Expositio in Exodum a principio ad primogenitorum Aegipti necem vsque, aliquot homilijs partita, ac concionibus tempore Aduentus Saluatoris accommoda. In calce libri, habetur de immaculata Conceptione Sacratissimae Virginis breuis concio, iuxta vicis

발행: 1579년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

dimisit populum. Sanὸ nichil Pharaoni cotulit, quod iniserit ad videndum quid fit ijs Israel con tigisset, quod non pietatis studio sed perfidia aut

curiosa indagine didicerit. Quotidie Iudaei sacras legunt scripturas atque ita vident apud se omnia mortua. Vident Danielis ebdomadas copletas , temp' a Iacobo Patriarcha praedictum .' interim vero detrahunt sacrificio. Haeretici qui maxime Dani S. in sacris litetis gloriantur habent unde videant Gen.4' apud Israelitas. i. fideles sacramenta viuere nec quicqua perire de hi js quae ad veru cultum Dei pertinent. Nam anno Domini, I s a 8. Luterus confessus est omnia bona in papam esse, Praecepta decalogi, Oratione dominicam,Sacrameta, Symbolum fidei, veruntam e sacrificio non subscripsit. Verum, raro aut nunqua expectandum

est ut qui fidei conleptu ad rationes prouocant ad gremium ecclesiae redeant aliquando. Dic oro, cur Pharao plagis Dei toties lascessitus sententiam non mutauit maximὶ hac vice, cum eia

ficaci relatu senserit sibi infensum Deum P Sed

tunc indignior solito fuit: ut sua duricia temperaret. Siquidem quod ad viden gum miserit ex incredulitate manavit, quia credebat communem interitum, quem ob rebellionem dominus particulare fecerat vel ut par est credere. Ideo ingrauatu est cor Pharaonis ut non obediret Deo, existimans Deu summu esse alique Deum ex hiis

quos coeca gentilitas colebat, qui super bestias principaretur. & non super homines. Sicuti Sitho 'bello ab Achab superati, rebantur Deos montium fuisse Israelitis auxilio,& non Deos valitu.

202쪽

Vt igitur sciret Pharao Deum esse Deum hominum & iumentorum percussis morte & pe-n,ia i ste cunctis animantibus .Egipti nunc dominus ' ' Τ' eomminat ut se percussurum non solum iumenta : verum etiam & homines. Dixit ilominus ad Moysimo' Maron. ollite plenas manus cineris de carmina Cr oargat issum Moyses in caelum eorum Pharasne laque puluis Aper omnem terram oopti. Erunt enim in omnibuε, α iumentis ulcera in vesicae turgentes in uniuersa terra Aegisti. Hic sexta

paratur plaga qua Dominus insinuat tyrannos operam ludere, quando fideles persequunturimo seipsos laedere. Et profectb misericordiae est quod plaga quae ultionis gratia inducitur instructione non careat. Nam notum est quod tanquam aurum in fornace probat electos dominus , in fornace inquam. i. tyrannide perfidorum qui adulterantur verbum Dei. Quia secundum Prophetam omnes adulterantes quasi clibanus succensus. Cum adulterantes audis

Ue. 7. nolim semper existimes eos qui voluptati carnis operam dant illicitam, sed qui falsam colunt religionem e & veros persequuntur cultores. N5 enim legitur Iezabel praeter virum proprium alium sibi iunxisse libidinis causa, veruntamen dicebatur fornicatia : quod ob verum cultum Gen Is. Prophetas occiderit. Nomine ergo adulterantium, & clibanorum succensorum,bij depingu-tur: qui fideles vero cultu deturbare nitu tur. Na Abrahae futuram filiorum persecutionem pra dicens dominus, clibanum fumantcm demon

strauit. Quid est ergo quod Moyses & Aaron

203쪽

plenas manus cineris de camino accipere iubetur, & in coetu spargere coram Pharaone : ut sit puluis super omnem terram nisi quod martyres igne furoris & irae tyrannorum in cineres redacti, non sunt in obliuione coram Deos lubentur

