Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

cum morborum naturam conditionemque, quid in hac re praestare valeat, considerabimus. Paulo ante ostendimus numerum non exiguum esse ejusmodi medicorum, qui illaudatis artibus adulatoriis, lusu aleae, compotationibus,& aliis viro honesto philosophoque indignis rationibus , in hominum amicitias insinuent sese, quo a pluribus ipsorum opera expetatur: quos necesse est simul & temerarios & audaces heri. Quod enim inscitia audaciam secum adferat, vetus & verissimum dictum est, & Hippocrates ipse ο παλιαος in lege inquit: Audacia ignorantiam artis significat, & alibi conqueritur esse, qui ex eo, quod ignorent, non parum lucrifaciant. Hi ergo, si incidant in morbum, sua natura acutum & periculosum, vel difficilem ac pertinacem, nons stinant, secundum proverbium, lente, sed atrocissimo ausu, violentissimis remediis utuntur, &omnibus quasi copiis hostem subito adoriuntur, ad nova etiam & nondum satis explorata medicamenta confugiunt, experimentaque per mortes hominum agunte nullo respectu habito ad speciem, locum, tempusque morbi, ad vires,

aetatem, temperaturam aegri, & materiae com coctionem vel cruditatem, ad vias quo natura vergat, ad regionem, anni tempus, coeli statum, vel consuetud1nem, denique ad causarum vari tatem symptomatuinque. '. v

Ad hanc classem pertinent, qui venenata mo

82쪽

Dg MORE Is INCvRABILI Bus. 63 alta repurgare se ad quintam essentiam meniuntur, eaque tanquam saluberrima corporibus rumanis, offerunt, cum ne minima adhuc ex arte demonstrarint, esse ullam inter ea & cornis nostrum ii militudinem qua maxime tamen onfidunt atque gloriantur nam quaecunque pii de analogia micoc rosmi ad magnum munium garriunt, frivola ociosorum hominum con-nenta sunt & λογοι αλατι πωδιω Praeesare ellus lib. s. ex sententia Asclepiadis dicit: Cito. xcunde, tuto, curandos esse morbos, quantum ferisit. optimae rationes sunt. Ut autem tuto ures, inquit Galenus I q. meth. I . tria punt, quius intentus sis oportet: primum, ut omnino absolutio-em veris sive perlectam curam consequaris, alterum,t sicubi hanc non consequaris, saltcm cubantem non

tias, sicut Gal. alibi in princ. lib. nπAOtiam testatur , in artis operibus semper operam edisse se , ut quod auxilii loco adhiberetur, ju-aret, vel certe non noceret, de quo vide Hip- Ocrat. I. epidem. 2. sest 3 o. aphoris. Tertium,t vitium sive morbus non facile repertatur. Haec conseramus paulisper ad ea, quae fieri assim conspicimus,& omnia perturbari contra-oque ordine agi animadvertemus. Absolutio

peris & persecte restituta sanitas expetenda est rimum, in quo convenire qu1dem possunt &Ini de mali, credo enim malos quoque laudemnati aegri expetere. Sed infinito modo diser intes vias deinde ineunt. Boni constituta, fundata

83쪽

confirmata artis theoremata sequuntur. Illi contra haec universa, vel nihili, vel non admodum

magnifacere , sed vel subito & imptae meditato nulla facta inquisitione, vel communi quodammodo conspectis urinis de quarum ab usu alias scripsi) quocunque morbi tempore Receptaria sua revolventes aliquod strenuum eligunt & familiare : id si sorte semel expugnavit morbum,

quanti triumphi canuntur Sin autem rem decumbentis deteriorem faciat, quod ut plurimum accidit, tum animo concidunt, fingunt novum& antea inauditum este morbum , causas ve alias alienissimas praetexunt, ac tandem sese, quo possunt modo, subtrahunt vel si in cura persi Mint,

ex uno errore in alios longe graviores , tandemoue ad desperationem aegros adducunt , neque id immerito,

