Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

sit talia legitimo matrimonIo natus; liber sit, et non Beros ; ut sit peritus luris i quamvis ad hoe omelum non requiratur gradus luris I ut sit taleus

ineque enim elericis saltem in sacro ordine constitutis eonvenit esse , saltem in rebus sareularibus notarios ; qui tam in rebus ecclesiasticis, quam temporalibus notarit omelum exerrere potest, quia exercet nudum ministerium sine omni iurisdietione ; ut non sit publice exeommunicatus non toleratus est. non potest tamen extra territorium constituentis instrumentum fidem faciens consseere quamvis intra territorium constituentis possit etiam pro extraneis, si rogatus ab his suerit, Instrumentum constrere , extra territorium donstituentis 1ldem etiam faetens eum omelum publicum intra terminos regionis illius restringatur , ubi consertur , et extra illud territorium non tam sit persona publica , sed privata ; servanda lamen est hae etiam in re rerepta eonsuetudo , quae potestatem etiam notarit extra territorium eonstituentis extendit, intra partes Volentes.

S. IV. Ouam vim probandi habeant instrumenta publiea poriginale instrumentum, legitime conlaetum plene probat, et plenam fidem Deit de illis, quae dispositive in eo continentur , non tantum pro

proserente tale instrumentum , sed etiam contra proserentem e. l. et 2. h. t.

ob praesumptionem , quam pro se habent talia instrumenta , quin etiam pm-t olium , si notarii manu seriptum sit, ex rogatione partium plenam sidem facit de actis, quae ex eo plene intelligi possunt i quia matrix quasi est, seu

archetypum, ex quo extrahitur instrumentum , et nul actus ad sui substantialem persectionem seripturam requirat, ante instrumenti persectionem nondum perfectus 3 ita quidem, ut si dubium occurrat in instrumento, quod ex protomllo solvi possit, standum sit protocollo ; et si fortassis notarius qui protocollum confecit, ante instrumenti conlaetionem mortuus sit, possit, si partes consentiant, alius notarius eum auctoritate iudicis ordinarii instrumentum ex relicto protocollo consteere , ut constat eae e. Cum P., 15. h. t. S. V. Ouam vim probandi habeant Mempla desumpta seae retraetaeae originali instramento. Regulariter tales copiae sine originali non probant, r. Si scripturam, 1. h. t. Potest tamen si avetoritate iudicis ordinarii, vel delegati ex iusta eausa ad petitionem paruum a publica persona , et elisus illis , quorum interest , ex originali transumptum est i vulgo vidimus dierum in eandem vim probandi habere, quam habet originale e. Si instrumenta, 15. h. t. Si tamen testetur transcribens notarius , quod originale nulla sul parte fuerit vltlatum; neque tamen semper auctoritas iudicis intervenire debet in tali exemptione ipsi rumentorum, prout si in rasu , quo ex utriusque partis eonsensu , et rogatu notarius tale exemplum musicit; vel si ab eodem notario sit exemplatum , qui originale eonsscere iussus fuerat; vel quando propter antiquitatem 'xemplo plene fides adhiberetur , etiamsi non constet, quod supra dicta requisita in eo observata sint, vel denique si inter acta ludicii, et processus deseriptum ex originali apud iudicem reperiatur , secundum integrum illius tenorem productum , et collatum a notario ptu.

322쪽

LIBER II. TITULUS XXII.

