Expositio in Exodum a principio ad primogenitorum Aegipti necem vsque, aliquot homilijs partita, ac concionibus tempore Aduentus Saluatoris accommoda. In calce libri, habetur de immaculata Conceptione Sacratissimae Virginis breuis concio, iuxta vicis

발행: 1579년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

pentis coercione rediret. Quia in hoc venit filiaus Dei ut dissoluat opera diaboli. Nam demo- -υ ni:, clamantibus. Tu es filius Dei, ipse comm nabatur & omnino loqui prohibuit,sic caudam ZMe. 4. sorpentis perstringens, ut compressa silentio demonia, pessimi finis squo verbis veris nocere molirentur J luderent intentionem. Primum ergo Christi signum, eliminatio erroris, & ve- ritatis sitabilimentum est. Secundo,eo se populi appetens salutis perhibetur, quod manu leprosam in sinu reuocat, ut sanis operibus fidei iunctis: sinu Dei. i. eius colubernio digni habeamur. Qui vero hijsce signis permansistit incredulus, tertio intereat signo necessum est: quod Moysi indicatur. uod nec duobus quid m hys crediderint neque audierint vocem tuam: pume aquam minis, est unde eampi per aridam et Q quicquid hauseris desuuis vertetur in sanguinem. Interdum terra, de arida indiscriminatim pro eadem substantia sumuntur, strictiore tamen vocabulo, eo distin- . o. guntur quod terra, frugum ferax est. Arida vero 'r. earum est impatiens. proferens spinas,& ri5u- los & maledicto proxima, cuius consummatio in combustionem. Terra autem germinans hembam opportunam: accepit benedictione a Deo. Aride ergo nomine, steriles,& increduli celentur, quae tanto obdurescit: quanto magis irri-

gatur. Quid est igitur de aqua fluminis super

aridam fundere, nisi verba veritatis quae flumini comparantur ) depromere populo dure ceruicis,qui iuxta Chrisostomi sententiam, are. nosae terrae comparatur, & non credit fidei Ec-

82쪽

HO MILIA vir. 37clesiae, sed fidei: quae ex sacris scripturis colligiatur, refragatur,qui quicquid hauserit de sacrorubibliorum flumine, vertit in sanguinem. Id est si quispiam non crediderit scripturae sensui &interpretationi Ecclesiae Catholicet & Romanet, quicquid de flumine id est de S. scripturis hauserit id est legerit vel audierit, vertetur in sanguinem id est in damnationem, & ruinam, quae Dau. I. sanguine notatur. Exemplo huius rei nobis sunt Iudaei, qui iubentur scripturas scrutari, quae testimonium dant de Christo, hauriunt quotidie de flumine, quia iugiter legunt scripturas quae sunt velut aquς ad animae refrigerium,& culparum eliminationem , sed quia effundunt super aridam id est super corda sterilia, & incredula, ideo vertuntur illis in sanguinem quia huc v

que sanguis Christi manet super eos, & super filios suos. Nec scripturae in quibus putant se

habituros vitam: possunt esse illis salutares , neque haereticis, maxunc nostri temporis, quos ἡhugnotistas vocant. 8 Erit quoque hoc illis inrisiis testimonium iudicij, quod de ea emplis ipsim δε h. blasph mias suas instruunt. Credamu igitur chriri Ecclesiae Catholicae, ut fluant de ventre nostro flumina aquς vivet, & fiat fons in nobis aqusalutaris in vitam aeternam. Ad quam nos perduςat dominus.

83쪽

mmisiui octaua. It Mysii, Non sum eloquens ab heri diustertim. Publica subeunti negotia etiasi Dei praeceptum intercedatin tanta opus 7 'est modestia, ut muneris honor r periculorum non vincat timorem.Nam sibi soli probe imperans: plusquam commune opus agit, cum eadepersona dissidio non careat, It pote quae diuer- υ. F se constat naturis.Inuenio inquit Apostolus legem in membris meis repugnantem legi metis meae . Et iterum, caro concupiscit aduersus spiritum & spiritus aduersus carnem.Velle quia dem pluribus imperare,multorum est,at de im- petio meritas laudes obtinuisse, eorum tantum est qui soli Deo fidentes: salutem populi proprio commodo praetulerunt, & nulli unquam fuerunt oneri,nec occursationibus, nec liniltrociuouis medio, primatum aucupati sunt: imo

