Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE MORBIs INCvRABILI Bus. T33 fieri possit, ne lites & odia inter haeredes exoriantur,idque etiam vel optima in sanitate faciendum esset hominibus,atq;simul docendi sunt, ut cogitent nec propter testamentum factum ipsos citius morituros,nec propter non faetiim diutius victuros,&c. Parcendum enim est humane infirmitati,

ne medicus qui corporis tuendi gratia adest,consternationis animi causa fiat, quae deinde in vitae detrimentum redundet. Sensit idem sapientissimus M. Cicero lib. 2. Divinat. cum scripsit: Hoc homines probi non faciunt,ut amicis impendentes calamitates praedicant, quas illi sugere nullo modo posivit, aut medici quanquam sape intelligunt, tamen nunquam

agris dicunt, illo morbo eos morituros. Etsi igitur aliquorum tanta virtus est tantumque animi robur,

praesertim in fide Christiana recte institutorum , ut pias commonefactiones de morte & vitet exitu aequo & firmo animo admittant ; tamen plerique bona spe potius alendi & confirmandi simi: a Medicis dico, theologorum enim aliud est munus: si quidem spes sola interdum hominem servat, &desperatio ultimum malorum esse consuevit. Ad exteriora deniq;& ad officium eorum quibus lan guentiu custodia commissa est pertinet, ut medicos de voluntate & consuetudine aegrotorum admoneant , ut ne quid committatur imprudenter

quo offendi vehementer possint. Multi odorem allii, vel moschi,vel ambrae non serunt, vel vini etiam, praecipue in dolore capitis, ubi nec violarum odor omnibus conveniens est de tolerandus in tali

152쪽

33 BRVNON Is SEIDALII LIBER ergo casu,quq aegroto tam adversa sunt, ab iis medicus libenter abstinebit, sicut alias etiam viro gravi maxime indecorum est muliebri mollitei deditum esse,&peregrina illa, moschum videlicet ac similia, meretricia quasi imitatione redolere. Reprehendit ergo Galenus Quintum, quem alioqui maximi faciebat , quod cum vinum bibi sit, aegro tamen curando nimis rustice se ingessisset, qui vini odorem valde aversabatur, & ut paulo longius ab ipso Quintus recederet , r gabat. Sunt praeterea nonnulli aegroti, qui cupiunt

crebrius medicum accedere, alii rarius: accessum itaque suum moderetur medicus secundum aegrotantis assectionem, & .semper comitatem

quandam non dico levitatem aut scurrilitatem adjunctam gravitati habeat , ex qua intelligi

queat salutem aegri maximae sibi curae esse: Legatur 7. . horris q. pari. 6. videm. Et I 6. Lesbor. 8.part. 6. epidem. auditus meliores, ctc. AD C A s v Μ tandem quod attinet sive FoRT V N A Μ , non enim has voces nunc distinguo, monuimus antea, accidentalium causarum numerum nec scientia comprehendi nec demonstratione explicari posse, sed esse atque infinitum. Arte igitur casualia & Brtuita comprehendi nequeunt, neque studio caveri, neque scientia aliqua praedici, quae & qualia futura sint,& tamen adeo manifesta exempla accidunt,quorum consideratio neque indigna medico nequo negli-

153쪽

Dg MORBIs IN CURABILI Bus. Is snegligenda est. Itaque in hoc caput sive genus conjiciemus omnia illa, quae superioribus nonsuerunt inclusa neque enim quicquam tam late patet, atque hoc quod casu factum dicitur, &est casus eorum , quae per accidens fiunt causa

principalis: Cujus an vicissim sit aliqua per se causa & determinata, & qualis sit, nunc exquiri nihil opus est. Contigit sane, ut homines subita morte extinguerentur, vel alioqui' inopinato casu interveniente pro derelictis ac desperatis haberentur necessario, nulla manifesta vel prae Visa causa, quales eventus ad casum fortuitum

hoc quidem loco docendi gratia referre libuit,

fuerunt enim profecto immedicabiles: Ut autem vulgus casum semper fere, & male, tanquam causam secundae curationis plus praedicat quam artem: ita tamen aliquid agere interdum videtur , tam in curando quam tollendo homine, ut evidens & naturalis causa alia reddi nequeat. C A s v M igitur ejusmodi , vel M A N I F Ε-S Τ v M , vel OCCvLT ubi esse constat.

