Expositio in Exodum a principio ad primogenitorum Aegipti necem vsque, aliquot homilijs partita, ac concionibus tempore Aduentus Saluatoris accommoda. In calce libri, habetur de immaculata Conceptione Sacratissimae Virginis breuis concio, iuxta vicis

발행: 1579년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

homines,qui versabantur in terra. Cuius tamen 'nsuetudo longe minor est masuetudine Dei, qui suavis est uniuersis, & miserationes eius super omnia opera eius. Ob id Moysem Deum Pharaonis constituit. Quia indignus erat, qui 1 paral. Deum negauerat incidere in manus Dei. i. im- , iam ediate, Dauid namque peccauerat, sed maluit ob in

in man' Dei incidere, quam in manus hominu , dicens. Multae misericordiae eius,quasi dicat, Des meus est,quem licet ostenderim negare tamen

non possum Deum, cuius gratia sum id quod

sum percutiat, secet,etiam si me occidet inin ipso sperabo. Et quia non renuit Deum ultorem, inuenit eum protectorem. Siquidem pletisque peste confectis, incolumis permansit. Secus v Io contigit Pharaoni,& hiis qui Deum auersantur. Quorum alij foeminas, alij Reges, alij voluptates, alij velo auram popularem, alij demum diuitias pro dijs habentes,eo miseriae lapsi sunt, vi tandem omni solatio destituti , aeterna vita

priuarentur . Et caron frater tum erit Prophetatum . Quia te contempsit Pharao cum locutus es nomine meo, consequens fuit contemnerer &ego,cum ergo eius Deum te constituerim, tuo

affatu indignus est,quem iam meo indignu reddidi, per me tamen non stabit quominus resipia scat, quia non omnino auferam salutis remedia loqueris Prophetae tuo omnia quae mando tibi,

ct ipse loquetur ad Pharaon5 ut dimittat filios Israel de terra sua. Quod si non dimiserit,Deum contempsisse non minus reputabitur, quam si 'nullo integcedente, Deum Pharao audiuisset.

162쪽

Tanta est enim Apostolici muneris excellentia, ut qui Ecclesiastem contempserit diuinae maiestatis reus cenieatur, qui vos spernit tDChristus Apostolus J me spernit, qui aut e me spernit, Chrisi spernit eum qui me misit. Et olim non per Proso i. inpheias hominibus loquebatur, quorum corda Math. munda repererat, sed quia hanc a seipsis homines excusserunt gratiam, necessum fuit ad secu- dam nauigationem adiicerent, nempe ut per Ecclesiae praefectos , & literarum apices diuino eloquio potirentur. At intelligas velim eos qui propheriae dono gaudent ut no putes verbu Dei indiscriminatim cuiuis credendu . Audi dominuloquentem, Moyses loco Dei habetur, & pra ter Aaronem nemine Prophetam habet. Quoniam qui vere Moysi typum implent,& diuinitatis Christi arcanum capiunt pro di is habendi sunt, ut eorum opera & cura populus Pharao-u nis,& AEgipti l Satanae & vitiorum iugum excutiat,dc in solitu sine, quς a mundo aliena est, ' corporis Christi frequentet sacrificium,qui po- pulus, pr eter eos quos fidei Catholicae veritatis 'vera fraternitas iungit, Prophctas habere non debent. i. Eeclesiastes vel bi Dei. Nam Iudas ob proditionem Apostolica societate deturbatus , , successorem nisi Mathiam habuit, ex hiis viris qui fuerant cum Apostolis congregati in omnii tempore, quo intrauit & exiuit inter eos domi nus Iesus. Conuersum nuper Paulum timent Apostoli secum admittere, quδd stater nondum

crederetur. Veruntamen non temet E dixerim

Christum post typum Moysi vere mundo apparuis-

163쪽

paruisse,veru Deum patri aequalem, & ab eo de ab aeterno genitum. Et in Aarone Ecclesiam figuratam vel Ecclesiae pastores, quos no cofunditur Christus fratres vocare. Nam sicut Moyses quaecunque Deus mandauerat reuelauit.H4. a. Aaroni. Utique Christus, quaecunque audiuit a patre suo nota fecit Apostolis,ut docerent quς-cunque praeceperat. Vide scopum diligenter,&Iuamis.