S. VI. In probent, et quam silem faciant instrumenta ,

Seu scripturae privatue 'Scriptura privata , quae manu propria quidem scribentis scripta, vel Subseripta est, nulla tamen testium subscriptione, Sigillo, But alio adminiculo est munita, nihil probat, I. Instrumentu, S. co l. de prubal. Cum non sint authenticae tales scripturae : immo nec eae scripturae , quae testium sui, Seriptione munitae sunt, in iudieio exhibitae , Si testes in illis scripti decesserint , probant aliquid , nisi manu publica notarii verb. gr. consecta sint, aut authenticum sigillum habeant, per quod probari possit, prout scribit Aleaeuud. III. in cap. Scriptu, 2. h. t. et Si Syngrapham talem, vel apocham neget aliquis a se Scriptam , vel subscriptam , nihil probat contra illum , nisi aliunde probetur ab eo Seriptam , vel subscriptam suisse. Si vero agnoscat seripturam talem aliquis a se scriptam, vel subscriptam, non prohat quidem in saxorem Seribentis, Sive pro seribente, nΡque in alterius cuiusdam praeiudicium , ob perieulum fraudis, quod subesse potest; contra ipsum tamen serit,pntem, Si causa dehendi v. gr. expressa in illa sit, plene probat, quia suae propriae consessionis quivis aequiescere debet , non autem si causa dehondi non sit expressa, uti colligitur ex I. Scripturas , I l. cod. Oui p9liores in phyn. sivi. Quod idem de cautione, sive promissione censendum est, nullam sollicet ab ca obligationem , aut actionem pr0duci, si causa expressa non sit, ob quam promissio talis saeta est c. Si cautio, l4. h. t. Cum obligatio non oriatur , nisi ex titulo, qui Si expressus non sit, ut illius haheatur consessio , nec probaris pol PSt, non valet quidquam talis enutio in praPiudicium ut leuius , eum per errorem laeta censuatur talis promisSio, nisi in donatione a di vite pauperi saeta, vel ob praecedentia merita V. gr. praesumi posset donatio facta , causa etiam non expressa; vel laeta fuisset promissio talis loco pio, ob lavorem piae causae etc., vel eOnsessio mere liberatoria esset, saeta ab eo , qui remittere debitum potest; et consiteatur aliquis , rem in lem suam non esse , aut Sit geminata conseSsio, vel conditionata , vel laeta fuerit in ultima voluntate ete. , in quibus uti et pluribus aliis casibus nulla requiritur expressio eausae nil valorem Promissionis , donutionis , aut consessionis factae ole. Quod si tamen testes producti de tenore scripturae privatae, sive de contentis in ea deponant, duo Sussiciunt ad plenam probationem, etiam non Subseripti. Si vero deponant non de conteulis in seriptura, sed praecise desueta ab his partibus scriptura, nut saeta subscriptione, tres tostos esse debent i ad cavendum melius Omnem errorem in sive masculi illi sint, sive s minae, et ut probent aliquid, quod ipsis praesentibus, ae identibus seriptura haec a partilius seripla, vel subscripta suerit, nisi fortassis ex authen-tieis scripturis aliis haec appareat cum illis ab eodem seriptis comparata , Similitudinem habere, aut ipse paries a se seriptam , aut subseriptam tulem Seripturam recognoscant, et lateantur, quibus in casibus in priore quidem Semiplena fides ex comparatione tali habetur, in posteriore vero, plena fidestribuitur taliter consessis contra scribentem ; quamvis aliqui probabilius velint,

323쪽

non omnem , qualem gestiret sidem comparatio talis, vel consessio talis laetant, prudenti Iulleis arbitrio, spretatis circumstantiis relinquendum. S. VII. Aa, et qualiter proben ι scripturae privatae in sprete pPrivatae scripturae tres sunt species, apocha , et nni Ap ha, rationes , sive liber rationum , et epistola. Apoelia , sive ut vulgo appellatur Delantia, Ouittunst, qua creditor latetur, sibi solutum a debitore debitum ; et ant poeba , sive seriptura , qua debitor latetur, tantum censum v. gr. se solvisse, quantum debebat, quae ereditori a debitoro datur, fleui illa debitori datura ereditore contra seribentem , aut subseribentem consessum plene probat, aliis tamen praeiudicium nullum dicit, ut dictum, ad cavendas multas fraudes ; si nutem pars neget, se serIplisse , nut consensisse in seriptam ab allo per comparationem literarum , aut testium praesentium depositionem, iuxta dicta, fides probari, et deeidi debet, quae literarum comparatio , aut testium depositio , in eo etiam casu requiritur, quo testes non nutem partes, seripturae tali subseripserunt, nisi seriptura talis ex publieo nrehlvio , vel ex cancellaria producta nilinet, quo in easu sine aliis adminiculis plena sides