Manifesti exemplum fuit Hadrianus ΙΙΙΙ. P pa, cui musca in os involavit, eaque, quia medicorum arte eximi non potuit, praeclum illi spiritum, atque ita suffocatus obiit. Alii haustu aquae,

in qua musca submersa fuisset, enecatum tradunt. Anacreon quoque Poeta acino uvae passae extinctus legitur. Fabius Senator praetorius in laetis haustu uno pilo strangulatus est. Juveni cuidam cautore Benivento cum ex brachio sanguis Ι mitteretur,

154쪽

336 BRvNONIs SEIDsLII LI AER mitteretur, & nervum scalpellum attigisset , statim secuta est nervorum distentio, quae hominem ita crudeliter afflictavit, ut paucis etiam diebus laboranti illi vitam eripuerit. Hoc infortunium tametsi culpa sortassis quadam Chirurgi accidit, casu tamen factum recte dicitur, nam &peritissimo tale quid aliquando accidere non est impossibile. Et Hippocrates I. libr. de morbis quaedam infortunia recitat, quae medicis evenire queant, nisi sint cautissimi& prudentissimi. Aviola consularis in rogo revixit, & quoniam subveniri non poterat piae alente flamma vivus crematus est: hic vero miserabilis admodum concursus fuit felicis & infelicis casus smul. Chilon Lacedaemonius victore filio Olympiae expiravit gaudio. Sophocles etiam & Dionysius Siciliat

tyrannus similiter obiere, uterque accepto tragicae victoriae nuncio. Sic P. Rutilius morbo levi impeditus, nunciata fratris repulsa in consulatus petitione, ilico expiravit. Pari modo casu quoque aliqui convalescunt& praeter spem omnium servantur. Autor introductorii scribit capram suffusione laborantem visum recupcrasse, cum casu in oculum impressisset stipitem acutissimum.Ιn Germaniae oppido quodam ad Neccarum sito accidisse audivi, ut podagricus quidam per angiportum a servis in sella delatus obvium haberet ursum incitato cursu ira.que frementem , elapsum scilicet ex vinculis &irritatum a persequentibus: ibi prae metu aufugientibus

155쪽

DgMOREtsΙNcuRABILI Bus. I37gientibus servis,ipse quoque podagricus conste natus vires subito ex terrore & desperatione sumsit, inque pedes se conjecit, quibus antea uti nullo modo poterat, idque convalescentiae sua principium habuit. Iason Phetaeus deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Non immerito Martialis exclamat: O quantum 6 bubitis casibus ingenium. Quod ergo hic vulnus fortuitum ad vitam prae stitit, idem multo magis ictus fortuitus, aut te ror , aut vulnus, vel tale quid aliud, si accedat ad morbum alium praestare poterit, ita illum scilicet augere, ut nunquam curetur, vel vitae etiam finem adserat.

Occulti casus exemplum est, quod nullis evidentibus causis obiere, dum calceantur matutino, duo Caesares, Praetor, & praetura persunctus Dictatoris Caesaris pater, hic Pisis exanimatus. ille Romae. Et ibidem apud Plinium multa alia repentinae mortis exempla reperire licet: item quod Claudius Caesar boleto venenato sublatus esse scribitur. Huc rcferendum enim est, si forte clam venenum cibis vel vino misceatur, & homini offeratur, medico penitus rei gestae ignaro, aut si venenatum animal in cibos incidat, vel herba veneno insecta comedatur: Hominum omnium , inquit Gal. impiissimi sunt, qui experiundi gratia aliis innoxiis perniciosa medicamenta exhibent. & lib. Io. Simplic. recenset exemplum:

156쪽

138 BRvNONIs fg IDALII LI AERQuidam mel venditurus veneno illud infecerat, unde duorum medicorum, qui illud gustarant, neuter seriaratus est. Pulmones proprietate quadam ulcerat lepus marinus, vesicam & renes cantharides, laedunt non minus etiam buprestis , Salamandra, erucae pini, &c. Talibus ergo occassionibus non pauci praeter omnem expectationem interiere nullis praecedentibus signis mortiferis, causa vero non nisi post obitum eorum patefacta. Quis igitur audeat hujusmodi mala curabilia dicere , quorum ne cognitio quidem fuit vita durante λΑccidisse novimus idque ex Aloysio Bellacatio audivimus Patavino medico celeberrimo ) ut qui in Symposio quodam fuis ient convivae, omnes

convulssione corriperentur, quidam etiam morerentur. Postea inquisitione facta compertum est appositas in convivio coturnices captas fuisse in loco, ubi magna hellebori copia proveniret, unde suspicio concepta fuit ex hellebori violentia id malum emanasse. Multi aliquando in eadem domo cum absque causa evidenti interiissent, eaque res medicos diu solicitos habuisset, tandem

dolio vini evacuato, ex quo biberant omnes, Venenum repertum est. In quodam Germaniae mo

nasterio plerique diris cruciatibus mortui stini, qui vinum quoddam simul in convivio biberant, id lethali Pharmaco insectum fuisse a nemine fuit dubitatum. Fornelius hanc historiam recitat : Non pauci inopinato e viris hora quadrante erepti sunt , in quibia diibectis non alia mortis causa compa ruit,

157쪽

DE MORBII INCVRABILIBVs. I vris , quam repentina vomica disruptio inpulmonibus, e qua pus in cordis arcem penetraperat, V sius vim extinguens atque obruens. Quamque ex his duo medii iesent percelebres, attamen nec febre, nec inappetentia, nec alio ullo symptomate impendentem bi diem vita supremum prasenserunt. Beniventus vero hanc et Exorta inter duos juvenes lite, cum alter alterum ex tento brachio alapa percusisset, in apoplexiam resolatus vapulans paucis etiam horis jugulatus interiit. Idem quoque haec scribit: Puerum novimus, cui

mane caelo adhuc subobscuro prope jam praceptormades intranti prasto fuerint duo viri nigris pestibus

obvoluti, quibus adeo perterritus est puer , ut toto corpore contrem cens, altaque voce avxilium clamitans, in admirabilem sane agritudinem ac demum in mortem inciderit. Nam stato tempore, id est octavo quoque die ct eadem ferme hora,in eundem semper horrorem atque clamorem proruebat, donec tabe consumtus

vitam, qua nullis proidiis contineri potuit, miserabiliter finivit. Neque est dubium, exemplisque verissimis, sed inamoenis comprobari potest, permultos alios spectris exterritos prae terrore &consternatione sitisse extinctos. Repeto igitur hoc loco Celsi dictum, quo supra quoque sunt usus: Spes interdum frustratur, & moritur aliquis de quo medicus securus primo fuit. Inde omnibus temporibus sapientes conquesti sunt de variis casibus, quibus homines subjecti sint, tam in fortunae & selicitatis bonis, quam in universa vita & sanitate etiam.

158쪽

ramque esse comprobare Volui, quae non omnes

morbos sanari poste statuat. Id vero cum non una ratione simpliciter accidat, distinxi morbos insanabiles in eos, qui per se &-tales essent,& eos qui ny συμcιομος id paterentur, ut auxilium adserti nullum possit. Sumque exemplis tanquam των λο in ομηροις adeo perspicuis usus, ut sperem me lectori hac quidem parte mediocriter satis ecisse. Ut autem in conspectu sit partitio

nostra quam proposui,breviter eam hic repetam. Morbos alios dixi esse C v RABILES, quo rum quidem species methodo arteque sic tractari potest, ut omnem medendi rationem admittat , suntque hoc modo plurimi morbi, ac plerique specie sua curabiles. IN cvRABILEs duplices statui, alios per se,

