Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DE PRAESUMPTIOMBUS.

ali pro hoc stet, quod verosimile est, non admittitur quaelibet luris praesumptio, nisi e munis loci fama, vel alia indicta, aut coniecturae eone urrant, et testes sonassis, qui contra verisimilem luris praesumptionem testantur, sint personae valde honestae , de quibus nulla est suspieio, quod sint corruptae, aut peleraturae; uti colligitur ex c. Ouia verosimile, l0. h. t.

S. VII. An, et quando lea fundata in praesumptione obliget in foro

conscientiae, vel etiam in eaeterno pSelens praesumptionem , quae contra se stat, quamvis haee iuris sit, aut iuris , et de iure, falsam esse , non tenetur in foro conscientiae ad legis, aut sententiae in tali praesumptione landatae observationem , saltem ante senistentiam ludi eis i quia praesumptio cedit veritati j nisi lex talis non tam in praesumptione fraudis v. gr. actu intervenientis, Sed in genere in perieulo fraudis landetur, quamvis enim in hoc posteriore casu in particulari aliquo

laeto cesset fraus omnis V. gr. non tamen cessat in genere periculum Daudis , quod movehat ad legem talem statuendam , uti videre est in matrimonio Mandestino per Tridentinum irritato. Sententia tamen, et auctoritate iudieis compelli potest talis, quamvis pro se veritatem habeat, contra se tamen luris praesumptionem, ad legis talis, aut Sententiae eontra ipsum latae observationem , cum sori externi sententia ex probatione procedat, et consequenter, si veritas probata non sit, probata autem sit praesumptio , huic, non illi assistet ludex.

TITULUS XXIV.

I e iuramento In genere , et variis iitrainentis, tum licitis, tum illieitis.

S. I. Ouid sit iuramentum , et de condicionibus ad illud requisitis,

variisque iurandi formis, ae modis. Iuramentum recte desinitur , quod sit in v alio divini nominis in testem, quod dupli et modo fieri potest, vel amrmando, aut negando sub invocatione divini nominis in testem, et habetur iuramentum assertivum ; vel promi tendo aliquid eum iuramento, et habetur iuramentum promissorium. Potest autem Dens in testem vorari explieite , vel implieite, iurando scilieet per creaturas , quatenus in illis reluceat Deus ; uterque iurandi modus licitus est secundum se, e. Etsi christus, 26. h. t. si suos tres comites habeat, veritatem selliret lut res quae iuratur, vera sit, sive ita habere putetur, Eleutituratur j, iudicium sui non temere, et sine necessitate , utilitate, ac pia an ctione turetur , et lustitia denique, ut licitum scilicet sit, ac honestum, quod luratur. Sunt autem iurandi formulae variae, quas magis ex usu patriae , iuxta quam iam hoc, iam illud , pro iuramento habetur , etiamsi explieito divinum nomen non invoretur in testem , et ex theologia morali discere potes , quam ex iure canonico; ex quo tamen satis certum est, quod ex natura rei non requirantur verba formalia ad iuramentum i valde tamen conveniens

332쪽

LIBER II. TITULUS XXIV.

312 t, ut in foro externo per verba Iuretur et quamvis iuxta saeros canones iuramentum fieri debeat, laetis, vel propositis saltem Evangeliis, quod laturamento Solemni saepe servatur, consuetudo tamen maribus praescripsit, ut erectis eum pollire duobus primis digitis manus dexterae, reliquis duobus inde pressis; meminis vero, ut iurent ad sinistram pectoris partem posita dextera; sacerdotibus denique tangendo pectus , ut iurent. S. II. De dioisione iuram nyi. Iuramentum dividitur primo in assertorium, et promissorium , uti lain dierum , ita ut ad iuramentum promissorium non tantum reducatur iuramentum , quo confirmatur promissio, sive pactum, sed iuramentum etiam fidelitatis , et obedientiae, quod opiseopi in sui ordinatione, et abbates insul benedictione, si a pontifice confirmationem suae dignitatis aceIplant , praestare debent summo pontifici, iuxta e. Ego, 4. h. t. et quod romanorum Imperator in sua Gmnatione ecclesiae romanae, et summo pontisset pra Stare solet, ut patet ex Clement. Romani h. t. Meundo dividitur iuramentum in eontestatorium, sive illud, quod sit per simplicem contestationem divini numinis, sive quando simpliciter Deus in testem vocatur: et in iuramentum execratorium, quod sit sibi ipsi, vel aliis dilectis, vindieem Deum, sive malum a Deo immittendum imprecando.