nec quidem desiderio. Vriumquidem qui epi scopatum desiderat bonum opus desiderat. O- portet autem episcopum irreprςhensibilem es- '' i se doctorem amplectentem eum qui secundum veram doctrinam est fidelem sermonem, ut sacerdotio habeatur indignus qui scientiam repu-3 'Isi terit Regni Salomonis scelicia censentur exordia. quod populi regimen: sine sapientia inane putauerit siue igitur Pontificem . siue Regem

spectes, utrumque ruina manet: quem incapa-Ifer. I. citas comitatur, peccandiue licentia. Hieremias praeter caeterorum morem mutero Lantatuiscatione donatu , ad subeundum publicum munus

84쪽

HOMILIA viai. 3stius pauescit,etiam oblata destruendi, construendique potestate, ob id tantum , quod pueri 'metas nondum se rebatur egressum,& prophetandi officium: loquendi imperitia recusabat. Moyses iam semel & iterum diuino potitus eloquiora miracula edendi potestate iam sui copia. Dei legationem erubescit, etiam liberandorum suorum gratia, quod suo iudicio verbi eloquentiam: & linguς promptitudinem non calleret. Nonsum , inquit, eloquens ab heri re nudiustertius ex quo locutus es ad seruum tuum imperitioris G tardioris linguae;um. Perinde ac si dicat. Cum tuetvoluntati domine , nemo possit & debeat resistere, ecce praesto sum nec recuso laborem, sed tantum prubesco honorem, gaudeo quidem de ascensu sed non modicum timeo delapsu. Nec me luet obedientiam omnium virtutum feraceesse, multoque praeciosiorem omnibus sacrifi- Iacob. 3.ciorum generibus. verum quia bonum ex integra censetur causa, non potest completa censeri obedientia: quae in uno solo defecisse comprobatur. Nec potest perfeci' dici: qui in verbo offendit. Ouomodo igitur perfera ad perfectu sermonem tuum, cu impeditioris, & tardioris 'linguae si in t Insuper nec ad gregarium milite, Chrisissed ad regem mittor, in cuius regno, non est lib. 3. cruditorum virorum inopia , promptus michi aduerit certe animus est , sed lingua inualida. Dixerit υiiive quispiam. Cum eloquentia non solum Philoso- ratores phis verum etiam & ipsis apostolicis indigna vitae mosir, siquidem ' adulescentulorum,& ludentium: nasiis.

certamen est & gloria. Quid est quod Moyses F

85쪽

- quem nunc omne seculum dignat ut honore linguae peritiam causatur Z Plerumque enim fit ut ipsa eloquentia deceptionis sit ministra: de erroris fomentum. At si cominus negotium dispiciatur, nemo Moysi quaerelam nisi piam iudicarit, quem tamen verborum lenocinio delectatum non dixerim unquam . Sed timebat ne regiis auribus sermo impolitus contemptum

verbi Dei pareret, quo contempto, tande que- ad uio dum contigit J Rex ipse periret, quem ut vinceret satis roboris habebat, utpote ededi miracula potitus facultate: sed malebat verborum artificio conuersum iri, & linguς ministerio ,

quoniam erat mitissimus inter omnes qui ver- 'i' sabantur in terra,cui alterius ruina moeroris fo- mentum prςbebat.Illius cordi haec haerebat pia sollicitudo. Regum & maxime supet.borum, ea consuetudo trita est, ut vix consilio amicorum atque propinquorum animum flectent, ut quae non decreuerint faciant etiam si angeloiu verbis aptaretur suasio siue experientia, siue peritia

dicendi donentur: qui consulunt. Quid igitur potero illius regno ignotus & imperitus e

Potero quidem ut vincatur , non ut doceatur. Sed praestat doctrina quae victum verita-

tis noticia solatur, quam victoria quae victoesmisis aptat ruinam:& victori moesticiam. Nam ' bo-hom. 2s norum virorum animae magnam compassione

in Gen. habere solent, si quando vident homines puniri, etiam si mali sint qui pereunt. Haec igitur Moysi compastionis indicia sunt. Sed admiranda eius venit humilitas, quae suimet contempta

