Antonii Mornacii ... Obseruationes, in vigintiquatuor libros Digestorum, et librum primum Codicis, ad vsum fori Gallici

발행: 1616년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

18 Codicis, Lib. I.

flu0 e. stuosubsecuto per ao. dies rem ecclesiia vanalem esse, publice

notum siti, ut plus osserenti detur, prerio modis omnibus pro debito tando, aliter enim res emptori non conceditur: σ hoc inscribatur, nihil esse factum in ea re ad damnum diuina domus.

Ista &nunc seniamus nisi in eo quod de oeconomis, tabellionibus,tudicibusque adiicitur,de quibus tagulis adnotabo quaedam infra. Primum enim subesse debet debi tum quod urgeat. Si secus faxit qui cum ecclesia contrahit,nihil agit, ne quidem si permutet. Ita didicimus in publicis causarum actionibus an . I 6o8.6. Iunii, cum incidisset quaestio ae iugeri triente squartarium terrae dicimus in quem Coenomanus quidam ex permutatione acceperat a Culturae vulgus vocat, tina edeia Couisuret longe plurimis monachis ut horto suo adiungeret. Dederat enim multo amplius, probatumque id quadraginta quinque religiosis ritu antiquo, &solito congregatis suerat, possessione insuper annorum fere quindecim adiecta quae collocasse videbatur in tuto quicquid ambigeretur in posterum. Lis tamen a religioso unico, & solo aduersus poste rem, quindecim fere post annis instituta est, ut quod monasterii erat restitueret, appellauitque tanquam ab ab usu quod praescriptae a iure formulae defuissent, &quo) citra viliti, xtis alieni molestiam alienassent religiosi caeteri vetus illud, tametsi modicum, monasterii patrimonium. Rescissa denique permutatio est, Girardo, Ac Germano perorantibus. Alienationes enim reiecclesiasticae omninti prohibitae sunt nis urgeat necessita;

aestuique accedat creditorum: quo casu conuenire Oportet canonicos, aut religiosos,

in locum solitum,&dispicere quid alienari prius debeat, mobile, vel immobile: deli-

herationem hanc ,tractatum vocat canon ,sine exceptione. I 2. q. 2. Quantum admo-

hilia, si quaedam pretiosa sint, superflua tamen, nec tam comparata ad ossicii quotidiani ministerium suadet lex, sancimus,cum auth. seq ins hoc tit. pontificiaeque nostrorum constitutiones,quae non ita diu Upis excusae sunt,Vt distrahantur ea potius, quam

quippiam aliud immobile. Quod si ad immobilia deueniendum cst, delegari, amandarique debent duo, aut plures de conue tu ecclesiastico, vel monastico in disceptata priuatim loca,& praedia, obseruaturi quid e re ecclesiae sit, vel non, si magis hoc, vel illud,

quam aliud quiduis alienari oporteat. Deinde vero renutiatione eoru facta conuentui, vel capitulo, adeundus cosestim iudex, qui mox ad cognitore, seu procuratore regium postiuationem ei oblatam remittat. Ille vero inquiret iterum quid idoneum magis, minusue damnosum. Imo εἴ iis qui cautiores fuerint, Senatus, in omni eo negotio, auctor

est,qui postquam diuendi quod postulatur concesserit, aut iudex patrius, tunc publicanda est passim futura alienatio a curionibus, inter Missarum solennia, per vicinas par cias, afligenda que proscriptiones,ac libelli, qui complectantur loca, & praedia quae

alienare consentiens canonicorum, monachorumue uniuersitas statuerit. Consequuntur postea auctiones quibus addicatur palam,ac publice pro tribunali vamale preduini. Nec vero ulla episcopi confirmatione seu, ut, loquimur, homologatione opus est, nisi episcopus ipse ut canonicus, de ingrediatur de canica, aut, ut vocant, capitulum. Confirmatio autem procerum ordinis semper necessaria est si de monasterii patrimonio alienare vel particulam velint monachi. Vidimus praescriptas a praelatis formulas in omnibus rerum sacrarum alienationibus quae Carolo IX. ad bellum ciuile, S: sacrum, indultae a Rom. pontifice fuerant: cauebatur vero ipsis praecipue ne addiceretur fundi ecclesiastici ulla pars sine aliquo censu annuo erga beneficiarium de cuius beneficio fieret addictio: quod quia Priori S. Iulliani, in Lugdunens prouincia, seruarii in non fuisset infit. nauit Senatus addictionem, solumque id pretium restituere Prior damnatus est quod in peraequatae, seu, ut loquimur, taxatae pecuniae solutionem versum fuisset, compensatione insuper facta usurarum, ac fructuum. Agebam pro priore appellam

te aduersus I. Caponium, Lugdunensem, cui Fr. Alemanus ad rat an. I 6oo. LI. Ianuar. in maiore auditorio.

His ita discussis ex usu Gallico, cum nec solennitatis huius Authenticae habeatur fere vlla ratio nostris moribus,quod nec praetermisit Pet. Rebutas in prooemio constitutionum,glo. s. num. 26. & iii compenato alienationis ecclesiasticae,notanda primum est glossa c- ni , sine exceptione i 1. q. a. quae vult alienationem rei sacrae esse nul

