장음표시 사용
121쪽
Ioa BR ONIs SEIDELII LIBga vel ignorantibus etiam prorsus, an alius ante i sos curae praefuerit. Ex qua re& perturbatione plurimum labefactatur corporis natura, morbusque exasperatur, ut tandem insuperabilis evadat, dum nullo ordine certo ac legitimo regi se patiuntur aegri . In tali vero perversitate morum etiam haec calumniandi occasio arripitur: cum medicus seliciter maxima incommoda S pericula, quae impendebant , amolitus cst , postea sanatos se dicunt homines solius naturae beneficio, postquam scilicet medicamentis uti delierint quanquam fieri potest, ut nonnulli naturam nimis interdum
medicamentorum usu oncrcnt j & magna obstinatione adfirmant morituros se suisse, nisi medicum a se ablegassent. Atque in tali momento morbi, postquam labore, sedulitateque prioris medici res in tuto jam esse coepit, si felix quaedam fortuna vel imperitissimum homuncionem ad aegrum perduxerit, ille deinde omnem servati hominis sibi laudem asscribit, assentientibus sepe numero ipsis aegrotis. Sin autem malus iste in praelipitium deduxerit negotium & extrema pericula, plerumque error hujus imputatur primo meliori atque innocenti, qui miser pro fidelissima opera sua etiam insgnem hanc ingratitudinem cum mendacissima calumnia sustinere co-Eitur. Sed haec communia habet cum omnibus bonis in omni vitae genere. Si turbulenti cives
alios pacis amantes , & publicae tranquillitati recte
122쪽
DE MORBIs INCvRABILIBUS. I srecte consulentes, seditiosos appellant, Christum & Paulum Pharisaei pro fallis doctoribus, id quod ipsi erant, traducebant. Quotus quisque est, qui cum meliuscule incipit habere, vel ob alia negocia rei familiaris , quam vitae & valetudini longe praeseri, non si tini curam oinnera abjiciat ' Quod si redeant insultus morSorum, nunquam in seipsum, sed in s lius medici, vel inscitiam vel negligentiam postea accusationem omnem convertit. Multi etiam nimiς delicati reperiuntur, qui quamvis poriculum suum intelligunt, diligentiam fidemque
Medici agnoscunt: tamen animum inducere non possunt, ut necessariis remediis omnibus utantiar , quod apud mulierculas est crebrum. Puerili quidem aerati. N iis quorum natura non vitio consuetudinis, sed invita etiam voluntate aversatur usum pharmacorum, merito in hac re condonandum est aliqaid. Alii vero mollicuIi & eL feminati, non urimus talia, inquiunt, quae per ossumuntur, quae in apothecis praeparantur, quae amara sunt, fastidiunt potiones , catapotia, ecli-gmata , clysteres, & purgatoria alia non admittunt in maximo interdum suo damno. At nonne quaeso insignis fatuitas est ista λ cur accersitur ab iis medicus, si medicamentorum usum nullum sunr admissuri an verbis volunt dcpelli morbos , quod remedii genus sagae & venefici pollicentur Certe etsi sermone non confitentur, animo tamen nihil magis quam tale auxilium expe-
123쪽
io BRvNo NisSEIDELII LIEERtunt, quantumvis impium & prohibitum. Dum igitur nimis abhorrent medicamenta,& tanquam in potestate morbum haberent , satis diuste deliberant , disseramus rem dicentes ad biduum vel triduum , animadvertamuS , quorsum res e V sura sit : interim elabuntur optimae occasiones& oportuna tempora aliquid utile agendi quae deinde revocare non licet. Id Hippocrates monuit , libro de decenti ornatu : Neglectaea , qua circa temporis occasonem administrare vortebat , impetu suo progella occupant ac perimunt , non enim es quod opem ferat. Ut A c Ior atque incendium febris acuta nullo obstante perurat viscera , temperiem prorsus essendabit. Vel I materia eductioni parata non educatur , O cumbet ad nobilem partem aliquam unica etιam interdum dιei tempore pratermisso, cum gravismo vita periculo. Semper igitur nocuit disserre paratis juxta Poetam. Tradidit Galenus I. ad Glauc. Occasonem omηium cognitu disicillimam esse, cum adeo si praceps ct quo momentanea, ut circa ipsam saepenumero non selum vulgares , sedo optimi fallantur medici. Nam cum semper fluant nostra corpora, ut eodem loco optime scribit interpres Stephanus Atheniensis ct variis subinde modis se habeant , pr via etiam in ipsis di-νersa est ; ct alia sngulis occasionibus necesse est.
