장음표시 사용
471쪽
Hormisdae Pontifici sequentia capita adscribuntur. Ex epist. ad I .
Iohannem E-κ Can. 6. eas. as. qu. a. paulis varisu in aliquos exemplaritat.
Prat . L Can. s. cau. 2 s. qu. t. consonat cum pluribuι Homi in monumentis. Ex epist. ad Eusebium Episcopuma
Coo. 2. cas. 3I. F. a. Hormis in fesso tributus.
Adjiciuntur. s. ay. M'. so. Iim ι jungendi, apocryphi quidem , sed ab Elat.
Can. as. de oras dist. r. pertinet potius ad Capitularia Franc
SUb Hormista Pontifice ab anno videlicet si . usque ad annum 323. res Ee clesiae orientalis in bonam frugem converti vita sunt, partim studio optimi Pontificis, cujus sollicitudine Legati selem in eas Provincias missi sunt adversus Eutychianos , atque Acacianos, partim auctoritate Iustini Imperatoris, Viri Ca. tholicae fidei Patroni , & unitatis amatoris , qui mortuo Anastasio in Imperio Coni tantinopolitano succeisit. Damnatae igitur Eutychianorum reliquiae , cotarmataque Concilia Oecumenica Ecclesiastica fuerunt pulsis haereticis. In Italia re. gnum tenebat Theodoricus, qui etsi Arianorum haeresi favere videretur, res tamen Ecclesiasticas ipsum etiam Pontificem Hormisdam benevola voluntate prosequutus est. In Galliis Clodoveus Rex docente Rhemigio Rhemensi Catholicam fidem , pietatemque in 'Deum fovebat: Item in Africa sub finem Pontificatus Hormisdae restituti sunt ad suas sedes Catholici Antistites antea ab haereticis in exilium pulsi , Ecclesiae apertae, & religionis officia restaurata. Quae Omaia, ut videtur, volumtatem optimam Hormista explere satis Potuerunt. De
472쪽
De Epistola ad Iohannem Episcopum .
Postquam Theodoricus Rex Italiae anno circiter sto. Hispaniarum quoque re- Can. s. gnum suscepit, Hispaniarum Ecclesiae cceperunt magis ac magis cum Ecclesiis Ita- α ι. as.liae, ac potissimum Romana conjungi. Hinc anno circiter fio. Iohannes Tarra. qu conensis Episcopus literas ad Hormisdam Pontificem scripsit, quibus significabat, plures in Hispaniis irrepsisse abusus, qui emendari omnino debebant, proptereaque se a Romana Ecclesia postulare generales regulas, ad quas mores suae, ac finitimarum Ecclesiarum formarentur. Id aequo , lubentique animo excepit Hormisdas, qui ejusdem, laudans sollicitudinem, curam ita probavit, ut non solum quid agendum esset, quive canones sequendi forent, ipse proponeret, sed etiam illum tamquam Sedis Apostolicae Vicarium in Hispania conititueret. Id totum liquet ex epistola ejusdem Hormisdae ad ipsum directa, quae incipit Fecit Alectio tua, ad quam
referendus erit canon 6. Cau. as. qu. a. , in quo ubi legitur in nonnullis codicibus pendantur, legendum erit juxta optima epistolae exemplaria : pandantur. Sane ex eo liquet, qua ratione idem Iohannes mandatum Pontificis Maximi susceperit, ει quomodo commissa fuerit ipsi sacrorum canonum exequutio. Eadem epistola ita signatur: Data quarto nonas Aprilis Agapito m. C. Consule ' qui annus incidit in si . juxta emendationem Severini Binii, aut signatur secundo Consulatu Agapiti, qui incidit in annum sas. Verum aut in hanc, aut in alias notarum consularium subicriptiones aliquod mendum irrepsit: Etenim in epistola ad Epistopos Hispaniae data anno si ., seu Consulatu Agapiti, iam mentio fit epistolarum Iohannis Τarraconensis; & in Concilio Tarraconensi anni si6., necnon in Concilio Ger densi anni si . Iohannes idem Tarraconensis jam visus est Vicarii Ap stolicae Sedis munere functus fuisse, dum Couciliis eisdem praefuit, ac Primus su scripsit.
De Epistola ad Episcopos Hispaniae.