lam, si

32쪽

Τit. II. De sacrosanctis ecci estis,&C. 29

lam si Arma desit quicquid in caetero coseiulant clerici quorum interest. Scripsit Molinaeus ad eum canonem, iudicari semper ex glossae illius sententia in Senatu, quod denos perpetub vidimus: nec ulla consuetudo qtiae aduersetur canoni, seruanda est, si ex ea damnum capiat ecclesia: verba ipsa sunt Panormitani ad cap. nulli. de reb. eccles. non alien nulloque tempore excusatur eiusmodi solennitatum desectus, ait Chas saneus ad consuetudin. Burgund. rubr. 9. g. s. in consilio Rotini commendatarii S. Martini Augustodun. usque ad finem s. ubi de his plura. Chopinus lib. 3. Ut. 6. T. de sacra polit . abunde explicat ex quibus causis res ecclesiae alienare liceat, vel non. Vidus autem papa q. y92. accuratius quam caeteri enumerat modos quibus tutae cmptiones illae sint: primus est ob necessitatem. 2. ob pietatem. 3. ob redemptiones captiuorum,& alendos pauperes. 4. ob commoditatem, si forte res sit sterilis. ob utilitatem, si meliora prospiciat. In quo tamen, inquit, alienare debet episcopus cum consensu totius capituli,vel partis maioris: quod si sint terrulae, & viticulae, solus episcopus aliena re potest sine fiatrum suorum consensu.dummodo tamen exposcat necessitas, qua censante, ne quidem de ista alienari possunt ab episcopo sine consensu capituli: spectandam autem imprimis consuetudinem, modumque utendi subiicit, atque opus esse probatione clarissinia qua confici de comi et so in utilitatim ecclesiae pretio. In quo SI monet Chopinus lib. 3. tit. 8. de sac. polit . quem citaui supra, iudici inquirendum prius esse de qualitate , 8c aestimatione fundi ecclesiallici vaenalis, quam ad eius publicationem progrediatur. vetitum enim codicillis pontificiis, edictisq; recentioribus, ne insigniora primum ecclesiae latifundia, etiam ob necessitatem, vaeneant, sed viliora, minusque commoda, ut latius eodem titulo persequitur.

Ad eam partem legis quae est de oeconomia ecclesiae.

Vt reeonomi proprie sunt dispensatores facultatum ecclesae, ita se ab nascentit illius ditescentisque initio institutos,praefectosque sui se ex ordine ecclesiastico, cleroque proprio, ne videlicci decoqueretur quicquam, alioue traduceretur, planu fit non modo ex hoc textu sed ex Graecis etiam scriptoribus plurimis. Verba enim Balsamonis

omnia patriaresa, oecclesia. Honoratissimus vero totius illius ecclesiae eum esset, τυ-ω-mδεν enim υἰς cie invocat Malaxus in histor. patriarchar. vendicarunt tandem patriarchae, sanciente ita Isaacio Comneno Imperatore, quicquid potestatis, ὰ ignitatisque illius fuerat, ut discimus ex Zonara in Isaacio Comn. subiectique deinceps fuere episcopis oeconomi,ut constat ex concilio Chalcedonensi, can. g. ita ut nisul agere posset oeconomus in administrandis rebus ecclesiae nisi cum arbitrio episcopi, ut statuitur eod. concilio Chalced. can. 26 quod meminit Gratianus can. quo niam. dist. 8s. At can. quoniam. 16. q. 7. Vetat autem Greg. magn. in registro epist. 66. Iib. 7. ne in posterum secularibus viris committantur bona ecclesiastica, sed bonis clericis : sunt eius.verba. Perpetuaque cum si illa prohibitio ex Graecis, Latinisque conciliis, nempe Calchedonens quod citaui supra, Nicaeno secundo, at synodo s eptima, in can. D. SI I 1. ubi& videndus Balsamor Toletano 4. can. 47. Hispalensi a. can. 9. Coloniensi 4. can. 11. Parisens y lib. I. ean. is. Alia tamen longe hodie est alas, alii*mores, quibus ita cosenlit Tridentinum cocillum,ut can. s. sest. 14. de reditus episcopalis oeconomis statuat, non quidem vivo episcopo, sed si decesserit,& tunc cum sedes vacat, ut nimirum eo solo casu oeconomus unus, vel plures, decernantur a capitulo. At nec in eo etiam seruamus omnino concilium Tridentinum. Tune enim regia illa est administratio iusque plane ac absolute regium in nostra Gallia, ita ut statim atque sedes vacare incipit, conserantur benescia a principe vice episcopi. Intercalares autem patrimonii episcopalis reditus relinquuntur sacelli palatii Parisiensis elericis, donec sacramentum fidelitatis pr stetur a nouo eliseopo, manumq: sustulerint ratiociniorum

regiorum magistri: ita quotidiano ex usu: dicissimumque esset sacelli illius palatini

33쪽

Codicis Lib. I.

eollegium, nisi sucum ei potentiores facerent, ut qui maximos sere semper episcopa

tus. archiepiscopatusque a Principe impetrent,ac ius regium, aut, ut vocant, Regalia donum, donee, accepto diplomate pontificio, dc iureiurando praestito, manuque, quam dixi sublata a regii patrimonii arbitris, Veri sint episcopi. Arcent vero,& amo liuntur interea, quantum in illis est, oeconomos, qui saepe nihilominus dantur vacanti ecclesiae, ac prouentus omnes percipiunt, statuque, qui ante episcopi alterius obitum fuit, sic inuiolabili,ac immoto, ut ne mutare quidem colonos priores liceat. Et quam-ui, nonnulli ausi istud hierint,coercuit tamen eorum auaritiam, seu magis mi 'ε νεξ es, ordo amplissimus an . I 1ό8. prid. Id. Sextiles, Vulcotio, &dom. Brissonio, tune

