장음표시 사용
41쪽
3o De Eloquentia Patrum LIBER X. aversetur 3 rursus majorem tibi mercedem coiiciliat, & tanto magis te ostendit Christi imitatorem. Nam si diligere invicem discipulorum insigne est In hoc enim , inquit, cognoscent omnes quod discnpuli mei estis, sti diligatis invictim cogita quantum sit
odientem se diligere. Nam Dominus tuuS eOS qui se oderant diligebat, & hortabatur: & quanto
infirmiores erant, tanto magis illorum gerebat curam, & clamabat dicens: Non opus habent bene v
lantes medico , sed qui male habent: & publicanos, peccatoresque sua dignabatur mensa, & quanto majori illum ignominia dedecoravit Judaeorum populus, tanto majorem illi honorem & curam exinhibuit, imo multo majorem. Hunc & tu aemulare; ' neque enim par Va res est hoc opus, sed sine quone Martyr quidem admodum potest placere Deo, quemadmodum Paulus dicit. Ne itaque dicas, odio habeor, & ideo non diligo. Ideo en jm ma gis amare debes. Alioquin autem non potest is
qui diligit tam cito odio haberi; sed etiamsi fera quis fuerit, diligentem se diliget. Hoc enim, inquit. faciunt vel Ethnici , & publicani. Quod si quisque diligentes se diligit. eos qui odio habiti diligunt quis non dilexerit 3 Hoc itaque exhibeto,& ne finem facias hoc dicendi: quantumcunquo me odio habeas, te diligere non cessabo: &Omneni animum emollivisti. Morbus enim hic aut ex i flammatione oritur aut ex frigiditate. Sed utrique dilectione virtus ex ardore tuo mederi solet. Non vides turpes illos amatores ut alapas. sputa, op- propria & innumera mala patiuntur a mulieribus illis meretricibus' quid ergo hunc solvet amorem gContumeliae 3 nequaquam. imo magis accendent,
etiamsi illae quae hoc faciunt, praeterquam quod
scorta sunt, & obicuro & vili genere sint; uui
Vero haez patiuntur.' claros laepe possint progenitores numerare, & alia ratione illuitres sint, Atta
42쪽
Titulus IV. De Amore Fe. Caput L 3I
men ne hoc quidem illos solvit, nec ab amata avellit. An non erubescimus quod non tantum secun- 'dum Deum dilect ionem exhibere possumus quantam illa vis diabolici & daemoniaci amoris Τ non ' Cogitas hoc maximum esse telum contra diabolum Τnon consideras , quod malus ille dilemon instet, illudque exosum membrum ad se trahat, suumque facere conetur Τ Tu vero praetercurris, &. pugnae praemium prodis Τ Nam veluti praemium in medio jacet frater. Si viceris , coronam accipies: in ignave agas, in coronatus discedes. Finem ergo fac Satanicum illud dictum pro serendi: Si frater meus me oderit , ne videre quidem illum volo. Nihil enim turpius hoc dicto, etiamsi illud gene- roli esse animi putent multi. At nihil his igno- hilius, stultius , immanius. Ideo maXime doleo, quod multi putent ea quae ad malitiam pertinentesIe virtutem , ac quod despicere & contemnere splendidum & honestum videatur esse. Hic maXimus est diaboli laqueus, quod nequitiae bona tribuatur fama. Qua re dissicili me est malum hoc deteri. Etenim multos ego audivi gloriantes quod sibi adversantes non adirent. Atqui Dominus tuus in ea re gloriatur. Quoties illum homines con- 'spuerunt 3 quoties avertati fum 3 ille vero non cessat accurrens. Ne igitur dicas: me odio haben tes adire non pollum; sed dic: respuentes me respuere nequeo. Hoc dictum est discipuli Christi, ut illud aliud Diaboli. Hoc illuit res fecit, & cla- ros. aliud vero turpes . ac ridiculos. Ideo miramur Moy len, quod ipso Deo dicente : Dimitte me V iratus conteram illos i non potuerit illos respuere, qui illum tum sὰpe aversati fuerunt; sed dicebat: Siquidem hoe pectatum illis dimittis dimitte; sin minus o me dele. Dei enim amicus, & imitator erat. . Ne itaque gloriemur in iis, ob quae nos pudere deberet: neque dicamus ea, quae dicunt forentes,
43쪽
32 De Eloquentia Patrum LI AER X.& infimum vulgus: Innumeros aversari scio. Sed etiamsi quis alius hoc dixerit, irrideamus illum,& os illi obstruamus, quia in iis gloriatur de quibus pudere illum oporteret. Quid quaeso dicis 3 avertaris hominem fidelem, quem infidelis cum esses et Christus non respuit 8 quid dico non respuit 8 ita illum inimicus & deformis cum esset, dilexit,