Argumentum epistolae, quam sub Consulatu Agapeti, seu anno si T. , ut superius attigi, scripsit Hormisdas ad universos Hispaniae FPiscopos, pendet ex epistola nuper explicata ipsius Hormisdae ad Iohannem Tarraconensem . Ut enim abs Iohanne acceperat Pontifex Maximus, disciplinam Ecclesiasticam lapsam propemodum fuisse in Hispaniis, ita curavit per epistolam illarum Provinciarum Amistites admonere, ut quae moribus pravis interierant optima, re itituerentur juxta sacrorum canonum sanctiones; praecipue vero ut rite ordinarentur Episcopi , &annua Antistitum Concilia frequentarentur. Huc Pertinent canon 2. & 3. dist. 6 i. m. z.
ita legendi ex integris epistolae exemplaribus: it in Sacerdotibus ordinandis, quae funt a Patri ius praescripta, ta de ita cogitetis, quia seuι est caput Ecelsae Christus, 'Christi assem Vicarii Sacerdotes, se G in eligendis his es am oportet esse perspicuam. Dreprehensbues enim esse comenit, quas praeesse necesse est corrigendis : nec quidquid illi
Messe personae , penes quam est resigionis summa , ω substantia disciplinae . imet ques
473쪽
iram Dam probatione monstrare , cui gubernacula committuntur Ecclesiae . Non negamus
se in laicis Deo placitos moνυ , sed. milites suos probatos Mi quaerunt instituta stitia .
Discere prius qui se debet, antequam doceat; cd exemplum religiose conversationis de se potiss aliis praestare, quam sumere . Emendatiorem esse convenit populo , quem necesse es orare pro populo. Longa observatione religiosus cultus traiatur, ut lucent, N CI ricalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut ad veneran i gradus summa per iussus , qui si fructus humilitatis, ostendat. Nec leve, nec vacuum fuit, quod nec apud Traeres quidem , nis Levitici generis et iri, ad sancta admittebantur altaria , ne pessime , moritis contemptis, aut pretio, aut praesumtione ad sacros esuus impaν accederet . Tunc migrabant peν illam praerogativam familiarum ad instituta cultorum, nune est doctrina pro genere quod iliis fuit nasci , hoc nobis imbui. Illos tabernaculo dabat natura, nos altaribus parturit disciplina. Nec tantum ite laicis consecrari inhibemus , sed nec de paenitentibus quidem qui quam ad hujusmodi gradum prosanus temerator a Diret . datis
illi postilanti si venia. Iua conscientia absolvat reum, qui se peccata sua populo scutele confestum t uuis enim, quem paullo ante vidit jacentem, meneretur Antistitem re Praeferens miserandi criminis labem, non habet Iucidam Sacerdotii dignitatem. . I i. Ex eadem epistola ad Episcopos Hispaniae laudatur apud Gratianum canon p.
qu. 1. cau. a F. qu. I., Verum non satis recte. Fateor quidem, initio ejusdem epitiolae
nonnulla haberi similia in illis verbis: Nec unquam ab illa via, quae Christus es , δε- vis tramite declinemus, ne ab eo juste, qIem nos impie relinquimus, deseramur . 9uod, eum superni favoris auxilio, ea nobis potes ratione contingere, s Apostolica dogmata, s Patrum mandata servemus. Verum eadem Gratiani verba potius legimus in re, gula fidei, seu libello , quem Hormicias per Pulionem Ecclesiae Romana: Subdiaconum misit ad Iohannem Episcopum Nicopolitanum anno s 16., cuique idem Iohannes subscripssit. Rus haec sunt priora verba: Prima salus es, regulam rectae sdei custodire, ta a constitutis Patrsm nullatenus deviare. Eadem omnino habentur in simili libello, seu regula fidei, quam professus est pollulante Hormisda Iohannes alter Episcopus Conitantinopolitanus. Quum vero eundem libellum Hormis das miserit ad Episcopos Hispaniae in epistola, quae incipit Inter ea, quaeque in recentioribus Collectionibus est si ., jure dixerimus, inscriptionem apud Gratianum germanam esse. Porro in hac epistola Hormisdas suadet Hispaniae Episcopis , ne quemquam ex Orientalibus recipiant, nisi fidem proselli fuerint juxta formulam in eodem libello descriptam.