causarum communium patrono,dicentibus. Notandum autem est, non licere oecono mis Iocare ullos fundorum episcopalium reditus nis in annum: ita Senatus an . iues . . August. Martino,& Monstrosio perorantibus: additumque est ut qui ad episcopa tunsentisiodorensem, de quo disceptabatur, nominatus a Rege fuerat,acciperet,intra sex menses tescriptum pontificium: alias,& nisi pareretur, erogandos esse fructus pati- peribus.Obseruatur praeterea quotidie numquam admitti oeconomos ad causas ageniadas eo nomine, sed vel ecclesiarum, abbatiarumue collegia, aut procuratorem regium: At quoties tentatum hoc in maiore auditorio,toties & reiectum a dom. Hallaeo, hodie que a dom. Virdunio, praes. min. vidimus. Dispensatores enim sunt tantummodd, animaguersumque est plures qui nominati essent ad episcopatus a Principe uti per longos annos ceconomorum ministerio, ac viduatas interea pastoribus ecclesias, neglectota uidiu pontis cis Romani imperio. Ista de oeconomis temporalibus. Oeconomos cnim spirituales quamuis aliquando concesserint Romani pontisces, ut in cap. auaritiae. quod&Gregorii IX. de elect. in s. A in cap. ecclesiae. cie suppl. negi. praelat. eod. sexto, quae etiam est doctrina Innocentii ad cap. examinata. de iudi c. Numquam tamen

admisi Gallia, nisi cum intercesserunt cum pontificibus dissidia publicai quod sub Car. VI. nuperque sub Herr. III. &IV. Tunc enim gesserunt se aded pro episeopis ceconomi, ut, si sacerdotes forent, potestas eis non quidem a Senatu, sed a consilii ma-. gni iudicibus facta si conserendi omnibus, qui a Rege nominarentur, beneficia, oss-eia 3e dignitates vacaturas in vacuis archiepiscopalibus, episcopalibus, monasteriis, prioratibus,& aliis quibuslibet electivis beneficiis quorum regia esset nominatio: ita

Caesaroduni Turonum an . I39o. s. Septembr. vide caetera cie oeconomis apud Cho-pin. lib. 3. tit. 3. de sae. polit . ex vario usu tam Veterum, quam eo qui de apud nos, Mapud exteros hodie obtinet. Differre eos a Vicedominis in eo vult speculator, tit. de oeconomo, qu3d Vice- dominus praesit rebus episcopalibus, citatque in id canonem, volumus, &can. seq.89. dist. atque can. saluator. r. q. 3. circa medium, qui textus sunt expressissimi. Se cunflas enim partes ecclesiasticae administrationis sub episcopo agebat: dignitasque ea in hunc diem apud nos superest, usu desto. Vocant vulgo, Vadame. Vide rursus Speculator. tit. de Vicedomino, Cui acium ad Iib. I. xit. 1 deleud. Steph. Pasquietium in Gallicis originibus Cho p. lib. 1. tit. s. eap. 48. num. s. ad consuet. Andens Per. Pithaeum in glossar. ad capitul. Car. magni, in verb. Vicedominus. atque in tractatu de Comitibus Campanis, & Brigiensibus, lib. I. & Car. Loγseau, tractatu des signeuries, cap. 7. Audiui saepius quatuor tantum Vieedominos superesse in Gallia, Carnutensem, Ambianensem, Coenomanensem, & Gerbroicensem. Alii & fuerunt defensores ecclesiae modo aduersus potentiores, modo etiam aduersus quoscumque litigatores, ita ut in quocumque monasterii sui negotio adessent apud iudices : vocabanturque propterea aguocati, vernaculo nostro, oue -- ῆ,seudaque eiusmodi eccles altica, Advocatiae, quas & hodie dicimus Mimissi&, mularis Singulatis de his est canoni o. synodi Carthan latεque Chop. lib. I. tit. 7. num. s. de sic. polit . ac Pet. Pithaeus libello quem citaui supra,de Comitibus Campan.& Bris. De prisco autem profano rum abbatum in monasteriis dominatu ex concessione ipsa principum, praeclare Cula, eius, ad Ilib. I. est. I. de sevd. ex Aymoino,aliisque chronographis Gallicis.

34쪽

Τit. II. De sacrosanctis ecclesiis, &c.' 3t

Sunt proprie reditus quos dicimus, rentes en bled, licet generaliter pro reditu omni annuo accipi soleant. Vide, pro iusto commentario, Molinarum ad consuet. Paris. g. 1 .&18. Ibi enim latissime de omni genere redituum quos vulgo appellamus, rentes, onstitores, o vi/Iantes, rentes sentiens, rentes en asscire, o ansi reses. Longus sati, titulus est in Cod. Theod de annonis ciuicis, A pane gradidi. De quo Turnebus lib. 16. eap. 3 . aduersarior. in haec verba: Panem eam graditim fit se interpretor qai in gradui remptis mi publiti viritim diuidebaran VI enim voverunt forum esse altiquem flabiscum,se no Iaιum calia θυε prisasim seam atιriἷutum parauerunt gensum: verum eriam populo, quem genium publicam moraueram: citatque in id duo loca singularia Ammiani, alterum ex lib. ro. alterum ex lib. 13. sed reuera depressit longe altius aratrum Culacius quem vide ad i. t. de conditis in publicis horreis lib. io. Cod. dixerimus hodie panes eiuscemodi gradites, auλο-

Ita eius patrimonium semesur istaesum.

