Brunonis Seidelii Liber, morborum incurabilium causas, mira brevitate, summa lectionis jucunditate exhibens ... cum praefatione ad J. Posthium & J. Obsopoeum ... Accessit Fabritii de Paduanis Tractatus de morbis, in quibus praesentaneis uti convenit

발행: 1664년

분량: 270페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

D2 BRvNON IssgIDELII LIEgRprius trabem de tuo oculo, postea de alte ius se-1tuca etiam extrahenda solicitus esto .Faciet quide pius medicus,quq sui sunt ossicii in necessitatibus proximi, nihil deterritus perversitate hominum, & Deo vias suas commendabit. Tu vero qui abalienas illius a te animum manifesta culpa tua & ingratitudine detestanda, qui fit, ut non in te ipsum inquiras primum, culpam agnoscas, emendes, & scandali autor esse desinas Habes praeterea alios quorum consilio utere; physicos scilicet, ut vocant ordinari9s, qui publico stipendio aluntur, quorum ope singulis horis frui potes, hos adito, & non eris derelictus. Hi cum tibi prae soribus & a latere vicini sint, scito neminem alium obligari, nec quoad homines, nec quoad Deum, ut tibi sordidissimo gratis opera sua praesto sit atque serviat. At hic ulcus latet,

quod Phy sici illi publici majore autoritate & successii precium operae extorquere a te possunt, cum minore etiam quandoque verecundia teneantur , ideo sugere te eos fingis ob nescio quas alias causas. Quod si omnino adhuc gratuitas operas impudens postulas, age perge sic per omnes vitae gradus: fac theologos gratis esse in ossicio Z iube milites gratis praeliari, essice ut Iure- consulti absque praemiis & muneribus causas agant , denique operariis miseris , qui manu

victum quaerunt, diurnam mercedem detrahe r quam tu confusionem in vitam universam introduces quem habebis obsequen-

. . tema

142쪽

Ds Mongis ΙNCVRABILIBUs. 123tem , aut furoris approbatorem Z Tu ipse quid absque spe commodi unquam secisti, aut facturus es Sed abrumpe haec, quae ego communi quadam deploratione vitiorum adjicere volui, neque dubito quam plurimos futuros, quibus usu ipso edoctis nimium vera haec, quae dixi, esse videbuntur. Facere autem non possum, quin insuper vetustissimi Hippocratis sententiam huc adscriabam, qui tot jam retro elapsis seculis, ipse minime pecuniarum avidus , in Praeceptionibus utile esse adfirmavit a mercede incipere: Conducit enim, inquit, hoc universo negotior agroto quidem hujusmodi cogitationem inducis quod videlicet, non ipso relicto abibis, si vero non pacisceris, quod ipsam negliges, o de quibusdam in rem praesentem non

admonebis. Curare igitur oportet de constituenda me cede , inutilem enim esse putamus ejusmodi aegrotι c gitationem , multo autem magis in morbo acuto. Mombi celeritas, temporis occasionem non abens ad reversonem, non ιmpellit bonum medicum ad quarendam suam commoditatem, sed ut magis existimationis sua rationem habeat : itaque tunc meliud est , ut SERVAΤIs Ex PROBREΤ quam ut lethali ter assectos praconturbet. Quanquam aliqui egroti id expetunt,

bustitii jui ct facilem mali depulbimem producentes.

TVR. At vero remunerationis acerbitatem, absque naparante ad ostiplinam cupiditate, hortor, ut M. . valde

143쪽

cias. Quandoque vero etιam gratis cures, ita ut gratitudinis memoriam potiorem quam praesentem existimationem aufer . Si vero occaso ferenda visse obtulerit, is peregrino ct egeno, maxime talibus vitulaberis, s enim assuerit erga bomines amor, adsetram amor erga artem. Postea addit: Sumtuum quidem opulentia agroti carent id est carere se Amul dmorum improbitate adorantes ct ingratι eradentes. Cum autem consequi possunt , at ditentur, de mercede asty eranter Uirmant, sani esse volentes, qua mnimirum ex usura aut agricultura astore producentes, ct postea negligentes, &c. Hactenus Hippoc. In Decr. quoque, pari. 2. causa I S. q. l. s. non sane: ex Augustino haec citatur sententia: Non sane, quicquid ab invito sumitur, injuriose aufertur, nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem: nec tamen hac, qua ab inνito accipiuntur, per injuriam accipiuntur, qua potius per injuriam non darentur.