typii Moysi di Aaronis in Christo & Apostolis completum coperies. Ob id paret Aaron Moysi: ut eripiatur populus de A gipto. Et Apostoli Mat. λῖChristo, ut mundus credentibus oppletus nocere non possit fidei. Saluamini D. Petrus. a ge- neratione ista praua, & Ioannes. Nolite diliue- ci P d. I. D. a. re mundum , neque ea quae in mundo sint. Apostolus docet fugere fornicationem, & idolorum culturam, e& desideria multa, &noctua& iuuenilia. Haec omnia docere, quid erat aliud

qV m populum de AEgipto educeret Nee aliud I Gr. cloquitur Aaron Pharaoni quam Moyses, hec aliud Moyses Aaroni: quam Deus Moysi. Nec aliud quam Christus docet Ecclesia , sicut nec aliud Christus Ecclesiς quam Deus pater loqui- tur. Qui igitur credit Ecclesiae Catholicae &Romanae; quae Christi interpres est, utique decipi non potest. Qui vero illam auersatur,a scopo veritatis aberret necessum est etia licet Angelus de coelo aliter nunciet. Sed ego indurabo coretin, multiplicabo signa ostenta mea in terra egit noee non audiet vos. Nescio sane quid potius admirari debeam, an Dei clementiam, &patientiam. An Pharaonis duriciam . & obsti

164쪽

EXPOSITIO IN Exo D varnationem,considera rem non segniter, de clarius luce videbis damnationem reproboru adebnon esse. Induratio enim a Deo inducitur, si substractum gratiar auxilium spectes . non causam, Sed ille censetur induratus qui in vanum Dei beneficia su Icepit,similis are nolet terrae, quae t to durior, quanto abundantius copluitur aqua, cuius tamen effectus non est obdurescere. Siquidem eius influentia terra molescit, quae fructuum patiens est. Non igitur indurandi causa ab is Deus multiplicauit signa,&ostenta in AEgipto, imo ne induraretur Pharao ea induxit. Alioquin quomodo non obduruit populus Israel videns sacrificium Helle aqua non mediocri madefactum, eius precibus igne coelesti absumit Quomodo non obduruit sergius Paulus, primum Apostoli spolium, qui nomen dedit Christo videns Magum, verbo & iussione Apostoli exce- carie Aut quomodo non obduruit Samaria quae

prius Symonis magi praestigus dementata, a haesit tandem fidei, videns signa quae fiebant a Philippo dyacono i itaque erant in AEgipto signa, fidei fomenta, sed cordis duricia obstitit

ne signorum exhibitione verbo Dei crederetur nichilominus obsistere non potuit ut verbum Dei no compleretur,quoniam sequitur. Immis tamque manum meam super O giptum, Q aeducam excercitum populum meum flus Israel de terra

gipti. Q J . Seviat Pharao quantum libuerit& effusa insania compleat tyrannidem,coelo medelut bare poterit, si eius arbitrio, manus mea valida remoretur. Nam pro minimo ducam in

165쪽

illum solum eam mittere, sed in totam AEgiptu, cuius praesidio: ridicula temeritate nititur. Nec temere toram agi ptu affigam. Ouoniam non sola Regis culpa populum meum vexat. verum M AEgiptiorum de quibus superius dicitur. Oderant agipti, filios Israel. Multis hic instruimur documentis,primu . Nulla est tam ingens potestas, quae diuinum propositum possit avellere. Secundo, quod fideles patienter expectent diuinum praesidium, maxim E quando fidei & religionis causa patiuntur. Imo etia si ob iniuste facta modo accedat res piscetia,etia si futuiς prosperitati omnia videantur aduersa. Raro aut nu- quam contingit Tyrannu qui Deum auersatur, morte quieta die extremu clausisse. Nulla etiam haeresis tam impia, quae finem non acceperit aliquando, ut eo erigamur solatio quod tyranides semper seu ire non possunt: nec mendacia diu fallere. Plerumque ita secundis rebus adhaeremus,ut desperemus auxilium,quod rationis humanae iudicio perspici non potest. Cum tamen saepe Deus per iudicia magna affligat. i. quae r tionem humana exuperant. Ideo merito Iudith Bethulienses corripuit, quod diuinum auxilium dieru numero metirentur. Nec video cur do- minus tam exigua manu haereticorum, nostram

Franciam assiigi permittit, nisi quod liberanda

non creditur ob multorum proditorum conniventiam , qui carnis sanguinis nimium amatores r nolunt haereticis obsistere . Sed

timeant illi ne alia occasione L quod futurum spero J liberetur Francia, imo & Ecclesia .