Fenset Io. Faber ad auth. hoc ius porrectum. episcopum, vel abbatem qui si1os diutat vel bona ecclesiae ad usus profanos applicat, similem esse Iudae qui loculos de bonis domini suos faciebat Mera illius verba refero Glossa pragmaticae sanctionis, tit. de annatis. g. item quod si in ecclesia. in verbo, acquisitos. lcribit, lic Et generalis sit consuetudo in hoc regno, ut fructus ecclesiastici acquisiti transmittantur adhaeredes, i men Hosticiis em non credere seneralem consuetudinem tutari clericos,quin,animaduersionis diuinae Rei sint, si, cum moriuntur, prouentus omnes quos habuerunt ab eoclesia donauerint,vel reliquerint consanguineis diuitibus. Minatur enim dominus cum ait Osee, . peccata populi mei comedunt Plura in hoc Prosper Aquitanicus lib. i. de contemplatione vitae. D. Ambros lib. I. Ossic. cap. 3o. Saluian. lib. I. ad eccles cathol. apud eanones Apostol. can. 76. & in capitular. Car. mag. lib. r. cap. II 6. Conuenientissimum autem est euerso huic nostro seculo quod D. Hieronymus in Sopho. niam prophetam, cap. 3. Comparat enim istiusmodi dispensatores lupis Arabiae. Vet. tunt inquit, in luctu suum quae in donari aDei conseruntur,nec habent pauperes quod mane comedant. Indulgetur deniq; hoc unum ex concilio Toletano a. & ab Alexania dro I II. in cap. relatum. 2. detestament. vi remunerentur seruos non emue, sed habita ratione ministerii, meriti. Persequor e aetera ad auth. quibuscumque. ius hoc tit.

Emptor pretium amistat, σ munera quae, eius rei gratia, data su

rint oeconomo. Molimrus ad Alexandrum lib. 3. consit. 4. Seruamus, ait, omnino pretium res i- tuenduinii contractum suerit cum habente legitimam administrationem. Tamen viis de quae adieci ad i. si quis domum. loc. & ad i. s. g. si ei quem. de institor. E ad quem g. applicui paulo susius quaestionem de arrhis,& muneribus quae dantur, emptionum, locationumve rei ecclesiasticae nomine. Vulgo dicunt nostri, denun a Dies, or poti de vis.

Ad eam partem eiusdem legis, quae est de bellionibus, oe Judicibus.

Nihil hodie in eaput Tabellionum, nisi ubi de falso agitur. Nihil & sere in iudices,

nisi arguatur sordium frequentillima in iudiciis vilitas. Tamen ut in obtinendis beneficiis ecclesiastieis,eatur At salso, di fraudibus, qua fieri possit, obuiam, notandum hieobiter,atque in transcursu vetitum esse senatoriis, magnique consilii pluribus decretis ne quis deinceps fungatur una, ae simul trapetitae, tabellioni Ri, seu notarii Apostolici sociato munere. Eoq; nune iure utimur ad religionem maiorem constitutionis anni Isso. latae aduersus fraudes in resgnationibus beneficiorum per breuissimam dierum mutationem seri solitas: parari datas dicimus.

Dissili do by Coos le

35쪽

Codicis, Lib. I.

Multo magis prohiberar ipsius monasterii alienatio qua redeat in antiquum statum,insecularem usu D.

Recte Paul. Castr. cum ait eo pertinere hanc Auth. ut dicamus: si priuilegia quae bonis ecclesiasticis ne alienentur,dari intestigenda sitnt propter ecclesiam, multo ergo magis prohibetur alienari ipsamet ecclesia. Quod autem vult Faber episcopum cum capitulo posse mutare locum religiosum in saecularem, si non reperiantur religiosi, dc econtra: hoc hodie solus Romanus pontifex, cui tamen & in hoc obrepitur saepissine per trapezitarum cuiusque prouinciae redemptam oecram: perque fraudes varias de quibus sicas incassiim querelas plurimas vidimus.Obieruandus vero & hie titulus libri tertii decretal. de sta. monachorum, Zc canonicorum regularium. Canonicus enim,dcregularis cum sint usu tamen ita differunt, ut canonicus simplex ille sit, qui numquam fuit obnoxius regulae monasticae: sed canonicus regularis est qui a re ita monastica transiit adsecularem: elusimodi sunt canonicis. Martini Turonensis, Canonici Lucionenses & Maleacenses in Pictavia, Canonici S. Mauri, prope Lutetiam, & alii plurimi. De udo etiam ecclesiastico, quod, cum alienatum fuerit, redit postea ad ecclesiam, quatenus videlicet seu ales omnes notas, naturamque seu datis secularis exuerit, nec ne , dixi ad i. si unus. g. quod & in specie. dc pach. ff. vide etiam

guibuscumquci . JnterdiciIur oeconomo, ei que cognatis

res eccles M accipere .

Glossa celebrat hunc textum in praelatos, qui praeuarieantur aduersus ecclesam ut ex eius bonis consanguineos ditent, opibusque non suis augeant. Frustra ad eiusmodi alienationes conuestitus inuolueris publicis dolus est: affluunt enim artes plus fatis, ut eadem glossa persequituri lateque hoc Rebusiis in compendio alienationis rerum ecclesasticarum ad can. sne exceptione. Q. q. 1. Instar vero omnium Th. Balsamo ad synodum p. al. secundam Nicaenam,can. tr. ubi multa in id notatu dignissima. Vide de ad i. iubemus. in verbis. ita eius patrimonium. sup hoc tit. Bariolus edicipit, nisi cognati illi sint pauperes, quibus tamen nihil aliud concedendum putat praeter emphyleusim, seudumque perpetuum. Patrimonia enim pauperum facultates sunt ecclesarum:& sacrilega eis cupiditate surripitur quicquid sibi ministri,& dis satores,non utique domini vel pollessores vltra victum accipiunt-vestitum, ait D. Bernard. de contemptu mundi ad clericos. Praeclare hoc ipsum Ambros lib. i. ossic. cap. 3o. Excipit etiam Baldus,nis agatur de collato,vel eiurato, aut resignato, ut loquimur, beneficio ecclesiastico. In quo singularem reperies epistolam 11. D.Hieronymi ad Heliodorum, lib. 1. ubi & hoc probat, dummodo consanguineus mereatur, ut Nepotianus ille H liodori episcopi nepos ex sorore, de quo scribit epitaphium.