ideo plenis manibus colligi,quia tanta Dei prouidentia conservabuntur quod de capitibus eorum: nullus peribit capillus. Cineres igitur de M. ix camino successi colliguntur, quado corporibus martyrum occisis,tunc tyrannoru potestati sub. ducutur, qui postquam corpora occiderint non possunt animas eorsi occidere, nec habent amplius quid faciant. Abraham alloques Deum se cinerem & puluere fatebatur. Quid ergo fuit de Ge 18. Babilonico igne ope Dei ereptus, nisi cinis de clibano succenso collectus' Quapropter, nemo

tormenta metuat, & terrores , quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem l. manus suas. Tunc iusti sparguntur in coelum

cum eorum memoria, quam imp ij de terra tollere nituntur, conseruantur in coelo , quia inmemoria aeterna erit iustus. Sparguntur in coelum cineres praesente Pharaone quando inter tyrannos aut hijs spectantibus & praesentibus riam martyribus pignora gloriae dantur. Nam . b. Stephanus tanquam cinis de clibano furoris Iudaeorum spargebatur in coelum , cum inter I. 7. lapidantes Iudaeos Iesum stantem a dextris vir tutis Dei & gloriam eius videret. bonne martyres tanquam cineres ςstu martyrij adhuc femuentes spargebantur in coelum praesente Pha-

204쪽

raone id est praesentibus inimicis, quando miraculis .choruscabant, & coelestes suscipiebant consolationes 3 Sparguntur cineres id est martyres quando eorum oppressio coelum conscendit. Sic in coelum spargebatur Abel cuius sanguis ad Deum de terra clamabat. Er,ut huic proposito tandem imponam finem, sparguntur in coelum, qui assiictionibus aguntur ne Deo obsequantur. Et tamen afflictionibus, in Dei ob- ς' 4 sequio validiores fiunt, quorum mens ardentius fertur in Deum , & conuersatio in coelis tenacius heret. Sitque puluis super omnem terram. cegipia. Sparsis in coelum cineribus fit puluis super uniuriam terram Egipti, cum ex afflictione martytum, sequitur fidei dilatatio, fidelium multiplicatio, quia martyrum cineres , ecclesiae semina sunt, ut ex martyris nece tanquam ex frumenti grano : abundantiorem fructum suscipiat Ecclesia.. Putabat enim Iudaica impieras i pidum contusione non solum sanctum Stephanum, verum & Christianismum destructum iri. At vide quantus fructus secutus sit eo

lapidato. Nam illa die omnes dispersi sunt per regiones Iudeae & Samariae praeter Apostolos. Et ne videatur illa dispersio fidei damnum peperisse. Audi quid dicatur. Et qui erant dispersi pertransibant euangelizantes verbum Dei, ita ut Philippus sancti Stephani socius Samariam ad fidem conuerteret, & errores Symonis magi eliminaret, Ad haec. Saulus qui &Paulus orationibns sancti Stephani conuersus

ingentem & indicibilem fluctum Ecclesia a

205쪽

tulit. Insuper eiusdem Philippi opera praefectus Regni AEthiopum Christi mysterium ex Esaya intelligens e nomen dedit Christo. Ita ut tempore Apostoli fides Catholica in uniuerso mundo nunciaretur. Sicque ex paucis martyrum cineribus in coelum sparsis , famis est puluis super omnem terram id est illa simplex,& pia fidelitas, non periit quidem vento et toris sed facta est super uniuersam terram AEgipti. Quia ubi maior martyrum persecutio: ibi amplior verbi Dei declaratio . & fidei dilatatio. Quod ergo spargitur in coelum: multiplicatur in terra quia diminui non potest : quod Dei

obsequio exhibetur. Factaque seunt ulcera vesic rum turgentium in hominibi , m in entis. Vesicae rurgentes, supputationes sunt, quae in carne ex- humoribus corruptis nascuntur', quae maximε torquent, donec feces dissiuant patente vulnere quod immaturum absque dolore esse non potest. Quid ergo erant in Pharaone cogitationes. quibus rebatur populum Dei sapienter opprimendum, nisi vesicae turgentes quae ex latente cordis nequitia oriebantur, quae Regi, mentis& animi pacem subducebant, quandiu effectu non potuit adipisci iniquus affectus. Et tune

ulcera patuerunt,quando virus cordis per op

ra effusum est, & aperto vulnere in populum deseuit, necatis aqua masculis: quos infantia roboris impotens reddebat. Tunc virus dissi uitquando in luto, & latere populus praemeb tiir. Et dolor incahduit, vesicarum turgentium quando denegata palea : ad numerum laterum