Non enum sunt arte homines hi dirini aut scientia, Sed superstitios rates, impudentesque barioli:

Aut inertes, aut insani, aut quibus egestas imperat, uisibisemitam non sapiunt,alteri monstrant Piam. sicuti haec non magis de suo, quain de nostro tempore scripsisse Ennius videtur. Econtra peritus ac legitimus medicus & vir bonus, tametsi in dubium aliquem incidit morbum , ita tamen institutus est , ut in principio re- mcdia adhibeat, quae vel certo juvare, vel saltem laedere nihil possint, erat enim hoc alterum caput. Scit manente causa e tactum tolli nunquam posse.

84쪽

Dg Montis ΙNevRABIMEvs. ' 6sposse. Non igitur parergis ociosis illis insistit praecipue , quae ad ostentationem potius, quam curationem a beatis illis practicis vulgaribus cu-Mulantur , qui in principio adhibent, quae statui vel declinationi debentur, vel contra, qui crula movent & inconcocta, quod fiequentissimum M perniciosissimum est, atque ut Galeni verbis

star, aleatorum instar remedia offerre consueve-unt, vires superpurgatione prosternunt, ef iunt scirrhos hepatis, coli aut articulorum cru- latus vel resolutiones, incrassant matςrias fri- Iidas, aut calidarum ebullitionem tristissimam elinquunt: & quis omnia enumeret Interim et pharmacopolis gratificando, vel suae avariaiae, aut molliciei aegrotantium serviendo, ma- nam medicamentorum copiam obtrudunt .gris, nulla necessitate, quibus obruunt nat am , appetitum prosternunt, concoctiones &utritiones impediunt, materias quiescentes ir- tant, & ad motum suscitant, vomitus perpe

ios lacessiint: ita & sumptibus & periculis inju- is aegros onerant, & impudentissime nihilomias immensa precia extorquent': Atque hoc sci-cet vocant practicum esse. Et reperiunt tamen plausores . Utque Naaman Syrus non conten- 'is simplici lotione aquae Iordanis, quaerit aliaiajora& miranda, ita hodie, quae ad admiratio-rin, ambitionem & apparatum finguntur, quae-ie ampullis inanissimis verborum ad nauseam Que eta tolluntur, gratiora multis sunt ineptis,

85쪽

66 BRVNON Is SEIDELII LIBER salutaria & ex arte simpliciter proposita. Sed eventus tamen prudentiam augere in hominibus debebat. Haec exempli causa dixi hactenus, ad demonstrandum nempe ex medicorum inscitia, culpa-que quae multiplex esse potest saepe accidere,

ut morbus incurabilis vel permaneat, vel si non suit talis reddatur. Sed addamus unum adhuc aut alterum exemplum. Novi medicum , inquit Beni- venius, qui vel incuria, vel magis, ut arbitror, λι-

stitia, emplastrum frigidi sinum flomacho cujusdam

viri, dum illum ventriculi dolor satis mordax urgeret, superposuit. putabat enim hoc auxilio dolorem tolli posse. Uerum ille dolore fere amoto, gravem tamen noxam percipiens, redeunti medico exponit dolorem quidem remissum, se tamen inspirandi discultate vexari. Quod inscius mediciti parvi faciens iterum emplastrum admovit, ct ne tollatur etiam jubet. At ager, dum assistentes imperata faciunt, paucis interim horis Multu premitur: quo gravius grariusque hominem Ulictante, inhorressunt illi membra,ex quo etiam paucis interceptis diebus mors subsequuta es : quam medici omnes ex incuso stomacho frigore propenisse judicaverunt. Ignorabat enim bonus ille medicus, nullum princeps aut principi subsiniens membrum selis frigidis ese curandum. Talia etiam olim facta sunt. Lege quae Galenus contra Thessalicos & methodicos scribat in Therapeutica methodo , &exempla egregia non deerunt.

