Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

436 Pars secunda. caput LV. Dei de Fide Catholiea, & in epiliola ad Iohannem PatricIurri, ex qua depromtum esse diximus C Inonem 33. cau. 24. D. r. Similem etiam sententiam reperiet

apud relagium II. in epili. s. ad Eliam, & Episcopos Italiae, & in epist. 8. ad Iohannem Episcopum Constantinopolitanum.

De Epistola ad Armentarium Magistrum Militum.

c., , , mi Primus Canonem a r. cau. 23. qu. a. edidit, is est Anselmus Lucensis, Ae..u. , s. quidem nomine Pelagii Papae ad Armentarium Μagistrum militum. Num vero m. a. sicut in aliis pluribus, ita & in hac re integra sit Anselmi fides, maxime dubitaverim e video enim & ejusdem fragmenti quodcumque vestigium apud vetustiores periisse, alias autem canonem illum plurimum conducere potuisse proposito Anselmi , quamobrem non inanis omnino suscipio videatur, eundem fuisse ab Anselmo ipso conficium, praesertim quod aliis in capitibus Collector idem parem de se suspicionem dederit. Nimirum notum est omnibus, tempore Anselmi jura Eccle-sarum auctoritate etiam Episcoporum diminuta fuisse , quibuscumque tandem titulis adquisita olim essent: Anselmus ut eadem restituere conaretur, non dubitavit de vetera monumenta confingere, quibus Episcopis facultatem ademiam demonstraret disponendi pro arbitrio de rebus Ecclesiarum . Sic interpretor eundem canonem juxta mentem Anselmi, ubi dicitur Pontificibus liberam non esse facultatem discedendi ab juribus Ecclesiae, ubi praesertim ipsa documentorum intercedentium fuerint auctoritate firmata, spreta interpretatione Gratiani in ea parte, qua subdit id definitum esse de juribus Μonasteriorum, quae interpretatio ceteroqui venia dignissima est in Gratiano ipso, utpote Μonacho, ac Μonasteriorum suorum producendisjuribus intento. At vero Anselmus commodi , quam Pelagio, eam sententiam Symmacho tribuisset in Synodo Romana vi. Jara Ecclesiarum incolumia ess e debere constituenti arg. Can. 17. cau. 16. qu. 1. Nisi dicere velimus Anselmum abuti voluisse variis Pelagii aut I., aut ΙΙ. monumentis , in quibus Ecclesiarur dogmata eadem semper apud Pontifices custodiri debere traditur, illa praesertim quae in generalibus Conciliis definita sunt. Sic docet Pelagius I. in epistola ad Episcopos Tusciae, & in epist. ad Childebertum Regem, ex qua depromtus est canon Io. Cau. 21. D. r. Id ipsum Pelagius II. in epist. ad Clerum Catinensem juxta ea, quae habentur in fine canonis x. cau. 8. qu. 3. , aut in epistola ad Iohannem Constantinopolitanum, in qua illud alacriter contendit, ut Constantinopolitanus

Episcopus Iohannes primas non ambiat in Ecclesia sedes , quod ejus decessores Episcopi literis proseisi fuerint, se Romanae Ecclesiae subjacere.

De Epistola ad Sindulam Magistrum Militum.

Gη, 3 - Frustra hodie quispiam, ut arbitror, quaereret epistolam Pelagii, sive primus ille, sive secundus sit, ad Sindulam Μagistrum militum, ex qua depromtus est

canon I9. Cau. 3. qu. 9. Romani Correctores re te animadverterunt, ex epistola

Pelagii ad eundem Sindulam laudari caput 6 . partis 8. apud Ivonem Carnolem sem, cujus verba haec sunt. Honamur, vi nibu υlterius Montanianus, qui se contra

omnem

502쪽

De Pelagio. 49

omnem veritatem , est contra Ieges, itum sit ex ancilia genitas, Iegitimum Ilium tentat altruere, sensibus vestris qualibet forte subripiat, quia Montanianum ilium, de cujus subsantia agitur, constat Ine propriis liberis decess se , ta germani fratris Misi , qui ei legitima ratione succedunt, supersites dimis se , ac propterea istum Ilontanianum , de cujus substantia agitur, nullam habere in istius desinaι successione pe6Mam . Nam eis Principalia 5acra promeruit, hoc tuis legitimis succesyribua praejudicare nu poterit, quia ipse Clementismus Imperator generales leges protulit, quibus jubet nulli, qui in precura

suis deprehenitur esse mentitus, ea sacra prodest e, quae meruit. 9vi cum esset naturalis, se contra veritatem dicit esse legitimum , quod nuila ratione monstrari lege potuit .