De Epistola ad Eusebium Episcopum .
con. i. Quicumque canonem a. cau. 3I. qu. a. accurate perpenderis , facile animade . Ir. vertet, sive ex itylo, sive ex sententia decreti illum falso tributum esse Hormissi
& quidem in epit tota ad Eusebium Episcopum. Non est id tribuendum Gratiano,
sed potius Palearum auctori, qui canonem eundem Gratiani decreto inseruit exprima Collectione Decretalium excerptum , in qua eadem verba leguntur cap. a.
de desponsat. impuberum nomine Hormisdae ad Eusebium Episcopum scribemis. Adnotavit Antonius Augustinus in notis ad eandem Collectionem , in nonnullis codicibus legi non nomen Hormisdae , sed potius nomen Honorii III. Utrum
474쪽
vero Honorio III. sit tribuendum, plurimum ipse dubitaverim , cum auctor primae Decretalium Collectionis non videatur ejusdem Pontificis tempora attigisse. Potiust crederem, canonem ipsum tribuendum fore Honorio II., vel quod in Decretalibus Gregorii IX. sub nomine Honorii referatur ubi notandum est non haberi postrema illa verba , quae leguntur in Gratiani codice; Hoc ab omnibus orati xae s- dei Ge. ) vel quod sub Honorii II. temporibus ea disciplina recipi visa est , qua fieret, ut Parentes impuberes filios possent conjugio alligare , quod ab ipsis dissolvi
non posset, etiam quum puberes facti filii fuissent. Id sane Parentes contra generales juris utriusque regulas se facere posse crediderunt, quod usus invaluisset , sua voluntate invitos filios posse se Monasteriis addicere impuberes . Uerum non diu id obtinuit, sed passim receptum est, ut, quemadmodum Parentes nequeunt amplius invitos filios Μonasticae vitae tradere , ita quoque nequeant conjugio sociare. Videatur ad hanc rem Franciscus Florens in Commentario hujus caumae , & quaestionis; item Uvanespen in Brevi Commentario in Gratianum , ubi non sine ratione etiam eo progreditur , ut hunc canonem prorsus apocryphum dicendum velit . Et quidem mihi magis opinio illa probatur, cum certa hujusmodi disciplina nusquam obtinuerit, ut filiae in quacumque aetate constitutae possent ex sola Parentum voluntate nuptiis adstringi, etiam invitae, & repugnantes; inverosimile autemst, aut Pontificem Maximum in hac specie ita decrevisse : Haec omnibus orthodoxae fidei s cimus , cst vobis tenenda mandamus , que inadmodum legitur in I. Collectione Decrqtalium, aut si ita decrevit, certam hanc disciplinam receptam aliquandiu non fuisse . Scio quidem , Glos graphos aliquot ita canonem suisse interpretatos, quasi honestum filiis haberetur sequi paternam voluntatem , non necessarium. At vero haec interpretatio illis canonis verbis omnino repugnat: Omnino olervare, Ut alimplere debet .
De Ceteris Canonibus Hormisciae adscriptis.
Certo certius est, canones dis. & s8. dist. so. falso adscriptos fuisse Hormisdae Pon. tifici, quod vel illud unum evidentissime demonstrat, nimirum quum memoretur ibidem Iohannes Pontifex Maximus, qui Hormimae ipsi successit. Ex toto autem eorundem , qui sane simul jungendi sunt , canonum contextu liquet , illorum auctorem non alium fuisse, quam ignoti nominis Collectorem, qui variis productis Patrum veterum fragmentis ostendere voluerit cos, qui in gravissimum adulterii crimen piolapsi fuerint, non posse ad pristinum Ecclesiaiticum gradum, ne post paenitentiam quidem , revocari. Sane eos canones ipse reperio inter canonus selectos ex antiqua Collectione Codicis Herovalliani , quam edidit pag. ρ . Iacobus Petit in tomo 1. Poenitentialis Theodori Cantuariensis inter ceteret autem pag. 143. haec leguntur e Epistola Hormi ae Papae per universas Provincias . hanc inscriptionem ipsemet Petit in suis adnotationibus animadvertit posteriore manu exaratam esse Siquis Diaconus . veι Presbyter hic est Gratiane canon αρ. post acceptam benedictionem Leviticam cum uxore sua incontinens invenitur, ab osscio objiciatur. Ecce manifesti me constat , quod secundum titulos antiquorum Patrum a S. Johanne Papa transmissis GratiamIs loco illorum verborum habet: Patrum Sango Spiritu suggereote conscriptos 3i8. Episcoporum sententias Canones Galli-