tavi , quae ab aegro proficisci possunt, quis jam non videt, morbum non solum protrahi deteri remque reddi, sed & incurabilem neri poste DLxi igitur hactenus de causis in aegrotantibus ipsis haerentibus , propter quas contingat ali-ruando, ut ex morbis ad salutem nequeant per-uci, propter falsam nimirum de arte medica opinionem & erga medicos ipsos diffidentiam , propter morae impatientiam, propter delicias &mael,

144쪽

Dg MOREIs IN RABILI Bus. I 2s molliciem & varietatem consiliorum , quae ab imperitis amicis mulierculisque adhibentur, pro pter intemperantiam, contumaciam & inobedientiam eorum, qui morbo tenentur, propter urinarii judicii perversitatem & miserandum abusum, denique propter avaritiam sordesque eorundem , ubi pauperes quidem justam habent excusationem, ditiores vero nullam. Ad alias ergo causas deinceps progrediar. v ΕΜ ADΜo D v Μ ad medicum Pharmacopola , ita ad aegrum reserendi quoque sunt ad stantes sive ministrantes ipsi. Non autem praecia

pue loquamur jam de talibus,qui dedita opera interitum decumbentis optant vel accelerant e

iam , quique oderunt ipsum & sublatum esse cupiunt , sicut improbi & avari haeredes faciunt , quod de TIBERIO A vGusTI privigno memoriae proditum est, & de Hazaele, qui post Benhada- dum Syriae rex fuit, & de Mansredo filio notho FRIDERI cI II. Imp. qui injecto in os pulvino patrem suffocavit. Talionis autem exemplum ad ipsum Tiberium rediit. Sic enim de exitu ejus scribit Tacitus, annalium lib. s. Macro praefectiupratorianis miliιibus intrepidus opprimi senem injecta multa vestis juber, discedique a limine. Sic Tiberius Inirit , octapo ct septuagesmo aetatis anno, θλQuis enim non videat horum sceleratis machinationibus decumbentes occumbere quisve opitulabitur, tum quando pro medicamentosa ubri clam venenum insunditur Cujus rei in

. Oratione

145쪽

316 BRv-NIs S gIDELII LI prRorationeCieeronis pro Cluentio insignia& homrenda exempla recitantur. Ac docuit tales.malus aliquis genius observare tempora morbi alioqui periculosa, veluti exacerbationes dolorum, animi desectiones , sentris profluvia, ut absit oe culteturque veneficii suspicio, & vi morbi aeger periisse existimetur. Verum alii sunt quoque non ita mali homines , qui necessaria negligunt, praecepta a mediaco non exequuntur, nec praescripta exhibent, vel alia etiam suo consilio clam Oiserunt, non eo tempore quo conveniebat, sed maxime alieno, non iusto ordine, non debita quantitate & praeparatione. Finge enim sebricitanti hodie tem pore quietis dandum esse medicamentum purgatorium , adstantes autem cras tempore accessionis exhibeant, nonne manisestum inde existet periculum λ Quid si vinum & aromata copiose concedant in febre ardente λ Quid si magicis &impiis remediis incantationibusque utantur, quod inusitatum non est, & iram Dei gravius provocent occasionis rei bene gerendae in omni vita vis maxima est, & praesertim in sanandis morbis, volucris enim est & praeceps, unde ab Hippocrate definitur,in quo temporis non siit muti tum e experientra vero atque audacia temeraria saepe Fnii s animantis internecιo. Hippocrates itaque non sine causa in lib. ἀσπυσμης requirit , ut medicus aliquem ex discipulis praesentem habeat, qui instet,