86쪽

diuinae gloriae cumulu non perstinctori ε cupiebat. Non seum s inquit J eloquens. Sed re ipsa eloquens erat, ' & sonore vocis & eloquentiae incomparabilis quantum ad .sΞgiptios, ubi autem coepit audire vocem Dei, tardamque & impeditam esse sitam intelligit linguam. Tunc se pronunciat mutum cum coepit agnoscere veruillud verbum, quod erat in principio apud Deli. Omnes enim homines ad comparationem verbi diuini, non solum in eloquentes : sed & muti putandi sunt. Quis ignorat Apostolum se imperitum sermone asseruisset Sed dictum humilitatis causa fateamur velim. Siquidem audierat in tertio coelo arcana verba, quae non licet homini loqui. Alioquin . Quis eius epistolas graues,& fortes dixerit sapientiae & eruditionis ieiunas , nisi impos mentis ' Redeamus ad Moy sem. Si enim adamussim spectetur , vir integer

erat,venustus corpore , sde certissimus, membris, & sensibus scelix, cuius oculus non caligauit, nec dentes eius moti sunt quamdiu vixit, diuino amore ardentissimus, animo mitis, consilio prouidus, clarus non minus tactrina qua eloquio, viribus robustus. Hoc illi tantum deerat suo iudicio, quod eloquens no erat, ut neduimperitiam, verum & excusationem texeret ne mitteretur. Et ne tali regiminis susciperet mun'

elingue se cile causabatur. Et hoc ad confusionis cumulum haereticorum qui ut de vitae probitate taceam) si lenocinia verbo tum excipias nunquam salutauerunt theologiam , ne literas quidem nisi insceliciter ex putidis Gebenesibus FaOrigenes

dum in humi. 3.

87쪽

lacunis ex austas, quibus onusti iam non euangeliorum sed conuiciorum sese comprobat dis .i minatores, quibus satis est si sacerdotes Christi eoru que ministeria contemptui exhibeant, volentes esse legis doctores non intelligentes neque quae loquutur: neque de quibus assirmant.. quos ut ipsa docet experientia Apostolis longE absimiles cernimus. ' Na illi de mortuis vivos faciebant,isti de vivis mortuos faciunt. Nec eos dutaxat caulamur temerarios,sed tales quos pervicax factio,& haeresis ab Ecclesia separat,nec ad munus obeundum euangelicum legitima auctoritas destinat. Sed eos etiam,pro h pudor,qui aure popularis desiderio impulsi ossicium praedicandi aucupantur, magno animarum damno, qui praeter frigidas conciones in suggestu d pr5ptas.& eruditione vacuas, non habent unde solari valeant eos qui co scientis stimulos, quos scrupulos vocant, patiuntur. Canes quidem muti non valentes latrare aduersus lupos. i. ha reticos inter quos si incidere contingat,tantum abest ut eorum ora comprimant,versim auribus conniventibus, magno pusilloru scandalo, perferunt ignauiter, ne dicam patienter, illos blasphemos effutire quicquid occurrit quod fidei ortodoxae, ac Romanae Ecclesiae: existimant aduersarium Et soluisse pensum sese existimant, si plebeculae Dei 1t cocionati quod ex penore exiguo hausisse potuerui. Audiant Apos folia ut doceantur, non lolii ut sint potentes exhortari sanan m. i. doctrina veru etiam.& eos qui contradicunr a guerz,exemplo Moysi, qui non solii verbu Dei Tertuli.

reticis no

gruit

88쪽

Pharaoni proposuit. Imo & restitit Iamne , es Mambre, qui vicissim ei resistebant. Moyses se causabatur in eloquentem, non indoctum Nam praestatia dicendi sine doctrina vana est. ' Qua 'propter cum quis caeteris eloquetia praestiterit, Chrisest tu demu illi in primis studio & labore opus est. tib. s. Quoniam Moyse timente doctrinam eloquentia non communiri ibi maior habendus est timor, ubi dicendi praestantia r doctr ina destituitur,& demum maximus timor ubi neutrum intercedit. Caeterum, si diligentius disquiratur ratio forsam occultior, cur Moyses tardiorem &impeditiorem inculcat linguam, non reor omnino vanum. Quum ob id potissimu deligatura domino nedum ut populus subducatur captiuitati: sed ut imo let Deo sito, citissime igitur id rebatur annunciandum. Quia cum de religione agitur: opus est proptitudine, scriptu est enim. Si quid vovisti Deo ne moreris reddere . Nam 'cio s- Deus auersatus est Cayn & hostiam eius, no ob μ' Α- id tantum quod non erat fide praeditus,sed quia hostiae oblatio hylatitate caruit & promptitu