I,iber rationum, seu rationes privatae regulariter non probant plene proseribente sine allis Administulis, seu praesumptionibus, quia allast quilibet si hi probationem parere posset, scribendo debitorem in his rationibus, quem voluerit, contra scribentem tamen r3gulariter probat, quia consessio estia parte producente laeta, et ab altera parte iam praesente approbata. Ρro tertio tamen , nut contra tertium ordinarie nihil probat, nisi talium rationum sint twell, aut sermo sit de rationibus mercatorum , quorum libri, suppositis: certis circumstantiis, ex reeepta in pluribus locis eonsuetudine, in foro me catorum , quoad negotia nones , et commercia etiam plene probant. Epistola, sive literne missi vae regulariter pro seribente non probant, fidem tamen aliquam faciunt contra seribentem , si constet ah illo scriptam fuisse , et ab eo eui mittitur acceptatam fuisse; contra tertium tamen rogulariter nihil prohat ob rationes iam suPpius allatas.

S. VIII. Quantum silem suetat, seu quam xim probandi habeat

sigillum scripturae, seu tileris oppositum Z Sigillum, quo scripturae tales muniuntur, duplex est, publieum scilicet quod publica auctoritate magistratus vlicuius , vel communitatis npponitur. Et privatum, quo uti solet privata persona pro suis negotiis, et litoris expediendis. Publico sigillo si instrumonium aliquod munitum sit, plena fides huic habetur in rebus ad iurisdietionem , aut ossicivm tale sigillum apprimentium spectantibus, eap. 2. h. t. Neque titue si in recognitio neressaria est, cum de sigillo authentleo magistratus constet: et hoc quidem ex re pin consuetudine i spretato tamen iure communi prohabilius est, quod literno taliter signatae in praeiudicium alterius non plene probent, nisi in causis levioribus, quia periculum est, ne tam lacile inducatur aliquis ad sessum signandum , quam ad salsum dioendum. Quod si literis talibus, seu seripturae privatae proprium tantum perso-

324쪽

nae privatae sigillum appositum sit, in praeludietum quidem apponentis plenam fidem facit, etiam sine alia subseriptione aut propriae, aut testium i quia non minus sigillo, quam subseriptioni credi potest in si tamen sigillum tale ut proprium sigillantis recognoscatur, aut probetur, vel saltem si in literis non Prim tur, cuius sit, ex eoniecturis aliis, aut circumstantiis hoc colligi possit: non autem in praeludietum tertit, eum non possit malorem 1 dem Mere , quam simplex unius testis testimonium , qui in praeiudicium tertii non plene probat: et hinc quamvis duorum virorum omni exceptione malorum , si sigilla eorum apposita sint, talibus literis plenam fidem saeere possint in praeiudicium tertit, non minus , quam duo testes , si sigilla sua hi reeognoscant, et approbent, securius tamen erit, a sigillante subscriptam esse scripturam talem , aut fium characteres, et literas habere sigillum , quo Iaellius recognosci possit. S. IX. De pro ettone instrumentorum. Instrumenta potest utraque pars producere, ordinarist non tantum post Iitem eontestatam , sed etiam post publieationem attestationum, donee in eauSaeonclusum sit c. Cum dilectus, P. h. t. Neque enim in tali productione instrumentorum, post publieationem attestationum laetam, periculum est alieulus subornationis, Sicut esset, fit liceret adhue testes produeere ; mirum ergo non est, hoe esse prohibitum, non autem illud: post mnelusionem vero in eausa instrumenta produci non posse amplius , ipsa natura conclusionis lacit, quae est renuntiatio saltem laetis omnis ulterioris probationis, nisi in certis casibus ubi etiam saepe post sententiam admittitur probatio per instrumenta , si ita ludi et ex officio expedire videatur; si post conclusionem in causa primum reperta sint, et lurare velit pars producens, quod nulla negligentia in illis prius inquirendis intervenerit, ignorata tamen fuerint; si producantur ad innocentiam rei in causa criminali probandam; si parte adversa praesente, et nihil contradicente instrumentorum productio recipiatur; si a sententia suerit appellatum , quo in casu instrumenta produci possunt post sententiam in iudielo appellationis , quorum productioni in prIore instantia obstabat conclusio in causa; si producatur instrumentum non ad probandum, sed ad priores probationes tantum deel arandas ; et generaliter quandocumquentiqua iusta musa iudiei subesse videtur. Potest tamen etiam ludo , ante nelusionem in causa certum tempus p rtibus statuere, ad lites abbreviandas , intra quod instrumenta sua producere debeant. S. X. De editione instrumentonum. Si instrumenta communia sint utrique parti illiganti, et ea pars aliqua exhibere petat, iudex tamen hoe non curet fieri, Bb eo licite stppellatur, et quidquid post appellationem attentatum fuerit, non vlllet e. s. perpetuus, i 2. h. t. Cum per talem denegationem pars adversa inlusu gravetur , prout etiam ex dictis , et ex dicendis patebit. Quod si tamen pars litigans ad landandam suam intentionem , aut exceptionem , privilegium aliquod , aut instrumentumni legat, non eo tur quidem illud apud aera ludicii deponere, debet tamen iudiei totum illud ad videndum , et insormandam mentem exhibere e. Cum Diqilirco by Coralia