146쪽

Dg MORBIs INCvRABILIBUS. I 27 in praeceptis aeger non amarulente utatur, de quod mandatum est faciat. Deligito autem, inquit , ex ipsis eos, qui sam in arte progressum fecerunt , quo ea, quae utilia sunt, addant aut secure offerant,ut & in intervallis nihil te lateat. At vero imperitis nunquam quicquam procura dum committes: sic minus ejus, quod male factum est vituperium in te recidet. Principes igitur hujus selicitatis facilius participes nostro

tempore esse possunt quam privatae fortunae homines , non enim omnium tantae sunt facultates, ut in familia homines peritos alant.. Manifestum est tamen adstantium culpa non raro perire aegros. Econtra multum prodesse

potest adstantium diligentia aegris, hi enim cum

invalidi decumbere cogantur, usu membrorum saepe destituuntur, multa obliviscuntur, a multis abhorrent, queruli ac morosi fiunt, medicamenta clam abjiciunt, nisi id caveatur, clamant m dice viνere ese miserrime viverer & tamen commodis adhortationibus ministrantium facilius flectuntur , libentiusque assumunt , quae alias nunquam sertassis degustarent. Indociles etiam& stupidiores aliqui aut pertinaces agrestibusque

moribus sunt: quae omnia incommoda industria adstantium leniri possunt, ita ut aegrum medicus habeat qualem oportet. Prudenter itaque ab Hippocrate praeceptum est, non medicos o agrotos

solum, verum adflantes etiam ossicium suum facere portere. Et ibesem adjungit: externa quoque rito

compa

147쪽

Ia8 BRv NON Is SEIDELII LIEs Rcomparata esse debere, at externorum quoq, apparatia totus fere in adflantium potestate O manibus confistit.

Per exteriores vero res non illa solum vulga- . ria intelligenda sunt, ad delicias magis & voluptatem quam sanitatem necessaria, ut adsint scilicet pocula argentea, pectines ex ebore,extemseria pura, nitida stragula, ut munde conficiatur cum potus tum cibus,queque sensibus occurrunt Omnia mollia, jucunda, grata sint , & smilia: verum talia multo magis quae ad salutem aegro restituendam aliquid momenti habeant, ut videlicet aeris repentina mutatio caveatur, locus de- cubitus sit idoneus, ad arctum vel septentrionem spectans, lucidus vel opacus, prout videbitur res postulare, ventis non pervius , non

nimis calidus frigidusve aut putrilaginem redolens, sed purus, quietus & absque turbis tumultibusque vicinorum, in quo non facile exaudiantur

canum latratus, ruinae, tonitrua,imbres,&c. praesertimqde ea ad quae laborans natura sua expavescit. Praeterea, ne adversam faciem splendori habeat , nisi in morbis ubi opus est, infestat nimius splendor visum debilem ac somno ossicit. Sit a tem in lecto tali ubi sese facillime moveat,surgat, reclinet, adsint in promtum adminicula commoda motus, quibus manus & brachia nitantur ac fulciantur, adsint quibus in animi deliquio recreetur , caveatur ne quid tritie aut quod iram concitet nuncietur, vel in conspectu .grotanti. aga

148쪽

DE MORE Is ΙNCVRABILI Bus. Iastur molestiam allatura, ne inimici admittantur

quos odit, niti placato prius animo reconciliationis gratia volens eos acciri jusserit. Sed ii advocentur frequentesque appareant, quibus maxime delectatur, ab iis enim perseasus cibos atque medicamenta facilius assinnet, hilariorque essicietur. Ad sint vasa necessaria & oportuna ad excipiendam urinam, sputa, sanguinem, quorum conditiones Medico saepe considerandae runt: in

sudoribus abstergendis ne desint panni mundi

calidique, ne occurrat corpori aperto aer frigi- dus, & hujus generis alia infinita, quorum etiam Galenus meminit I. de dieb. dec. o. Ut si aeger incendio domus accidente, aut latronibus invadentibus, aut fluvio inundante,subito effugere cogam

