In sacrosanctam Domini Nostri Iesu Christi passionem breuis introductio, in decem partes digesta. Authore Theobaldo Thamero

발행: 1561년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

dilexi vos, id est,persectissime. Matth. Estote persecti, sicut pater vester coele stis pes sectus est. Quarto & postremo additur Iudae rum quae vox discern it Regnum eius ii regno mundano. Nam alij reges &principes carni seruiunt & eius gloriae: Chri stus autem ipsius ii membra sunt reges Igdaeorum, ia est, spiritualium virtutum, quas in gloria solius Dei dirigunt. Qui Iudaei bisariam accipiuntur in scriptura:

Sunt em externi, quorum laus ex homi

nibus, & interni ex Deo, de quibus Ro inanis a. Ne igitur hic intelligas eos qui in manifesto su ni Iudaei & hominum m niti iacti,sed qui spiritu sunt tales,id est, cognitores &effectores diuinarum vir tutum. Hi enim sunt sacerdotes & reges,

seu ut Petrus vocat, sacerdotium regale

cum Iesu Christo suo capite, & propter eundem communem spiritum iure quo dammodo vendicant ubi eiusdem cruci titulum & inscriptionem. Ex his pauci arbitror aliquatenus intelligi, quod sub initiu de hoc titulo praedicauimus, nempe quod in ipsb totius Christiani hominis curriculum contineatur, & qui iuxta hanc suam instituit vitam, is profect0 Ddelis

112쪽

delis se uus est, & olim ememus iustitiae

coronam reportabit.

SEPTIMAE PAR Tis

Textus.

Ilites ergo clim crucifixisserit r. eum , acceperunt vestimenta

eius.

Et fecerunt quatuor partes, II. vhicuique militi partem, & tunicam. Erat autem tunica inconsutilis desu IIL percontexta per totum. Dixerunt ergo ad inuicem: Non scindamus eam,sed se tiamur de illa cuius sit. Vt scriptura im- 'pleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta 'sibi, & miserunt sortem, & quidem miliates haec secerunt.

EXPLICATIO. E tribus hic dicemus. Primo de ipsis militibus qui nam illi sint, qui Iesu Christi vestimenta dissipent, & qui rursus illi, qui legitimZ utantur. Secundo, quare ibiorum quatuor. Tertio, quid sibi velit tunica inconsu ilis.

113쪽

i. Si nihil frustra proditu est in sacris i Locus teris, quis adeo insaniet, ut hanc de miliatum ludo historiam putet ob nuda &in nem sui cognitione esse priscripta pon, sunt igitur milites, iuxta spirituale intel- lectu, bifariam accipi: Uno modo P d etoribus ijsdemq; vel bonis vel malis. Hi essi sipe Christi vestimeta .i. scriptura inter se variὸ partiuntur : Alij, ut ad se glo-

ria& commodum redeat : Alij,ut ad D um, de his legimus i. Timoth. r. Hoc,illa quiens, praeceptum comendo tibi, ut milites in eo bonam militiam,habens fidem& bona conscientiam. Item a.Timoth. 2. Tu igitur, inquit,labora sicut bonus mutes Christi,&c. Atque ide ut bonos milites seu doctores separet a malis,cotinuo sub- iungit: Nemo militans Deo, implicat negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probauit: Nam qui certat in agone,n5 coronabitur,nisi legitime certauerit,& Ergo Ioanes hic verba facitde militibus, qui illegitime certant,quiq; suu quaerui,

ijs , quae Iesu Christi sunt, neglectis, de

quibus Philip. r. et s. Cauete, inquit, canes cauete operarios, cauete concision&

Et paulo post ulti ambulant quos s podicebam vos , nunc aut& flens dico, in micos