475쪽
4 o Pars seeunis . Caput πια. Gallicani emisere videntur, quod Clerici in adulterium deprehens, N ast UULaut ab aliis revicti ad honorem redire non postum. Et quia fortasse non desunt, quibu/pro nimia pietate suprascripta Sanctorum Patrum severitas minime plaseat, sciant se , ω 3 18. Episcoporum, ta qlli reliqsos canones constituerunt, vel statuerunt , sententias reprehendere, vel damnare. Sed fortasse major es in tuis pietas , quam in sumadictis 3 18. Episcopis r Major in illis misericordia, quam in L Johanne Papa' Major charitas , quam in reliquis Sanctis Sacerdotibus, qui haec exempla , vel remedia Ecela eum Dis definitionibus deliberaverant 7 Et ideo aut prona moluntate praeceptis iliorum. consentiant, aut omnibus illis contrarios se , ω inimicos esse cognoscant. Quae est justistiae inimica benignitas , palpare criminosos , ω vulnera eorum usque in diem judicii securata servaret Luta s res durissimam paenitentiam per plureι annos agere videremus, se V idipsum , ta saluti eorum consulere , ut G canonum deberemus saluta servare. Cum vero in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instantia orandi , vel plangendi adpareat, nee B. David imitentur , qui dixit e Lavabo per svulas noctes lactum meum, Deomis meis fratum meum rigabo: N illud e Cinerem scut panem manducabam , tantum meum cum fetu miscebam; nec eos jejuniis , vel lactionibus vacare videamus posumus agnoscere , si sit honorem pristinum redirent, cum quanta negligentia, ta cum quanto tepore , ω inimica animae secuνitate permarierent, credentes , quod Ic eis nonacia digne poenitentia dimiserit Deus, quomodo M Sacerdotes induisse videntur . Vere
dico , quia illi ias , quibus cum petuculosa , ω falsa misericordia indulgere videmur ,
cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis damnandi advenerint contra no/ φ ca sas dicturi sunt, dicentes e quod dum a1,eritatem linguae eorum expavimus , aut salsa blandimenta , ω periculosas adulationes libenteν accepimus, nos eos, dum illis inutiliter indulgeremus , in peccatis permanere, aut ipsa peccara etiam augere permiserimus, non recordantes illud , quod in veteri Testamento scriptum est , quia uno peccante contra
omnes ira Dei desaevitet. ο pietast o misericordia i Haec omittuntur apud Gratianum uni parcere , ω omnes exemplo malo in di crimen adducere. Non ita suadet S. Cyprianus dicens: Qui peccantem verbis adulantistus palpat, peccandi fomitem jubministrat, nec premit delicta , sed Iovet: ω iterum : Imperitus est medicus , qui ante dejectam putredinem superducit vulneri cicatricem , ω ideo diligenter perpendite , s aut
potes , aut debet feri, ut tantorum , ac talium, quos supra memoravimus, Sacerdotum canones contemnentes , aliter, quam ilii saluerunt , objecrare, vel agere praesumamus 'praecipue cum , s illorum 3 18. Episcoporum , qui per omnes fecissas Concilia seri saluerunt , tam sancta decreta neglexerimus , non solum illos despiciemus , sed U AIriem nos , ω omnes reliquos , qui ipss ordinantibur per totum mundum =ro Ecelsasticata
disciplina aliquid statuerunt, cum peccato animae ηostrae contemnemus. Ego me in hoc periculo mittere omnino non audeo, quia nec talia sunt merita mea , ut aliorum peccara in me excipere praesumam , nec tantam eloquentiam habeo , ut ante tribunal Christi contra tantos, ae tales sanctor Sacerdotes, qui canones statuerunt, causas dicere possin.
Videat unusquisque, qui aliter sentire, vel observare disponit, qualiteν possi in die j
dicii reddere rationem. Ego , in quantum vires dignatur dare Deus , vola eo.