Si quas ruinas habeant diuina domus, quas reaedificare non valeant, hae in emphteusim dentur perpetuam: emphteuta usura materia d posita domus, vel habitationis: vi pensio diminuaIur in tertiam parrem ab ea quae, stantibus adhuc adficiis, colligebatur: autpriuatus aedificante eo, ex a ectis isti per astimationem pensionibus, medietas detur rei,

36쪽

Τit. II. De sacrosanctis ecclesiis, &α 33

Pro commentario vide Chopin. lib.3. tit. . de sac. polit. docet quidem Vidus Pap.

q. rq 9. O res Ecclesiae posse alienari a priuato, nec seruatis ad plenum formu lis, sit sint minus utiles, dc incultae, plusque incommodi afferant quam commodi, aut si sint maioris sumptus quam reditus, dummodo tamen tractatus habeatur cum c Osensu capituli iuxta canonem, sine exceptione. IL. q. 2. seruanda sunt tamen ex usu Gallico quae adieci fuse satis ad I. iubemus. ip. hoc tit. disceptatum est in maiore auditorio utrum capitulum Ecclesiae Tullensis in Lotharingia, cogi possit conferre, pro modo emolumenti, ad instaurationem tectorum,concamerationum,seu fornicum fani illiuscuius causa percipiebat decimas: cogi autem posse censuit Senatus, an . Ico4. I 8. Mah, Dagueso, & Marchesio patrocinantibus. Perstringo haec quia longe plurima reperies in Loetianis postumis, ad lit. O. num. 6. & Iit. R. nam. so. ubi Ac multa Brodaeus. vide dc ach. I. dom. Breth, cum fisci causas ageret in subsidiorum curia.

Sed σ permutare principi licet pro re maiori, vel aquali, si ressu blica, id est, Caesar) hoc exposcit, pragmaticaformajuper hoc pro

cedent G. Hanc Auth. citat Hacquetius cap. 3. de iust. 8e iv. in hoc, que Ialienatim Adamai-m δε ειν ne sepeu airesam lettres patium ver res en Pariem ent. Seruauit vero hoc ipsum Catharina Medicea, Regum Francisci I I. Caroli IX. de Herrici III. Mater, cum regnante Carolo filio, ingens illud palatium, quod hodie est Illustrissi Suessionii

Comitis, in puellarum Poenitentium monasterio, condidit, transsatis illis in Maglorianum aliud in quo dc hodie circumclusae sunt. Α v T H.

Lui rem conductam, mel in emphyleusim acceptam fecerit deteriorem, aut embleuticum canonem per biennium non Ioluerit, repelli potest, Grsoluere tenetur totius temporis pensionem, atque id resarcire

in quo Ecclessam usit: nec repetere potest si quid impendit nomine me

liorationis.

Obseruabitnr primum amitti non posse emphyleusim ex decreto honorum emia

phyleutae. Ita placuit an . si1. 14. Mart. pro Eccletia S.Aniani ,Aurelianens Feronius agebat. Tiraquellus deinde g. I. glo. I 4. num.84. de retractu, docet retractui locum

non esse in emphyleus, seu locatione perpetua. Neque enim ad eum qui possidet, neque ad gentem res unquam pertinuit. Tertio, quod adiicitur in textu, expelli posse emphγteutam qui male versatur, hoc intellige si modo admonitus no destiterit. Tune

enim sententia declaratoria tantummodo opus est: eoque temperamento admittimuς

legem 1. in . de tu. emphyleui. Notandum etiam ex Loetianis posthumis ad lit. E. num.II. emphyleutam finita emphyleus, non teneri sarta tecta praestare aedificia quae, gratuita impensa, citraq; obligationem, extruxerit. Repetere autem non potest quod in extructionem impensum est, si scicns, priadensque, & contra leges dictas instrumeto emphyleutico, in re aliena aedificauerit,maxime ut ex ampliatis aedibus praeclusus pet-petuo esset reditus dominis ob restituendae pecuniae inopiam. Imo nec deponere tune licet aedificia, materiamque tigna, lapides,& caetera quibus constent, exportare, prinsertim in oppidis. Hoc enim ita obtinuerunt Passant Ecclesae Geruasianae presbyterian. Is97. 2. Mart. contra Fraguerh cuiusdam Pharmacopolae Paris haeredes qui, annis plus minus sexaginta ante finitam emphγteusim, pretiosum invia mortelleria aedificium a sundamentis ipsis excitauerat. his in ambientes lapides fere passim incisis, e est man ptirin. Causae intersui, peristasesque praecipuas recenseo, quas dom. Loetius, qu' , nondum deauratae decutiae auditorium maius e quinta conscenderat, praeternust

37쪽

34 Codicis, Lib. I.

sit. E. num. Io. perorabant dom. Isac. Arnaldus, hodie cons storianus Come Egid. Molinaeus,&Cl. Duretus. Alia quaedam in hoc ipsiun recenseo ad i. Senatus.1 . de

Decernimus. gue innovata seunt tempore tyrannidis contra venerabiles Ecclesias, quarum sacerdotium gerit Epscopus patriarcha nostra pietatis, sid est, Constantinopolitanus) pater catius contra reliquas, necnon earum antistites, debent rescindi.