206쪽

eogebantur consuetum, factaq; sunt ulcera vesicarum turgentium quando excogitata crudelitas executioni fuit demandata in iumentis. i.

in paruulis qui ob rationis carentiam iumenta dici possunt,& in hominibus quado mente prς-diti persecutioni patebant. Luebat ergo Pharao in corpore quod malicia abscondita excogitarat in mente, non est igitur silentio spernendum, quod sparsis in coelum de camino cineribus, &facto puluere super uniuersam terra facta sunt ulcera visi carum turgentium in hominibus de iumentis Egipti. Quoniam ex nece martyrum.& eorum apud Deum claritudine, quid aliud manet tyrannos, quam tormentum & miseria Nam Abele occiso, tremuletus & pauidus Caynquo ad vixit: permansit. Fratrum occisio odium D dic. 9 eivium Abimelech consciuit, qui per mulierem,

mortem talit verecundam, Prophetarum necesiezabeli praecipitium acquisiuit. Herodes Christum in innocetibus de uderio necans,tot morbos quot membra habuit. Anthiocus ad legis Mat. 2. dedecora cogens, corporis decus perdidit,cuius foetore tadem contabuit: & occubuit: Luit Herodes in vermibus poenam quam in nece Iacobi meruerat Nero primus inter imperatores Romanos Ecclesiae persecutor : suimet homicida

factus est. Et ut tandem finiam. Non fuit Ecclesiae aduersarius squi in Pharaone typum habuitὶ--io que vitio diuina non inuaserit. Quia vis inquit' Christus J faciet dominus vindictam electora suorum. Nec poterant malefici Dreo ram Myserra ptre ulcerat e inissis erant. In magos grauita

207쪽

dus magis diuina potestas non erat ignota, Vt pote qui Dei digitum nouerant. Quo docem ut ' grauiorem manere poenam eos qui agnit et veritati repugnant. Reuelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem. & iniusticiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustici a d tinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestauit. Lege cominus hanc Apostoli sententiam, quam & si pro omnibus imp ijs, maximξ tamen pro magis Pharaonis apposite dictam comperies. Quandoquidem . quod Dei notum erat i. digitos Dei manifestum est in illis, qui siue liberE, siue co-acit E veritatem confessi sunt. Ad haec. Veritatem Dei in iniusticia detinent, qui pro virili aduersabantur Moysi. Nec poterant de impio tu numero non esse. qui Deum auersabantur, iniusti. ciam committebant qui satagebant ut Pharao despectis Dei nunciis,populus Dei nequaquam liberaretur . Ideo non temere ira Dei de coelo super eos reuelata est. Audiant igitur qui Regudemulcent aures ut opprimat in iudicio pauperes & vim faciat humilium populi, & sint viduae

praeda eorum,& diripiant pupillos. Vel eos Reges auertant ne populus haeresum incommodis pressus liberetur: Deo seruiendi causa liberius. Esa. Io. Nouerint tandem quod facienti nequissimum Eul. a consilium super ipsum deuoluetur,quod in maleficis completum est. Nec interim poenam ma-IE credentibus deesse putemus sed maiorem p tientur qui caeteros a virtute reuocantes: ad inru

208쪽

qua compellunt, qui semper stare non poteri Quia aliquando stabunt iusti in magna constatia aduersus eos , qui se angustiaverunt. Et illi mendaces & dolosi videntes turbabuntur praea a M.t angustia spiritus gementes, non ob vesicas turgentes sed flammas perhennes ignis dantis vinis dictam quam histinebunt in interitu aeternam, a qua liberet nos dominus. Amen.