um praeceptionibus obedire , quia eum illis non rixas , sed pacem , ta qualemcumque. partem habere des ro . Et hoe diIigenter attendendum es, ut illi Cloici, qui ad uxores proprias redeunt, at integrum ab scio suspendantur, ει se etiam digami , ω internuptarum mariti, qui uti se rem luitam faciant, Clerici tamen ordinari non posunt,tas ordinati fuerim, dejiciantur ; de quibui etiam Musa haustua in epistola sua dixit:
476쪽
Perdit tramim eo ereati, qui aJhue osseium vult excitare mariti. Cum haec a tantinae Talibus viris saluta sns , qua conscientia quisquam dicere poterit , quod ille , qui adulterium immiserit, iterum ad honorem redire possit ' Quod s aliquis disse r Ergo negas misericordiam Dei, qui dixit: Nolo mortem peccatoris , sed ut convertatuν, ω vivat; ta silus et Numquid qui cadit, non adjiciet , ut resurgat ' Et peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur. Ad hane obje-' aionem libera voce respondere M possumus, ει debemus e inst a nobis, ut de sis sententiis videamuν vel leviter dubitare. Definitissime enim credimui, quod is, qui usque ad Mem vitae suae paenitentiam digne egerit , non serum indulgentiam accipiet , sed
etiam ad vitam aeternam perveniet. Propter regulam tamen Eccles alicam, ta propter antiquorum Patrum statuta , quae alat a nolis ut aut reprehendere, aut discutere a deamus , cum credamus ad vitam a temam pos peractam poenitentiam etenire, ad homorem Clericatus secundum taminum Patrum praecepta novimus non debere reverti; In tam
tum , ut in canonibus scriptum st: Ne ullus unquam Oeneus pσnitens ordinetur. Ets ille , qui ultro petit paenitentiam haec retulit Gratianus in memorato canone 3 8. quamvis eam perreae agat. non potes Episcopus, aut Presbter ordinari, ita ut etiamsper ignarantiam ordinatus fuerit, deficiatur; ille qui inviιus ad poenitentiam agendam
in Monasterium mittitur , utique quid aliud, quam paenitens dicendus es Τ qua
conscientia ad Moerdotium rerire permittitur 7 Nemo mihi alia quaelibet contra auctoritatem Sedis Apostolicae, vel contra sis. Discoporum praecepta, vel reliquorum cano.
num flatura objiciat et Quia quidquid contra iliorum definitionem, in quibus Spiritum S. Ogustum ese credimus , distum fueris, recipere non solum remerarium , sed etiam periculosum esse non dubito; valde enim metuo, cst contremisco illam damnationem, quam Heli Sacerdos propter stultam insistentιam Mesere meνxit , qui pro eo , quod suos suos negligenter castigavit, cu eos nec caedere , nee excommunicare voluit , iis stitum die occis sunt, EP 3o. millia de populo inter fessi funt , ω Arca Testamenti capta
es, est ipse retra cadens fractis cervicibus mortuus est , ω nomen tuus de libro mitae deletum es , EP contra Phinees , qui pro eo , quod Zelo Dei commotus duos adulteros interfecit, tarum populam Dei ira iteravit. Nee hoc ideo dico , ut scut ille fecit , etiam nunc per mortem eorporis Sacerdotes Domini debeant vindicare , sed quia meitus es , ut um qui que parvo ter pore in hoc mundo confusanem Dinneas , qωam posea ad supplicia aeterna perveniat, se multum ei utιIius es propter aliorum exemplum, quam- dis vivit, remotus ab honore paenitentiam agat , est remedium ibi in die nece atis adquirat. 9uicumque parvitati meae in hac eaussa voluerit esse enerosuό , aliud respomsum ei non dare delibero , ns quod supradicti canones continere vidensur. Integrum descripsi ejusdem collectionis fragmentum, ut exinde constaret non solum i qualis esset auctoris integra sententia, ad quam Gratianei canones exigantur, verum etiam quibus de caussis jure sit idem fragmentum ab Hormisda abjudicandum . Ceterum dissimulare nemo potest, sententias ibidem traditas vetustis sacris cano. nibus omnino consonare, inter ceteros canoni a 3. Concilii Arausicani I., can. 4. Concilii Aurelianensis V., canoni is 8. Concilii Carthaginensis vesM IV., can. 3.
Concilii Epaonensis, & can. 43. Concilii Agathensis. Addere his omnibus possem consonare Hormista Pontificis sententiam in ea parte , in qua dicitur, neminem ex Poenitentibus posse ad sacros ordines evehi , quemadmodum idem Pontifex scribit in epistola ad Hispaniae Episcopos superius memorata, cujus etiam verba huc sp uuia superius retuli ad canones a. , di 3. dist. 61. Ex hoc autem ipso
477쪽
4 et Pars secunda. Caput XLIX. prosectum sorte fuit, ut ii canones Gratianei apud Collectores antiquiores nomine Hormisdae descripti fuerint.
