Josephi Weissenbach ... De eloquentia Patrum libri 13. in usum ecclesiasticorum. Volumen 1. 9. Volumen 7. operis librum 10. complectens

발행: 1775년

분량: 430페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

o De Eloquentia Patrum LIBER X.

dum, comedendum. intus accipiendum. Idem homilia 83. Matthaum. Et rursum eodem Ioeo: Quanta ergo puritate oportet eum esse, qui h0c fruitur sacrificio 8 quanto radiis solaribus puriorem esse oporteret manum illam , quae hanc carnem secat, os quod ip rituali Iepletur igne, tinguam tremendo sanguine tinctaria ΤCogita quantum adeptus sis honorem, qua fruariSmenta l quod Angeli ii emunt videntes, nec sine metu respice Ie audent Ob fulgorem inde manantem, eo nos alimur, huic commiscemur, factique sumias. Christi unum corpus, S una caro. Quis loquetur

potentias Domisis auditas faciet omnes laudes ejus f .

Idem in eos, qui absque actione gratiarum, aue certe ea admodum luride persoluta a Communione re-eedunt. Ipse suam tibi carmen largitur; at tu ne VerbiS quidem eum remuneraris, neque pro iis quae accepisti gratias agis liAtqui dum corporeo Vesceris cibo post mensam ad orationem te ConvertiS; dum vero 1 piritualis & omnem creaturam tum Vi . sibilem, tum invisibilem superantis fis particepS, talΠ . etsi homo sis, & vilis naturae. non expectas, ut gratias

agas & verbis & fictis Τ Quid est hoc aliud, quam LX-

tremo supplicio sese obnoxium reddere Τ Homi- Iia de Baptismo Christi, ad calcem. Locus hic tantopere arr si populo, ut quemadmodum alias freque ter fecit. applauderet publice, o clamores excitaret. Multi hujus sacrificii semel toto anno sunt par- ticipes, alii autem bis, alii vero Lepe. Ad Omnes ergo habetur oratio, non solum ad eos qui hic sunt, sed ad eos etiam qui sedent in deserto. Nam illi semel in anno sunt participes, saepe etiam post duos annos. Quid ergo Τ quinam erunt nobis magis accepti, an qui semel, an qui saepe, an qui raro ΤNec hi, nec illi, sed ii qui cum munda cola scientia, qui cum mundo corde, qui cum vita quae nulli

est assinis reprehensioni. Qui sunt hujusmodi,

82쪽

TDulus m. De Communione. Caput L 'Isemper accedant; qui non sunt hujusmodi, ne semel Aidem. Idem Homilia 17. in ad Hebraeos, initio

Hoc grave est, quod non munditia animae, sed intervallo temporis dignitatem accessus meti a re, &hoc pietatem esse existimes, quod non serpius a Ledas, ignorans quod indigne accedere, etii semel tantum, notam inurat; digne autem accedere, etsi saepius. salutem pariat. Non est audaciae se PiuS accedere, sed indigne, etiamsi semel tantum in anno quis accedat. Nos autem ita stolidi &miseri sumus, ut innumera per annum scelera pe Petrantes nullo modo curemus illa deponere: suia 5Cereque putamus, quod non saepe audeamus iuCOrpus Christi contumeliose insilire, non cogitan tes eos, qui Christum crucifixerunt, semel tantum crucifixisse. An ergo quia semeb tantum, minus est

sceleris Τ Judas semel prodidit. uid ergo Τ an 'hoc illum a supplicio eripuit 3 Cur hanc rem tem-POre metimur 8 Tempus accedendi sit nobis puritaS conscientiae. Nihil plus habet mysterium in Paschate celebratum eo quod nunc celebratur. Unum& idem est , eadem spiritus gratia, semper Palchaeli. Illud noltis qui initiati estis. Et in Parasceve, & in Sabbatho, & in die Martyrum idem sacri,