Nonnihil juvat hoc Ivonis fragmentum integrum protulisse; etenim in primis facile ex eo constat, non Pelagium II., sed I. illum esse, qui ad Sindulam Μagistrum Μilitum scribebat, quod ex solo Gratiani fragmento satis non liquet. Revera cum apud Ivonem mentio fiat viventis imperatoris , qui generales leges protulit , quibus jubebat, ne quispiam obreptitio rescripto uti posset, certum est ibidem intelligi Iustinianum, qui tempore Pelagii I. vivebat. arg. tituli codicis, de precibus Imperatori offerendis, & tituli, si contra jus vel utilitatem publicam. Deinde constat Pelagium in his, & similibus caussis auxilium impendisse hortatio.

nibus suis apud publicos Magistratus, ut patet ex verbo illo apud Ivonem Hortamur Ge. Quod si hinc ad Gratiani fragmentum gradum faciamus, eo clarius adparebit, Pelagium I. Iegum Iustinianearum normam fuisse sequutum , dum ait chartas non esse recipiendas, quae absente adversario datae fuerant arg. l. penuit. Mult. cod. de fide instrum. Posset praeterea Gratianeus canon referri ad eandem Caussam, quae pertractari videtur in capite Ivonis, dummodo nomine Lucidii is designatus intelligatur, qui vel Μontaniani ex ancilla geniti procurator existeret, vel unus ex iis esset, qui adversus eundem Montanianum de hereditate contenderet . Unum addo: nimirum emendationem commode faciendam esse in canone Gratia-ci; ubi enim legit Gratianus: Talia Reges non recipiunt, accommodatius opinor legi:

I Iia leges non recipiunt; vel quod Pelagius leges Iustinianeas ibi spectabat, vel quod simili formula in memorato Ivocis fragmento usus fuisse videtur.

De Epistola ad Decoratum Patritium.

Quod officium oppressis inter sorenses contentiones viris apud Sindulam Μaψ- .io.

strum militum praestitit Pelagius I. , uti adparet ex Camne I9. cau. 3. qu. P. c. u. I.

idipsum omnino exhibuit in epistola ad Decoratum Patritium, quem iisdem fere S ' γ' verbis alloquitur in canone a o. ejusdem caussae , Sc quaestionis, ibi Mortamur, este. qua formula eadem usus est apud laudatum Sindulam, quemadmodum liquet ex capite Ivonis superius descripto. Cujus caussam spestaret ibi Pelagius, non satis constat, cum epistola isthaec perierit, & vix illius fragmentum apud Gratianum supersit . Erant istae epistolae omnino privatae, quibus Pontifex Μaximus privatorum caussas ita Magistratibus commendabat, ut omnia juxta leges, di aequitatem legum ipsarum magistram definirentur: At vero qui sacrorum scriniorum curam habuerunt in monumentorum ingenti multitudine harum commendat itiarumiemstplarum pinrire memoriam facile passi sunt, in alia majoris momenti monumenta incumbentes .

503쪽

De Epistola ad Bonum Episcopum Savinatem.

Si genuinum esset Pelagii monumentum, quod refertur veluti ex ipsius epistola

ad Bonum Episcopum Savinatem in can. 3 i. cau. Id. D. 1., ego non dubitarem, quin potius scribendum esset Gavinatem , pro voce i Ila Savιnatem , quo nomine designaretur Gavi ensis, seu Gabinensis olim in I ditio Ecclesiae Episcopus , quemadmodum aliquot eruditi legendum putarunt. Verum res valde dubia est , cum

nullibi liqueat inter Ecclesiastica sexti saeculi monumenta, quis fuerit Bonus ille Savitias , seu Gavinas, ad quem scripta Pelagii epiliola dici possit. Imo ipsi met

Gratianei codices una cum codicibus aliorum Collectorum tenebras monumetato

offundunt; modo enim canon ille Gelasio , modo Pelagio Pontifici adscribitur , etiam in eisdem eodicibus , in quibus in inscriptione capitis legitur Pelagii nomen , at in argumento inscribitur nomen Gelasii. In collectionibus monumentorum sive ad Pelagium, sive ad Gelasium pertinentibus haec epistola desideratur. Eam retulit ex Gratiano Μansius in supplemento Labbeano sub Pelagio I. , ubi tamen Prosessus est, sese vadem non exhibere, illum, aliosque canones ad Pelagium LPertinere; interea vero adnotavit tu suo vetusto codice Gratianeo legi Pre, seri, ubi alii eodices habent Presbterii quae sane adnotatio respondet nonnullis codicibus editis , quorum plures habeo antiquos, in quibus etiam lego Presbteri. Siquis capitis hujus sententiam consideraverit, facile agnoscet, illud posterioribus saeculis

maxime convenire, quo nimirum tempore acres fuerunt inter Clericos, Se Μωnachos controversiae, num Μonachi ad regendas Ecclesias advocari possent, atque Ecclesiasticis muneribus fungi. Tum vero nemo non ignorat vel mediocriter in