Referri liue possit quod de aduocatis, seu de senseribus monasteriorum, caetera rumque Ecclesia tu dixi sit pra ad i. iubemus. Vbi ago de oeconomis. Cum cnim Ecele siae, maxime viro monastcria opprimerentur a tyrannis plurimis. aduocabant in suam opem, de auxilium potetiorem aliquem, sub cuius tutela dc manu quiescebant, praestitis quibusdam iuribiis, ac prerogatiuis in recogntrionem protesitionis. atque adeo in modum seudi. Sic dicebatur tosue de Iber Me, de Garus, de Ptibuare, &c. selidaque ipsa dicebantur, auellenes. Multa fit de his mentio in capitularibus Caroli Magni. vide de lib. 2. cap. 18. Agrund Cousum ter de France', dc ibi scholiasten. Eo spectat quod de Husone Capetio legitur. Abbatem enim S. Martini Turonensis, id eli protectorem futile eum constat, cum regni Francici diadema, sivi agio,&ope nobilium, apud Nouiomum sortitus est. Citaui locum Culaci; supra in fine tractatus de oecononias. Singularis ergo hic textus, ut nulla admittatur praesicriptio quamdiu, per dominatis alicuius imperium, ac tyrannidem, agi non potest, ut in tit. de infirmandis his quae sub tyrannis gesta sunt. Cod. Th. Sc in glo. pragiri. sanctionis, in vcrb. hostilitatis tempore. de paci fi c. poli. sic de eximendum esse tempus praelati, qui bona Ecclesiae suae diripit, docent Alexander lib. 3. contil. 9. ac Molinaeus in notis ad illud consilium. Atque ut agamus praeiudiciis. Via. Papa q. rso. tradit conclusiim fuisse in Curia Dclphin. ut praescriptio contra Ecclesiam non incipiat a tenuiore Praelati male alienantis: sed tantum a tempore successoris, subducendumq: este totum illud tempus quo decoctor Praelatus be-nc ficio incubuit. Hoc ipsiuit Matth. AH. decis. 77. in Neapolitano consilio. Hoc vero etiam ni dicavit Senatus Paris. ati. 1194. 17. Sept. secundum religiosos de Lesipati, Φn quinta classe inquisitionum, tam ex hac l. quam excan. si sacerdotes, Io. qi . dom. Loc ius resert iudicium ad lit. p. num. i. eoque perpetuo iuru Vtimur. LEX I9.

J ud. Donationesse restiis causi facta usque ad 3oo. sidos, etiamsi intimata, seu in uara non fuerint, conualescunc .

Aliud seruamu, ex constitutione Molinensi, cap. 8. Vbi dicitur irritas esse donatio Ποῦ , quaecuinque illae sint, Ad cuiuscumque rci sectae sint, nisi intra . menses subsequatur insinuatio Dubitabatur de Ecclesia, Ut cuius m ntionem non faciat contii tutio: pronuntiatum vero est in purpuris an . IS98. 23. Dccemb. ad teriaS natalitias, comptae-laendi & Eeelesiani. Astebatur de donarione facta inter vivos E lesiae Andens, cita tusque est Decius consil.3 s. ubi decidit,etiam in Causa Ecclesiae, adeo necessariam emeacceptionem,ut sine ea conualesccre non possit donatio, quicquid dicat Paulus Castr. ad i. decernimus, num .y sup . hoc cit. relicta nimirum, seu donata Ecclesiae, vel pauperibus iecirco non egere acceptatione, quia cum Deo donata intelligantur, Deus ubique est, debetque eius praesen ta replere acceptantis praelati, vel administratoris absentiam ut in simili de crem dicio ait leX, properandum. g. cum autem, de iudi c. in L Baequetius rit. de luit. & m. cap. 2ι. num. 37s. tradit aliud iudicatum fuisse an. Is 91. pen. Ianuar9, m eadem prorsus specie donationis inter vitios factae Turnonenti enodochio, nec ultima at x, citatque banc ipsam legem, illud. Scavide apud dom.

38쪽

Tit. II. De sacrosanctis Ecclesiis, &C. 3s

Loetium in lit. D. num. 3. quibus rationibus, quibusque regulis, ratis & certis suleiat illud ipsum Senatusconsultum purpureum quod recenseo. Ostendit enim primum ex facto donationem illam caruisse decreto,& hoiuologatione: verbum Bint νς retineo, Homologationem autem quae, in profanis, insnuatio est, adeo esse necessariani. ut ea sola sormam induat donationi, seu dotationi, vel, ut loquimur, fundationi. Reuocata igitur fuerat illa donatio antequam homologata, seu insinuata sitisset, At tamen exactis a reuocatione facta annis 24. impetrauerat clericus in curia Romana beneficium. Dime illima autem suit quastio ob Imperatoriam hanc constitutionem, atque, ut verisimile est, ob arestum illud anni 1191. itavi duplicem Senatum habuerit, quod testatur idem Loctius.

Sancimus. Exeepta causi captiuitatis, m famis, alienare non licet, nec pignori obligare sacratisima, atque arcana vasa, caetera donaria qua ad diuinam religionem necessariasunt. Iunge Auth. seq.

Frater ea si habeat Ecclesiasuperflua vas, cum debitriasit, nee aliunde potuerepogit.

Fusissime dixi ad i. iubemus. sup. hoc tit. ubi ago de causis alienationis bonorum Ecclesiae. Locus vero celebris in hoc ipsium, M quem omitti nefas, ut loco idoneo, est apud D. Ambrosium, lib. 2. ossic. cap. 28. ornatus, inquit, sacramentorum, redemptio captiuorum est. Et vere illa sunt pretiosa vasa quae redimunt animas a morte. Ille verus est thesaurus domini qui operatur quod sanguis eius operatus est. Tunc vas dominici tanguinis agnosco cu in utroq; videro redemptione,ut calix ab hoste redimat quos sanguis a peccato redemit. Sic Ambros Vide etiam Chopi. li. 2. tit. I . nu. Σ.& pallina, de domanio. Habeo penes me typis excusas leges prςfinitae alienationis rerum Ecclesiae quae Hetrico III. a summo Pontifice concessa est an. Is87. exscribo partem ex illis necessariam ad i. si quis sepulchrum. s.vit. E. de relig. & sumpl. R. quam vide.