166쪽

ipsi vero intereant.fecit itaque Myses rari sicut praeceperat dominus. Ita egerunt. Ardua fuit filiorum lsrael liberatio, quod Pharao resisteret. Sed Moysi& Aaronis obedientia lusit Pharaonis resistentiam. Nemo ergo miretur haereticorum nostri temporis diutinam contumaciam, Mecclesiae per eos o pressionem. Quoniam Eccle, si e praefecti, & Principes, quorum opera & stu-k '' dio, iamdliduin ecclesiastica unitas quieuisse debuit, magis confregerunt iugum. Si quidem iudices fieri non debent,nec primates,nili valeant

virtute irrumpere iniquitates ne forte non extimescant faciem potentium, quemadmodum videmus hoc nostro tempore contigisse , quod Moy s es & Aaron, id est, potestas ecclesiastica,& secularis in unum charitatis vinculum minime coeunt. Probro enim habet potestas secularis potestatem ecclesiasticam,& ecclesiastica s cularem vitam sectatur. Vide quam sint hodie Deo inobedientes, qui principatum obtinent. Quandoquidem praecipit Deus diuini cultus aduersarios vira priuare,& de propria contumelia non expetere vindictam. At minima perciti in-- . iuria nemini parcui, neque ijs qui sanguinis ia cessitudine propinqui sunt. Nec appetunt haeretico tu vitam nisi cum se lacessitos ab eis senserint. Faciant igitur quae praecepit Deus,& non

erit haereticorii tam sessa persecutior a qua non

Mat. 1l- liberetur populus. Nam discipuli Chiisti, asinam, & pullum eius sine discrimine soluerunt, tametsi quida reclamauerint. Quia, inquit, euangelium. Euntes fecerunt sicut praecepit eis Iesus.

167쪽

Obedietia ergo magis opus est in arduis: qu)m

violentia armorum. Tulit virgam caron coram

Pharaone , c seruis eias quae versa est in colarum. Hic praeuaricationis signum Pharaoni datur, ut Ecde. is virgam aequitatis, & iusticiae, quibus reges illustrari debent colubro fraudis doceretur commutasse, transgressionis Adami sequens vesti-m agia, quem ab initio constituerat dominus re- 'ctum sed cum talem non intellexisset honorem proiectus est in terram factus iumentis similis.

Et tanquam coluber tortuosus, verborum circuitu excusationem texebat Quid non simile fecit Pharao, qui fallacia verborum, filios Israelociositatis insimulabat, ut sacrificium domino offerre cupientes: grauius solito a siligeretZ Colubrum in via fore pr dixit Iacob Antichristum omnium tyrannorum caput , quod fraude, &versutia , plures fidei rectitudine & aequitatis Gon. 48 deturbabit. Neque hi js sunt absimiles nostri temporis haeretici. qui ob id maxime a fide adhaereses quae fraudibus conflanturin defecerunt, quod proiecti sunt in terram, id est, quia aucupantur mundi oblectamenta, & bonis ecclesiae, quae bona sunt pauperum,dirari desiderant Proieceruntque inguli virgvisisas, quae versa sunt in gracones. Vnico Aaroni plures lapicntes, & malefici r iussu Regis obsistunt . Quia mendacijs nituntur , multitudine armari desiderant. Sed 2. Pa. i non est apud Deum ulla distentia virum in paucis auxilietur: an in pluribus. Rebatur Pharao se superatum iri Deum, si unico Aarone plures haberet suae fraudis fautores, maxime qui sua-

168쪽

etum fraudum maiorem haberent ostentatione. Siquidem virga Aaronis in colubrii dumtaxat , virgae vero maleficorum in dracones facts sunt. Quis autem ambigis dracones colubris potentiores' Coluber namque repere tantum: Draco

vero alis nouit extolli, quia filii hui' seculi pru-rtit. 16. doliores sunt filiis lucis. Perspice dilige ter. Vbi