hujusmodi rebus versatus, quot figmenta e Μonasteriis prolata in medium fuerint, quorum plurima Gregorio Magno tributa fuisse scimus; eamque ob rem quis fide-jussor erit, inter illa hoe etiam monumentum lacile recenseri non debere , praesertim cum apud antiquiores Collectores non habeatur ' Primum illud retulit in suam Collectionem Anselmus, evius tamen auctoritas in ea re, de qua ibidem agitur, tanti esse non potest, ut pro firmo veri praesidio habeatur. His accedit, Pelagii I. tempore eo minus Gelasii) Monachos non consuevisse, imo non facile potuisse in Italia ad Ecclesias regendas vocari, cum vix remotissimis, abditisque in locis Anachoritarum casellae laterent, at Μonasteria vix erigi coeperint. Praeterea virum illum Μagnificum Theodorum Filium cis Consitarium suum adpellat Pontifex Μaximus, quae verba de laico & nobili viro intelligi tantum possunt , simulque haud queunt aut Pelagio, aut Gelasio facile accommodari; cum Ponti. fices illius aetatis nusquam lucis tamquam consiliariis usi fuerint, ne in regendis Ecclesiis Clericorum suorum ossicia negligere videremur, contra quam vigeret 8 neralis canonum disciplina . Demum admonitio illa Pontificis, qua mandabat Bono Episcopo, ut innachum ordine Diaconatus initiaret, sibi reservans Presbyteratus concessionem, nec illi quidem tempori congruit; nec enim moris erat Romanorum Antistitum sibi reservare Sacerdotum consecrationes in Dioecesibus ins

riorum Epistoporum, etsi isti etiam tamquam suffraganei Romano Pontifici subderentur.

504쪽

De Pelagis.

De Epistola ad Clerum Narniensem.

Inscriptio canonis i 8. cau. 7. qu. a. non in omnibus Gratiani codicibus eadem exhibetur: etenim vulgata exemplaria ita habent: P/lagius Papa Ciero Narniensi, alia Claro Naiariens: alia etiam: Clara Narinens: Non est sane sin8ularis ratio, D. a. qua a vulgatis codicibus recedendum sit. Mansius in supplemento Labheano hoc Dagmentum tribuit Pelagio II. hac adjecta ratione, quod sub priori Pelagio N-niensibus praeerat juvenalis II., ut ex tabulis belli diximus . At vero , etiamsi haec ratio perspicue demonstret, canonem illum Pelagio I. tribui nequaquam posse, vereor tamen, ne Pelagio II. haud facile tribuat, cum eam ob rem demonstrandum

adhuc esset, Iohannem Episcopum fuisse Ecclesiae Narniensis temporibus Pelagii Iunioris. Ioharmis Narniensis in Umbria Episcopi mentio potius fit in Concilio Romano anni 363. quo potius tempore confectam arbitror sub Pelagii nomine epistolam illam, de qua in praesentia sermo est. Et quidem mea haec de canonis auctoritate opinio non levibus innititur conjecturis, sive quod apud Collectores Gratiano antiquiores ille canon desideretur ; sive quod supponatur, viros non idoneos rebus Ecclesiasticis administrandis eligi consuevisse in Antistites , quod depravatis decimi Ecclesiae Deculi moribus plurimum convenit; sive quod cura gerendi Ecclesiae patrimonii in eo canone Episcoporum propria dicatur; id autem non congruat temporibus Pelagii I. aut II., quibus Ecclesiastici patrimonii soli, citudo non penes Episcopos, sed penes Subdiaconos erat: Quamobrem frustra Iohannes Episcopus Narniensis postulasset, se ab eadem cura eximi, aut in sui I cum Conlii tutum Presbyterum lassici. Demum quoties observentur eontroversiae illae acerrimae, quae nono Ecclesiae saeculo exarserunt de Chorepiscoporum Civitatensium officio, juxta ea, quae superius tradidi in hac parte a. cap. 34. de epistola s. de Chorepiscopis, sub nomine Damasi , statim animadvertetur, saeculo Ecclesiae p. 8c io. fuisse nonnullorum Episcoporum morem, quo Antistites ipsi aut rebus Ecclesiasticis impares, aut in eisdem negligentes Vicarios quosdam Sacerdotes sub nomine Chorepiscoporum sibi constituebant. At vero Conititutus ille , de quo in memorato Gratiani canone sermo fit, Sacerdotii dignitate decoratus , quem in sui vicem Narniensis Ecclesiae negotia administrare postulavit Iohannes Episcopus, quonam alio munere iungi dici potera , quam C repiscopi Civit tensis Τ Quae cum ita sint, ego facile arbitrabor, canonem eundem temporibus P

Iaso aut I., aut II. recentioribus melius conve ire.