Nequaquam ergo occasio comprehendi potes ob idque insertunia speique frustrationes non idiotis tantum , sed optimis etiam medicis evenire
124쪽
Da MORBIs INCvRABILI Bus. Iostiire conspicimus. Verum idiotae ob suam ipsorum imperitiam cadunt, artifices ob rei incomprehensibilitatem. Eant ergo nunc decumbentes , ad que suum arbitrium revocent, quae in morbis hoc vel illo tempore fieri velint, aut non velint, & si res secundum vota non successserit, in medicum culpam deinde omnem rejiciant. Non considerantisti activum esse, ut major etiam medicis quam legis peritis venia concedatur, si non semper victoriam obtinuerint: his enim cum voluntate hominum mutabili, cui occurri facilius & obsisti potest, res est; at illis cum natura, quae uno certo modo agit, nec pro arbitrio, aut secundum
uota hominum, sic vel sic tractari permutarive potest. Multa quidem obstare solent in foro litigantibus, ne jus suum consequantur, improbitas , versutia, potentia adversarii , qui muneri bus & favore adversam partem premit, judicesque aut testes corrumpere potest, divitiis etiam diuturnam litem efficit, ut taedio & inopia coactus alter causam deserat: iniquitas item judicis,
mora temporis, sumtuum magnitudo, avaritia, vel inscitia & praevaricatio procuratoris vel advocati, cause perplexitas, poena item divina. Non pauciores adversarios, aut plure , etiam habet una cum medico sanitas in aegro restituenda, malitiam vel magnitudinem, potentiamque
morbi, debilitatem proprii corporis ac virium, ut cum quis est- γ νοσερος, vel in G 3 extrema
125쪽
ios BRvNoNIs SEIDELII LIARRextrema senecta constitutus, diuturnitatem temporis, quo inveteravit morbus, quae enim tarde fiunt, tarde etiam recedunt, inscitiam vel negligentiam Medicorum aut Pharmacopolarum quorundam, peccata adstantium multiplicia, casuvin variorum metum, poenam aut voluntatem
divinam , rabiem perpetui hosti humani generis Diaboli, & ministrorum ipsius magorum atque veneficorum, egestatem & miseriam fortun rum , suos denique quisque mores habet, quibus salutem suam remorari potest, de quibus jam in hoc capite tractamus. Quid confra tot inimi
cos valentissimos unus medicus etiam optimus perficere valeat Meritone igitur aut recte aut juste omnis semper causa non convalescentis
aegroti, in medicum conserenda est Minime quidem hoc facierit boni viri, & natarat conditionisque vitae humanae intelligentes, imperitorum vero& stultorum calumniae fortiter contemnendae nobis erunt, ac Deo omniscienti vocationis cursus committendus.
Hujus generis & hoc est . quod prae mollitie
nihil fere pati aequo animo possunt, quod sit molestum, unde saepe accidit, ut mentiantur magnitudinem doloris, atque ea animi dejectione& querelarum immensitate 'edidi intentionem a necessariis ad minus necessaria avocant, in quo ipsi plus sese quam medicum decipiuntis Saepe natura vomitum suscitat non inutilem, siepe dolor capitis tolerabilis cum febre incidit, aut tormina
126쪽
tiuntur, ejusmodi igitur symptomata verbis ita extollunt, ita lamentabiliter remedia & mitigationem flagitant, ut animam exhalaturos inde existimare possis,nisi succurratur. Aliquid omnino aegro serendum est, neque omnis dolor & molestia minima statim remediis amovenda est, i i& interim alia mala graviora irritanda vel negligenda, nam fieri potest , ut quae symptomatibus talibus adhibentur, morbo interdum sint adve se. Id igitur non expedit, niti vera & evidenti urgente necessitate, sia autem fiat crebrius &diutius, absque noxa certa abire non poterit et nihil obstantibus usitatis ac detestandis empiriacorum blandimentis , qui uno die septies pro aegrotantium querelis remediorum sermas mu- 'tare solent, &'ingulis punctionibus vel flatibus singula auxilia statim opponere. Neque desunt intemperantes etiam , qui tenuem victus rationem & abstinentiam non ferant , & quamvis pollicentur se omnia , quae praecipiantur, facturos , tamen facto & reipsa nihil horum exequantur : quae temeritas magna est, ac furori pene similis , namque &1eipsos manifesto discrimini obiiciunt, &sumtus frustra expendunt, & medici actiones pertu bant , Operamque omnem ut ludat, in causa sunt. De hac re insigne exemplum apud Celsum extat libr. 3. ita scribentem: Facilius in serpis quam in
tiberis tollitur c Brisops quia cum desideret famem, , sitim,
127쪽
tius his succurritur, qui facile cogimur, quam quibus inutilis libertas est. Sed ne hi quidem , qui sub alio sunt, sit ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque non ignobilis medicus , Chrysippi discipulus apud Antigonum
regem , amicum quendam ejus notae intemperantiae mediocriter eo morbo implicitum, negavit posse sanari. Cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit, ille enim cuni semina diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit. Plutarchus item in Alexandri M. vita refert , sebricitasse HepLaestionem regi carissimum, qui cum aetate integra & militari consuetudine subductum per abstinentiam cibum ferre nequiret, cumque Glaucus medicus in theatro aliquando absens esset,gallum prandit .assatum,& ingentem vini craterem hausit, quamobrem invalescente morbo paucis post diebus moritur: Alexander miserabilem medicum in .