De quo theologi morales. Tertio dividitur in iuramentum iudiei ale , et extraiudiciale. Hoe extra ludicium fit, et satis explientur a theologis moralibus. Illud in iudicio sit, et in diversas speetes subdividitur, ita ut ni iud dieatur iuramentum calumniae , de quo in tit. 7. huius libri: aliud dicatur in litem, cuius tres sunt

speetes; prima est iuramentum veritatis, sive VPrac aestimationis, quod de surtur parti, ad eognoscendam quantitatem, seu valorem rei per alterius malitiam ablatae, praecedente tamen iudicis taxatione e. ult. De his, quae vi, 3ὸὶetusre, etc. secunda PSt iuramentum Assectionis , per quod ratione Meu-liaris assectionis, aut utilitatis erga rem sibi deperditam , conceditur huic parti, praeeedente tamen ludicis ratione, rem maioris Bestimare, quam communiter valeat; tertia est iuramentum Super interesse singulari, et extrarem, quando scilicet damnum passus suit ex non reStituta re sua , quod

iuramento aestimare permittitur : aliud denique dieatur litis decisivum , quod in iudicio ad siniendam litem nonnunquam desertur, et si quidem hoe a parto parti desertur, quod simpliciter recusari potest, dicitur voluntarium ; si vero iudice spprobante , deseratur a parte parti, ita ut referri a parte possit, dieitur iudiciale speeitice. Necessarium vero dicitur, quod ob inopiam plenae probotionis a iudice alterutri parti litigantium, vel ex ossicio, vel ad instantiam alterius partis desertur, et suppletorium etiam dicitur, ae sine iusta

Pausa recusari non potest.

III. Ouae personae in iudicio iurare possint pomnes homines rationis usu praediti ex natura rei sunt capaces iuramenti edendi in ludicio, etiam pueri nute pubertatem, ut eo int ex c. I. De delici. puero. Cogendi lamen impuberes non sunt, ad iurandum in iudi-

333쪽

tio, ob defeetum persectae discretionis ad reverentiam luramenti requisitae; sed nee sacerdotes in levi causa compelli debent ad iurandum in ludicio, can. Si quis presbyter, 4. cap. 2. q. 5. neque enim iuramentum ne Marium est, nisi quod sidet iurantis non omnia deserantur, quod saeerdotis dignitas dicere non patitur: periuri auleny nullo modo admittendi sunt, aliurandum in iudicio, quia cum semel iam peiera, erint in iudicio, periculum est ne iterum peterent. S. IV. De variis iuramentis illicitis, quae iuranima non obligant. Iuramentum de re illicita, aut bonis moribus, ne rectae rationi repugnans , seienter laetum , quod observari non debeat, regula generalis est; eum iuramentum non sit vinculum iniquitatis, neque opus est absolutione a tali iuramento, eum nullam pariat obligationem ; et hine luramentum primeipis de servanda moneta cusa, quam tempore editi iuramenti seit in leg, timo pondere esse vitiatam , illicitum est, et non servandum. Si vero im ravit , monetam illam salsam esse, cum luravit, iuramentum , quo potest modo , aliam scilicet monetam probatam , aut allud aequivalens substituendo servari debet, ut patet ex e . Omnis, 18. h. t. Secundo non valet Iuramen tum praelati de non repetendis rebus, seu bonis ecclesiae per vim iniustam ablatis, e. Pervenit, 2. h. t. neque Valet iuramentum regis, qui bona, ne lura ad eoronam pertinentia alienans iurat, ea se non repetiturum, c. Intellecto, 3 a. h. t. neque obligat iuramentum, quo praelatus iuravit, servaturum se aliqua, quae in episcopalis dignitatis, potestatis, aut praelaturae praeiudieium vergunt, prout sumitur ex e. Sicut nostris, 27. h. t. Tertio non obligat iuramentum patronis in beneficia praesentantibus factum , do antiquo censu , sive pensione augenda, e. Prohibemus, T. O censibus, ele. Gravis, 15. iuncta glossa v. Absolvi, eodem, et eap. Tua nos, 11. h. t. Quarto non obligat iuramentum religiosi iurantis, se eum nitis in monast rio , in quo professus est, non permansurum, e. Sicuti, 13. h. ι. neque filii aut aliarum personarum coniunctarum , de non loquendo patri, aut matri, aut aliis sanguine iunctis, aut de non .subministrando his necessaria substilia , prout possunt, et debent, e. Cum quidum, i 2. S. Illi vero h. t. Quinto non obligat iuramentum fidelitatis praestitum illi, cui non debebat praestari, sl tamen contrarietur et, quod alteri iurans praestare debuisset, c. Ea te, 22. h. t. Sexto denique non obligat luramentum , quod quis secit, de re aliqua sibi sub secreto commissa, non revelauda, si legitime in testem productus ille, qui iuravit a iudice interrogetur, cum ex diversis rationibus lauru omnia iuramenta illicita sint. S. V. De quibusdam iuramentis illicitis, quae inter eoniuges edi solent.