De Epistola ad Iohannem Comitem.

Etsi de canone x6. cau. as. M. a. non alibi apud Collectores canonum men- Can. 16.tio fiat, quam apud Gratianum, & Ivonem, non dubito tamen, quin idem ca- non jure optimo Pelagio I. tribuatur. Quisquis enim fuerit Iohannes ille, ad quem l scripta epistola fertur; qualiscumque etiam fuerit caussa, quam Pelagius scribendo spectaverit, ipsius tamen rescripti tenor Pelagio eidem plurimum congruit. Ag

batur de eo, qui Sacras, idest Imperatorias Iussiones se prae manibus habere eb

505쪽

Can. 3 a

soo Pars secunda. Capuis LV.eebat. Quis per haec melius exhibetur, quam Iustiniantis Imperator Pelagio I. contemporaneus, de cujus sollicitudiae etiam in rebus ipsis Ecclesiasticis maxima nemo est qui ambigati Respondet Ponti sex Maximus Sacris Iussionibus morem gerendum esse, quae cum juris ,-legum ratione concerdant, non autem illis , quae subreptione , vel falsi precibus impetrantur; ει quidem haec juxta id , quod ipse CIemem lusimus Princeps seueralibus legibus constituerat. Porro id manifeste indigitat eundem Imperatorem Iuttinianum, qui generalibus legibus Pelagii ejusdem temporibus nuperrime caverat, ne rescripta falsita precibus impetrata vim ullam haberent, quemadmodum perspicue colligitur ex toto titulo codicis Iustinianei si contra jus, vel utilitatem publicam , vel per mendacium fuerit aliquid postulatum, vel impetratum .

De Epistola ad Gaudentium Episcopum.

Recte monuerunt Romani Correctores, ad unam eandemque Epistolam peditinere , proindeque jungendos esse canones 3.. & 82. de cons. dist. 4. Revera conjuncti habentur apud Ivonem in parte i. cap. 16i., quod hoc in loco describam, ut exinde Gratianeus codex nonnihil depravatus emendetur. Pelagius Papa Gaudentis Episeopo. De haereticis. , ex quibus ex prioribus hisce verbis emendandus erit memoratus canon 8a. per Paulinum FiIium tuum Virum elarissmum noseonsulendos esse duxisti; ut s quidam ex iis reverti volunt ad catholicam fidem, utrumhaptizandi Int, an tantummodo reconciliandi, hae tuam volumus staternitatem custodire quae circa Sirmi e , ω Simi lunae , aliaque vicina loca ubi situ haeresi homines msIti sunt , noimus custodiri, ut quia in nomine solummodo Christi una etiam mersone se adserunt baptizari. Evangestum vero praeceptum ipso Deo Domino, ω Salvatore no-sro Jesu Christo tradente nos admonet in nomine Trinitatis, trina etiam mersone baptisma unicuique tribuere, dicense Domino nostro discipulis suis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, ta Filii, ω Spiνitus Sanisi . Si revera en memorarum canonem 3 o. hi de praefatis haereticis, qui in locis dilectioni tuae destinatis vicinis commorari dicuntur, solummodo se in nomine Domini baptieatas fuisse Iosian confitentur, Ine cujusdam sibilationis ambiguo eos ad eatbolicam fiam venientes , Sanctae Trinitatis nomine baptieatis. Sin vero apud dilectionem tuam eorum , qui converti volunt,nianissa confessione claruerit, psia in Trinitatis nomine fuerint baptietati, sola conciliationis gratia impensa, catholicae reconciliare sdei maturabis , ut tali dipytione se vata, nihil atiter, quam quod evangelica jubet auctoritas, temeritatis cujusdam spiritu videatur sectum. Sic ad meliores , vetustioresque codices restituti sunt Gratiani canones, quos ego suspicor potius ad Pelagium II., quam ad Pelagium I. peribnere. Si enim Pelagio II. tribuantur , facile conjicere licebit , epistolam illam scriptam fuisse ad Gaudentium Nolanum Episcopum, cujus in administrandis E clesiis sollicitudinem sicut probavit Pelagii II. successor Gregorius Magnus in lib. 4. Regesti epist. 13. & a 6., ita probare etiam potuit idem Pelagius, ubi ad Nolanam Ecclesiam e Sirmio, & Simgiduno trans Adriaticum constitutis Provinciis confluerent nonnulli ab haereticis baptizati . Nemo ignorat, quantum turbatae ob haereses, praesertim Eutychianorum , tunc temporis suissent illae Provinciae, in quibus

aut variae formulae fidei ab haereticis solebant edi , aut callide nonnulla produci