Sancimus, Si quis decurio, vel curialis doner aliquid vel δε-

natione inter vivos, etes testamento Ecclesia, vel xenoni, vel monasterio, a lucrativorum iscriptionιbus liberum est, . immune, neque curia quartam detrahit.

Baldus uno verbo, Ecclesar lucrativam descriptionem non soluunt. Ratio est intextu: Gν enim, ait, non secramis discrimin infra res Laisas is stimanas o P.νe non comptiem prino riua calesssivori cansraetur Hactenus verba huius legis penuit ex qua magnum argumentum est ad ius manus mortuae, seu admortis mentum, ut loquimur, id est ius concessum a principe clericis, ut possidere possint in hoc regno praedia. Alias enim possidere illis non licet,quicquid statuatur in cap. t. de immunit. Eccles. latidshaec in libello Egid. magistri, maximi quondam euriae nostrae Praesdis. cui titulum fecit, des amarsissemens, 5: apud Chopinum lib. I. tit. r. cap.37. ad consuet. Αndensem. Docet praetcrea ipseniet Chopin. lib. .lit. 3. num.io. ad consuet. Paris collegia Ecclesiastica ideo vocari manus mortuas s dicimus, gens de main. morte) potine qae ειν maineomme morIe, nepeώι prandre, ny renise fons I'au δειν ite da Rodi qui amanti: nu partissimus Nodra. svi qai Ire sans Ibactoriιέ da siverieών Eecisastique. Ita Chopin. vel ut loquitur idem Magister, cap. I. libelli quem citaui supra, appellantur eo nomine apud nos

39쪽

36 Codicis, Lib. I.

eitiseemodi uniuerstates, & collegia, poarceque tamasestes ne metiror. estis seritim nacta μι tu mais de main. Itaque cum maioribus nostris placuisset Ecclesas esse oporte te fundorum incapaces in Gallia, fuissentque aliquamdiu, praerogatiua ista coelesti si

uoti conseruata est ut possederint tandem omni aure, ac libero, impetrata tamen scin-

per possidendi a principe venia, atque persoluto indemnitatis iure patronis seu talibus quod ut vatium hinc illine reperio ex legibus prouincialibus, seu quoad seu desia, militariaque praedia, seu quoad paganica, &plebeia, rotaria, ut loquimur, vide omnino Raguellum in indice, & Bacq. tractatu, da droia de noaueaax atqaess. Quin imb utiti ea nudalia in tuto snt Principi, patronisque, seu dominis nudalibus, cautum est variis prouinciarum consuetudinibus de homine exhibendo a clericis cuius morte praestari debeat hominium. vocatur vulgo, homme vivunt o moarant: placuit in eo vicari)voeabulum Aurelianensbus, ac Blaesensibus, ut videre est art. 44. Bles consuet. & 99. consuet. veter. Aurel. excipit Bacquetius, funI a amonissemenι sis en parriciatier, sa eugorear: vide apud eum plura tractatu, de iure manus mortuae, cap. so. digitum enim intendo duntaxat ad fontes. Prohibitoria autem iccirco fuerunt aduersus sacras possessiones edicta. ne processu temporum omnia sua facerent Ecclesiastici, atque ita caeteri Francicae ditionis incolae sensim, AI sine sensu, quas extorres, nullarumque posse sisionum domini serent. Pauca haec e multis quae apud Chopin lib. i. tit. 3. de doman. apud Molin adeo suet. Paris. s. 4 I. anum. 9 o. ad finem usque g. apud auctorem magni consuetudinarii Franciae, lib. a. cap. 23. Io. Paponem ad consuet. Borbo n. art. 479. ad quem longiusculus in hoc, utilis iue commentarius, Bened. ad cap. Raynutius in verb. de uxorem nomine Adelasam, Conchylium ad consuet. Ni uern. tit. de censib. f. s. Magist.&Bacquetium, tractatibus expressis. Omnes hi fuse ostendunt quanta cura,&studio prospectum, laboratumque semper fuerit, ne quid decedat patronis nudalibus quominus habeant quod sua interest ex causa iurium utilium, & quicquid perexpissent verisimiliter si res penes priuatos posse res mansisset: hoc nuncupamu . indemnitatem, ut dixi supra. 5 cum circa annum r3O3. intercessisset plurimi ne clerici, uniuerstatesqι Ecclesiasticae acquirere possent redimere, aut retrahere,ut loquimur,

in suorum seudotu, censuumqt finibus dicimus, retiuνpar puissente i si ) tandem nihilominus concessum illud est a Philippo IIII. seu Bello, ut vocamus: habentque in

hunc diem, nisi vetet consuetudo,ut apud Borbon. art. 379. sque per annos 4o. Ecclesia possederit, aut si, ut attigi, Princeps utrumque expresse remiserit, conticendum esse deinceps iubent Senatusconsulta varia obseruata studiosissime ab eodem Bacquetio, cap. 6 o. tractatu de iure manus mortuae, seu admortissamenti, ut Gallica inscriptio est. Et ut ne quis forsan existimet actum in eo grauius acerbiusque olim cum clericis, quod