ut etiam pro illo moreretur. Ille inquam eum, qui talis erat, ita dilexit: tu vero nunc, dic mihi, cumspiciosus & mirabilis factus, illum respuis, qui membrum Christi & corpus Dominicum factus est an non cogitas quid dicas an non sentis quanta audeas Τ Caput habet Christum & mensam & veitiinentum & vitam & Iucem & sponsum, & omnia ipli ille est, & dicere audes: illum respuo Τneque illum tantum sed & innumeros alios cum ills . Cohibe te o homo & seda furorem, agnosce fratrem, disce haec verba it ulti esse, atque lymphati, contraria dicito : etsi millies me respuat, ego noli discedam. Sic & fratrem lucraberis & ad gloriam Dei vitam duces . atque futura consequeris hona. rS. AususΤixus Concione 8. in almum . omnis homo, inquit. est Omni homini proximus. nec ulla cogitanda est longinquitas generis ubi est
Nec charitas cum redditur, amittitur ; sed potius reddendo multiplicatur. Habendo enim redditur, non carendo : & cum reddi non possit nisi habeatur, nec haberi potest nisi reddatur. Imo etiam cum redditur ab homine, crescit in homine:& tanto magis a quiritur, quanto pluribus reddi-rur. Idem Epis. Da..nunc I92. ad Coelestinum. Cum eadem omnibus debeatur charitas. non
eadem est omnibus adhibenda medicina. Ipsa item charitas alios parturit, cum aliis infirmatur, alios curat aedificare, alios contremiscit offendere. ad alios
44쪽
Titulus IV De Amore M. Caput I. 33 ialios se inclinat, ad alios se erigit, aliis blanda,
aliis se vera, aliis inimica, omnibus mater. Idem Liabro de Grechizata. rudib. cay. II. Omnia, inquit, quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec & vos facite illis. Conjungi vult inter nos, atque connecti per mutua beneficia charitatem, omnesque homines vicario inter se amore
copulari, ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praeitari velit, tota justitia & prae ceptum hoc Dei communis sit utilitas hominum. Et o miram clementiam Dominil o ineffabilem Dei benignitatem l praemium nobis pollicetur, si nos invicem diligamus, id est, si nobis ea praestamus invicem, quorum vicissim indigemus : & nos superbo simul, & ingrato animo ejus renitimur voluntati cujus etiam imperium beneficium est lAucTOR Osola ad Celantiam inter epipolas Hi
ronymi O Paulini. ' , Cum nodis imperatum sit, ut inimicos ame' mus, tamen ne amicos quidem amamus. S. IsIDORus ΡΕLusIOLA Libro III. 's. μ5. Charitas nunquam excidit. Sed dicit aliquis: ergo charitas nunquam perit 3 nunquam violatur plane nunquam violatur 7 plane nunquam ; quia charitas si est, permanet: si non permanet, non eis.
. S. CHRYSOLOGus Sermone I 62.
Tantum abest, ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes '. . vel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus. SALvi ANUs Libro 3. de Gubernatione ante medium.
Omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis & regis, mutuo amant: omnes paene Romani se mutuo persequuntur. 4lis enim civis non invidet civis quis enim plenam vicino exhibet charitatem ' omnes quippe a se etsi loco non absunt, affectu absunt, etsi habitatione jun antur, mente
45쪽
34 De Eloquentia Patrum LIBER X. disjuncti sunt. Atque utinam hoc licet sit pessi
mum malum, utinam cives tantum . atque vicinit
illud est gravius, quod nec propinqui quidem propinquitatis jura conservant. Gais enim te proximis suis proximum reddit 3 quis solvit charitati quod se agnoscit debere vel nomini Τ. quis hoc est animo, quod votatur Z quis tam propinquus corde quam sanguine Idem eodem omre Libro S, Nihil petas quod negaturus fuisti: nihil negabis quod petiturus fuisti. S. MARTINUS BRAc
RΕΚs Is in Sententiis de moribus. Minorem dolorem mala ingerunt. quae ab eX-traneis inferuntur. Ρlus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus. . Quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. S. GREGO-Rius MAGNUS Homilia 3 - in Evaingelia. Heu in quos fines imo faeces saeculorum homines devenerunti cum, ut de saeculi hominibus taceamus quos eXcaecaVit ambitio, ipsa religionis ei ctio nostro miserabili tempore tanta divitis ne spargatur, ut viX unus alteri conveniat in unum, nisi forte adversus Dominum, & adversus Christum ejus. Ubique apparent scissurae civitatis David, &in tantum jam hiant, ut vicinam ruinam omninominentur. Servatur sub tunica una & veste si' mili cor varium, & omnino dissimile; ita ut de religione, antiqua vix signa serventur, & venientibus ad sepulchrum Domini, quod claustrum est,& Christum quaerentibus sola linteamina pateant, id est habitus forma. RICHARDUS A S. VICTORE Libro de Gradib. Charit. cuF. q.