Cium consummatur. Quotiescunque enim manduca

bitis panem hunc, inquit, o calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis. Non temporis termino sacrificium circumscripsit. Cur ergo, inquies, tunc

Pascha dicitur Τ uia tunc passus est Christus pro

nobis. Nemo igitur tunc aliter accedat, aliter nunc. Una Virtus est, una dignitas, una gratia, unum &idipsum corpus. Non illud isto sanctius . neque istud illo minus est. Et hoc vos scitis, nihil noVividetis praeter saecularia ista vela, & splendidum caelum. Habent aliquid amplius dies illi; quia in i lis initium accepit salutaris ille dies, quo immol

83쪽

De Eloquentia Patrum LIBER X. tus est Christus ; quod ad mysteria vero pertinet. nullam praerogativam habent. Tu vero ad cibum

sensilem accedens, manus & os abluis; cum autem ad spiritualem escam accessurus es, animam non

abluis, sed immunditia plenus accedisy Et quid dicis, an non latis sunt quadraginta jejunii dies ad

peccatorum congeriem eXpurgandam 8 Ecqua utilitas, dic mihi, ii quis unguentum deponere Volens emundet locum, deindeque paulo poli quam in jecerit stercus adjiciat 7 Nonne bonus odor evolavit ΤΙloc etiam nobis accidit. Digni pro viribus nostris facti sumus. cum accederemus, deinde rursum nos inquinamus. Quae ergo utilitas 3 Hoc dicimus etiam de iis qui quadraginta dierum spatio sese abluere, & mundare pollunt. Ne salutem nostram negligamus, rogo, ne labor noster sit inutilis. Homo enim, inquit, qui aversus fuerit a peC-cato suo, & rursum pergens. eademque ipsa faciens quasi canis est ad proprium vomitum reversus. Idem Homitia 5. in I. ad Timotheum in rati. S. Au GUsT1NUs ad illa verba: Misericors & miserator Dominus escam dedit timentibus se: Nemo, inquit, talem escam daret nisi misericors & misera

tor Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si verbum carnem factum peccator jugliscistiιs accepit, quid in futurae saeculo glorifcatus accipiet 8

Enarratione in Dalmum II O. S. CHRYsoLOGUs loquens de muliere, quor pros

uis sanguinis laborabat. Tetigit vestimentum mulier & curata est, & ab antiquo est absoluta languore. M: seri qui quotidie carpus Domini tractantus & sumimus , & a nostris vulneribus non curamur' Non Christus infirmantibus, sed fides

deest. Nam multo magis modo in nobis manens poterit Vulneratos curare, qui latentem mulierem praeteriens

84쪽

Titulas M. De Communione. Caput L 73 praeteriens sic curavit. Sermone 33. Idem aliter, nec minus . pulchre inculcat sermone sequenti. i Christi uel qui se tibi hic manducandum dedit, quid suuna tibi denegare poterit in futurum i Et qui tantum tibi viaticum paravit ad victum, quid in illa tibi mansione perpetua non paravit Z Idem

S. BκRNARDus de suavitate Eucharistior, quam parabat disribuere, locuturus ad fratrex suos, arri Fuit occasionem ex Evangelio, quod tum e licabat: Praedicantem dominum , inquit, de civitatibus &castellis populi sequebantur, quorum salvabat animabas , sanabat corpora: & adhaerebant ei alf, tu pariter & aspectu illius delectati. Cujus nimirum vox suavis, & facies decora; sicut 'scriptum est: seciosus forma prae filiis kominum. 3 usu est gratia in Iubiis tuis. Talis eli quem, nos tequimur, Cui adhaeremus, totus desiderabilis, in quem non solum pGpuli sed & ipsi quoque angeli sancti desiderasti prospicere. Quid vobis suavius apponemusqnimirum hae sunt deliciae angelorum. Gustate proinde. V videte . quoniam fumis es Dominus : huic suavitati, huic sapori, huic sapientiae quae trahitur de occultis omne quod desideratur non valet comparati. Quid enim Τ miraris in sole splendorem, in flore pulchritudinem, in pane saporem, in terra fecunditatem y sed . a Deo haec universa donata sunt, nec dubium quin multo amplius reservaverit sibi, quam dederit creaturis, Semone I. in fesso

omnium Sanctorum.