qui, Mi essent tales, quorum etsi causam potest reddere atque explicare Medicus, medicinae tamen & actioni operique ejus non subjiciuntur, nisi ratione earρογνωμως tantum, atque in his universis auxilia humana & naturalia nihil pos-Gut: alios vero incurabiles per accidens, quorum sane innumerae possunt esse differentiae, quibus

certae tamen morborum non constitu intur species, cum accidens non sit disserentia , quae speciem aliquam constituat. Ad certa tamen ego, genera seu capita reducere sum conatus, quorum

non uno loco apud Hippocratem & Galcnum

159쪽

DE MORBIs IN CURABIMBVS. IAI mentionem fieri reperiebam, nempe ad Dei speciale propositum, sive decretum, ad fatum PD cum Scaatem, ad Medicum & Pharmacopolam, ad morti conditionem , ad adflantes & extritora, denique ad castum& fortuito incidentia.Inter hos sunt alii in si morbi seu dubii, quorum eventus est adhuc incertus,Hippocrates I .lib. de morbis, oesis appellat, qui etsi sunt natura ac specie sua curabiles, in incurabiles tamen,ob causarum proposita-ru videlicet unam vel plures, degenerare possunt. NuNc VERO ΕΤΙΑΜ de totius quaesti nis hujus genere argumenta nonnulla alia adseremus, quibus sententia nostra munita firmius possit consistere, nullo discrimine jam habito sive

per se , sive per accidens curatio non succedat, cum hoc antea satis distinctum sit & declaratum. Primum igitur autoritates summorum media eorum nemo opinor facile contemserit. Cum enim peritis in stia arte credendum este praecipiatur, nihil aliud praecipitur, quam experientiae credendum est e,quam nisi illi universalem,certam &rebus consentientem animadvertissent, nunquam theoremata universalia artium post se reliquis.sent, & posteris tanquam vera magno consense tradidissent,nunquam etiam pronunciassent mo hos non omnes curari poste. Adscribam itaque

testimonia planissima & evidentissima. Hippocrates in I. libr. de morbis νοσέρ vae disti

guit in Θανά mi , μὴ Θανάm, t&ἐνδειας ὰ, qtiam distinctionem Be in praecedentibus ipse

secutus

160쪽

I 2 BRVNONIs SEIDALII LIBER secutus sum, dc jam paulo ante breviter repeti uis Eodem libro inquit: Recte autem sunt haec, mombos cognoscere qui Ant, ct a quibus, ct qui ipsorum longi, ct breves, ct lethales, 2 non lethales, ct qui

ιransmutantur , ct qui augescunt , ct qui minuuntur,or qui magni, quique parvi: ct dum curas , psibiles curare, si sibiles pero scire cur curatu sint impos-biles. Item: Dissert asseclus ab assectu , corpud a compore , curatio a curatione, unde necesse s alios perire, alios non, o morbos aliis durabiles esse 9 majores, aliis minores ct brepti temporis, aliis permanere usque ad senectutem o commori, alios perire ab ipsis brevi. Hippocrates I. prognost. ύγιεοα-Ηit Σπιεμνα παντική π ὐς αρεύοντας , ἀδυνατον , sanitati restituere omnes aegrotantes impossibile est. In libro etiam de Arte perspicue asseverat hoc quoque ad artem pertinere, eorum qui a morbis victi sunt cu-τallonem non aggredi, cum in confesso fit, quod Media cina tales sanare non possit. Unde igitur ἀνίατανο ι me appellationem invenere & o λεθρια, ανελπr e , Θανατωδε , Θανασrs , ἀνmcεm,

ἀθεράπwm, ἄφυκτα , & quae dicuntur θερ -

Στωχή Mη τυχ ν, quaeque adserunt ἀπαράζατραν κίνδυνον, nisi a veritate eventus non enim qui- ..dem certe sunt nomina rerum ficticiarum, qualis chimaera est , ut latinas locutiones, quae in omnium sunt ore praeteream. Galenivi s. meth.scribit:

SEARCH

MENU NAVIGATION