Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

in cerebro & nervorum principio a poplexia aliquando sequitur, in corde syncope & virium miserabilis lapsus. Materia quoque jam collecta in loco periculoso, ut in faucium inflammatione , quae anginam efficit; impedita enim spiratione periculum mortis incumbit. Materiae item vel causae violentia aut malignitas, quae consensu loci, aeris & victus mali vehementer exasperari solet, ut in peste ex aeris putredine accidit, praesertim attracta in corpus dispositum & praeparatum. Est: creberrima causa magnitudinis morbi etiam error in curatione commissus insignis, sive is aegri, sive adstantium sive medici culpa evenerit: ut si intempestive materia commoveatur, vel cum summo detrimento virium educatur, aut non talis, qualis purganda erat, purgetur , aut ad viscus nobile pertrahatur, & id genus alia si committantur. Temporis praeterea mora atque diuturnitas, quae fit ut morbi nonnulli inveterati penitus insideant & quasi ad habitum perducantur, idque itidem ob negligentiam aegrorum vel inscitiam medicorum. Tum igitur juxta Poetam: Helleborum frustra, cum jam cutis aegra tumescit

Poscentes videas : renienti occurrite morbo.

Ex hoc fonte derivata sunt praecepta venustissi ma illa: f

prim I

102쪽

DE MORgis IscvRABILIBUS. 83 opprime dum nova sunt subiti mala semina morbi. Principiis obsta, sero medicina paratur eum mala per longas invaluere moras. Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnia Dilatum longa damna tulisie mora.

Exiguos enim morbos adhuc natura vincere

potest vel sola , vel parum adjuta ope medica ,

magnos Vero non item, nam mora dat vires.

Itaque nec medicus, si, morbo jam superante &

natura succumbente, demum advocetur, se per ac certa spe malum factum insectum ' reddere

poterit. Unde a Celso recte hoc est dictum: Longud morbus, cum penitus insedit, quo ad difficultatem pertinet, acuto par est, ct acutus quidem, quo vetustior est, longus autem, quo recentior eo faciliud

curatur.

Intelligi haec poterunt exemplo podagraesquod malum in omnium est ore tanquam insanabile. Tollere nodosum nescit medicina podagram. Non dicit Ovidius simpliciter po tragam ; nam& natura, essentiaque ejus & methodus curandi nota est, neque desunt pharmaca idonea, essicacia, salutaria, si rite administrentur , & accipiantur tempore modoque debito, & virius ratione, qualis requiritur, adhibita. Tum enim potest podagra & arthritis non mitigari solum, sed proisus etiam tolli, & non minus cerari, quam aut febris tertiana, aut alius morbus salubris, quod exempla testantur. Non ergo poda

103쪽

ου BRVNON ISSEIDELII LIBERgra est morbus insanabilis. At si principia negligantur , fluxiones diuturnae articulorum robur fregerint , ita ut jam sibi ipsis morbiim pariant , materiaque per pravam diaetam homines enim diaetae carceres oderunt aucta & exasperata fuerit, & nodi tophique generati jam praesto sint, ut sit facta jam nodosa & lapidosa podagra: tum certe medicina, tametsi semel aut iterum tophos & nodos terrestres ferro exectos eximat, morbu tamen penitus tollere nesciet amplius ; &impudentis stultique hominis est, flagitare tum opem subitam & persectam medelam, quasi vero nihil aut nullius momenti fuerint antegressa errata plurima, quae habilitatem partium ad sanitatis formam integram pene extinxerunt, & ex pruvatione negationem effecerunt, ut corpus aegri scilicet in iis partibus non amplius sitύγεινὸν, hoc est capax sanitatis. Hoc igitur est accidens illud, quod podagram, alioqui sua natura non in curabilem, talem tamen efficit, ut curari in extremo & persecto gradu amplius nequeat. Est enim in malis quaedam etiam perfectio, cui scilicet nihil desit, neque excedendi meta aliqua relicta fuerit. Audiamus hic etiam Hippoc. ex lib. a. praedict. De podagricis hac dico; quicunque

aut senes sunt, aut circa articulos callos tophaceos co cretos habent, aut aerumnose rivum, aut=ccam alvum

habeter, hi omnes sam fieri non possunt humana arris quantum ego cognovi. Addit deinde Ovidius: Nec sormidatis auxiliatur aquis.