506쪽

De Pelagio. 1o1 primo obtutu Catholicae fidei consona, at revera ad haereticorum sententias quasi per gradus conducentia. Hinc cum Eutychiani unicam in Christi naturam esse dicerent, a recepto Ecclesiae usu in Sacramento baptismatis conferendo recedere aliquando voluerunt, a trina mersione abstinentes, quemadmodum etiam ab invocatione expressa Sanctissimae Trinitatis, contenti Christi nomen pronunciare, quasi sub Christi nomine ipsam Dei naturam significarent sine humanae naturae consortio, quod conserendo baptismati opportunum ducebant . Obviam ivit Pelagius novae huic disciplinae, quae etsi suapte natura nihil improbum contineret , non tamen temporum illorum adjunctis opportuna videri poterat. Sane si de trina immersione sermo fiat, nemo ignorat, eam non necessariam judicari , ac valere posse baptismum una tantum immersione consecratum. At si de sola Christi Domini invocatione quaeratur, adhuc inter Catholicos controversia hodie viget in hac re , Praesertim poliquam Nicolaus I. in can. 14. de consecr. dist. 4. sensisse dignosci tur , lassicere Christi Domini invocationem, non invocato expresse nomine Patris , Filii, ac Sancti Spiritus. Itaque Pelagius id omne improbandum esse a Gaudentio proposuit, quo Eutychianorum haeresis foveri , dii simularique quoquo modo

Posset, voluitque eos esse rebaptizandos , qui aut unica tantum mersione , aut uno

invocato nomine Christi baptizati fuissent. Nec sorte dicas, eam non esse generalis Ecclesitae mentem Perpetuam, constantemque, ut trina mersio necessctaria in baptismate st: aut decreto Pelagii adversari memoratum Nicolai Ι. rescriptum in ea parte , quae spectat solius Christi Domini invocationem o ut enim abstineam in praesentia ab interpretatione rescripti Nicolai, in quod pastim Viri Eruditi commemtaria ediderunt, illud unum dixero, maximum este discrimen inter eos, qui sacras baptismatis formulas adversus receptum in Ecclesia ritum corrumpunt , depravantque , ut haeresim inducant, illosque , qui idipsum peragunt ex ignorantia, non integram forte formulam proserentes , sed quid ipsi proferre voluerint satis ex-Plicantes . Illi Sacramentum non confecerunt, liti e contrario ministrarunt; illorum , non istorum baptisma iterandum erit: atque hanc di itinctionem tradidisse visus est Summus Pontifex in ean. 86. de cons. diit. 4. Quae si vera sunt , jure Pelagius improbare potuit haereticorum baptisma , & iterandum a venientibus ad Ecclesiam adserere, ubi ab haereticis collatum fuisset ideo formulas tam mersi ius, quam invocationis Divini nominis corrumpentibus, ut haeresim introducerent; quamquam non illud ipsum probaverint recentiores Pontifices , ubi eadem in baptismo ministrando ratio, ac finis non adesset. Atque ita visus sum conciliavisi duo monumenta Pontificum Μaximorum Pelagii, & Nicolai, in quibus manifestam antinomiam universi propemodum agnoverunt Scriptores, aliamque propterea viam in utroque interpretando iniverunt , qualiscumque tandem haec sit habenda.

De Epistola ad Hostilium Episcopum.

Quod sub nomine Pelagii ad Hostilium Episcopum scribentis legitur in can. a. can. s.cau. ia. qu. a. solius Gratiani testimonio innititur; cum neque in generalibus Pontificiorum monumentorum codicibus , neque in vetustioribus canonum Collectioni- ῆμ' 'hus habeatur: immo nec satis constare potest, quis fuerit Hostilius ille Episcopus i

507쪽

soa Para secunda. Cap. LV. ad quem epistola scripta fertur , aut in qua Provincia degeret. SiquIs Gratiano

fidendum esse malit in hac re, ego improbare non ausim, cum nihil ibidem contineatur , quod a Pelagio l. alienum videri quoquo modo possit e imo agnosco saeculo Ecclesiae 6. Clericos facile adductos fuisse , ut res Ecclesiasticas, I eoquα .dicatas adversus statuta Sanctorum Patrum distraherent, quod occasionem dedit Comciliis illius aetatis magis magisque alienationes hujusmodi prohibendi; quamobrem Potuit Hostilius , aut quisquis alius Episcopus , ut major Dioecesanis italutis vis

inesset, atque auctoritas, confirmationem statutorum eorundem alienationes interdicentium a Pelagio ipso Pontifice postulare.

De Epistola ad Iulianum Episcopum Grumentinum. Item alia Epistola ad Petrum Episcopum

Potentinum.