46쪽
Titulas IV. De Amore Fe. Caput LI. ue
. Homiliis 3o. ρο 33. in natuetum, quarum prima de amore proximi spirituali. Homilia I . in Joannem. 'Homilia etO. in Asta; ubi omnes tollit prae
Homitiis a S. 3O. 3I. 32. 33. 3ψ. in I. ad Corinthior. Homilia 9. in ad Ephesios, ex analogia membrorum corporis. Homilia Io. in eadem de desectulChar,
milia 3. in ad Colossenser, de vulneribus charitatis. 'Homitia 4 in L. ad Thessalonicenses, de teneritudine staterni amoris. Homilia 3. de laudibus Pauli, atque alibi pissime. Plura simul ministrat Ecloga' ex Operibus ejus prima. S. HIERONYMUs in si solam Pauli ad Phile
S. AUGUsΤ1Nus Tractatibus in epistolam S. Iannis.
47쪽
' 36 De Moquentia Patrum LIBER X.
S. AususT1Nus Libro de moribus Ecclesiae catholicae pluribus capitibuΙ. Libro de disciplina Arsiana, vel de domo disciplisor, a capite 3. , . Enarratione in Hamum 67. initio ex ibtulo societatiS. Sermonibus I 4. V 2o. ex . novis, nunc λει 268. S. IsIDORus PELUsIOLA Libro II. sola I 39 de extincta charitate. S. CassIANus Coliatione XVI. ββ., S. CYRILLus ALEXANDRiN . Libro II. in I ann/m de unitate charitatis. Fusius autem de Charitate proximi agit Libris T. Θ 8. de adoratione in Spiritu ρο veritate. S. Leo Sermone IO. de Quadragesima. SALvi ANus Libro III. de gubernatione ante meis dium, de charitatis communi desectu . , JuLIANus ΡΟΜΕicius Libro III. de vita contemplativa, capitibus I 3. I 4. IS. S. GREGORuis MAGNUs Hamilia 27. in Evangelia quam leves ob causas jactura fiat charitatis. S. ANTIOCHus Homilia 8O. ETHER ius & BRAaeus Libro I. contra Vipandum. ex titillo Communionis corporis Christi. S. ΡAScΗAsius RATAERTUs opere de Me, spe Veharitate. 'S. BERN Au Dus Sermone 29. in Cantica de vulneribus charitatis fraternae.
dibus charitatis. 'PETRus BLxsκNsis Tractatu de Charitate Dei. V proximi. Adde Titulos Eleemosina, Misericordia, Z Ius Uc.
48쪽
De Anima nostra, & quae ad eani proxime referri possimi.
Si quid de anima examinandum est, ad Dei reingulas dirigat Sapientia certe nullum alium potiorem animae demonstratorem, quam auctorem reperiet. A Deo discat, quod a Deo habeat: aut nec ab alio, si nec a Deo: Quis enim reus labit, quod Deus texit' Indo sciscitandum est, unde & ignorare tutissimum est. Praestat per Deum nescire, quia non revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit. TERTuLLIANus Libro de anima cap. I. Idoneus sui operis aestimator magno pretio nOR redemit. S. AΜΗRosius Libro VII. in caput Iz.