Verbum Apostoli est: probet autem stimum homo Ue. O quam selix qui probatus inventus est lProba me Domine, & tenta me, ure renos meos,& cor meum, ut tanto sacramento dignus inveniar.

Terribile enim est, quod sequitur: Qui manducat. meam carnem , F bibit sanguinem meum indigne, j dicium stibi manducat U bibit. Domine Jesu Christe l. E sacra-

85쪽

De Eloquentia Patrum LIBER X. sacramentum corporis & sanguinis tui quasi pugnus & obsidem coelestis gratiae dimisisti, & in eo constituisti nobis non mortem, sed vitam: non judicium, sed salutem. Quam perditus ergo est qui redemptionem in perditionem , qui sacrificium in sacrilegium, qui mysterium in parricidium, qui vitam convertit in mortem. PETRUS BLESENSIs Epistola I 23.

Fontra.

S. CYPRIANus Libro de lapsis egregie in eos, qui, absque poenitentia & satisfactione ad altare Domini accedunt. Sed etiam in tributo illi Sermone u coena de Eucharistiae umectibus perpulchre agit. S. CYRILLus HIEROSOLYMITANUS Cateches m sogogica ψ. S. EPHREM Sermone de sanctismis V viscant bur chri stanis sacramentis a so. Petro Kohlio e Mavonica verso , editoque Allona I729. ad calcem T mi IV. novi, Graecolatiui. S. BAsILIus M. Libro a. de Baptismo in communionem sacrilegain. S. AMBRosius in Libris de Sacramentis: & in Libro de initiandis. Idem Libro I. de Amitentiacv. 9. breviter quidem, verum acerrime eos pungit, qui praetextu poenitentiae a sacra mensa abstinebant. S. GAUDENTIUs Tractatu 2, post medium egregie de hoc agit mysterio. S. CHRYSOsTorius Homilia de B. Philogontio de irreverenti accesssi ad communionem.

Homilia de baptismo Christi, de discessit

absque actione gratiarum.

86쪽

Ntulus M. De Communione. Caput ra i s

Domini nos i Jehu Christi, de modo

accedendi ad communionem. . mmilis in coemeterii appellationem, ac crucem . in Me, ubi de reverentia in

- . Communione.

gna Communione &C.

miliis 4s. V 46. in Joannem fuse de hoc

Homiliis 2 . 27. .m28. in L. ad Corinthios iterum s e. Homilia 3. in ad 'hesios, etiam fuse. Homilia I . in ad Hebraeos de indigna communione &c. Mitto alia, est enim perfrequens in hac mat teria S. Doctor. χS. HIERONYMus propiur finem Apologior pro si bris suis adversus Iovinianum de puritate in Conjugibus requisita.. S. Au GusΤINUs Tractatu 26. 9 27. in Evangelium S. Joannis: 'solo it 8. nunc S . Od Januarium cap. 3. Sermone 3SI. alias homilia ultima ex IO. cap. 4. de abstinentia a communione. Sapjdum quoque ex Augultino locum citat Beda in L. ad Corinthios cap. IO. qui num & ubi extet apud ipsum, non Vacat, sed neque refert nunc inquirere. S. CYRILLus ALEXANDRINUs Libro 4. 9 Io. in Joannem fuse agit de hoc mysterio. Adde Hom Iam ejus in Mysicam coemam. Toms s. parte a. S. CAEsARius ARELATRNsis Homitio 7. de Pascha. S. GREGoui Us M. Homilia 36. in Evangelia, Per accomodationem de coena magna. s. ANASTAsIUs SINAITA Oratione de S. Synaxi.

