Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

72 BRvNONIs SEIDELII LIBsRtare : sicut Galenus ipse Antonino & Severo Imperatoribus theriacam praeparavit, & passim una cum Hippocrate monet, quibus pharmacis medicum instructum esse operteat. Posterioribus vero temporibus arti miscendi & componendi pharmaca praesecti sunt alii, qui medicinam ipti non facerent, sed parata semper in promtu haberent , tum simplicia, tum coinposita remedia, ita ut Pharmacopola jam sit quasi Medicus vero δεχτε- Γνικος, cujus praeceptis ac praescriptis ille obie qui debet, & praeter ea nihil in curandis morbis per se tentare vel suscipere. Etsi autem scio, in utramque partem multa argumenta disputando colligi posse, quibus vel probetur, vel damnetur inititutum istud , quo Praeparatio medicamentorum ab ipsa arte medicinae disjuncta suit, ac seorsum Pharmacopaeis commissa; tamen arbitror graves causas sapientibus viris olim fuisse cur id neret, & nunc etiam ejus rei utilitatem manifestam esse , si modo recte ac honeste ut fiat, curetur. Est etenim tanta amplitudo artis ipsius , ut quo quisque doctior & peritior est, eo magis animadvertat, vix totam vitam perdiscendae & tractandae illi suffcere posse, ac divine dictum ab Hippocrate fuisse intelligat Artem Iongam. Galeni quoque idem sentientis haec sunt verba: Artis magnitudo vitam superat humanam, adeo ut ab homine quantum

vis diligenti ac industrio nequeat 9 inoara,O ad yncmisque perducι.

92쪽

DE MORBIs INCvRABILIBvS. TIItaque haud dubie summorum aliquot mediacorum consilio & subjectione Reipublicae gubernatores & principes in eam devenerunt sententiam, levandos esse medicos onere isto maximo praeparationum variarum & quotidianarum, ut toti in artem ipsam &usum ejus in curatione

sola incumbere possent: praesertim cum publice etiam in scholis postea tradi coepisset ars ipsa, &stipendia, privilegiaque essent constituta ejus

Doctoribus. Nimis enim multa onera haec es- sent, simul in scholis docere, aegros curare, ocpharmaca praeparare, aut praeparationi saltem praeesse quae subinde in multitudinem insignem excrevere, inventis nimirum novis additis ad priora. Ac cum aliquando ut fit, subiti morbi incidunt, medicus non quivis ita instruct us esse potest, ut semper omnia necessaria remedia in promtu habeat, qua occasione fieri posset tamen, ut interim dum paranda essent, aegri perirent. In pharmacopoliis vero ad subitos etiam casus materia parata esse potest. Deinde neque omnium facu ltates hoc priesertim tempore ejusnodi sunt, ut & magnis sumtibus artem discere, &ministeria quoque miscendi exercere queant, ac necessaria comparare. Id nisi emendatum fuisset, multi ingeniosissimi derelinquere artis exercitia coaciti fuissent, postquam , exhausto patrimonio apud exteras gentes&scholas,domum reveris si inopes serme vivere incipiunt: locupletiores vero aere multo & divitiarum splendoce opinio-

93쪽

BRvNONIs SEIDELII LIEERnem peritiae aucupantes, & officina medicamentorum lauta instructi, omnium oculos ad sese solos convertissent.

Huic ergo difficultati optime & prudentissime prospectum suit, constitutis publicis tabernis , in quibus secundum rationem praeparationes con cerentur, quaeque usui medico quavis hora inservirent. Ex qua re hoc etiam commodum proman vit, ut precia pharmacorum essent nota atque tolerabilia. Quis enim non credat olim multos impostores nullius precii res maximo vendidisse idque impune , quod & materia & confectionis ratio ignota esset, cum hodie etiam in tanta luce omnium rerum idem nimis saepe evenire comperiamus Unde in laudatis rebuspubl. & legibus praeclare constitutis hoc etiam cavetur, ne cuiquam liceat aperire officinam materiae medicae nisi jurato, &quae a medicis & viris honestiis quotannis cum examine solenni inspiciatur, in qua precia insuper rerum singularum aestimata,

ac certo modo constituta, non temere augeantur. Certe magnum peccatum est magistratus, si curam hanc inspectionis negligat, cum de multo levioribus rebus aliis sui de vendenda cerevisa interdum sit oculatissimus. Deinde medicorum quorundam petulantium N indoctorum temeritati hac ratione obviam itum est. Ne enim venenatis, aut male & imperite praescriptis remediis facile abuti possent,& noxia