Primo si coniuges temere, et sine iusta ne honesta causa ex odio V. gr. aut vindictae alicuius cupidine, non tamen pietatis, ae continentiae stmore iuramentum laetant, debitum coniugale si hi invicem non reddendi, nec petendi , et perpetuam separationem servandi quoad thorum, non est obligatorium iuramentum tale c. Tua nos, 24. h. t. Secundo si maritus uxori iuramento promittat, quod non sit de ullo crimine committendo eam Reeusaturus,

334쪽

nihil obligat tale iuramentum, e. Ouemadmodum, 25. S. Illud autem , h. f.

Tertio non probat iuramentum quoad contraetum inter estquos matrimonium , quamvis ab uno eorum contractum tale fuisse iuretur, e. Mulieri, 34. h. t.

eum etiam haec iuramenta vel sint illicita, vel temeraria, vel ad eavendas multas fraudes nihil probantia. S. VI. De iuramentis licitis, quae observari debent, et obligant, donee

reminentur, et iurans ab iis absolvatur. Generalis regula est, quod iuramentum observandum sit, et obliget, si non vergat in interitum , et dispendium aeternae salutis, neque in alterius redundet praeiudicium, e. Si vero, 8. c. Cum continstat, 28. h. t. et e. Ou-xis, 2. de paetis in s. Ita ut qui sine impedimento aliquo ne Mario, sed ex spontanea tantum libertate illud non observat, periurii reus habeatur,e. Ouaerelam, I 0. h. t. c. Cum quidem, l2. eodem; et qui post electi nem suam ad praelaturam aliquam , pro obtinenda confirmatione post iuramentum calumniae v. gr. Vel Veritatis praestitum, positiones aut responsio. nes manifeste contrarias usseri, a confirmatione, et iure electionis repelli debeat tanquam periurus, cum iustam eausam nullam habeat, talia contraria producendi, e. Cum in positionibu3, 3. h. t. in s. S. VII. An, et qua ratione obliget iuramentum de solvendis usuris, vel solutis non inpetendis. Inter iuramenta, quae ex parte recipientis tantum turpitudinem continent , non tamen ex parte iurantis, est iuramentum de usuris solvendis, ad quod observandum, non quidem ex obligatione Iustitiae, sed in reverentiam divini nominis, quod iurando solutionem interposuerunt iurantes, cogi possunt, eap. Debitores, s. h. t. Quamvis enim recipiens usuras turispiter , et illicite faciat, eas accipiendo, nihil tamen peccat, qui eas solvit, ad quas mutuum sub usuris ex musa neressitatis sortassis accipiendo sub iuramento se obligavit. Quin immo, etiamsi mutuatarius promittendo sub iuramento usuras, fortassis peccaverit, taliter iurando, mutuum scilicet taliter petendo, sine ulla neemsitate, aut utilitate, vel alterum ad usurarium tale mutuum inducendo, manet tamen adhuc ex iuramento obligatus ad solvendas usuras, cum luramentum tale, quamvis illicitum fuerit, non sit tamen de re illieita, quae sine peccato impleri non potest, eum ex parte dantis usuras non sit turpitudo , sed ex parte recipientis tantum, qui , quae sub iuramento sibi promissa sunt, remittere potest, et Si non remittat , quamvis male agat, alter tamen , qui ut reverentiam luramento servet, eas solvit, nihil delinquit, neque ullo modo alterius inlusine acceptioni eo peratur , cum quod facit, saeiat ex causa lusta, et rationabili, et ereditor, qui usuras tales aecepit, per censuram etiam ecclesiasticam compelli possit non tantum ad remittendum iuramentum, sed ad solutas usuras restituendas, c. Eae administrationis, i. h. t. eum nullum ius sive dominium allias usuras nequisitum illi suerit, sine lusto titulo eas accipiendi et statimeas repetere possit per conditionem sine causa, qui eas solvit: quo remedio si uti nolit, qui solvit usuras, potest petere, ut compellatur creditor ,