S. JOANNES DAMAscRAus Libro IV. fidei orthodoxa cap. 14. Item Episola de eorpora, s sanguine Domini:

87쪽

76 De Eloquentia Patrum LIBER X. Domini: ae Iongo de eadem re fragmento quod Pantinus primum edidit. . TugoooRus AHUCARA Dialogo cum Saraceno super istud argumentum. S. ΡAsCAsIus RATA ERTUS Libro de sacramento

eo oris V sianguinis D. N. I. C. Item in Epistola

nd Fudegardum. .. . GuiΤMUNDus ΑVERsANUs Libris tribus de compore V siunguine, quibus omnes alios vicit in hoc nostro argumento. Adde & Confessionem ejus, ubi rursum inter alia de veritate eucharistiae agit. ALGKRus Libris tribus de sacramento corporis FI anguinis Domini. . ADCLMANNus BRIXI sIs Epipola egregia de Corpore F sanguiue Domini. B. LANFRANCUS Libello de corpore V sanguine Domini in Eucharistic. FRANCO AFFLIGINENS is Libro x. N n, de Gratia Dei. uoo A S. V IcTORE de Sacramento eo oris N sanguinis Christi. PETRUs CLUNIAcgNsIs Tragatu a versus Petro-

GOFFRIDus IINDOCINENSIs Tractatu perbrevi

de eo ore Usangine Domini Iesu Christ.

S. LAURENTIus IusTINIANus Sermone de Christi tempore. Item de disciplina ct perfectione monasticae conUersationis cap. I9. De triumphali Christi agone

eap. 4. De casto connubis cap. 24. .

Adde praeclaros Patrum locos, quos studio m gno adversum Sacramentarios &c. collegit Claudius Sanctesius in Syntagmate ad Graecorum Patrum LL

88쪽

Titulus V De Contionibus. Caput L 77 turgiam o Collectaneis de Eutharistia. Fontes vero quam plurimos commonstrat Joannes Baptilia Gener in Prodromo, seu Biblotheca Jua Thdologica.

TITULUS X.

De tantionibus & verbi divini praedicatione. CAPUT I.

um qui de Deo habitus est Sermonem venerati sunt, eum illic reliquunt, ubi audiverunt. CLEMENf ALExANDRi Nus Libro III. Aedagogi cap. II. De malis scilicet Christianis, venientibus ad

eontionem. V

Loquitur dives, & cuncti silent, & verba ejus usque ad nubes extollunt; loquitur autem nobis Deus per sacras scripturas, & tacere atque auscultare nolumus; sed alius garrit, alius dormitat, alius vero mente diltractus evagatur. Sed quid ducit icriptura Τ qui avertit aures suas ne audiat Leges ausimi etiam ipse precationem ejus execriatur. S. EPHRAEΜ ad imitationem Proverbiorum Tomo L

novo pGg, 8 S. Basi Lius M. Opiscibus euram exempturus, nedum die etiam non feso concioni intersunt, rei famia tiari ossciant, ita rem aggreditur homilia 3. in Hexaemeron initio. Postquam hesterna de Dei eloquiis tractatione quantum in nobis situm fuit an, mas vestras exhilaravimus, iterum hodie convenis muS, miracula operum secunda diei spectaturi; At enim non me latet, multos artium mechanicarum opifices circumstare nos, qui sibi ex diurna opera ViX parantes Victum nos sermonem discindere, ac decurtare cogunt, ut ne diutius ab opera distrahantur. Istis quid dicam Τ nimirum illam tempo-

89쪽

8 De Eloquentia Patrum LI HER X. ris partem Deo foenori datam nequaquam perdi;

sed magno cum incremento ab iplo rependi. Etenim quieunque calus impedimeutum afferunt, eos Deus avertet ac corpori robur, animo alacritatem,

facilitatem commercii & prosperitatem per totam vitam iis qui spiritualia praetulerint largiturus eis. Elii autem in praesenti non secundum spem suC cedunt nostra 1tudia ; at certe spiritus doctrina pro futuro faeculo thesaurus bonus est. Tolle igitur ex corde omnem victus solicitudinem, totum que te ipse mihi collige. Nec enim quidquam eXCorporis praetentia percipitur emolumenti, si tuum

Cor in terreno thesauro comparando occupatur.