94쪽

nare , aut morbo non consentanea, vel tartuita tantum, & quae temere in mentem veniunt, arponere, formulae singulorum medicamentorum,

quae aegrotis exhibituri sunt, in officinas publicas deseruntur, ex quibus & de industria, scientia, diligentiaque medici judicium fieri semper potest , & Pharmacopolis via praecluditur, ne plus

pecuniae, quam par sit, extorqueant. Ex quo instituto & fiducia aegris augetur, & fama boni medici in tuto est, & curatio tota absque disricultate ulla peragi potest : Cum alia ex parte interea male feriati homines & agyrtae sua remedia in obscuro conficiant, misceant, vendant, exhibeant, & intersecto aegro culpam deinde adfatum rejiciant, ipsi fuga se subducentes. Quapropter in rebus publicis praeclaris cautum hoc etiam est, ne eidem liceat & Pharmacopolae & Medici munus obire, propter pericula scilicet, quae inde metuuntur. Neque enim qui ipse praeparat formulas suas seu receptas ut vocant) aperte proponit, neque si proponit certum esse potest, an iisdem vere etiam utatur, vel multo viliora alia substituat, quam nominaverit:& sic idem periculum imminebit, de quo Plinius olim conquestus est, fieri scilicet negociatio

nem animarum.

Non negarim tamen a bono& laboribus assueto medico etiam praestari posse utrumque, vel

saltem , quia aliqua sinsularia di eximia remedi

95쪽

6 BRv NON Is SEIDrLII LIBER praeparet ipse , quod absque detrimento aliarum rerum necessariarum facere possit. Sed istud nunc quidem , quod jam legitimum est, ubique

ita relinquamus.

ETs I autem hoc loco de toto ossicio Phammacopolae non disputabimus, tamen paulo altius haec repetenda fuerunt; ut pateret quid proprie ad ipsum pertineret, & quatenus fieri posset, ut causa sit non solum laesae existimationis ac famae Medici, verum etiam lae si ipsius aegrotantis, &non curatorum morborum. Sit igitur Mediciminister, sive alioqui doctus sive indoctus sit. artem suam praeparandi, temperandi, miscendi, colligendi, asservandi singula medicamenta exacte teneat, nihil suo judicio mutet, nulla aliena substituat, aegris per se, nisi jussus, nihil exhibeat, famulis suis non cuncta concredat, ipse praesens omnia, ut quam rectissime & solicite administrentur, procuret, &c. At haec quidem singula frustra sperantur ab eo, ut supra de medicis ipsis quoque dixi qui non honeste educatus & vir bonus fuerit, multo vero magis, qui Deum non timeat inspectorem & vindicem injuste factorum, quique fide, corde & operibus non sit Christianus. Plurimum igitur interest,& quidem longe plus quam vulgo creditur, qu les viros huic muneri magistratus praeficiat.

Dico igitur non raro accidere, ut non solum periclitantis valetudinis aegri, verum etiam n

glectae &pessund

ae prorsus culpa in Pharmacopola

96쪽

DE MORBIs IN CURABILIBVs. 77copola resideat. Quis enim de hoc dubitare potest Circumferamus oculos per omnia genera

artium cum mechanicarum, tum liberalium, &ministrorum culpa quanta errata committantur

nullo negocio perspiciemus. Nonne harmoniae musicae perturbatae causa saepissime est in con

centore uno atque altero, male & extra ordianem canente λ Nonne aedificiis ruentibus cauissem saepe dederunt operae, praeter sententiam &voluntatem architecti Θ Nonne victoria sepe amittitur contumacia , ignavia , formidine vel temeritate militum & centurionum, nulla culpa haerente in exercitus duce Jam igitur cum res eo redierit, quemadmodum antea dixi, ut medici instrumenta sua pluria 'ma, quibus carere non possunt, sumant a Pharmacopolis, si haec non sint talia qualia esse oportet , quis inde incommodum secuturum esse non intelligat λ Nempe si non debito tempore cotilecta fuerint, non recte ac integre asservata, nimis inveterata, exoleta & inutilia, si alia exhibita & addita, quam medicus praescripserit , quod nimium saepe fieri conqueruntur multi. Insedit cenim hoc seculo avaritia ita alte in animos homi- . num , ut circumventio proximi etiam pro stiri te habeatur. Multi arrogantia sua quadam despiaciunt medicos,& cum ipsis de gloria atque scientia certare etiam audent. Si hic praescripsit pha macum leniens, illi superbi scain moneata mi- ωscere audent: si hic mane jejuno ventre jubeat hoc

97쪽

potione parati adsint, ne ad servilia ministeria quasi coacti videantur praesto esse. Quale autem hoc esse dicemus ' praestaret tales procul abesse ab omni medicationis commercio, quos suae vocationis pudet. Saepe fateri nolunt deesse sibi hoc vel illud, & assumunt interea alia, vel prorsus etiam omittunt summe necessaria, in quibus tota vis & spes curae residebat. Nonnunquam etiam inscitia peccant, quemadmodum scio accidisse non sine gravi decumbentis periculo,cum exhibendum fuisset saccharum rosatum, Sept tiatiarii ministrum elect. rosatum dedisse. Unde