104쪽

Ars nimirum medica, quem versum multi per peram de hydrope dictum intelligunt. Qui a cane rabido mors seere, nisi mature illis succurratur, tandem in υδροφος ου incidunt, hoc est, ad

omnes aquas conspectas exhorrescunt & animo concidunt. Hoc signo ultima veneni servities indicatur, eamque Poeta formidatas aquas nominavit. Et si igitur morsus canis rabiosi curationcm in principio recipit, alia tamen ejus est in

aucta vehementia mali ratio.

In primis autem morbi alioqui periculos, Miscessione aliqua mali facta, statim fiunt deplorati, ut pestis, & alii quos supra a specie incurabilibus excludi posse dixi, si quis exactissime rem

perscrutari vellet. Pari modo intemperaturae , stactutae , luxationes , vulnera , ulcera , colineique dolores, ubi in magnitudinem insignem excrevere, in lethales abeunt alioqui salubres existentes: praesertim vero ex atra bile morbi, dysenteriae, mania, malignae sebres, lues gallica& scabies confirmata. a. Aphor. 39. Qui long senibus accidunt inorbi magna ex parte insanabiles totarita comitantur, q. Aph. 22. ex 2 & 26. Si dysenteria laboranti atra bilis supra infrave vel caruncula exierint, lethale, 3. A phor. a O. Tabidi, si sp tum quod extufiunt carbonibus injectum graviter olet, ct capilli defluunt, lethale. & seq. Aph. I 2. Quibu/per tabem capilli defluunt, hi atri fluxione puperveniente moriuntur: & iq. Phthisicis diarrhoea superveniens Θανατῶδες. 7. Aph. 47. Si hydropicum

105쪽

86 BRvNONIs SEIDELII LIBER tussis habeat ἀνελπιςος ἐπν. q. Aph. 66. si rigis accidat febre non intermiriente, agro jam debui, Θανα-ον. 3. Aph. I. & 2. Conpusio a peratro aut vulnere, lethalis. Furentibin quoque cum non possunt necessaria exhiberi ct adhiberi, tum excrescit malum, omniaque in deterius vergunt, vel ipsi etiam sibi nocent exitiique sunt causa. Quod si ad extrema illa Mnaderentum fuerit, ut in febre non intermittente Iubrum atque oculu3, supercilium, nasin pervertatur, νύα auditusque deficiat agro jam debili, tum mors in propinquo est. 7. Aph. 7s. & alibi. Quid igitur si medicus tum primum vocetur, poterit ne naturam de novo suscitare & vires ei dare imo etsi a principio adfuit , tamen omnia praecaveri &averti mala non possunt semper, motusque materiar & natura corporis non semper in potestate sunt nostra. Valens natura morborum medicus est, ergo non valens non esse potest medicus; curatio enim nunquam fit V nisi natura superante

morbum, ut in capite de aegrotii ipsis mox di

Ipsa sanitas etiam in mediocritate consistit, &mediocria errata corrigere licet, sed silminis cxcessibus quis contraria auxilia inveniat talia, quae corporis vita etiam serat Z Tantam itaque vim habet magnitudo morbi, alioqui per se non immedicabilis , cujus signum est , quod in pauperibus etiam natura fortis ejusdem speciei morbos saepe sola sanat. t, docente hoc Hippocrate in libro de arte, qxorum instrumentorum, fre naturae,