Iungendas arbitror duas epistolas, quarum una ad Iulianum Episcopum Grumentinum , altera ad Petrum Episcopum Potentinum scripta fertur , quia una eademque caussa in utraque tractatur, quemadmodum liquet ex collatione cari nis i 4. dist. 63. cum canone xa. diit. 76. Non omnes Gratiani codices

invicem consonant; etenim in inscriptione canonis i 4. dist. 63. Episcopum Grumentinum alii nominant IuItanum, alii Tullianum, quemadmodum ex suo Codice MS. observavit Μansius, & antea observaverat Pithaeus; deinde in nonnullis codicibus post illa verba, qui illic convenium postulari, statim sequitur : Hoe itaque dicimus, tae. quemadmodum animadvertit innsius, di ego ex collatione plurium codicum novi; in aliis, & quidem vulgatis recentioribus legitur r uui illic eoa- veniunt postuIari. Et infra: sed nune hoe dicimus , ese. Item in inscriptione caninnis 1 a. diit. 76. Petrus alicubi dicitur Episcopus Potentinus , alicubi Pontinus . Verba canonis 14. diit. 63. habentur apud Ivonem in Parie 6. cap. tia. , in quo cum multa habeantur , quae desiderantur apud Gratianum , integrum proptere canonem , qualis apud Ivonem est, hoc in loco recensebo. Scribit Iuo: peIagiur Tuliano Episeopo Grumentino. Literas charitatis tuae suscepimus , quibus significas Latinum Diaconum tuum ad Episcopatum EecIesae Marcellianeos a Ciero , ω ab omnibus illis eoavenientibus postulari , de quo jam ante hoc tempus , retinemus nobis M. Vistatore , est quibusdam Ioci habitatoribus fuisse reIatum. Sed nos credentes, ρωα jam dimissor am illas a tuo charitate pereeperint , scripsimus eum venire debere. Verum quia nunc consulis, utrum nobis de persona ejus placeat , M a te debeat ν Maeaνi , aI nos nihil attinet , nis υν qui Sacerdotem necessarium halent , concorditeν personam eligant, cui canones obviare non possint. Sed ta nunc hoc dicimus , ut seum omnes eligunt, P vis eum concedere, gratum nabis esse cognosce, I potes .

ante diem sanctum festinet occurrere , se ves Sabbato ipso noctis magnae pes baptifimum , eum Dei gratia valeas ordinari. Alioquin necesse es eos usque ad quarti mensis jejunia sustinere. Haec Ivonis traditio magis in aperto collocat caussam, de qua in memoratis Gratiani stagmentis agitur. Nimirum proponitur , Madicellianensem Ecclesiam , quae & Ecclesiae Culusitanae hanc Clusitanam vocat Gra- uinus in memorato caapae ia. aliquatatu unita fuisse vides , assiumento ca-

508쪽

De Pelagio. o nonis ro. dist. 34. , vacavisse, eamque ob rem Visitatorem vacanti Ecclesiae prinititutum fuisse, cujus officio Clerus, & cives universi ad Antistitis electionem convenerant. Latinus Grumentitiae Ecclesiae Diaconus electus fuisse dicitur, idemque a Pelagio Pontifice Romam consecrationis caussa advocatur; imo eam ob caussam exhibetur Pelagius scribens ad Tulianum, seu Iulianum Episcopum Grumentinum, profitens sibi rem gratam fieri, quoties Latinus idem Episcopatus Μarcellianensis caussa ab Ecclesia Grumentina honeste mitteretur, ut in can. a 4. diit. 6 3., ilem exhibetur scribeas ad Petrum Episcopum Potentinum , cui mandat, ut electum Episcopum quantocius Romam mittat, quo in magno Sabbato pos horam baptism Hi ordinaretur, quod si ante memoratum diem non accessisset, cogeretur uspue asquarti mensis jejunia sustinere ς quemadmodum legimus in memorato can. 1 a. dist. 6. Haec omnia si adamussim considerentur facile in suspicionem inducent, for ut canones illi a Pelagio Pontifice abjudicentur. Inprimis non video , quomodo Contingere potuerit, Potentinum Episcopum sollicitudinem habuisse Μarcellianensis Ecclesiae, cum ille in Apulia constitutus esset, at Marcellianensis Ecclesia ad Africanas Provincias pertineret. His accedit, in Africa non consuevisse vacantibus Ecclesiis Visitatores dari, quemadmodum in laudatis fragmentis dicitur, sed Inter