325쪽

1 sonae, iunctιδ stlov. v. Integraliter, De privilegiis in s. et ad legendum coram parte praesente Saltem illud capitulum exhibere , de quo est quaestio, prout habetur in cap. Contingit, 5. h. t. nisi omnia in illo instrumento contenta a se inuleem dependeant, quia in tali casu talis causa discuti non potest , nisi omnia in instrumento contexta examinentur. S. XI. De variis receptionibus, quae contra instrumenta opponi possunt. In genere dici potest, quod exceptiones contra instrumenta, vel desumantur a causa efficiente, ut quod non a legitima auctoritate consecta sint; vel a eausa materiali, ut quod sint de re illieita; vel desumantur a causala ali, ut quod desit substantialis aliqua solemnitas eis. In specie vero contra Instrumentum opponi potest, primo quod salsum contineat, eap. Aecep μmus , 5. h. t. quo in casu exhibendum tale instrumentum ludiet in Ioeo Meum, et intra tempus praefixum a iudiee, ut de salsitate Illic cognoscat, quae non inspeeto instrumento Seiri non potest j ita ut si ex una tantum parto sit salsum , totum suspectum reddatur, nisi salsitas subsit articulo prorsus diverso, et separato ab aliis nihil eonnexis eum illo salso, utile enim per inutile vitiari non debet i ta regulam 87. in s. Secundo opponi potest, quod sit vetustate consumptum , cancellatum , vel deletum, ut legi amplius non possit, vel nou debito modo signatum, vel alio modo vitiatum, ut merito suspicionem salsitatis indueat, prout eonstat ex e. Licet, 5. de crimis. salsi, et ex e. Inter dilectos, G. h. t. ubi plures eiusmodi exceptiones contra instrumenta asseruntur. Tertio, opponi multa possunt contra sigillum instrumento appositum , quod enormiter Dactum sit, seu sculptura , et imago deleta, ita ut ex parte residua non possit satis colligi, cuius sit, neque ex imagine, neque ex literis circumseulptis non amplius legibilibus ; quod figura dignitati sigillantis non conveniat; quod regem potius , quam pontificem reserat, cum tamen huius esse prohibeatur; quod per testes probari possit surtivum illud esse, aut laetum ad imitationem veri sigilli; quod sit ignotum eap. Ouod super, 7. h. t. etc. cui fidem haberi non vult pontifex in retalo cap. S. XII. Quando Citietur instrumentum ob rasuram in eo factum , vel ob errorem in eodem commissum a scriptore pVitiari instrumentum ob lituram, seu rasuram , vel interlineaturam in parte substantiali, aut loco Suspeeis, ex quo maxime veritas apparere deberet, apparentem , ita ut ei fides habenda non sit, ex eit. c. Inter dilectos S. Instrum. habetur , et expressis in c. cum venerabilis, 7. iuncta stlona, v. Propter praedicta , de relisiosis domibus. Si vero rasura , vel deletio facta sit in parte non substantiali, aut loco non suspecto squando sine eo res tota subsistiti non vitiatur instrumentum e.sinat. de crim. fati. et c. Ea litteris, 3. h. t. Quin etiam in loco seripturae substantiali, et suspecto, non Semper rasura vitiat instrumentum , si clare appareat ex scriptura, quod ipsemet uotarius sua manu in loco raserit aliquid, aut superscripserit, et huius ad finem instrumenti mentionem laciat; si ex antecedentibus, ct consequentibus appareat, ita loquendum esse , prout rasura, aut verbum Superscriptum lm dieat I si per aliam scripturam authenticam pars in instrumento rasa intelligi 20 Di ilige

326쪽

LIBER I . TITULUS XX ll.