335쪽

DE IUREIURANDO. 315

ad relaxandum iuramentum , modo petitio talis sat intra tempus solutioni praefixum nondum 1lnitum, ad cavendam perturit notam ; vel potest exespere eontra creditorem , si in iudicio de solutione laetenda conveniatur, vel potest ipsius ludicis etiam Raecularis osselum implorare, ad remittendum tale

iuramentum , sine quo remisso, Bd solutionem Saltem momentaneam laetendam obligaretur, non quidem ex iustitia, sed ex religione iuramenti. Iuramentum vero de non repetendis usuris , fit debitor hoc iuravit, illieitam saeit repetitionem; nisi prius iuramenti talis relaxatio impetretur. Arg. e. Ad audientiam, 4. de his quae vi metuK. eam. ete. quia iuramentum hoe cum sine peccato servari possit, obligat, niSi nova causa repetendi supe veniat , quo in casu cessat obligare prius laetum luramentum , quod strictae interpretationis est e. Ad nostram, 20. h. t. et de iure poStmodum exorituro intelligi non potest. Interim tamen certum etiam est, quod hoc iuramentum denuntiationem evangelieam usurarit, ob delictum eommissum , non impediat, ad eorrigendum scilicet delinquentem , et peccatum impediendum cum iuramentum non fuerit de non denuntiando ad correctionem , sed de non aeeusando ad poenam, ita ut parte etiam non petente, ludex ex ossicio inquirere possit contra usurarium, in ordine ad restituendas usuras, et possit iudex reelesiasticus edictum generale promulgare , quo praeeipiatur sub censurae interminatione , ut qui criminis usurarii, quamvis iuraveriterimen se tale non manifestaturum, notitiam habent, illud denuntient, vel in ludi elo de eo deponant. S. VIII. An iuramentum vi, ac metu retortum, vel dolo, aut errore praestitum obliget, ne serrandum sit 'Si possit absque pereato iurantis impleri iuramentum, quod gravi metu iniuste incusso extortum est, obligat illud , nisi vel a parte, cui laetum est tale iuramentum remittatur illud , vel a legitimo Superiore relaxatum sit, c. Si vero, 8. et c. Verum, 15. h. t. metus enim quamvis gravis sit, et sit iniuste incussus, non tollit absolute voluntarium, ut ex dietis iam patet; neque tamen emeaelter etiam praeiudicium saeit iuranti, quamvis metu levitantum extortum sit, aut in observatione illius tantum venialiter peccaretur, in lavorem illius, qui per metum talem iuramentum tale extorsit, ne hie ex malitia sua remodum habeat. Si tamen ex errore, et dolo praesutum iuramentum suerit, et hie su rit anteeedens, sive causam eontrae tui dederit, Verseturque circa substantiam res iuratae, nullum tale iuramentum, et irritum est, nec relaxatione Indiget, eum error talis, aut dolus omnem consensum tollat; si vero sit et rea qualitates, sive circumstantias tantum accidentales, iuramentum est Validum , nisi qualitates tales redundent in substantiam rei, de qua theologi morales videri possunt. S. IX. De aliis nonnullis iuramentis lieitis, quae obligant, et omnino

servanda Sunt.

Primo obligatur suo iuramento debitor, qui expresse vel inclis iuravit ereditori, quod super re oppignors in , ob fruetus ex ea pereeptos, et eoi

336쪽

a16 LIBER II. TITULUs XXIV.

sumptos, nullum graVamen, aut molestiam et illaturus sit, neque pignus repetiturus, donee pecunia mutuo aerepta sit illi soluta, e. Ad nostram, T. h. t. Meundo obligantur Suis iuramentis abbas, et monachi, qui pro sui monasterii debito iurarunt, quod velint obsides iminus rigide sumendo hoc nomen j m Buere interim, dum debitum Sit solutum, uti et fideiussores, qui iurarunt creditorem Servare indemnem , prout statuitur in c. Eae rescripto, D. h. t. Τertio Obligatur suo iuramento , qui iuravit, quod iura ecclesiae aliculus pro viribus suis defendere velit, ita ut si deinde recurrente nocessitate sub iuramenti debito requisitus eam non defendat, sed ad superiorem appellet , a periurio non excusetur, nisi alia eum dissicultas succurrere oeel si ae impediat i prout statuitur in e. Brevi, l7. h. t. Iuncta stivis. v. Dii eullus in aut reclesia nolit eam V. gr. constitutam pensionem dare huie, qui defensurum se sub conditione pensionis illius solvendae iura it, aut hie per alium aeque idoneum lura ecclesiae defendere velit, aut causam manifeste iniquam laxeat Melesta: in his enim easibus, cum in eorum aliquibus sine pereato observari non possit iuramentum, aut sine corporalis salutis interitu , vel ecclesia conditionem positam implere nolit, aut hic , qui iuravit, per aeque idoneum obligationi suae satisfacere velit, laetum iuramentum non obligat.