O durissimam & inquissimam medici conditionem , si aegrorum adstantium & Pharmacopolae culpam omnem ipse praestare debeati oinjustissimam etiam regis crudelitatem l nisi sor-
te ut verisimile est medicus jussu ejus perpetuo
128쪽
DE MORE Is INCvRABILI Bus. I 9 aegrotanti adstare debuit, idque facere propter ludos theatri neglexit. Quin aliis etiam aegri clam medico utuntur , tum cibi tum potionibus,tum quod deterius est medicamentis aliorum consilio oblatis. Ubi facile accidere potest, ut medico conante adstringere alius relaxet, aut ad partem affectam trahat illo avertente & revellente, vel excalefaciat illo refrigerationem moliente: quae contraria , si concurrant , nunquam naturae salubria esse queunt, ac ne sanae quidem atque integrae nedum
morbo afflictae. Quapropter de hoc ipse Hippocrates medicos monuit,observanda esse aegroturum peccata, per quae multi saepe mentiti sunt inquit in assumendis his, quae ingerenda exhibentur, postquam exosas potiones non accipientes , aut pharmacis datis , aut alia curatione adhibita peremti sunt, & factym quidem hoc, non ad ipsorum consessionem vertitur, verum medico culpa imputatur. Similiter vehementer erratur hoc tempore ab iis, qui praescriptam rationem vietus, & aliarum rerum perinde ac non necessariam negligunt aut confundunt, ut cum aegri in medio febrium Se acutorum morborum statu dormiunt, cum uberiore potu vini, vel si igidae quanquam hujus abusus in hac Germaniae parte non est creber vel numiae quantitatis aut qualitatis noxiae cibo utuntur: idque plerunque in accessionibus, ubi tamen cibum subtrahere utplurimum oportet, neque
129쪽
sti vel edacitati aliquantisper resistere possunt. Peccant alii Venere, alii intempestivis laboribus , vel nimio etiam somno , Alii iracun ia, alii,& quidem plurimi in eo, quod aestum febrilem
non tolerantes , lectos ac tegumenta abjiciunt,& perspiratum caloris magno sanitatis detrimento impediunt, retroque cedere cogunt, & obstructiones internas putredinemque augere id, quod per cutis meatus foras abiturum erat.
Contra alii sunt, qui nimium festinando plura etiam medicamenta assumere subinde volunt quam necesse est, neque lente secureque se restitui patiuntur; quemadmodum Alexander, ex Cydni fluminis lavacro lethali aegritudine or pressus, citum, validum, ancepsque remedium Potius, quam securum & tardum praeoptabat. Ita cum post quatuor aut quinque dies opportuna occasio offertur colaoris expurgandi, illi hodie malunt id fieri. Reperiuntur praeterea , qui cum diutissime suerint imbecilles, non satis tamen habent, si ex praesente morbo liberentur, sed volunt plane ex omni parte sortissimi esse, quod ipsis tamen natura negavit. Veluti febricitans aliquis, qui antea epilepsia aut diuturno malo ventriculi laboravit , non contentus est a se bre s liberetur, nisi etiam haec mala prorsus auferantur. Itaque
ejusmodi ingenii homines medicos non facile a se dimittunt, priusquam id duod optant conservantur, & hac ratione plurima tentant atqta' ingerunts
130쪽
ingerunt, quibus plus sibi nocent, quam saluti
consulunt. Ita ab uno recto permulti siunt aberrationum modi. Itidem peccant aegri, dum corroborari vires volunt , statim ab initio morbi, quem aliud nihil esse arbitrantur, quam imbecillitatem virium , cuin haec creberrime symptoma sit ad morbum , morbique causim consequens, neque tum emenis dari aut restitui queat, nisi causis ablatis vel mitigatis. Saepe quidem viribus collapsis primo &ante omnia succurrendum est , idque praecipue nutrimentis convenientibus : sed non est tamen unica corroborandi ratio semper, neque perpetuo imo raro hoc locum habet. Corpora impura quanto magis nutries, tanto magis lades, inquit Hippocrates. Graviter ergo errat hominum vulgus , dum vires augeri & firmari ante morbi medelam posse , & corroborationem per solain multitudinem alimentorum perfici opinatur. Exemplum hoc esto: In se bre calor molestus cordi & corpori universo ad formam essentiamque febris pertinet, neque ab eo liberari potest homo, nisi febris ipsa depulsa fuerit, & tamen
tanta est ignorantia multorum , ut petant solum aestum abigi, & tum libenter febrem se toleraturos promittant , roburque recuperaturos se eonfidant. Ignorantia haec in idiotis ferri poterat , si dociles essent, & rectis monitis parere possent, at in praefractis vel nasutulis etiam, qui sapientiae cujusdam persuasiong tument, omnino