Sed praeterea falso tributus est Hormiciae Papae canon 2. Cau. 32. qu. F. non quidem primum a Gratiano, sed a Burchardo in cap. 3. lib. 9. , quem etiam sequutus est Ivo Carnotensis. Hinc vero patet, eundem canonem non Potuisse in secunda Collectione Decretalium titulo de clandestina desponsatione adscribi Alexandro I u. tamquam primo ejusdem auctori, cum Alexander III. non tam pol hGratianum, quam post luonem, ac Burchardum vixerit. Errati auctor fuit Burcharclus, qui, ut alias saepe tradidi, quoties sententias Francorum Capitularium referre voluit, alium omnino a germano auctorem inscripsit. Legerat ipse aut in Capitulari Vernensi sub Pippino Rege anni 7 s s. cap. 1 f. it omnea homines laici publieas nuptias faciant, tam nobiles, quam ignobiles; aut in Capitulis Herardi I uronensis cap. 13 o. it nullus occulte nuptias faciat: aut in lib. 6. Capitularium Cap. i 33. Nee sne publicis nuptiis qui quam nubere praesumat; aut demum in lib. I. cap. 179. cui consonat Concilium Trostrianum cap. S., dc Isaac Lingonensis intit. s. Ca P. 6. Sancitum es, ut publicae nuptiae ab his, qui nubere cupiunt, sant . . . Sed prius conveniendus es Sacerdos, in cujus Parochia nuptiae feri debent in Ecclesa coram populo e c. Omnes istiusmodi sententias paucis perstrinxit, eisdem etiam retentis verbis , atque de more suo uni ex veteribus Pontificibus pro lubito adtribuit. Burchardo etiam ex eadem ratione imputandum est , si canon 2 s. de cons. dist. i. apud Gratianum tribuatur Hormisdae. Huic Pontifici ante Gratianum tri. huit Ivo, sed Ivoni errandi occasionem Burchardus ipse praebuit . Porro non solum Burchardus reticere voluit, auctores Capitularium Francorum esse auctores ejusdem canonis, verum etiam canonem ipsum corrupit, & ex duobus omnino disjunctis CapituIarium fragmentis composuit. Revera , omissis iis, quae Romani Correctores observaverunt, conferendo codicem Gratiani cum codice Ivonis, &Burchardi , ita statutum legitur , ut nullus Presbyter aliud erigere possit Abiare in Ecclesia, quam quod ab Episcopo loci consecratum suerit. Deinde poena adjicitur adversus Presbyterum ita facientem , ut si Clericus est degradetur, si vero
Iaicus, anathematizetur. Non video quomodo haec invicem consonent , aut quin
modo Presbyteri in duplicem ordinem distribuantur, quprum alii laici anathemate percellendi, alii Clerici, & a gradu dejiciendi , quoties statutum minime cultodiant. Referenda igitur res erit ad integros Capitularium codices, & unaquaequ sententia ad sua capita exigenda. In lib. 6.Capitularium cap. 2o2.ita legitur: it nullus
I ri ιbter in Ecelesa consecrata aliud altare erigat, ns quod ab Episcopo sanctificatum est, ut si discretio ister sacratum , na' saeratum . Sic explicit integrum Capitularium caput; deinde vero post multa ad Ecclesiasti eam stabiliendam disciplinam perti. nentia a laicis, ac Clericis custodienda in cap. 3o3. ita subjicitur : Si quis satura supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, s laicus est , communione , sClericus, hanore privetur. Haec posteriora cum prioribus conjungere Burchudus non dubitavit.
478쪽
Iohannis I. nomen praeseserunt sequentia capita apud Gratianum. Ex epist. ad Episcopos It
Ex epist. ad CIsaac Episcopui Gn. r. e . . 16. o. a. Johanni fesso tributus. Syracusanum. LCam 1.. cas. 3. qu. 6. est potius Nicolai L. um in Oriente Imperator Iustinus res Ecclesae' cum summo bonorum pro
fectu foveret, in Italia vero Theodoricus Rex eandem rationem inire vide-- retur, Iohannes post Hormisdae obitum anno 123. Maximus Pontifex ina guratus eo curam suam totam, sollicitudinemque convertit, ut Arianorum conventicula dirimeret, illorum Ecclesias in Ecclesias Catholicorum dedicando. Quod tamen ubi scivit Rex Theodoricus animo Arianus, aegre admodum tulit ita, ut Pomtificem Μaximum injuriis acerbissimis lacessitum Ravennae carcere detinuerit usque ad necem, quae adcidit anno sac. Haec facile demonstrantur ex Gregorio T ronensi Scriptore fere contemporaneo in cap. 4o. libri de gloria Μartyrum . C tera , quae auctor libri Pontificalis de eo Pontifice memorat , iubentissime praetermitto; sunt enim admodum dubia, imo etiam contradictionibus implicata . Quod ad rem meam attinet, illud animadvertere juvabit, singula fere, quae Iohanni per Gratianum adscripta sunt, tamquam supposititia recenseri.