De iuramento litis decisivo

S. I. An iuramentum litis derisivum a iudice, vel a parte

alteri litiganti deferri possit 8

Iudex potest ex osse io parti Iitiganti , aetori, vel reo iuramentum litis deeisivum deserre, nec a parte ut sie delatum recusari potest, nisi causam recusandi habeat, eamque alleget, et probet; aut nisi iuramentum tale a iudiee sibi delatum alteri parti litiganti referre velit, prout constat ex e. Iuramentum, 36. h. t. quin potissimum litium expediendarum remedium est, si aliae probationes desint, iuramentum. Sunt autem causae recusandi tale delatum iuramentum plures, si is scilicet eui desertur iuramentum, rei gestae ignarus sit; vel probabilem oblivionem alleget; vel aetio sit talis, qua non potest quis conveniri; vel Si nctor plene prohavit suam intentionem , vel si actore nihil probante reus sit absolvendus est. Si tamen pars parti iuramentum litis in iudieio deserat, quod fieri posse ex ult. c. Iuramentum, patet, simpliciter a parte, cui desertur recusari potest , vel referri potest; neque enim una pars alteram , in quam potestatem habet, compellere potest ad iurandum, et consequenter simpliciter hoc ne delatum recusari potest, referri tamen etiam potest, quia aequum est, ut hic patiatur legem, quam ipse tulit, c. Cum omnes, s. De constitui. Ita ut nisi relatum taliter praestet, ex iuris dispositione in causa principali non amplius audiatur , sicuti reus, Si delatum a iudice iuramentum nec praestare velit, nec referre, pro consesso habetur. Excipi utitur tamen easus, quo per alias probationes suam causam probare velit reus, vel quo aetor super laeto alieno, quod plene probare non potest, iuramentum reo deseri, Vel versetur ludicium circa causam famosam surti v. gr. ut exeipit pontifex

337쪽

in eit. c. Iuramentum, in quo emu reus plerumque meliorem rei notitiam habet, quam actor, et consequenter delatum sibi iuramentum referre non potest. S. II. Utrum, cum a iudice ob impiam probationis in musa dubia iuramentum defertur, illud reo ad purgationem sui, siNe innocratiam suam demonstrandiam , an vero actori in supplementum probationis deferri debeat pNon potest certa regula generalis hae in re tradi, sed iudieis arbitrio ex perspectis prudenter circumstantiis res relinquenda est; utl colligitur eaecit. c. Iuramentum, S. Sane, h. t. ordinarie quidem , et caeteris paribus reo potius deserendum erit a iudiee iuramentum, si actor probavit causam suam semiplene, cum saVorabiliores sint res partes , qui etiam sine iuramento absolvendus est saltem ab hae instantia , sl aetor nihil probavit: si tamen aetor semiplene probavit, nihil contra eum probante, Sed tantum negante reo, iuramentum desertur aetori, qui de iure suo probavit, eum alter nihil pro- haverit. Plura tamen attendere debet iudex in hoc luramento deserendo. Primo , ut sat praemissa causae cognitione. Secundo ut Betor Semiplene pro- haverit. Tertio ne deseratur hoc iuramentum ei, qui cognitionem rei non habet. Quarto ut is, cui desertur, non sit persona Vilis, aut infamis, sed fide digna, et honesta, nee suspecta de periurio. Quinto ut eausa non sit ardua , et magni momenti, in qua non desertur luramentum hoe, ete. posito tamen, quod actor plene probavit per duos testes v. gr. Omni exceptione maiores suam intentionem, reus tamen per unum testem contrarium semipleno probet, non poterit reo in supplementum probationis plene deserri iuramem

tum , quia aetoris plena probatio dedit semiplenam probationem rei. S. III. In quibus eausis iuramentum deferri possit, vel etiam debeat, sive a parte, sive a iudice, et in quibus non possit ZIn omni causa , in qua licitum est transigere, potest etiam a parte parti