entores , aut Intercessores. Praeterea quicumque cosdem canones velut germanos

Teciperet, docere deberet, ubinam sita in Africa esset Grumentina Ecclesia, cui Tulianus, seu Iulianus praeesset, & ex qua Latinus Diaconus ad regendam Μa cellianensem Ecclesiam fuerit advocatus. Scio quidem, nonnullis placuisse Gr mentinam Ecclesiam in Lucania fingere: At vero non video, qua ratione Ah, cani Μarcellianensis Ecclesiae Clerici, & populus potuerint in Diaconum Grumem tinae in Lucania Ecclesiae consentire. Animadvertendum etiam est, Africanam Ecclesiam Pelagii ripae temporibus fuisse impiorum hominum ausu undecumque Concussam , in qua propterea non facile erat Episcoporum elemones unanimi Cl ricorum , & totius populi conventu, ac consensione celebrari, quemadmodum inmemoratis canonibus celebratas fuisse fingitur. Urget etiam aliud argumentum , ex eo deductum, quod mandetur electo Episcopo, ut quamcit illime Romam accedat consecrandus Paschalis haptismatis tempore; neque enim arbitror Africanae Ecclesiae veteris disciplinae congruere, ut electi Antistites Romae ordinarentur, quemadmodum ex antiquis monumentis facile colligit unusquisque. Poth haec supervacaneum videtur inquirere, num Pelagius voluerit in electi Episcopi consecratione ita se gerere, ut aut illum in Sabbato Paschali ordinaret, aut in longius tempus, videlicet in quarti mensis Iriunia differret, etenim haec animadversici non levis esset momenti, quum non sacile constet, an in ordine Episcopali conserendo, scut i ceteris ordinibus, certa Per annum tempora constituta essent, imo eas ordinationes diu differri non potuisse, certo scimus arg. canonis a. dist. 7 s. cum similibus I quod eo vel magis respectu Africanae Ecclesiae observandum erat, quo Africana eadem

Ecclesia Episcoporum subsidio celerius indigebat. Haec porro omnia satis demonstrare videntur, memoratos Gratiani canones Pelasio Pontifici nullatenus tribui

posse.

509쪽

De Epistola ad Marcellum Episcopum.

Verba canonis aci. dist. 34. eadem retulit Ivo parte ε. cap. xx 3. sub nomine Pelagii ἡοῦ. , . ad Marcellum Episcopum Atoniensem scribentis; ubi tamen pro voce illa Gratia- nea iterum, legitur interim . Balvetius in tom. s. Miscellaneorum pag. 461. ex aliis codicibus canonem & emendavit , di supplevit his verbis : Pelagius I. Marcella Episcopo Senoniens. Charitati tuae , quae ob mare debet, An care cfravimul, idest,

ut Valentino Clerico, eui mulier eum alio ante velata, non tamen ei nupta, sed virgo permanens, post mortem ejus, cum quo velata erat, sponso, conjugali est copula sociata, quia interim velamen acceperit, nuIlum in promoventi generetuν obiaculum , quιa nihil est, quantum ad hunc articuIum pertinet, quod ei de canonicis obviet constitutis . Et Post pauca: Pari etiam auctoritate mandamus, ut de monasteriis probatae vitae Monachos ' debeas ad sacratos ordines promovendos eligere, eo dumtaxat moderamine custodito, ut neque monasteria ab optimis personis ex toto vacuata reddantur, neque EccIoae r maneant sne Sacerdotibus destitutae. Posteriora haec verba, quae apud Gratianum minime reseruntur, sed consonant cum iis, quae legimus sub Gelasi nomine i Can. 28. Cau. I 6. qu. I., facile indicant integrum hunc canonem Pelagio I. tribui neutiquam polle juxta ea, quae superius tradidi ad eundem canonem 28. , nimirum , quae ibidem pertractantur nec Gelasii , nec Pelagii I. temporibus satis convenire videntur. His accedit, ibidem mentionem fieri puellarum ante nuptias velatarum, quod indicat disciplinam Pelagio I. longe vetustiorem: etenim ejusdem Pontificis tempore velari jam coeperant virgines in signum consecrationis , ac velum ipsum inter Deo dicatarum virginum insignia recipi coeperat, cujus rei fidem faciunt plurima monumenta saeculi f., atque inter cetera epiliola Gelasii Papae .d Episcopos per Lucaniam. Quamobrem verosimile non est, adhuc Pelagii temporibus velari virgines consuevisse in sponsalium signum, quemadmodum traditur in

memorato Canone 2o., cujus Postrema verba rursus descripsit Gratianus post ca-n em 29. Cau. 27. qu. a. vers. item s sponsa . Verosimile est auctorem illius can

nis ideo haec tribuisse Pelagio I., quia auctor Pontificalis in vita ejusdem Pontificis Valentinum quendam memorat Notarium rebus Ecclesiasticis ab illo praefe

ctum

De epistola ad Petrum Presbyterum.