scilicet possidere nihil possent nis permissu principis: de mero iure Romano petitum& istud docebit singularis textus, quem & citant nostri, in l. vlt. ff. ut in possessi legat. vel fideicommis. seruand. caus esse liceat ubi dicitur, bona nulla, presertim immobilia, consecrari posse publice nis permittente principe, quem propterea unum, ac solum posse libera, solutaque omni manus mortuae iure praedia emcere quae Ecclesiae donauerit, itavi nihil debeatur praeter ius clientelare, seu nudate in quibusdam, affatim, longiorique sermone reperies apud eund. Chop. lib. 3. tit . . de sic polit. Quod si pri- hiatus donauerit, onus illud ab haerede seu Principi, seu patrono nudati praestandum arguit perspicue lex pen. g. alumno. de legat. 3. qua nihil in foro, ad eiusmodi disceptationes, vulgatius. Quaestum verbest, s Ecclesia immune, nullisque sacris obnoxium legatum acceperit, quale illud est quod Io. Vocius, Paris. Senator, Carthusanis reliquit an .i , tr. virum seu ius manus mortuae, seu indemnitatis luere ipsa debeat, an haetes. Divisas in eo consultiorum patronorum sententias vidimus. Alu enim ab haeredibus praestandum dicebat ex verisimili mente testatoris, seu cum onere, seu sine onerelegauerit, quam conterutram sequendam esse censet Io. Galli q. 9 I. profert vero Praeses Mag. singulare in id curiae placitum,cap. 7. de iure manus mortuae: alij ab Ecclesa, vel eo maxime quod Molinaeus ad illam Galli quaest si . ad diiciat, haeredes non tenerinis conceptis verbis testator iusserit, seque ita consuluisse cum soli peritioribus. imo A Bacquetius cap. 63. de iure manus mortuae, refert longissimo sermone, ita iudicatum contra Eustach tios aedituos, i 3 Ianuar. t 193. haeserunt igitur Carthusiani,& haeredes aliquamdiu anxij, ceuque in triuio, num progredi, an regredi foret melius. Ro- garunt

40쪽

Τit. II. De sacro anctis ecclesiis,&c. 37

pariint enim utrimque consultos : tandem vero diuisum inter eos praestationis onus est conuentione amica , ne fortunae iudiciorum committe-retur anceps

controuersia. Atque ut ne quis eos male sertan insimulet quali tanti legati immemores quod supra zo. aureorum millia: praefixo id marmore epitaphio, ab ipso Ecclesiae limine, testantur. Quaesitum etiam an reljgiosis, aliisve EccleGasticis liceat sibi recipere vel censum, Vel fidem,aut hominium, iuraque πιακώμυεως, seu reicuis, vi loquimur, in re quam cis alienare ius est vel edicto pontificio, de regio, vel ex causa quavis alia quae improbari non possit: licere autem istud costat plus satis ex praescriptis alienationum Ecclesiasticarum legibus arti c. T. quae ut evulgatae sunt typis publicis, ita de eas numquam non probat Senatus ubicumque de his quaestio incida.

Ut inter diuinum,publici que ius, priuata commoda competens discretio sit,saucimus si quis aliquam reliquerit bare luatem, etes aliud quid donauerit, aut vendiderit Ecclesia, xenoni, monasterio,&c. necnon iura ciuitatum: nulla temporum solita sit prascriptio, nisi

Gulum annorum curricula excesserint. Nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actiones concludi. Sed ne videamur in infinitum hanc extendere, longissimum visa hominum tempus eligimus.

Duas actiones. Actiones quae loco religioso competunt, quadraginta annis excluduntur e sola Romana Ecclesia gaudente centum

annorum blatio, vel priuilegio.

Condita est haec lex vltima, quas legibus stei p. obligati non aebeant Ecclesastici, maxime vero iis quae praescriptiones induxerunt ne dominia snt in incerto, cum tamen respublica non sit in Ecclesa, sed Ecclesia in republica, id est in Imperio Romano, dixit Optatus lib.3. Proinde mirum non est si querelae confestina ortae sunt apud

Imperatorem, sique mox noua lege emendatum tuerit quod Suidas, atque Harmenopulus notant emisisse Trobonianum. Suidas enim in vetb. αρι-οι ' σηνος, scribit sactum id fuisse in gratiam clericorum Eme senae Ecclesiae, ut eo modo, citraque ullum praescriptionasobicem, uti possent Mamaeani cuiusdam testameto quod priscus, egregius salsarius, exarauerat: Harmenopulus etiam in prochiro, seu promptuario, lib. I. tit. I. num. Io. liberius paulo agit aduersus Tribonianum, nec tamen ex auctore aliquo qui ante eum scripserit, sed ex fama. Ait enim concidisse illum leges accepta pecunia, contortae,mutaue,miraque ingeni, solertia statuisse quaedam minus aperta, obscura, εe vergentia adsensum duplicem, idq; ut lectores in controuersia adduceret,vel ut loquitur sgnificantius, in eis 4I ia inris Gransiiωαν εἰς δ ore M. Doleo autem tati viri vexatam a duobus illis famae scriptoribus memoriam cum aliud mereatur de publico. Fete idem de quodam Gallo adiectum est ad consuet. Niverti. cap. 24. artic. l. indicatum tamen a Conchylio eodem loco. Nee vero ab Emesenis illis tam absimile est quod magnus quidam interpres perstringit ad leges pontificias. an vere, alii viderint. Vt enim querebatur non ita diu Comes Italus de prolatis in lite a potente religiosorum conuentu instrumentis, quippe infuscatis,& numquam antea visis,deque atramento vetustates ementito plurimas, habere eos scilicet aetatum omnium atra menta, & membranas ita Λ accuratus ille interpres notauit, vis O , ad tit. desd. instr. ideo fere numquam desiderari in monasteriis titulos ad sua dominia idoneos, ac veteres,quia contingatur mira arte s quid necessarium, quod detexisse se frequenter ex fide historiae subiicit

SEARCH

MENU NAVIGATION