dine, quia D inquit scriptura J factum est post

multos dies,ut offerret Cayn de frugibus terrae cum audis scriptum , post multos dies , noueris . illum oscitanter obtulissae. ' Sed nescit tarda , molimina spiritus sancti gratia,qua impulsa se cratissima virgo iam filium Dei in utero serens s . non nisi cum festinatione,montana conscenditp 'salutandi causa cognatam suam Elizabeth: non rishsne in Deum exultatione. Pastores ad praesepiu i 'saluatoris festinantes venerunt. Zach us hospi-

89쪽

ilo Christum excepturus de arbore iubetur descendere festinanter. Nec aliter in aeternam re-n.ι quiem ingredi Apostolus admonet Ideo repetei spiritu Tanctus Apostolos repleuit, quo docean

tur ut tanta celeritate verbo veritatis homines

ad Christi obsequium euocent: ut in via quen- quem salutare prohibeantur, ne tantillo temporis euangelium mussitaret. Iudicio ergo Moysi opus erat viro linguae expeditioris, quo sacrificium tantis annorum spacbs neglectu re- moram non pateretur. Quemadmodum inde factu legimus, quod una manu faciebant opus& altera gladium tenebant: qui Hierusalem destructato reparabant, zelo & feruore diuini ob ni sequij quod tumultu militari annis septuaginta ' 9 remanserat supressum,& equum quidem est ut qui quotidie dominu deprecamur ut ad adici-uandum nos festinet, celeritate atque hylarit te animi, illi obsequi festinemus. Quia maledicto est obnoxius qui facit opus Dei negligenter. Dixit dominus ad eum. euis fecit os hominis, aut quis fabricatu est mutum CV surdum videntem , CT , sic, γ caecum'Nonne ego e Perce igitur m ego ero in ore tuo , doceboque quid loquaris. Omnis inobedietia de superbia nascitur. Nec dicendus est quispiam inobediens. quem humilitas vera comitatur. Ob id diis qui scrutatur renes & corda, mentem magis qua sermonem attendens:rebellionis Moyse in non arguit,quem nouerat suam indignitatem humilitate texere non dissidentia. Hac obiectione eius tanquam rationabile amplectens:

dixit ad eum. quis fuit os hominisὶ Ac si dicat. No

90쪽

est quod causeris linguς defectum, cum michi nichil desit, Esto ita ut elinguis existas. Ouid tu' Op as est michi hominum eloquentia, ut quae disposui suum sortiantur effectum . Eloquens inquis) non sum. Quid ergo si mutus 3 suspecta sane persuasio, quς venustate sola verborum texitur. Nunquid linguae inopia te michi red- dit contemptibile' Aut propter eloquentiae carentiam te mei consorti j feci experteZ Non potest volutati diuinat displicere: quod ea auctri- Rom. Isce prodijt 8 Querantur verborum lenocinia rubi de Dei auxilio desperatur. Nec fuco eget,diacendi, qui Deum authorem habet & comitem. Or. . Eorum est ornatε loqui: qui decipere nouerunt& per blandos sermones & dulces benedictiones, seducunt corda innocentiu . Et ego, inquit, Apostolus cum venissem ad vos: non veni in sublimitate sermonis, & sapientiae. Pleruque dominus ad effectum properat medijs quae a n

turae abhorrent consuetudine, ut naturae auxilio

non indigere monstretur. Qui igitur hominem nullo auxiliante produxit,non poterit loquendi beneficium muto exhibereὶ Putaret humana temeritas creaturam suapte natura perfectam, si

nichil mancum, nichil impe fectum in luce prodiret. Vide mundi exordia. Nemo sani cordis dubitat Deum omnia creasse, sed in principio terra erat inanis & vana. i. inculta & nulla pulchritudine ornata,imo, siue animalia spectes, siue arbores,siue rerum distinctionem, & omnia quidem primu unu chaos facta sunt, quae temporis successu decore susceperunt, ne homines

Gen. L

SEARCH

MENU NAVIGATION