran, adversari, odio babere. Iv- sinus autem deduxit a ra-giee Vlta Sur, discedere, vinde nId Sara recessio , Apostasia .rint Cephas enim fluit ex raia

Perra. l a 33 Mat Cap. τε. , ubi re- lfert ea Christi verba v. 18. lEι eas dico tibi , quia ru les Petrus, re super hane Peream aedificabo Ecelesiam

meam .

sacb, transitur, Ambrosiua autem derivavit ex Graeci voce πάχω Patior. sisJ Quod quidem atticiet ad voces Philemonis, S Oneis smi, perspicuum est, eas ET Graeco sermone proficisci. Vox autem Paula ex Gr ca Voce παυλος atine Pusillusorigi- Diuiti Cooste

69쪽

EMeme patrum Methodo. verum in his, aliisque, si lubet, graviori sus mendis, Chronologiae inquam, & Gerar phiae , quarum maxima est ad Historiae Sacrae

1ntelligentiam utilitas, immo necessitas , peccarint Ecclesiae Patres, haudquaquam tamen loco moveretur illorum auctoritas , quae aliis omnino innixa est fundamentis.

Chronologiae studia aetate sua jacuisse fatetur Augustinus. Illius inopia Iustinus in gravissima errata lapsus est i5 3 eadem de causa plerique Patres antiqui de die natali Servatoris nonnisi dubitando locuti sunt. Chrysostomus, & Augustinus vigesimum quintum Decembris diem Epiphanius vero sextum statuit Ianuarii; Clemens autem Alexandrinus aliorum refert te

tentiam, suam non prodit, aitque, aliis decimum nonum, Vel vigesimum Aprilis, aliis vero vigesimum Μaii magis probari. Quod si hodiernis saltem temporibus certo finitae serent id genus quaestiones , atque inter insigniores Chronologiae Scriptores nulla reliqua foret controversia de mundi aetatibus , quae aliter in Textu Hebraeo, aliter in Graeca interpretatione computantur, esset fortasse , cur

Sancti

originem dueit, quod nomen sibi Saulus adscivisse creditur, vel ut se minimum Apostolatum ostenderet, vel a Paulo Sergio conitate, quem primum in Insilla Cypri convertit id Fidem aE . 43.

sisl Exempli loca sit, quod

Iematum Philadelphum 1, Herode Iu orum Rege Prophetieris primum libro dein doctissimos Interpretes petiisse , quum hi Plincipes ducentum, & amylius annorum s patio distent.

70쪽

3 De optima lerndorum sancti Patres ab hujusmoci dicteriis vindicarenatur. Ast quum & hodie finitae non sint, satiua multo videtur veterum Scriptorum exemplo in illis supputat ion ibus mendum agnoscere, atque id genus causam deserere , quam ne ipsi quidem, si reviviscerent , defendendam esse pin

tarent .

Eadem est apud illos Geographiae conditio, quam jejune admodum, exiliterque tractarunt. Sic Epiphanius fluvium Paradisi terrestris Phisson confundit cum Gange,quo alluuntur Indi , aliique plures Gelon a Nilo non distinguunt ,

ut notant Scaliger, atque Petavius.

Quum longe obscurissima sit historia Para disi terrestris a Μose descripta, Antiqui juxta,

ac Recentiores plura certatim conjectando dixerunt. At si Paradisus terrestris in eo locostus erat, quem Tigris , & Euphrates in unum prope Apameam confluentes alluunt, ut Censet Huetius, quot, amabo, illorum Intedi pretum conjecturae a veritate alienae , immo etiam risu , & cachinnis excipiendae comperientur Φ

Id ergo de illis sentiendum, qui in Coelis, qui subtus terram, qui in novo orbe, Vel alio quolibet nullus enim jam locus est, quem non aliquis somniarit Interpres Paradisu interrestrem locarunt ρ quid de tot, ac tam variis conjecturis agnoicenda videlicet in mulistis , quae scire non refert , humanae mentisisnoratio, quae tamen dubitationis ι vel erro ris in Fide occasio esse nullo modo potest.

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION