Expositio in Exodum a principio ad primogenitorum Aegipti necem vsque, aliquot homilijs partita, ac concionibus tempore Aduentus Saluatoris accommoda. In calce libri, habetur de immaculata Conceptione Sacratissimae Virginis breuis concio, iuxta vicis

발행: 1579년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

bio dignum est , ut primogeniti praerogatiuam habentes a patre : ab eo non degen

Mat. ii remas, sed fratris nostri qui primogenitus est in multis fratribus J sequamur vestigia, qui quae

placita erant patri: faciebat semper. O mundimn admiranda ingratitudo, quem silc Deus dilexit ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat. Et mundus adeo ingratus est, ut grande nefas existimet, si quispiam primogenitum suum sacerdotio aut monach tui deputarit, cum religioni olim tributum sit ut primogenitus diuinis , & perpetuis obsequi js manciparetur. Alioquin redimendus veniebat. Doceantur hij maxime quos potentat aut principatus attingit iublimitas, ut ita pri- , Oi; Mogonixi non assiciantur : quatenus per eos Deus non blasphemetur. Non enim mediocre peccatum commisit Rex David qui noluit con-rti state spiritum iiiij Ammon: eo quod est et illi primogenitus. Praeterea. Ni rebeccet obstitisset V I prudentia. Isaac Esau prophano indebitam benedictionem squod primogenitus esset J contulisset. Doceantur hic velim Reges,ne odio laborantes aut addicti lucris, arceat gregela fide- lem a diuinis obsequiis. Discant quae Dauidem benemeritum quod decorem domus Dei dilexerit:& locum habitationis gloriae eius filioques suo Salomon praeparata reliquerit, de quibus templum mirificum extruxisse legitur. Nec via piam Regi prospere contigisse legitur , cuius studio & arte diuina solemnitas cessauit. Nabuchodonosor templum thesauro spoliatum

112쪽

exurens, seras in pastu habuit, per septennium. . . Anthiocus teplo Dei infestissimus, propri, cor-V M' poris foetore intollerabili fatigatus: triste emisit spiritum. Herodes cui ob crimina nimia regnui scoelorum non debebatur , regnum temporale

longquum habuit, quod ut restatur Egesippus, templum auxerit, ditaueritque. Novit Domin' li .ca. 3squa poena plectendi veniant, qui occasione leuissima templa destruunt fatigantque simpliciu& infirmorum qualecunque fidem. Dimittant ergo primogenitum Dei. i. populu Christianum

ut seruiat Domino, ne blasphemare eum com- sellant tantis oneribus opprimentes, Alioqui nongE Pharaone immaniores censebuntur. Si quide lolis Hebraeis onerosus erat non .Egiptiis. Ego intersiciamprim/genitum tuum. De interscistione primogenitorum fusus in sequentibus dicetur. Cumque esset in itinere in diuerseris, occurrit

illi DominiM : volebat occidere eum. Certum est

Moysem uno plures filios habuisse. Na sequens

litera duos commemorat. Tamen de unius circuncisione nunc agitur. Crediderim sanE iam priorem circuncisum Secundum vero remansisse in circuncisum , forsam matre obsistente Moyseque connivante: aut alia ratione nobis occul ra. Voluit tamen Deus occidere Moysem, quem tanta familiaritate dignum fecerat. Iustus enim est Dominus , & lepsum negare non potest. Atqui fieri nequit , ut sacramentorum negligentia immunis relinquatur . illius m

ximE, quod ita necessarium est ut eo sublato r

113쪽

salus non habeatur . Nonne dignus est morte qui alium interficit' Morti igitur exponebatur puer Moysi in circuncisus moriens , quemadmodum nunc fit: cum baptismus negligitur. Sicut plerumque fit. a ministris haereticorum modernorum, qui iustificationem falsam in uteris matrum texentes et necessitatem baptismi negant, exponentes pueros priuationis gloriae periculo. Tulit illico Sephora acutissimam petram,Cr circuncidit praeputium fili, sivi. Non dubito

Sephoram ex visione diuina timuisse, non solum marito, veru metiam sibi ipsi, quae non ex ignorantia praecepti circuncisionem omiserat. Alioquin, cur illico, id est, sine mora perra acutissima tuli stet 3 Hoc certe in priore filio didicerat . Videns igitur maritum mortis periculo expositum, non expectauit quod honestius fuisset ut Moyses circuncideret filium suum, sed illamet circuncidit: cognoscens salutare & necessarium filio. Hinc a principio nascentis Ecclesiae, tantae necessitatis existimatum est baptisma quod circuncisione figurabatur ) ut mulier cogente necessitate possit baptizare e quod ex facto Sephorae , non incongrud colligi potest . Tetigitque pedes eiuso' ait. Sponsius sanxianum tu michi es. Pedum tactu, humilem discedendi petitionem a marito indicabat , quae tamen inde cum filijs post triumphum de Ph. araone reuersa est :non absque mysterio. Quoniam plebs a Deo olim aliena cultum Dei detestabatur : maximὶ circ cisionem horrescens. Tamen postquam

114쪽

Christus de Satana , Pharaone adumbrato triumphauit, tunc reuersa est Sephora id est. gentilitas , & quae prius indigna erat , facta est digna, quae non solum alienum sanguinem id est , martyrum non horruit ἐν verum pro Christo proprium libenter effundendum obtulit. Nolebat prius sequi, ob id quod sponsus sanguinum esset , nunc Christum sequitur , maxime quod sponsus sanguinum sit: quia Christus mundauit eam lauachro aque in san- m guine suo. Illam igitur quam sanguis separ rat, nunc sanguis copulat: quia sine sanguinis effusione : non sit remissio. Nec Ecclesia tenet Christi pedes ut ab eo separetur: sed illum s quatur. Quid est autem tenere pedes ChristiZ i. ciriti Verum, imitari passionem eius. Quia sicut pedes extrema sunt corporis , ita passiones & aDflictiones vitae mortalis, Christi extrema fuerunt opera, quorum si fuerimus socii, erimus,& eius consolationum: ut cum eo inaeternum regnemus in secula seculorum, Amen.

Ixitque Zminin ad Maran. Vade in oecursum Musi in desierimn . Audiuimus heri Moysem uxoris consortio destia tutum religionis gratia , & liberorum ob id apud dominum aliud obtinuit solatium . vi collegam & socium suae legationis fratrem haberet ante annos non paucos

115쪽

inuisum: quod nouum gaudium solet asserre. Iacob solito lettior factus est,sciens Ioseph vive.

re:quem tanto tempore perdiderat. Esau vitam

fratris Iacob appetens, post viginti annos comiter, ac festiue suscepit,& post longam absentiam: cius illectus est intuitu. Vide quantum lucri asserat uxoris & parentum propter Ded c temptus. Moyses magis elegit ab uxore separati quam eam detinere , quae non nisi pavore &tremore cultu religionis obseruabat. Et quod plerisque fit tedio: Moysi sane erat solatio. Nam grauissima sarcina, foemina est viatico & praestat interdum solus esse: quam onerosa societate 't. 9 potiri. Cum tamen solus non sit qui Deum ScΠeb. II. Christum comitem habet. Hoc loco discamus η o. 6 nunquam Deum seruos suos desertur u . Siquiadem Helias solum.se Prophetam remansisserebatur: sed ex diuino responso didicit septem

milia viro um, vero cultui reseruata. Puer Heliget existimabat Heli et eum auxilio destitutum, sed eo orante vidit puer angelicum exercitum ad auxilium Prophetae parat uim aduersus Syrios. Magna igitur merces ei promittitur a Chri- sto, qui sui gratia parentes, fratres, sorores, dc uxorem reliquerit. Nonne Abraham consortio Lotz destitutum solatur dominus ex futuroru promissioneλIubetur Aaron ire obuiam Moysi, maximὸ quod frater eius esset, & ipse futurus sacerdos.Quia qui ad hunc gradum euehuntur, debent priores bijs occurrere qui negotiu habent contra Satanam. Sed probpudor, cernuntur hodie pigriores. Cum tamen in hac praesentis

116쪽

HOMILIA XI. sqtis te poris calamitate debeant Sacerdotes de Monachi AEgiptum relinquere, & ire obuiam Moysi,id est, succurrere principibus qui unitate& paritate fidei fratres sunt, precibus & lachrimis eos iuuates ut utrisque armis simul iunctis , pereat Pharao & eius gens & populus id est angelus Satanae cum complicibus suis , ut cultus Dei ab omni iniuria defendatur:& populus Dei

liberetur. qui perrexit obuiam es in montem Dei: σε simiaim est eum. Iste est Aaron cuius os aperuit Dominus. Et illi soli, Dei montem conscenderemerentur: quorum ora aperiuntur a Domino. Hij inquam requiescent in mole sancto, qui loquuntur veritatem in corde suo:& non egerunt dolum in linguis suis. Sed altius conscendamus.

Certum est Moysem esse typum Christi qui pserentes proprios verbo Dei postposuit, & a Sy-Mat. imnagoga derelictus est. Et quemadmodum iubetur Aaron agiptum relinquere ut obuiam o currat Moysi, ita Dominus Deus dedit Apostolos filio suo, quos elegit de mundo tanquam de AEgipto qui omnia reliquerunt, ει quorum ora pater coelestis aperuit, & obuiam Christo occurrerunt ad montem Dei postquam secuti sunt eum per desertum,id est postquam omnia deser-lierunt: & contempserunt. Vis scire quomodo secuti sunt eum per desert si s' Audi quid dicunt. Ecce nos reliquimus omnia & secuti sumus te, quid ergo erit nobis λ sed quo pacto ad montem Dei peruenerint diligenter ausculta. Vos,

inquit Christus , qui reliquistis omnia de secuti estis me, sedebitis saper sedes duodecim

117쪽

EXPOSITIO IN Exo D v Μ& tunc erunt in monte cum eo iudicantes. Ο currerunt in monte quando turbis manentibus in campestribus , Apostoli montem con-Mat. s. scenderunt , & eius fruiti sunt sermone. Et oculaim αἱ eum. Nemo Christum osculari po-rest quati diu in agipto manserit, quandiu i to dc oneribus fuerit deuinctus. sed cum peruenerit ad montem Dei. Nam osculum non solum dilectionis verumquidem & familiari- utic. 1 ratis verum signum est. Legitur Iudas osculo filium hominis tradidisse quod caeteros Apostolos fecille non ambigimus. Sic enim a Christo edocti creduntur, nam osculum primum E

Jclesiae desiderium est. Osculetur inquit ad

Christum in me osculo oris sui. Non igitur temere Aaron osculatus est Moysem. Nam iusti pia s. cia signatur in Moyse pax vnro in Aarone, & virumque tunc adumbrarum est, quod tempore Christi completum fuit. Quia iusticia Mpax osculatae sunt, quando morte Christi iusticia per lignum sancte Crucis facta: pacem in- 4bm. s. ter Deum & homines attulit. Ouoniam cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per i. item filii eius. Osculum ergo Moysi & Aaron . nostrae cum Deo reconciliationis typus

erat, de quo si morum instructio requiratur, tunc grande reformationis Ecclesiasticae exordium est, quando Moyses & Aaron sese osculantur, id est, quando magistratus cum clero.& iudices cum sacerdotibus coeunt in unum,& sese osculantur. Narravitque Mustes . Caram

omnia verba Domini pra qui miserat eum

118쪽

noMILIA Σ1 Is gna quae mand uerat. Secreta retegere amicorum

est. Iam, inquit Christus, non dicam vos ser. Dan. I s. uos sed amicos quia quaecunque audiui a patre meo not feci vobis': quibus datum est nosse mysterium regni Dei. Hij multis sequentibus M. . turbis soli montem conscenderunt & viam, qua ad gloriam peruenitur audierunt, re ipsa En ea. Esare vaticinium complentes. Venite ascendamus ad domum Domini Iacob, & docebit cillo. 3. nos vias suas . Quo docemur ad montem Dei Philip. 3 ascendere , id est, quae sursum sunt querere , Oragenervi nostra conuersatio sit in coelis , quia nisi bεm.ter. Aaron occurrisset Moysi in monte , nisi eius in exod. sublimem sensum vidisset & arduum , nisi excelsam eius intelligentiam perspexisset . nunquam ei locutus fuisset verba Dei, neque virtutem signorum prodigiorumque tradidisset ἐν neque participem eum tanti mysterii fecisset. I.7 .4Quod tunc in figura factum est, fiat in nobis

reipsa& veritate, ut de agi pio liberati occurramus ver b Moysi in monte Dei, id est, Christo Domino in nubibus in aera , ut sic semper

cum Domino maneamus, & non solum eius verbis: verum etiam signis veritatis gaudeamus. Veneruntque ut ,-congregauerunt cunctas sient.

Orei suorum sael. Cum simul duo venisse iiij

fratres leguntur , noueris salutationem illam caruisse fuco, & dilectione plenam, quae utique non fuit perfunctoria r nec osculum fictum. Gen. 33

Legimus quidem Esau salutasse Iacob non sine pacis ac dilectionis specimine , tamen non venerunt simul ita Iacob agente , ne aut

119쪽

veteris odii recordaretur Esau , aut ne inter fratres diuturnior habitatior scandalum fidei pareret. Moyses autem & Aaron quos numquam discordia separauerat venerunt simul . ut frater adiutus a fratrer ciuitatem , id est, populi unitatem firmiorem redderet. Et congregauerum cuncto c. Quod fieri non potuit nili mutua pace & concordia fratrum. Ignotus erat Moyses in AEgipto: in quo annis quis draginta non manserat. Si enim post tam stupenda miracula datus est obliuioni apud p pulum quadraginta diebus dumtaxat abiens . potuit equidem ignorari post quadraginta

annos. Aaron ergo Moysem populo manifestat,t Moyses vero Aaronem & populum defendit . Cur ergo hodie populus qui nomen christianum iactat , non congregatur nec adunatur in unitate fidei , nisi quia Moyses de Aaron non veniunt simul , nec sese osculan

tur osculo pacis i sine qua fides inualida est I

nec occurrunt in montem Dei Non est hodie hominum genus quod magis sacerdotes det

stetur, quam h ij qui titulo nobilitatis gaudent, qui potestate & principatu donantur. Veniant, veniant igitur simul , & tunc congregabitur populus Dei. Vis videre diuisionem populi ex maiorum dissidio ortam' Reges Iuda si tres excipias in & omnes Reges Israel idolis semulerunt , nec venerunt simul cum sacerdotibus & Prophetis , ob id populus in duas claudicabat partes , & erat dispersius tan-

120쪽

quam oves non habentes pastorem. Congregauerunt cunctos seniores, Cre. Non plebem totam quae propter multitudinem non satis sibi constat,quod confuso arbitrio nititur : ne etiam indit criminatim arcana.& coelestia misteria cuiuis

detegenda videantur. Satis est quod senioribus in quibus populus continetur in revelentur . Quo docemur,ad seniores id est pretiatos Ecclesiae pertinere,& non ad plebe,si Episcopus, Doctor, Praedicator, legitimi habeatur. Ne interim credatur Lutero qui hac dementia laborauit, ut de religione diuerenda: populus iudex veniat

expectandus. Locutuε est omnia verba Maron, qua

dixerat domιnus ad Musim. Et fecit signa coram ρε- puto et in credidis populuη. Non potest verbi Dei populus esse ieiunus, quem in unum legitima Antistitum auctoritas adunavit. Hii vero qui spreta Ecclesiae potestate congregantur, possunt quidem audire verba Dei: sed non omnia . Ille autem omnia verba Dei solus loqui potest, qui

genuinum sensum falso non mutar, nec nouum

excogitat, nec partem sensus sublicet. Arrius dicens Patrem filio maiorem, verba quidem Dei loquebatur,sed non omnia,quod indiscriminatim filium secundum naturam humanam non

autem diuinam intelligeret. Et quotidiἡ haeretici verba loquutur quet dixit dominus ad Moysem & Prophetas sed non omnia. si Dei inspitatis intentionem spectes et quam suis erroribus sepeliunt. Neque hij, neque nos ambigimus Christum accepisse panem & dixisse. Accipite

α manducate.Hoc est corpus meum, uterque

SEARCH

MENU NAVIGATION