haeresum virus ibi maior ascendit superbia, imaior conatus, & fucatae sanctitatis ambitio vehementior. Si enim de veritate agatur, simplicem habebis stillum,& verborum decipulis omninoribu , i alienum, si autem haereses locum habeat, politis sermonibus, & arte dicendi sibi componit alas, quibus veritatem nititur transcendere. Sed non est sapientia non est concilium contra dominum. Quemadmodum typo & figura declaratur cum dicitur. virga Aaron deuorauit vi I Cον. eorum t. Coluber Aaronis, dracones maleficorum, nec mirum quod per verbum Dei coluber, Dracones vero incantationes agi ptiacas,& Diabolicas prodibant: Exigua enim si verbo Dei fulciantur, fortia superet necessum est. Quia quod stultum est Dei sapientilis est hominibus,& quod infirmum est Dei, fortilis est hominibus. videbantur virgae maleficorum devoratrices, sed deuorari, non deuorare potuerunt. Noenim fuit tam vafra haeresis tamque diutina, &

vehemens, quae sinceritate fidei, & rectitudine Ecclesiae, non fuerit aliquando explosa , & de multis unum iussiciat exemplum. Alexander Constantinopoli Episcopus, loge melior quam doctior cum suscepisset disputare cum Philo-

169쪽

sophis qui ad fidei desectionem inducebant, uni

eorum imperauit ut in nomine domini Iesu taceret. Et tunc cohibuit eos qui magnificentia dicendi extollcbantur. Nonne ergo virga illius Episcopi, deuorauit virgas maleficorum Z Induratum est cor Pharaonis, ' non audiuit eos. Pharaonis duritia. ut excusaretur erat indigna, ut pote

quae non ex ignorantia sed ex malicia prodibat. I sMagnum erat vidisse maleficos virgas suas fecisisse dracones , sed maius erat vidisse virgam Aaronis , deuorasse virgas maleficorum , sed futprouerbium habet J quod exiguum est magno comparatur praecior cum semel placuerit. O regum periculosa conditio, quae saepius iniquorum adulatione decipi quam sapientium doctrina corripi desiderat. Sic Achab contempto Michea Propheta Siriorum sagitta confoditur. Sedechias Ieremiam adulatoribus postponens amissis luminibus,& regno perpetuis mancipatur carceribus. Fraude ergo malςficorum, auersus est Pharao Deum quibus h retici succedunt quia queadmodum Iamnes, & Mambres resti- iterunt Moysi: Ita & iiij resistut veritati homines corrupti menter reprobi circa fidem. Et eleuans. iuga percussit aqua fluminis coram Pharaone c se nis eius, qua versa est in sanguine. Priore signo fraus& fallacia Pharaonis exprimitur,& nominus esstyrannis hoc secudo signo, ut pote qui sanguine

puerorum aqua infecerat. Nuc vero cruore pro

aqua recipit, quia futurum erat ut Iudaei postea Pharaone effecti peiores, aqua baptismi fierent indigni. solam Christi sanguinis ultionem.&Ie-

170쪽

tes. Nam quemadmodum aEgiptii pro aqua sanguinem bibentes, satiari non poterant: imo affligebantur. Sic quorum aqua vertitur in sanguinem. i. mansuetudo in tyrannidem sangui nem martyrum sitientes, prius patiebantur in corde: quam illi in corpore, Herodes vole

cruoris estutione puerorum innocentium: regnum conseruare, sibi consciuit tot in corpore tormenta quot in eodem habebat membra. Co-cisa facies indicabat Cayn cruciari: iam fratris M -9 sanguinem sitientem. Anthiocus qui Ierusalem cadaueribus mortuorum infecerat, in hanc incidit miseriam e vi proprii corporis foetore non ferret. Pi res qui erant in flumine manui sunt. Apud Ecclesiastem homines piscibus comparantur. Quia inquit, sicut pisces capiuntur homo r sierct, 6 hQmin Q capiu0 tur tempore malo, sicut ergo' pisces sine aqua putrescunt, nec vivere possunt.

Ita nec saluari homines possunt sine baptismate quod partim aqua constat. Mortui ergo sunt illi non solum qui baptismo sunt eluti, sed qui ma- suctudinem Christi quam in baptismo induerunt, crudelitate, & leueritate in sanctos commutarunt, aut castitatem voluptate. Si quidem

vidua vivens in delicus quae interdum sanguit rhi ni nomine censeatur in mortua est. Itaque fieri Τ non potest ut qui carni & sanguini aquiescit, de suscepto baptismate: commodum salutare susciapiat. Et fuit sanguis in tota terra Megipti. AEgiptus certe tenebrae interpretatur. Qui ergo no a illust catur lumine fidei. eteris facili' sanguini .i. voluptati adhqrebit,. Na iuxta natur . i. sauguini

SEARCH

MENU NAVIGATION