tur,quanta ei noxa advenerit quorsum attinet referre Z Simili modo, si tegmen aliquod delapsum

vel parietem extimescat, simul & fugam repente moliatur, si pluvia item copiosior oborta capiti ejus incidat, vel alius etiam humor, quomodo cunque ipsum irrigaverit, ut locum mutare, vigiIesse & timere cogatur, etiam hoc non mediocrem ipsi ostensam conciliabit. Quae igitur ita inopinata veniunt ad casum fortuitum reserenda horum nihil medicus piaenoscit , unde nec futuram inde ostensam conjicere potest, nec praedictioni secundum morbi rationem fiet ad jicere.Hςc enim nisi rite fiant&caveantur, non

crisim solum impediunt & hujus judicium, verum etiam saluti ipsi vitae nocumentum inferunt. - , I Unde

149쪽

DE MORBIs ΙNCvRABILIBUS. III vel eur γνωειν, vel curationem, vel utrumque ex dictis nemo est, adii non perspiciat. Ubi iterum quorundam divitum merito reprehendenda est avaritia, qui suis commodis ipsi desunt, non deligendo viros & homines cordatos industriosque, quorum opera & ministerio decumbentes utiliter utantur, sed potius quemvis rusticum aut mendicum ex trivio obvium arripiunt, aut anum aliquam decrepitam ac dementem,cui triobolum mercedis loco numerent. Huc pertinent etiam illae cause,cum aegri moriuntur aut affliguntur morbo non sanato propter paupertatem & inopiam rerum necessariarum, & famem interdum, quod saepe accidit in annonae caritate, in bellis, vel ruri etiam ubi desunt idonei medici, medicamenta, fasciae vel un- uenta & cerota Chirurgis. Item cum in i

cto aere & morbi naturae contrario sive noxio

coguntur miseri aegri derelicti contabescere, veruuli in castris, quae pestilens invadit lues, saepenumero accidit. Sic servis & captivis in triremibus miserrime habitis fere omnia desunt, cum alioqui etiam sani asperrima servitute oppressi vivant. Sed haec fortassis ad casum & insori

nium quis etiam reserat. Caute autem inprimis prudenterque cum periculose aegrotantibus agendum est. Natura omnes exhorrescimus ad mentionem mortis, nam

PCena est, quae neminem per se delectare potest. Nemo ergo medicus adduci se patiatur, ut aegro-

150쪽

BRvNoNIs SEIDELII LIXARto mentionem testamenti condendi injiciat: id enim ad desperationem salutis maximum momentum habet, si is, cui eam post Deum maxime scit commendatam esse debere, male de illa servanda sperare se indicet. Quod si necesse id fuerit tamen, de nuncietur potius per propinquos , aut per theologos, qui animae curandae causa adsunt. Accidit vero interdum, ut medicum ipsi aegri interrogent, quam de vita sua ac statu spem habeat , & nunquid consultum videatur, ut de ultima voluntate sua quid fieri velint testentur: in eo casu nequaquam convenit, ut quis importunius respondeat, Morieris omnino, itaque condes testamentum, vel ut quidam

olim respondit: quid ni moriaris mortui sunt etiam alii te longe praestantiores: κἀτεινε γ9-oπερ σεο ποMον

Vel ut alius quidam nostro tempore: Moriaris sane, risum enim haeredibus relinques. Et iterum

alius: Te mortuo, uxorem tuam mihi adjungam.

Hilariter potius & vultu, qui aspectu ipso bonam spem prae se ferat, consolandi sunt,& Christi Salvatoris fiducia erigendi, ut ne mortem nimis reformident , quam sciant non fore aeternam, sed breve momentum duraturam, & ministram futuram, qua ad vitae aeternae gaudia perducantur.

Deinde exemplo regis Eaechiae confirmandi sunt, ad quem propheta dicebat: Cura domum tuam & dispone res vitae hujus: caveant quantum

SEARCH

MENU NAVIGATION