S. GRRGOR Ius ΝΑZiAΝZRNus de hoe issio quem audivimus Dinisymo oratore BastIio magno in Diataphio metrico Basilii. Sermo tuus tonitru , Vitaque fulgur erat. Quibus verbis eskicaciam sermonum ejus extollere volebat, illud Iacon 'o familiari spectans. Uti nihil splenderet magis, atque fulgur: ita Basilium claritate vitae omnium oculos perstrinxisse. Quare non mirum, si verba ejus instar tonitrui, quod quam maXime exauditur ac concutit, ingenistes in auditoribus motus efficerent. Quam male di positi quidam pracipue nobilis a cederent concionem, eIegantissme ostendit divus CHRYSOSTOMUs : Vide enim, inquiens. huc ingressus est dives seu vir seu mulier. Non curat quomodo audiet Dei eloquia; sed quomodo se olientabit, quomodo cum fastu sedebit, quomodo cum multa gloria: quomodo sit alias superatura Veis filum magna ficentia, habituque, visu & incessu se reddet magis ornatam , ac veneryndam; totaque ejus cura, ac sollicitudo in hoc versatur: num haec aut illa videat 3 num sit admirata Τ num recte sum Ornata Τ ut non putrescant velles. ut non disrumpantur. Et tota ejus in hoc consistit cura. Similiter vir quoque dives ingreditur, se pauperi ostentaturuG

90쪽

Titulas x. De Communionine. Cap. L. 79taturus, & ei timorem incussurus per amictum vestium, quod multos habeat pueros .... Deinde sedentem statim subeunt curae domesticae, trahentes in Omnena partem: circumfluit fastus qui obsidet animam: existimat se gratificari & nobis & populo & sortassis etiam Deo, quod intraverit in Domum Dei. Qui autem adeo est inflatus quomodo poterit unquam curari. S. CHRYSOSTOrius

homilia 3. in II. ua Thessalonicensen Licet inquit eadem audire quotidie. Quid vero, dic. quaeso, in theatris non eadem audis in stadiis & equorum curriculis non eadem vides 3 Res autem omnes non sunt eaedem ' non idem sol semper oritur 3 Νon iisdem utimur alimentis 3 Vellem autem ex te sciscitari. quoniam eadem dicis te audire quotidie: Dic mihi cujus Prophetae est locus. qui fuit lectus: & cujus Apostoli, aut cujus Epistolae 3 Sed non potes dicere; imo videris au dire nova quaedam, & aliena. Atque quando vis quidem te dedere otio, & socordiae eadem es te dicis quando autem fueris interrogatus. ita es aD sectus ut qui nunquam audiveris. Si sunt eadem, oportet eadem scire. Tu autem ignoras. Digna sunt res prae lentes quae lugeantur; quae lugeantur

inquam & defleantur; quod frustra laboret qui

cudit argentum. Hoc ipso maxime Oporteret attendere, quod lint eadem; quoniam nullum vobis laborem exhibemus, neque peregrina aliqua, & immutata dicimus. Quid veruq quoniam illa eadem esse dicitis, iiostra autem non sunt eadem, sed semis per nova dicimus, & peregrina, eisne attenditis Τnequaquam; sed si dixerimus, cur ne haec quidem retinetis 3 semel, inquit, audimus: & quomodo fieri potest, ut retineamus 3 Si dixerimus: cur illa

SEARCH

MENU NAVIGATION