Similia multa quotidie apud nos accidunt, si quis

86쪽

DE MORE 1sINCvRABILI Evs. 67is observet. In articuli cujusdam puto humeri ore ex fluxione orto, tonsor quidam exbιbuerat meamentum validisniunt, ac ii fallor fuerat pulpis imonii exusti ct rubi cari, ex quo ille qui sunt serat lenti ve per steriora atque ιnferiora purgatus est, ut sanguinis etiam aliquid dejiceret, is crebris mi deliquiis corriperetur. Sequenti die venam etu secare voluit, quam ager prostratis pene viribusi remisit. Quia vero οὐ corrosa intestina dolorem levipersentiebat, solidiu tonsor colica tormina esse jiciens, qua ex solo frigido humore oriri didicerat,um potentisiimum exhibulli, ac rentrem oleo ruta

laurinoque inunxit, is ne dubio hominem inter-sset, ni i ab aliis in tempore accersitis recinu tracta-

fuisset.

Memini item, Demina, qua pIeuritide corripi inci- et , a medico exhibitam esse theriacam cum altu ca- si is, ct imperatum, ut post assumtionem sudaret. 'e omisia in deteriis conνersa, ct tandem illa per limonia extincta es.cllius quidam, cum apostema in ventricula haberet, egitimo curandι modo satis bene haberet , perta μι toris cura, hominis circumforanei suaseu hellebori

iterini pulgaris decoctum sumit, o aItera die su-

concidit atque expirapit. Ii igitur non adhibuerunt diligentiam eam sm debuerunt, ut ne aegrum laederent, sed eme non ferendo morbum ad extrema discrunia deduxerunt. Dum enim ambitionis studio iam quaerunt, ut methodum veram vitent,

87쪽

BRv NON Is SEIDELII LIBAR quam minus operosam essὰ arbitrantur, fingunt propriam sibi methodum, quae in inextricabiales labyrinthos ipsos praecipitat, atque ita caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt. Apud Plutarchum in exercitu Sertacii miles quidam robustissimus caudam equo evellere nequivit, at lixa facile sngulos pilos evulsit: Ita certe non ubique & semper totum morbum semel extirpare licet, sed paulatim debellandus est saepenumero , per partes evacuando , mitigando,

averten)o id quod molestat. Quot praestantes viri his annis perierunta restituti, ut putabatur, novis illis metallicis liquoribus vel pulveribus, qui deinde aut phthisi contabuerunt, aut con volsionibus & a poplexia vel hydrope , vel aliis diris modis vitam finierunt λ Et nos tamen non sero veluti Phryges, sed nec unquam sapere

discimus, neque iis, quae in oculos nostros incurrunt credimus. Quoties nos ut de aliis taceam conspeximus tantum symptomata quaedam , ut cunque ab aliis mitigata esse r nulla actione contra morbi sentem instituta, ac ne tentata quia dem , nec corroborata etiam partium languentium natura & facultate : deinde vero recrudescente morbo, & prostrato robore corporis,

omnia optima praesidia frustra fuisse adhibita.

Hoc non erat tertium observare, quod pretestantissimi illi veteres tantopere posteris commemdare voluerunt. Gilemu I. de dieb. decret. impetri

88쪽

DE MORBrs IN v RABILIBUS. 69.itione pera miniyri natura abesse censet, ut maximeontrario nomine Usium dignum Urmet, inimicumidelicet natura appellandum o agrotantis hostem.