114쪽

inicos crucis Christi,quorum sinis inter quorum Deus venter est& gloria iis confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Altero autem modo ad unu quenq; nostrum haec reserenda est historia non tum ad doctores. oes enim in hoc vocati& constituti sumus a Deo,ut suos quis lideuincamus &expugnemus hostes. Hinc illae militares Apostoloru cohortationes, quibus nos ardetissime concitant ad hoc spirituale pliu ineundii. Eph. 6.Qsod superest,inquit Paulus,sratres mei: Coso tamini in dsio&in potetia virtutis eius. Induite vos armatura Dei, ut positis stare,&c. Ite. I. Con9. An nescitis quόd qui in stadio currunt,oes quide currunt, sed nus accipit brabium. Sic currite, ut coinprehendatis. Et Hebri. ia. Proinde fra-xres,inqui abiecto omni onere per pati entiam curramus in proposito nobis ceia tamine,respicientes ad fidei duce &con sumniatore Iesum, qui P proposito sibi gaudioptulit cruce,ignominia conlepta diad thronu Dei cosedit: Reputate eu, qtalem sustinuit a peccatoribus aduersus semetipsum contradictione,ne defatig mini animis defecti.Item.' I.Petri. 2. Ch risimi, 'psi cro vos tanquam aduenas

115쪽

- BREVIS INTRODUC r

& peregrinos abstinete carnalibus derijs , quae militant aduersus animam,

conuersationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod obtrectant vobis, quasi maleficis ex bonis 'l' eribui aestimantes vos, glorificent Deum in die visitationis. τQuoniam autem nobis non cum carneci sanguine manus conserendae sunt, sed cum principibus & potestatibus rectoriabusque harum tenebrarum & spiritualia 'hus nequiti js: idcirco in eodem Aposto lorum ludo edocemur, a quibusnam s bris & opificibus comparemus nobis a via ad eiuscemodi potentiu hostium impetum reprimendum atque si agendianua, Cor. Io. Arma, inquit, militiae nostrae no' carnalia sunt,sed potentia Deo ad du- structionem munitionum, quibus concilia demolimur, omnemq; altitudinem extollentem se aduersus scientiam Dei, di in captiuitatem redigimus, omnem injtellectum in Christi obsequium. Item Ephes. 6. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo,& in

omnibus persecti. stare. State ergo suc . cincti lumbos vestros in veritate,& induite thoracem iustitiae, calceatique pu

116쪽

des in praeparationem Euangclij pacis. In omnibus sumetes scutum fidei, quo pos- ditis omnia tela nequissimi i nea extinguere. Et galeam salutis assumite, & gl cium spiritus , quod est verbum Dei viventis,&c. Veri itaque & spirituales mi lites sunt, qui omnes carnales virtutes, omnes mundanos assectus & cocupiscentias per sdem in Christo Iesu vincunt, spestant, exanimant, de iiijsque triumphant, iuxta illud: Omne quod natum

est ex Deo, vincit mundum. Et haec est victoria quae vicit mundum,fi des nostra. Fides enim sundamentum est iustitiae,a que adeo omnium spiritualium virtutu, quae sunt veri Iosephi polymita, omni umque Christianorum vestitus & habitus sempiternus. Colos 3. Induite ergo, inquit Paulus, vos, sicut electi, sancti &dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patien

Vnde sequitur & ccontrario alios omnes qui haecce Iesu Christi vestimenta, id est, virtutes & potentias spirituales, quas Deus suas cuique s bi in gloriam ad tempus concessit, sordibus perfidiae polluui ει contaminant, esse ex horum militum

117쪽

. BREVIS INTRODUC T. grege & n umero, qui hic Iesu Christi ab

se in cruce acti vestes tesseris lusorijs par tientes, in rem suam conuertunt. Nec est id veritate tota huius carnalis vitaecon l uersatio.& politia ludo dissimilis. Nana sicut lutire non tam iactu tesserarum 'uam etiam obliqVis artihus & vafris te clinis inter sese decertant atq; digladiantur,quid quantumq; rerum expositarum quisq; teneat & adipiscatur, ita & in hac communi vita omniurnq; comertiis cer nere est, ut quoue iure, quave iniuria ali- usaltu potest de gradu dimouere, sibiq; rem in medio posita lucrifacere, id totis viribus tentet, struat, affectet, moliatur, risuscipiat,perficiat. Quare hic locus patet latissime & fere ad oes pertinet, qui nego tiis mu pdanis impliciti sunt. Deus dedit sua cuiq; dona & certas virtutes, quibus in Ecclesiae ipsius aedificationem tricum- bamus. Has si quis nostru ia transfert ad

carne,& sibi suoq; honori hisce inseruit, i hic ex istis heroibus est, qui Iesu Christi vestimenta, id esti d0ng α virtutes ludo

perdunt. -

II, Locus Porro tςxtus habet milites hunc Christi vestitu in quatuor partes singulas sin-pulis distrib*isse: quia sicut Puatuor sunt