De epistola ad Episcopos Italiae.
Isidorus inreator eum plures epistolas vetustissimis Pontificibus adscripsisset, iis etiam aliquod adscribere voluit , qui suis temporibus sient proximiores . Inter has est epistola Iohanais dicta numero a. ad Episcopos Italia, cujus Data Consula- Tm. H. O O o ris
479쪽
474 . Pars secunda. Cap. L. Tis haec est: Data 3. Idus Iunii Maximo, , Obbrio Viris Claris coss. Exinde autem eius
epistolae lallitas adparet, cum vel ipla teita Baronio ad annum sa S. S. 3. , qui ce teroquin eandem epistolam velut germanam recepit, Maximus, & Olybrius diversis temporibus gesserint consulatum, item Maximus fuerit consul anno sa3., nec Propterea Potuerit Iohannes scribere eodem anno s. Idus Iunii, 'ui mense tantum Augin. ito Pontificatum suscepit ; Olybrius autem Consul fuerit anno sa6. , quo Obiit Iohannes mense M o, nec propterea fingendus erat scripsisse mense Iunio . Pro terea integra fere haec epistola de more Μercatoris confecta est ex variis Patrum
laciniis, Leonis Μagni epist. o. , & Paulli Apostoli ad Cor. iis demtis, ex quibus aulior Pontificalis , aliique Scriptores errandi, fabulasque in vulgus spargendica .xi. Occasionem sumserunt. Non possum ab illis recensendis abitinere , utpote quae a de cons. Gratiano relata sunt incan. 21. de cons. dist. r. Hortatur in epistola Iohannes It 4s liae Episcopos, ut adversus Arianos amentur gladio Spiritus Sancti, eorumque Per sdiam opprimere valeant, ut nec radix ejus in postremum inveniatur . Statimque haec in lait, quae ad Gratiani Dagmentum pertinent et Ecclesaa mero Ariano m. ubi mque inveneritis, Catholicas eas diminis precibus , ω operibu/ absque ulla mera consecrate ' quia ta nos quando fuimus Consantinootis , tam pro Religione Catholisa, quam G pro Regis I beodorici eaussa negotii, suadente atque hortante, Arianosque emtirpante piissimo , atque christianis mo Justino orthodoxa Imperatore , quascumse iuuis partibus eorum Ecciosas reperire potuimus, Catholicas eas , Domino opem serente, consecravimus . Et quamquam praedictus Theodorιcus Rex , eorum peste tactus intrinsecus, ω obvotutus extrinsecus, nos, omnem regionem nostram perdere ta gladio, eae igneminetur, nolite tamen propterea descere, sed vitriliter in agro dominico elahorare sudere aec. Historicam quandam narrationem continet haec epistola , quam auctor ibbri Pontificalis latius prosequutus est. Exinde enim fertur Iohannem statim elachum. fuisse accitum Ravennam a Rege Theodori eo , ut ejus legatione fungeretur apud Iustinum Imperatorem in urbe Constantinopolitana, ea de caussa quod Iustinus in Oriente acerrime insequeretur Arianos , Arianorumque deleret Ecclesias, quibus Theodoricus patrocinium impendere se profitebatur, minitatus se similia in Italia Perpetraturum , si ab incepto non destitisset Iuliinus. Fertur hinc eam 1egationem suscepisse Pontificem viximum, eundemque quod petitum fuerat ab Imperatore obtin:illse . Isidorus Mercator in verbis supra descriptis fingit, Iohannem in Oriem te dedicasse Catholico ritu quascumque reperit Arianorum Ecclesias οῦ deinde redeuntem in Italiam aliis Episcopis, ut similiter dedicarent, auctorem fuisse. Non video me , quomodo haec constare invicem possint. Probrum in primis eme vis detur Pontifici Μaximo, functum ideo suisse Legatione Theodorici ad Iustinum, ut Iustinum induceret ad lavendum Arianae perfidiae r quod si dicatur , id agi a Poatisice prudentiis me potuisse , ne Italiam perderet , quemadmodum minitabatur Τheodoricus, cur, inquam, Isidorus Mercator inducit Iohannem excitantem Episcopos ceteros ad evertendas Ecclesias Arianorum Τ Fur idem Pontifex in occidente sit quodammodo Arianorum patronus, quos in Italia totis viribus insequendos clamat ' Deinde si Iohannes ita sua has est Legatione Τheodorici, ut quod petierat , abs Iustino impetrasset, caussa producatur in medium , cur redux in Italiam honorifice potius non exceptus laetit a Theodorico , & cur afflictus fuerit cruciatibus plane gravissimis ' 'Qui de hujus epistolae auctoritate bene opinantur, inter quos Cardinalis Baronius, innituntur testimonio Gregorii Turonensis superius me