lerissimum igitur est, quod Hippocrat. νομωcripsit: φημη-ιητροὶ , εργε'πάγ- υ -οὶ, fama quidem is nomine multi, opere veroatae pauci sunt medici. Erasistratum ferunt decere solitum: oportet ominem exercitatissimae considerationis esse, ut voluerit pon solum affectus ipsius qualitarna, sed astectum quoque locum probe digno

ere. Et haec tamen duo tantum sunt ex aliis lurimis considerandis. Celsus s. libro pronunciat, I uno medico plures curari simul non posse, uem secutus Galenus neminem arbitratur mulis aegris eodem tempore decumbentibus susta

ere posse. At imperitis illis nihil facilius existi-

satur qui quadraginta vel centum etiam homibus uno die respondent, ac satisfacere se opi-ntur. inalia vero censes illa responsa & auxit visiim iri, si ad veritatis & scientiae normam vocentur atque exiganturὸ Hujus mali causa &lpa non postrema in Academiis haeret, quae ti-los & dignitates tribuunt interdum ineptissis, unde ineffabiles clades in Repub. sequi ne-le est, in qua tamen re antiqua Gymnasioru intuta , magno consilio oli in condita, consciens Promoventium onerant sic enim loqui so-t ue quem ad superiores dignitates scholasticas ad-tant, de quo uni persitas erubescerepost.

89쪽

o BRv NON ISSEIDELII Lin RNam praeter alia detrimenta etiam hoc accidit , ut postquam indocti, quibus vulgus diu cre didit , saepius errando ex illimationem tandem amittere incipiunt, idem vulgus ctiam doctioribus deinde imputet, hosque cum indoctis plane eodem loco habeat, atque ita ars ipsa et i m in contemtum veniat; quemadmodum Dei vel bum male audire solet ob vitam docentium perversam atque impiam: cum tamen docti, si prius

reste curarunt, ex arte curarint ceraisque ex causis, indocti vero quicquid boni egerunt casu tantum & sorte sortuna cgerint, qua si destituantur, nihil arte corrigere possunt, sed ex leni se-vuin ac vehementem, Ex parvo magnum, e Sbrevi longum, & benigno malignum morbum efficiunt, ex sanabili denique astectu irrecuperabilem sanitati jacturam introducunt. Huc si annumeremus sexcenta genera impostoruin, cii cum Araneos errones atque a gyrtas, judaeos, aniculas , monachos, cerdones , fullones, milites, carnifices, & iacem illam hominum , qui in artem medicam tanquam sues irrumpunt, impuncque conniventibus masistratibus in vitam homunum grassantur , infinitas puto in hoc capite, quod ad tales falso putatos medicos pertinet, non curatorum morboru causas reperiemus. Ab his enim postquam in extremum discrimen laborantes conjecti suere, tum demum peritiores medici interdum solent advocari: At vero quid

illi rum facient contra stimulum nempe calci-

90쪽

Ds MORBIs INCvRABILIBUS. TItrabunt, & impossibilia perlicient, quaeque alii multis diebus corruperunt, hi uno die in integrum restituent , & miracula faciendo Dii erunt pSed haec in capite de Morbo etiam repetenda

erunt.

Tandem huic numero addendos censeo medicos quosdam doctos etiam , nimis tamen avaros , illiberales & crudeles interdum, non habentes viscera misericordiae , qui miserorum aegrorum rationem & statum non satis considerantes, leve quid esse ducunt talium curam agere , neque magnitudinem operis attendunt, D que diligenter in eo versantur, neque a Deo successus petunt, sed levissimis causis commoti aliquando curationem deserunt, etiam cum pleraque aegri faciunt, quae ab ipsis requiruntur. Id ergo si fiat eo tempore , quo maxime medici auxilium necessarium crat, in periculoso praesertim & magno morbo , levi momento in incurabilem ille degenerare poterit. NuNC AD PHARΜACOPOLAS, qui medicorum ministri sunt, nostra se convertat oratio, quam probi, & in ossicio diligentes, ad se pertinere nequaquam existimare debent. De caeteris vero improbioribus negari non potest, quin sepe praepostero & malo itudio suo occasionem praebeant causamque morbis, ut insanabiles evadant, & decumbentes aegritudine corporis non liberentur. Fuit olim ejus dera medici & artem sanando exercere, & medicamenta ipsa 'raepa-' . E 4 rare,

SEARCH

MENU NAVIGATION