In hac anima totus es homo i quia sine hac nishil es. Idem Libro VI. Hexsinemu Cay. T. Quod si in hoc erro quia Angelis me post mortem sociari malo, quam bestiis , libenter in hoc error neque unquam hac me opinione dum vivo fraudari patiar. Idem oratione de fri resurrectionis,
Omnia nobis duplicia Deus dedit; duos oculo , duaS aures, duas manus, duos pedes. Si igitur hocum alterum laedatur, per alterum necessitatem consolamur. Animam vero dedit unam nobis. Hanc si perdiderimus, qua vivemus 3 Hujus igitur curam habeamus, nihil ipsius saluti praeferentes, quoniam haec etiam est quae cum corpore judicatur , & simul defenditur, & comparet ante Christi tribun al
49쪽
38 De Eloquentia Patrum LIRER X.
tribunal. Creditus CHRYsosΤorius homilia de Paenitentia, Continentia, re Virginitate, Tomo I. Ducaei 77. Tribuitur JOANNI JEJuNATORI.
Verus CHRYsOsΤOMUs Paransi I. ad Theodorum num. i 3. Neque solum corporis sed etiam animae vulnera introducunt mortem. Attamen eo
insipientiae venimus, ut illa diligenter curemus, haec negligamus. uamquam corpus insanabili saepe morbo laborat, nihil tamen de salute desperamus, ac licet medici frequenter dicunt, morbo non polleremedium - afferri, instamus nihilominus rogantes aliquam vel tantillam afferri consolationem: in morbis autem animae quorum nulli insanibiles sunt; quippe qui a naturae necessitate non procedant, aC si alienae essent infirmitate, perinde negligentes agi mus, imo desperamus: atque ubi natura morbi deploratam valetudinem elle suadet, ac si spes esset multa, salutis curam adhibemus: ubi vero nulla desperandi causa, despondemus animum & ab omni cura absistimus; usque adeo majorem corporis quam animae rationem habemus. Quapropter ne corpus
quidem servare possvnaus; nam qui quod praecipuum est negligit, & in minoribus omnem tolici tudinem ponit, utraque destruit, & perdit: qui autem ordinem servat, & quod prius est maxime curat, etiamsi quod posterius est negligat, perlatutem illius hoc etiam con servat. Et quis tandem sussiciat laudibus animae 7 Et si in animae laudibus deficitur, quae laus est ejus, qui animam condidit Z S. AUGusTINUS Enarratione tu Psalmum IAS. Jam pretium solvit; sanguinem fudit. Sanguinem inquam fudit unicus Filius Dei pro nobis. O anima lerige te; tanti vales. Idem enarratione in Psalmum ΙΟΣ.
Excellentiae naturae nostrae eonscii, & stirpem nos esse coelestem quamdam scientes, ne dedeco
50쪽
Nitulis V. De Anima. Cop. L. 39 remis naturam; ne tantis muneribus indigni judicemur, aut pro caduca, & brevi voluptate ad omnem aeternitatem duraturam laetitiam projicie tes tanta nos potestate, tanta gloria, tanta beatitudine spoliemus; imo potius per honestas & cum virtute conjunctas actiones, per fugam Vitiorum, per propositum, & Voluntatem bonam, quam imis primis adjuvare Deus solet, & per preces, nobiliatatem, & dignitatem nostram tueamur. ΝΕΜΕ-sius Libro de homine,seu natura hominis, cap. I .in fine. Optimum est curam principalem animae impendere ; ut quae utilitate prior est, non sit consideratione posterior. . Primas apud nos curas quae Prima habentur obtineant, summasque sibi solicitu dinis partes salus quae summa est vindicet. HaecnOS Occupet . in praesidium ac tutelam sui. Jam non plane prima, sed sola. Omnia vincat eo studio , quo praec edit Omnia. - S. EUCHERIUS Pararis nes ad Valeriamum, initio. . Non ergo nobis viles simus, qui tam pretiosi Deo fuimus. EusEBIus GALLIcANUS Homilia L.
Quam pretiosus sis si Factori forte non credis, interroga Redemptorem. Idem Humilia a. de Sym
Dilectissimam esse animam suam homini etiam
diabolus non negavit: & qui avertere omnino cunctos ab affectu animarum suarum nititur, idem ta- . men charissimas esse debere cunctis suas animas confitetur. Quis furor est viles a vobis animas V
stras haberi; quas etiam Diabolus putat esse pre 'tiosas 3 Quis furor est viles a vobis haberi quas etiam' ille charas vobis debere esse dicit qui viles facere conatur 7 Ac per hoc quicunque animas suas negligunt, etiam infra judicium diaboli se
amant. SALvI ANus Libro III. ad Ecclestiam catho- sicam, ante medium.