106쪽

DE MORBIs INCvRABILI Bus. 8 Isre artium facultatem obtinemus, per ea sane vi cesese possumus, per alia vero minime licet. Cuin igitur homo morbo assicitur, qui vehementior est quam medicinae instrumenta, ne sperare quidem

oportet, ut a medicina exuperetur. Verbi gratia , omnis intemperies praeter modum aucta vi res dejicit, quod apud medicos nullam controversiam habet. quo igitur plus aucta erit, eo in gis vires dejiciet, & tandem plurimum aucta, atque omnes metas proportionis ad vitam excedens vitam ipsam tollet, quod ipsum tum deniq; nihil est aliud, quam fieri morbum incurabilem. deinde seu mos morbi vel τ&modus malus , curationique adversus eadem praestare solet. idque vel ob malignitatem, viarulentiam , venenositatem materiae vel causae ,

quod fit in pestilentibus morbis atque contagiosis, qualem materiam medici detestabilem vocare solent, quae si etiam ad locum nobilem se conserat, despcratus fit morbus, concurrenti bus scilicet morbi & magnitudine & κακοηθρίοι:vel ob materiae acuitatem, propter quam mor bus valide ac cito cumque periculo moveatur , quae propria omnium acutorum morborum.

Inde est, quod attesante oribaso, quem locum

descripsit ex Gal. in . meth. 6. qui ob tenues humores in syncopen cadunt, sique jecur aut ventriculus inflammatione vexetur, viribus jam languentibus, nulla hi curatione possint relevari: vel etiam ob crebrum recursum ejusdem morbi,

107쪽

s8 BRvNON Is SEIDELII LIBER aut ob perpetuo infestantem dolorem , quo miri- sice subjecta membra debilitantur, quod accidit in colicis & vesicae doloribus, in sanguinis ex naribus sive haemorrhoidibus immoderato fluxu.

Huc pertinent febres continuae & totum agmen acutorum morborum , qui & velocis sunt motus atque terminationis, & magnitudinem seu periculum timoreque conjunctum statum habent. In his igitur si cxcrementa sint multa, acuta, prava, corrupta, & symptomata ingravant Leva, ex quibus vires subito concidant, tum vero in insuperabiles desenerare solent. Nam in acutis morbis breve spacium est, intra quod si quod auxilium non profuit, aeger extinguitur, Celsio teste libri principio. Sed hic arbitrantur aliqui medicorum esse, ut prohibeant, ne ad talem statum res deveniat: In quibusdam sane fieri id potest, si mox a principio omnia recte&justo modo administrentur quod rarissimum

est sed non semper tamen: motus enim materiae , ut antea monui, non penitus & omni ex parte potestati medici subjicitur , vires etiam corporum, quales natura fert, tales medicus in venit , neque principia vitae sanitatisque dare potest hominibus meliora, quam natura dederit. V t autem exigui morbi in magnos , ita non minus benigni in malignos transire possunt. Inde ulcera κω η, Telephia & Chironia dicta sunt, quod aegerrime curam admittant , & si diuturnitas accidat, vel errores in si uires in victu malo,

108쪽

DE MORBIs INCvR AB IE . 8s malo, quod repleatur corpus vitiosis humoribus ac multis, insanabilia quoque fiant. Nam in ejusmodi corporibus cacochymicis, si diuturnum se

malum , tuto ac citra periculum vitae, sanare, etiam exulcerationes mitiores & cauteria tibi rum non licet. Insperato & praeter omnem expectationem nostram contingere solent intemdum , quae in acutis aegritudinibus ante dies judicatorios incredibilia momenta, vel ad salutem , vel ad mortem afferre possunt. Recte proinde Celsus: Spes interdum frustratur, ct moritur aliquis , de quo mulcus securio primo fuit. Inde est, quod scribit Hippocrates 2. Aph. I9. In acutis morbis non omnino certa sunt mortis aut salutis pra4 ctiones. In praedictionibus ergo bonum quoque& experientem medicum interdum quanquam