20spossit; si penes adversarium fuerit instrumentum, in quo, cum exhibetur, rasura apparet; praesumitur enim in tali casu rasura saeta ab adversario , et consequenter illi, pro quo producitur, nihil praeiudicat ete. Quod si ineuria scriptoris instrumentum contineat errorem aliquem , But vocis integrae omissionem , quae tamen ex aliis lacile miligitur, non vitiatur instrumentum tale, eum de intentione instrumentum conscientis satis eonstet, neque in tali easu praesumptio fraudis aliculus locum habet.

S. XIII. An probent, ae sdem faciant instrumenta inter se contraria, ab eodem , vel a diversia producta pProducens instrumenta, sive scripturas inter se contrarias in ludicio contra suum adversarium nihil probat, sive scripturae illae publieae sint, sive privatae , sive una publiea , et altera privata , sive directe sibi invicem eonistrariae sint, sive indirecte; eum enim produeens instrumenta censeatur ea omnia, quae in illis continentur, vera esse fateri, quod fieri non poteste. Imputari, 13. h. t. Si tamen contraria instrumenta produeantur a diversis partibus, tum fides habenda est scripturae digniori, publicae senicet et authenticae , prae privata non authenti ea , quae testibus, vel aliis adminimiis munita est; quae magis earet suspicione falsi, et magis negotio eonvenit, turis gloss. in cit. cap. Imputari, N. Scripturas: Si vero contrariae tales seripturae partis omnino sint auctoritatis, et omnino aequales, tum absolvendus est reus, quia actore non probante absolvitur reus, etiamsi nihil ille probaverit Si tamen contrarietas talis per commodam explieationem tolli possit, fieri debet, quomodo possit scilicet valere tale instrumentum, et cavere, ne pereat.

S. XIV. An, et quomodo instrumenta reprobari possint per testes pSi testes omnes in instrumento seripti, aut subseripli contradicant illi , asserentes vel non esse ita actum, prout instrumentum asserit, vel se non interfuisse, eum instrumentum conficeretur ete. , reprobum, et salsum redditur instrumentum , nisi testes tales convineantur , cap. Tertio, S. De pr bat. ete. Tam literis, 33. De testibus. Cum enim per testium inscriptorum, aut subscriptorum fidem instrumentum firmetur, consequenter si hi negent, subseripsisse se , aut suisse praesentes, dum instrumentum conficeretur, aut contractus fleret, nulla fides test instrumento habenda est, Si vero non omnes negent, aut contradicant instrumento, Sed tantum aliqui , aliis tamen pro valore instrumenti stantibus , funiciunt ad valorem instrumenti sustinendum, si duo omni exceptione maiores pro illo stent, quamvis plures sint eontrarii, eum enim numerus sumetens, et legitimus testium pro instrumento adsit, non debet reprobari per aliorum supervacaneorum testium contradicentium depositionem , nisi multum excederet numerus testium reprobantium numerum duorum affirmantium ; multum tamen in re hae eontroversa iudicis arbitrio tribuendum. Sufficiunt tamen etiam duo testes tantum in instrumento non inseripti, neque subscripti, ad reprobandum publicum instrumentum , quamvis directe contra contenta In instrumento non deponant, modo eontra instrumentum deponant, ostendendo illius salsitatem , eo quod notarius v. g. aut pars eo

327쪽

DE FIDE INSTRUMENTORUM. 207trahens, aut testis inscriptus etc., alibi fuisse probetur eo tempore , quoeonlaetum fuit instrumentum. Et quamvis notarii auctoritas duobus testibus nequivaleat, intelligi tamen hoc debet de notario viva voce deponente, non autem de notarii mortua voee in instrumento. Quod si autem testes non inscripti, neque subseripti instrumento deponant contra contenta in instrumento, quod ab alia parte pro se produeitur, iudieis arbitrio relinquendum , num maior fides, variis eonsideratis ei reumstantiis , instrumento, an duobus , vel tribus testibus contra contenta in illo deponentibus habenda sit; prout colligitur ex e. Cum Ioannes, Io. h. t.