. s. Romani Correctores ad canonem p. cau. 3. D. 2. Observaverunt, in vulgatis Gratiani codicibus Μaximilianum, de quo ibidem mentio fit, Presbyterum adpella- ' ri, sed in vetustis codicibus nomen Presbyteri desiderari. Observavit etiam Mamsius in suo vetusto eodice m. non Μaximilianum legi, sed Maximianum, quemadmodum pro illis verbiis , faculias EccIesae , quam Use. Iegitur: so Itates Eeries qsas Me. Subdiderunt praeterea Romani Correctores, Gratianum intellexisse sente tiam canonis de Episcopo, non de Presbytero. Porro , ut canonis ejusdem vis, auctoritas, ac tenor intelligarer, nihil arbitror commodius esse posse, quam ut idem jungatur cum canone 44. cau. 23. F. s. Siquidem ex eo facile constabit,

quis

510쪽

De Pelagio . so squis fuerit Maximilianus Episcopus, in cujus res Ecclesiasticas omnino perdentis caussa milius fuit Petrus Romanae Ecclesiae Presbyter, ac Pelagii ejusdem Legatus una cum Projecto Notario, qui viris eximiis commendati fuere, ut potestate sua liberius, & essicacius uterentur.

De epistola ad Cethegum Patricium.

Lucas Hol steritus primus edidit epistolam, quae a Pelagio I. ad Cethegum in Sicilia Patricium scripta fertur his verbis: Iuod de ordinando Ecclesiae Cataneos Episcopo salubris electione judicii feri des rasis, Mnstvimus' conssim sequenti

eum iuxta morem ἐiscutientes, tertio, quo venit, die Episcopum consecrare curavimus.

Simili quidem modo ly de SFractisanae ictis Antistite optaveramus in ipso initio gloriae vestrae iisderiis obedire, nis nos multiplex ratio issus non pausis temporibus ordinati nem differre sacerdotii coegisset; ob hoc, quod vel personae qualitas, Aut N vos melius nostis, vel superis uxor , aut fili, per quos Ecclesastica suet periclitari substantia,

noti eos auimos diutius ab ejus ordinatione suspenderent. Et quantum ad cautelam humanam pertineι, integro pene an o distulimus, opinanter, quod melius braeuDMνum provenire electio potuisset. Sed quia in voluntatis sua propisto irrevocabiliter perstiterant, edi nullus est alius in eadem repertus Ecclesa , nis longioris adhue temporis differretur spatiis, ne paullo amplius insanirent, scut hilii nosri Magni ei viri Praetoris testiscatione didicimus, inter hujusmodi ambiguitates illud consultius judicavimus faciendum , ut congrua providentia causam, propter quam principalis constitutio habentes Aios, Muxores ad Episcopatus prohibet ordinem promovere, salva dispostione Concilii muniremus. Ωua de re summo sistio ab eodem, priusquam a nobis eum contingeret ordinari, huyusemodi exegimus eautionem, per quamq1Dum fateretur, quanista esset praesentis temporis habita νerum descriptione, substantiam , θ' nihil unquam per se, aut per Ilios , auetixorem , sis per quamlibet propinquam , aut domesticam , vel extraneam sorte personam de rebus Hurparet neclesae; est universa sui Di,copatur quota tempore Ecelesae δε- minio sociaret, nihιι ut a id, quod modo descriptum est, rutis suis , veι bae redibus re- . Iissuras . Hujus ejusdem epistolae meminisse videtur Ivo Carnotensis in epist. 1 f. ad Hugonem Lugdunensem Archiepiscopum ita scribens: Papa Pelagius quendam Syracusanae ictis electum uxorem habentem, ου filios, cum ista occasone ordinaiionem ejus multo tempore distulisset, postea interveniente Cethego Patricio , quia Ecelsa in ιο- . Iuniatis suae proposto irrevocabiliter perstitit, accepta ab eo cautione, quae competebat, ordiuari permist. Id retulit Gratianus in can. I 3. dist. 28. Ut verum fatear, an-:ceps ego haereo, utrum epistolam istam germanam esse Pelagii putem. Ut enim ipsa ex Collectione Anselmi primum eruta videtur, admodum vereor, ne circa saeculum X l. composita fuerit, ut ejusdem temporis adjunctis indulgeretur. Μ

movent plurimum verba illa : Salva dispostione Concilii, quandoquidem stimus temporibus Pelagii I. nullum fuisse Concilium celebratum, quod laudari potuisset, ad eam rem pertinens, nimirum ad caussam Episcoporum, qui velut Patresfami- .lias & uxorem, & liberos in manu haberent ἰ imo hoc perspicue videtur spestare saeculum X., aut XI., quibus hujusmodi designari Episcopi ut plurimum consueverunt, eamque ob rem Concilia plurima celebrata fuisse nemo ignorat.

Quod praeterea dicitur de principali constitutione, qua cavebatur, ne habentes filios,

SEARCH

MENU NAVIGATION