raro j falli contingit, propter subitam in crisi

mutationem, vel in melius, vel in deterius, ubi nullum apparet signum, utrum sit superior morbus aut natura. Idem in I. prognost. Qua judicam di pi praedita non judicant, alia mortem, alia discilem crifim minantur ; quam sententiam Gal. I. Aph. I a. repetivit. Avicenna in canticis ait: Si videia discultatem ct malitiam signorum ct pericularum , o dolores Dites violentosque, cum malarii' none o casu pirtutis ct ratione diminuta ct permixta,

ita quod virtus nequeat morbi malitiam tolerare,prognostica mortem ante satum. Obscura igitur est multorum morborum cognitio & dijudicatio, ut hecticae cum putrida conjunctae, & magna saepe F s ' unius

109쪽

9o BRvNONIs SEIDELII LIgs unius cum altero similitudo, ut doloris renutri& colit qui si magnus est vel acutitanus, antequam recte dijudicetur & tractetur, potest perire aeger, praesertim si accedat hujus intemperantia & contumacia. Etenim juxta Poetam r Non intellecti nulla est curatio morbi. q. Aph. 2s. Postridie moriuntur, quicunque ex morbis acum, aut iuturnis , aut vulneribus, aut alιο modo extenuati atram

Diem, aut similem nigro sanguini emiserint. 3. Aph. 43. Si mulieris praegnantis uterum erysipelas infestat,

Ad moram morbi etiam reserendam nunc quidem censeo rationem loci atque aeris, quando ex diametro interdum morbo contraria sunt, sicuti tabidi in aere humido crasso atque impuro deterius habent ; unde olim mittebantur Tabias

in aerem saluberrimum, quae mutatio sane multos a magnis liberavit incommodis morborum. Ita certorum locorum adeo est catarrhosus aer, ut arduum sit catarrhis obnoxium hominem ibidem plene ac perfecte restituere. Idem fit in caeteris ενδη, γις νοσήμωσr. Nam Alseni quidam populi, quibus aquarum occasione, quas bibunt, strumae nascuntur , ab iis laborari nequeunt, cum communem illam causam quotidiano in usu& quasi necessariam habeant. Sunt & quidam sua natura pertinacissimi affectus & aegre luperabiles, ut βαρυηMute & surditas etiam non confirmata , qui plurimum negocii facessunt medico,etiamsi caetera omnia rectissime se habeant.

110쪽

Dg MORBIs INCvRABILIBUS. 9IAd hunc titulum morbi resero etiam novitatem & dubigm essentiam morborum, quos alii abditos, alii occultos nominare malunt quanquam de his non cum omnibus consentio) quorum sunt ignotae omnibus causae ac naturae, ac proinde etiam ignota remedia contraria. Ut cum 'lapides m pulmonibus vel hepatis substantia sunt geniti. Rarius, sed aliquando tamen scribit Celsiu, morbus quoque ipse novus est: quem non incidere manifeste falsum est , cum aetate nostra quidam ex naturalibus partibus carne prolapsa& arente intra paucas horas expiraverit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium invenerint. Quos ego nihil ideo tentasse judico, quia nemo in splendida persona pericli- otari conjectura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur. Fernelius calculo extinctus sertur, quo se assectum esse, nec ipse, nec alii sciverant, idque post disiectionem demum c gnitum fuit. Lepus marinus a proprietate pulmonem ulcerat & tabem adseri , cantharides

vesicam.

Haec igitur & similia si ignorentur, sut ignorari possibile est quomodo curatio institui legitima poterit e & quomodo morbus non persistet, aut hominem tollet Talis initio fuit morbu Gallicus, qui quidem nostro tempore per se curabilis est, olim non ita fuisse videtur. Cui si similes alii oriantur sorte , si ve quis per se, sive per accidens eos inter in curabiles numeret, cum illo nolim

SEARCH

MENU NAVIGATION