S. XV. Utrum Mes sit aeshibenda eomtitutioni Eaetravastantis papae, quae allegatur in iudicio, si de ea dubitetur, an sit decretalis authentim 'In c. Pastoralis, T. h. t. statuitur, ut tali Extravaganti, quae in eorpore iuris contenta non est, si iuri communi sit consona, fides habeatur, et secundum eam pronuntiet iudex, cum in tali casu sententia ludi eis non tam auetoritate Extravagantis talis, quam iuris communis nitatur. Si vero sit iuri communi consona , non ludicet Meundum eam, sed Superiorem, papam Milicet auctorem constitutionum Extravagantium prius consulat, eum merito de illius 1lde dubitetur , quae sub legitima forma non exhibetur. S. XVI. De interpretatione, renovatione, et amissione instrumentorum. Instrumenta Suleu luris , et eonsequenter non extendenda ultra contenta, de quibus notarius rogatus est, et quibus ipse intersuit, passim docetur ab auetoribus, qui tamen etiam latentur, ad successores etiam particulares extendi posse , atque non minus pro, aut contra hos iidem sarere, atque pro ,

et eontra auctorem.

Si perieulum sit, ne pereant, aut corrumpantur instrumenta , revocari possunt, argu . cap. cum dilecta, 4. De coni .util. Et quidem in absentia partis adversae, cum res sit modici, et melle reparabilis praeiudieii. Amissio autem instrumenti, si per easum fortuitum contigit, non praeludieat quidem creditori, si aliis legitimis probationibus debitum v. gr. vel tenorem instrumenti probare adhuc posset, neque tamen etiam et palmein tur, ita ut nude illius assertioni eredatur. Si vero proprio facto ereditoris . gr. amissum sit instrumentum, eo quod Milicet, suturae solutionis spe illud laceravit, tum probare hoc debet creditor, pro debitore stante liberationis praesumptione, nisi Pontrarium probetur. Et si denique adversarii debitoris v. gr. facto instrumentum interiit, vel amissum fuit , tum perinde procedendum tu eausis privatis est, ae si plene contra ipsum debitum per instrumentum probatum suisset, ne fraudibus , et malitiis campus aperiatur non autem circa lura ecclesiae, quae quamvis proprio praelati sui laeto instrumentum perierit, adhue tamen ad iura sua probanda , si aliis modis tueri ea possit, admittitur. Di j j bν Corale

328쪽

TITULUS XXIII.

DE PRAESUMPTIONIBUS.

S. I. Ouid sit praesumptio, et quot sint eius species, quire ebeetus pPraesumptio bene desinitur, quod sit rationabilis conlectura rei dubia collecta ex argumentis, et indiciis, quae per rerum circumstantias plerumque, vel frequenter eveniunt. Indicium nutem dicitur notabile signum rei , de qua dubitatur, ad veritatem cognOScendam ii Serviens , et hoc quidem in- dieium aliud dubitativum est, quod movere quidem potest animum ad credendum aliquid, sed cum formidine, seu virtuali dubio de opposito; attulindubitatum, quod ad plenum assenSum movere animum potest, et quidem remotum aliud , quod minus idoneum dit, ad rem demonstrandam, Et saepius sallere potest; aliud proximum , quod magis verisimile est, sive aptum ad rem demonstrandam : et iterum alia Sunt levia indicta , quae vix suspicionem gignunt; alia sunt gravia, quae Opinionem nou levem , non tamen omnino certam generant; alia graviSsima, quae pariunt assensum moraliter certum : et ex his indiciis variae etiam oriuntur praesumptiones vehementes