480쪽
Da Tobtime . 47 Fmorato I sed, tanti Viri venia dixerim , Gregorius Turonensis nihil de epistola loquitur, neque haec Omnia, quae in ep stola contineatur, Probat: tantum asserit Johamnem dedicasse in Italia Ecclesias Arianorum , hinc autem subortam occasionem disesidii inter eumdem , ac Regem Theodoricum . Haec vero Potius epistolae illius auctoritatem infirmant; si enim verum est, qood ait Gregorius , Iohannem dedicasse in Italia Ecclesias Arianorum, quomodo verum esse potest ideo Constant in Polim perrex ille, ut, ne Arianorum Ecclesiae dedicarentur, operam suam impendereti Si quis in hac dedicandarum Ecclesiarum ab Haereticis quodammodo e vitiarum materie aliqua addistere voluerit ex authenticis illis temporis monumentis, adeat Concilium Epaonense anni s i ., in quo canone 33. constitutum le8itur, ne Basilicae Haereticorum uspiam purgentur, nec sacris ulibus applicentur; nisi agatur de Basilicis, quas Haeretici a Christianis olim abstulerint, quaeve Tecem, quasi reversae postliminio , a Catholicis fuerint revocatae.
De Epistola ad Zachariam Archiepiscopum .
Potiore sane ratione inter figmenta Isidori Mereatoris recensenda erit epistola, cui titulus et Iohannes Urbis Romae Episcopus Zachariae Archiepiscopo Ialutem . Praeterquamquod enim eandem habet adjectam Consularem notam , quam Prae cedens epistola, ibi: Data is . Gι. Novembris Maximo , E' Obbrio Viris Gari s. Cous, nihil aliud continet, quam paucis perstricta illa omnia, quae idem Pseudo-lsi. rus passim in ceteris suis epistolis tradiderat; nimirum de Episcopis non accusandis, de ejectis ante sententiam restituendis, & similibus. Plura etiam ibidem describuntur ex Innocentii epistolis , aliisque Zosimi , Prosperi , Symmachi , &Ennodii monumentis. Si canonem x. cvi. v. F. Ita Observemus, agnoscere poterimus cum epistola Eusebio adscripta consonare, praesertim si illum conferamus cum can. 6. eadem cau. 3.
u. a. , quamquam in epistola Iohannis non eadem legantur , quae apud Graiianum , ibi: Prius ergo oportet omnia silis letous Pedintegrari, Ecclesas, quae Ibi sublaetae sunt, cum omni privilegio suis restitui, ω posmodi- non sust ausin temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indugeatur, quantum expoliari, vel opus esse videntur, antequam ad Θnodum convocem- , ω ab omnibus qui Iue fuae Provinciae Episcopis acidiantur. Post pauea in eadem epistola subsequuntur verba canonis 1. Cau. z. qu. R., cujus verba Romani Correctores ad integra exemplaria jam exegerunt. Similia autem etiam leguntur in epistola 2. Eusebio Pontifici tributa. Item post aliqua referuntur verba canonis 3. cau. 3. qu. a. quae etiam ex Eusebii epistola depromta la. me ipsemet Gratianus testatur in Canone 4. eadem caussa, & quaestione . Romani Correctores eidem canoni nonnulla adjecerunt , atque ad integros epistolae codices exegerunt. Demum in eadem epistola legitur canon I. cau. I a. qu. 2., cujus sententia r fertur apud Eusebium in canone io. ejusdem caussis & quaestionis, atque in horum interpretatione animadvertenda est inrcatoris imperitia, asserentis juxta leges taculi Poenam furti undecuplum fuisse , quando tamen certissimum erat aetate Iohannis
ex legibus Romanis, quae in usu maxime erant, dupli veI quadrupli poenam pro Ο o o a furti