vulgatum istud exiit dicterium: Quid pro quo, at

bum gracum pro balsamo, o c. Carent interdum, ut aiebam , maxime necessariis utilissimisque compositionibus atque instrumentis, nempe ut exigua etiam reseram lle violato, sirupo ex violis solutivo, sirupo betonicae, fariam, portulacae, unguento diapam pholygos, deturia, pula item lapidea ac plumbea, &c. interim pyxides coloribus auroque magnifice exornant, & tabernam variis imagunculis ad delicias puerorum' magis quam utilitates aegrorum spectandam exhibent, quae quidem suo loco propter decus &ornamentum aedium toleranda videntur , sed oportebat haec facere, illa vero nullo modo praetermittere , quae potiora sunt. Interim etiam dum saepe praestantissima medicamenta negligunt, empirici alicujus aut monachi remedia

copiose

98쪽

DE MORBIsINCvRABILIBUs. copiose praeparant, omnibus venalia offerunt di commendant tanquam ιπαγχρη . In primis v ro cavent, ne desint illae merces , quae a pessimis circumforaneis expeti, & ab iisdem in perniciem hominum passim, tam urbanae quam rusticae plebi, obtrudi solent. Herophilus divinus vir medicamenta di χειμή appellavit , recte videlicet praeparata recteque usurpata , alias certe fientis λαυνMM , & in manu sicarii gladiis. Platonicis causa instrumentalis pro una ex principibus causis, a Peripateticis fere pro tali , sine qua vera causa non queat esse causa, ha

betur.

Ex quibus omnibus jam cuivis manifestissime

patere arbitror , si Pharmacopola in medic mentis ordine atque lege artis praeparandis vel maligno etiam & perverso studio , versetur,

magnam ex eo causam non curatorum morborum haud dubie exorituram. NuNC TANDEM AD MORBvM ipsum quod attinet, hujus prosecto longe maximum est momentum. Hic vero non de specie morborum per se in curabili loquemur, nam de illa supra egimus, sed de illis morbis, qui cum sua

natura curabiles sint, non raro tamen in Θανατηφορους & incurabiles degenerant, propter ac cidentia quaedarit ad morbi ipsius naturam pertinentia , eamque nimis valde in deterius immu

tantia.

99쪽

So BRv No Nis S EI DELII LIBER tantia. Et si enim medicus nec ignorantia artis , neque negligentia sua in curando peccat , sed doctissime ac rectissime omnia facit , quae sui sunt officii , quaeque ad recuperandam sanitatem pertinent; tamen alia habet plurima impedimenta, & de quibus nunc agemus , praecipue

morbi atque ἶθν: quibus fit ut aegrotus saepenumero sanitatem non consequatur. Unde admodum vere hoc dicitur: Non est in medico semper relevetur ut aeger, Interdum dodia plus valet arte malum. Et Hippocrates i. prognost. testatur homines nonnunquam vi morbi interire, priusquam medicum accersant, quosdam etiam vocato medico

repente, hos intra primum diem, illos post aliquot dies plures , antequam medicus adversus singulos morbos arte relistat. Et in libro de arte sic scribit: Sentio medicinam esse, vel ad artem medicam hoc etiam pertinere, eorum, qui a morbis ricti siunt curationem non aggredi, .cum in confesso fit, quod medicina tales sanare nonposit. Idem Celsus tradidit lib. s. o prudentis hominis eum, inquit, quiservari non potes non attingere. Atque tum vel maxime praedictionibus scienter uti oportet, quia in tali casu cuncta auxilia valida magis hominem laedunt, ejusque deteriorem statum efficiunt , lenia vero & mitia nullam adserunt allevationem , & medico potius infamiam dedecusque conciliant.

Ad duo igitur prius dicta capita totum id,quod

100쪽

DE MORE Is IN CURABILI Bus. SI hoc loco considerandum eli, brevitatis causa reseremus, nempe ad morbi magnitudinem & mores. Nam etsi in languido corpore vires debiles cum subsunt, nihil praeter interitum cxpectari solet, ut a. Aphor. 4 I. Qui spe ct vehementerct fine causa manifesta animo lιnquuntur, H derepente moriuntur: tamen has quoque sub istis duobus capitibus comprehendemus, cum ut plurimum vires concidant nisi tales sint in corpore a primordio νο ρω vel ob magnitudinem vel acutiem & malignitatem morbi. Magnitudo igitur morbi spectatur praeeipue in partis adictae praestantia ac nobilitate, & in ipsius affectus vehementia, quae Oritur ex causarum magnitudine ac violentia, inchcatur ex vero symptomatum Levitia. Variis autem occasionibus & causis morbi fieri possunt magni, pertinaces, periculosi, nec non lethales. Inter quos est complexus & concursus multorum morborum, qui simul uno tempore in sestent hominem, multum enim inde difficultatem augeri manifestum est , quemadmodum fit in hiemitritaeo, in putrida cum hectica febre conjuncta , ut quintana etiam , 1. Nid. s. comm. nempe & ante inbem. & jam tabidis superveniens interficit. Sic in morbo Gallico cum asthmate res desperata est. Est &multitudo materiae causa, praesertim commotae ac furiosae, quae ad locum principalem vitaeque

necessarium decumbere potest impetu suo, unde

F in

SEARCH

MENU NAVIGATION