sei licet seu violentae, quae habentur ex gravissimis indiciis; probabiles, quae minus urgentibus indieiis nituntur; et leves, quae vix merentur praesumptionis nomen , sed potius dlel debet ex levibus indieiis orta suspieio satis temeraria Praecipua prasaemptionis diviSio est, quod alia sit hominis, alia iuris praesumptio. Illa ex variis indiciis, et coniecturis formatur ab homine, seu tussire; haec in lege expressa est; illa tollitur per contrariam probationem , hare tollitur quidem etiam per eontrariam probationem, si iuris tantum sit, quia quae a probationibus provenit fides , magis certa eSt, quam praesumptio iuris : si autem sit iuris, et de iure praesumptio, ita ut non tantum lex ita praesumat, sed dependenter ab hac praesumptione certi aliquid si tuat super praesumpto , et sic velit haberi hoc pro veritate , nulla in contrarium admittitur probatio Inec appellatio, nee iuramenturnὶ nisi aperte constet de veritate, quae saeit omnem praesumptionem cessare; vel nisi consessio iudicialis contra talem praesumptionem pugnet , modo Sit de laeto , quod in illius potestate est, eontra quem pugnet praesumptio; vel tantum sit Indi reeta contra talem praesumptionem probatio; aut pro probatione tali nihil a parte contraria opponatur, cum in tali casu videatur tacite consentire In tollendam praesumptionem , Si tamen a Voluntate partis dependeat illa, doqua luris est, et de iure praesumptio. Potest autem dependenter a praeSumptione iuris, et de iure , Immo iuris tantum ferri a iudice sententia desinitiva, cum censeatur plena, Perseeta, et liquida probatio , modo per contrariam probationem non fuerit improbata Etrum autem serri possit Sententia, dependenter a sola praesumptione hominis , iudicis arbitrio relinquitur, uti mox dicetur. S. II. De variis causis , indiciis, seu coniecturis, ea quibus Oriuntur, ac desumuntur praesumptiones, eι quam vim probationes habea ni pri vehementi, et violenta praesumptione , Sive ab adversa parte allogata

329쪽

ea manifestata sit, sive non, sed aliunde in iudicio manifestata sit absquentia probatione, procedere potest iudex ad Sententiam definitivam etiam eondemnatoriam; non tantum Si agatur civiliter , sed etiam in causis criminalibbus, non tantum ad poenam extraordinariam instigendam, sed etiam ad poenam ordinariam in criminibus oceultis, et quae sunt dissicilis probationis , uti ha hetur ex e. Afferte , 2. ea c. Literis, 12. et me. Tertio, 13. h. t. ne saepius ex defeetu probationis alterius lus alteri pereat, aut erimina impunita maneant. S. III. Unde sumantur aliae praesumptis e non violantae pPrimo quod in delictis commissis, in dubio V. gr. praesumatur dolus , ex cap. Sicut, I. h. t. patet; qui enim noxius est alteri, quod malo animo hoc fecerit, facile praesumitur, nisi contrarium probetur, vel alia validior praesumptio praevaleat, per quam prior elidatur; uti patet ex l. l. eod. adleg. Cornel. de sicar. Non tamen praesumptio haec suffieit, quae est ad

solum conatum criminis, crimine non Seeuto, Saltem iuxta receptam praxim, et consuetudinem , quae nisi essectus Sequatur , conatum Solum ordinaria poena, qua crimen tale puniri solet, non punit, nisi lex expressa etiam hoc praeeipiat , aut crimen Sit Valde atrox, et uetus valde propinquus essectui pravo. Secundo praesumitur ex bona conversatione in adolescentia , eadem etiam in virili aetate, et senectute o. Eae studiis, a. h. t. et eae c. Cum in iuventute, 15. eodem, et i ta illud Proverbiorum , 22. gdolescens i ta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea, et universim ex praeterito rei