118쪽

IN PAssION. DOMINI.

pes virtutes,sapientia,institia,temperan. ua, sortitudo,quibus Christus, omnes bipsius sancti & membra induti sunt. Persapientia enim Deu cognoscimus: per iustitiam praestamus ei fide & obedientia per temporantia moderamur nos, Ut Oia Damus omnibus,& neminem siue firmus siue infirmus si offendamus.Per sortitudinem doniq; cuncta illius nomine sustinemus,& usq; ad finem in fide perseuer mus. Ita e regione quatuor potestates de spirituales astutis hisce contrariq in unoquoq; nostrum cospiciuntur: Calliditas, perfidia,superbia,pervicacia seu obstin tio: Quae quidem si in te dominantur, ut alliditas vincat sapientia, perfidia iusti -- tiam,temperantiam superbia, & obstin tio patientiam,tum certo scias te horum gregalem & commilitonem .Recte igitur quatuor sunt qui domini haereditatem intςr se patiuntur. . Caeteium de tunica inc5sutilis, in qua NULLO . miserunt sortem, commodisiime potest itidem duobus modis intelligi, ut aut adscriptura sacra,aut ad ipsas creaturas res 3 ratur.Na natura ita a Dco comparata est, ut sibi semper & ubique constet, nec Vllam, quatenus ad substantiam, admittitii 4 varieta-

119쪽

INTRODUC

. 'arietatem Sol in capricorno consisten .

hoc nostro teinpore conuertit curris

ex lum suum,& sensim per certos paralle- partem diuersam, quam ante tria aut quatuor millia annora est. Idem & in Luna, c teris - que planetis inferiorib' & superioribus depraeheditur, ut siue retroeant sue pros grediantur, semper intra suos limites ac

sines consistant,nec unquam temere euvsentur. Sed nunc acceda ad terrena, quae

nobis aliquanto sunt propiora & magis mota. An non lupus tam rapax in hunc diem existit,quam tempore Christi,cum iubebat ille. ut nobis ab huiuscemodi si ris caueamus ' Sic & ouis aequε placida deviilis est. Sus sque immunda, Canis squ)sagax & mordax, ut etiam nunc, si illi des sanctum , in te conuersus laceret. Similia ter habent & sensuum expertia,ut poma, pyra, persica, cerasa , quae suo faPore &qualitatibus hoc anno proueniunt, quibus superiori antehac semper. Miri

ca enim est creatarum rerum contextio,

qua aliae ex alijs semper generetur, & Dei ui architecti gloriam illustrent. Vno igitur modo licebit nobis de verbo Dei via sibili interpraetsi hanc tunicam incon sutilem,

120쪽

m p As SION. DOMINI.

sutilem, te quo Psalm. 18. Coeli enarrant gloriam eius,& opera manuum eius an- nunciat firmamentum. Item,Psalm. IIo. Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius, id est, vetus & noua testamentum illustrant & erudiunt. Altero a utem modo poterimus etiam

laudibili Dei verbo,id est, scripturq sacro

ει oraculis, quibus prae aliis gentibus Iudaeos dignatus est Deus, accommodare. Quandoquidem &scriptura sibi nusquanon constat, & artificiosissime contexta est a summo usque ad imum ,utpoth vnsi corpus, quod licet ex variis membris prophetis conflatum sit, tamen proptet spiritus via ita tem perpetuus omni ucOnsensus est, nec ulla potest in ipso reperiri antinomia, si modo ducem sequaris E clesiae Christi intellectum. Nam homini carnali, qui ea quae Dei sunt,minimὸ per cepit, nihil est vel magis inter se repug nans, vel min us cohς rens, quam ipsa scri piltra. Vnde ea no ta huic carnali homini apparet quasi scopae dis lutae ex quibus nihil iuvatur, quam etiam in suam ipsius perniciem detorta interpraetatur: quod quidem certe multo deterius est,atque si

nunquam quicquam de ipsa degustasset - H s aut

SEARCH

MENU NAVIGATION