mitte populum meum ut sacrificet mi hi

Amri Pia in vice mittam omnes plagas meo super cor tuum, Grsu perperi os tuos, O u

per populum tuum,vistas quad non sit similis mri is, omni terra. Si ringit gelu tortius fui prouerbium Fron. Ia currit in quod diutius perseuerat. Et iniquitas quae quandoque frigori coparatur fortius stringit id est duriciam maiorem contrahit obstin*rionis, quanto peccator in profundum malae consuetudinis descendens , impudentius contemnit cui, ut dissoluatut seu humilietur, maiore animaduersionis incendio opus est & gra- η m uiore damnationis tormento , qui secundum duritiam suam,& impenitens cor thesauria uult

sibi iram. Id sanE Pharaoni quem diutius Deo resistentem plaga grauior oppressit . Culpa

'-I s- enim gradum lia Dei, quae repente summitatem non attingit. Gradum habet & poena, quae ad summum non infligitur donec culpa, mensura integra commitatur. Ob id , tempore Abrahae Amorraeos Deus non deturbauit terra promissionis, quod corum iniquitates nec dum eran

209쪽

completae . Quapropter nemo miretur reprobos aeternis addictos miseriis, quas sine grandi auxiliorum Dei contemptu experitur nemo. Nam nullus pede suspenso, morte praeu nitur sine multimoda vocatione, comminatione seueritatis , seu scelicitatis promissione. Quoties Pharaonem monuit non solum longanimitate ut ad poenitentiam eum patienter expectaret, verum etiam & benignitate , ut Moysem, & Aaron mitteret non solum verbo

doctrinae munitos r sed & fgnorum prodigi-giis claros. Quos cum contempsisset, plagis quidem in principio lacessitus est, sed talibus quibus tedium, horrorem, & ignominiam p

teretur: non tamen morte interiret. Nam priama plaga habuit pro aqua sanguinem. Secunda dedit ranas . Tertia cyniphes habuit. Quarta muscas praebuit. Quinta sola iumenta peste afflixit. Sexta oppressit homines vesicis turgentiabus, ut infirmarentur potitis quam morerentur . & caro quidem daretur in tormentum ut spiritus saluus fieret . Sed culpa maturescente non inflixit dominus grauiorem septima si ultimam excipias nec tanto terrore commina- Loris. tus est, conditione tamen praeueniens, & solita diligentia Moysem dirigens. Manr consurge, ania coram Pharaone. Quasi dicat, non remoretur obedientiam tuam illius insinia sed mane consurge ut illius desidia, tua praeueniatur diligetia. Indignus est quide Pharao ut moneatur, sed noes indignus ut praeconis Dei fungaris officio. Si te audierit lucratus eris animam eius. Si verb

210쪽

te contempseris,no ludes Operam, quia munus quod tibi creditum est explens:animam tua liberabis. Sta itaque coram Pharaone. Sta rectutudine morum & doctrine sinceritate. Et dices

ad eum nomine meo. Haec dicit Iomium Dein Esebraeorum. Non quidem dominus tuus, quem toties dominum negasti. Dimitte populum meum viserescet michi. i. adhuc te manet, si volueris tuae

salutis spes, quod si non dimiseris in hac vice

praeter consuetudinem mittam omnes plagas meas su per cor tuum ut plagas tu ipse sentias. quas maxim E in alijs hactenus sensisti. Sicut enicor radix est omnium motuum ita & sensuum

plus solito illi infligere vel plagas super cor eius

ponere,est illum plagis assicere vltra cogitationem cordis,& existimationem. Sicut Adam existimans sium ligni vetiti.esse dumtaxat venialε noxam,plagas Dei sensit super cor suum, ferens sui criminis sententiam e suo iudicio maiorem, O terribilis comminatio qua docetur flammas ultrices quae finem non habent, omnem humanum captum exuperare. Vincta quodn.nsit itu mei in terra.Tanta erit plagarum acerbitas, ut ipsa experientia fatexi cogeris , me non esse Deum pennatem aut Deum patrium,qui praecisum,& localem dominatum habeat & temporalem sed Deum talem, cui omnis terra quae Deorum falsorum numero inficitur J reipsa nee similem nec maiorem habet, qui virtutem mea ludere possit. Inter Deos quos olim delusa colebat gentilitas, non erat qui tempus,aut locum

non habeter, vel qui licui operi ita praeficeretur,

SEARCH

MENU NAVIGATION