statu saepe praesumitur de suturo, prout habetur in cap. Scribam, s. h. t. nisi temporis usu necessario vel verisimiliter immutetur j et ex praeterito do praesenti , prout glossa colligit in est. c. Scribam, et ex prius datis, et neglectis, etc. quae tamen praesumptiones saepius saliunt, luxta illud, An-yelicus iuronis senibus sathanizat in annis. Tertio praesumitur contra illum , qui de linat iudicium, et praesumitur pro illo, qui se Osfert iudicio, prout constat ex c. Nullus, 4. h. t. , sicuti enim illum premere iudicatur conseientia mala , ita hie conscientia hona gaudere videtur suga tamen , sive post, sive ante inquisitionem , aut aecusationem , metu tamen huius suturae, nee semiplenam probationem facit, sed levem tantum suspicionem, eum magis praesumi debeat sugisse, ad declinandum multis gravem iudicialem processum, quam ob conscientiam criminis , nisi fuga ipsa speeisleum delictum in tali persona esset, ut fuga in milite , aut suga fieret ex publico careere, cum huius effractione, quae fuga indicta criminis facit, saltem ad graviorem torturam , et propter violatam publicam custodiam, poena dignum saeiat taliter fugientem. Quarto qui ex duobus sibi obiectis unum tantum negat, praesumitur alterum tacite lateri c. Nonne, 5. h. t. quia in tali casu , in quo potest comtradicendo impedire actum , taeiturnitas pro consessione habetur , ex Praesumptione scilicet Iuris, quae saepius sallit, et vla locum habet, nisi circumstantiae bene expendantur. Quinto vicarius praesumitur ea scire, quae in vieinia saeta sunt e. Ouosdam, T. h. t. si tamen laeta talia sint, quae sunt communiter nota in tali

330쪽

alo LIBER I . TITULUS XXIII.

loco, aut teneatur de his ex omelo inquirere in laeta vieiniae; in alijs enim casibus regulariter ignorantia laeti praesumitur, donee seientia probetur. S. IV. An, et qua ratione quilibet praesumatur bonus, vel idoneus ad benes eium, offlorum, vel aetum aliquem pGeneralis quidem regula est, quod quilibet praesumatur bonus, vel idο-

Deus ad officium, beneficium, vel uetum aliquem, nisi contrarium Probetur c. Dudum , t 6. h. t. c. unico de scruι. in ordin. facim. Si qualitates , de quibus praesumitur, sint intrinsecae, seu naturales, non autem Si sint mere extrinseme, et neeidentales, quales sunt studuisse in neademia, Esse doet

rem, Vel graduatum, quae probari debent; et quamvis de Intrinsecis etiam qualitatibus morum integritate, legitimis natalibus, etc. promovens inquirere debeat, sit tamen praesumptio pro talibus qualitatibus , si post inquisitionem nullus desectus appareat, quae habilitas facillus etiam praesumitur in iam promoto, quam in promovendo. Sunt tamen regulae huius generalis multae limitationes, ita ut vera sit illa regula si in nullius tertii praeiudicium vergat illa praesumptio; vel si ipsi, pro quo praesumitur, ex tali praesumptione praeiudicium aliquod oriatur, et nisi agatur de salute , aut utilitate animae, ubi melius est praesumere delictum , quam non praesumere delictum, aut praecedentes coniecturae de dolo praesumere velint , aut de iustitia actus facti, praeelse praesumptio fiat ex honestate, et prudentia personae agentis. S. V. An, et qua ratione probari possit matrimonium

per praesumptiones, seu coniecturas 'Matrimonium quamvis per solum instrumentum super dote , aut donatione propter nuptias consectum probari non possit, nee per id solum , quod vir , et mulier in instrumento se coniuges nominent, nee per solam diuturnam lisbitationem , vel congestalionem annuli, nee per solam famam, seu communem opinionem viciniae habentis illos pro coniugibus, etc. simul tamen iuncta haec omnia sunt ienter animum iudicis informare possunt, ad sententiam serendam pro Vnlore matrimonii e. Illud, 11. h. t. eum haec omnia seri possint, non principaliter ad constituendum matrimonium , sed ex aliosne. Satis tamen his omnibus praesumptionibus videtur cavisse Tridentinum omne matrimonium annullans, quod in locis recepti Tridentini non est e-traetum coram parocho, et duobus , vel tribus testibus.

S. VI. An guis ea praesumptione vehementi de gravi crimine eondemnari possit, et qualis probatio requiratur ad probandum, quod non est D rosimile 'Ex solis praesumptionibus etiam vehementibus non debet quis de gravi crimine condemnari, uti patet ex e. Literas, 14. h. t. quia in criminalibus requiruntur probationes indubitatae , et luce meridiana clariores, nisi tamen sint urgentissimae praesumptiones, aut causa non tam gravis, ad quam iuxta proportionem gravitatis vehementiores etiam, et graviores requiruntur , uti colligitur ex e. 2. et 13. h. t. Ad Probandum autem , quod non est verosimile, eum praesumptio Iuris

SEARCH

MENU NAVIGATION