deserri iuramentum voluntarium, quia tale iuramentum vim transactionis habet: necessarium vero iuramentum a iudice in supplementum probationis ad petitionem actoris reo desurri potest in quavis qu1dem causa , ob l. In bome sdei, a. cod. de reb. ered. Excipiuntur tamen primo causae crimin tes , in quibus potest quidem iudex nonnunquam reo, ad probandam suam innoeentiam, iuramentum deserre, si actor non sufficienter probavit erimen, nunquam tamen actori, seu accusatori in supplementum probationis , cum in tali casu, si eriminaliter agatur, debeant esse probationes luee meridiana clariores Dy. ult. cod. De probat. Excipiuntur secundo musae samOSae, et arduae, quamvis his in causis multum possit iudieis arbitrium. Tertio cxcl-pluntur causae matrimoniales, in quibns regulariter iuramento suppletorio

locus non est.

S. IV. An, non solum M petilionem partis, sed etiam ea non petente, iuramentum suppletorium deferri possit a iudices et ile tempore, quo illud defer dum rat. Ad primam quaestionem Bl. non tantum posse ludirem hoe sarere ex ossicio suo, et eodem non implorato, sed etiam subinde debere, si id expe-

338쪽

dire aequum videatur, prout sumitur ex est. c. ult. S. Sane h. t. eum enim iudex pro veritate eruenda modis omnibus laborare debeat, consequenter , si aliter veritas haberi non possit, et aequitas hoc permittat, potest etiam per iuramentum eam explorare. Ad secundam quaestionem resp. quod pars litigans ante conclusionem in eausa possit, ne debeat petere delationem iuramenti suppletorii, etiamst terminus ad probandum praefixus iam elapsus sit, et nulli testes amplius produci possint, cum in iuramenti talis delatione non sit perieulum subornationis, aut periurii, sicuti posset esse in testium produetione : postquam tamen in musa conclusum est, per quam partes omnibus ulterioribus probationibus renuntiant, et os quasi claudi sibi permittunt, nulla quidem a partibus peti potest iuramenti suppletorii delatio , potest tamen hoc iudex , si aequitas postulare videatur, ex officio deserre etiam in Instantia appellationis , quia in ordine ad ludicem nunquam in causa eoncluditur. S. V. Ouando, et in guibus causis iuriae possit ea si is a partibus erigere iuramentum de direnda veritate pIn causis, in quibus periculum animae, aut peccati subest, potest iudex ex ossieto suo, deficientibus aliis probationibus , sl adsint praesumpti nes aliquae, exigere iuramentum de veritate dicenda a partibus, cogendo etiam eas ad id censuris ecclesiasticis, uti habetur in c. literis, 32. h. t. eum ludicis sit inquirere, et quantum poteSt, emere ad Veritatem

De interpretatione iuramenti.

S. I. Quomodo interpretandum sit iuramentum pQuoad obligationem suam stricte illud interpretari oportet, quantum materia circa quam versatur, et verba pacti, vel promissionis, cul adiicitur, permiserint, quia ubi de obligatione agitur, stricta neri debet inter. pretatio, luata I. Ouidquid, ss. 17. de T S. et eum nee favor, nee reum

rentia luramenti talem extensionem exigant, sanctius servandi, si stricta Illius sit interpretatio: et hine luramentum generaliter editum ad servanda statuta v. gr. extendi non potest Bd statuta illicita c. Contingit, i. h. t. in s. neque ad statuta postmodum saeta c. Clericus, 35. h. t. neque ne Servanda statuta usu non recepta, eum stricta iuramenti saeu explicatio ad haec talia se non extendat. Debet tamen iuramentum praestitum circa materiam iuris, vel ei rea ea, quae ius concernunt, intelligi secundum luris communis dispositionem, et ad illam restringi, neque ultra extendi, stlo33. in s. Primum, v. Declaramus, h. t. in s. et ivata, c. Ad nostram, 2 l. h. t. cum intentio iurantis alia esse non potuerit, quam iuris communis observatio. S. II. Aliae quaedam regulae traduntur circa interpretationem iuramenti. Generalis, et optima regula est, quod luramentum bona so praestilum interpretandum sit iuxta intentionem iurantis, et ad incognita iuranti,

339쪽

vel de quibus verosi militer non cogitavit, neque sub iuramenti obligatione

in se suscipere Voluisset, extendendum non sit, inoem c. Veniens, 16. iunci. 9loss. v. Praesumpsisset, h. t. i cum in tali casu desuerit voluntas se obligandi ad ineognita, Vel tam ardua, quae oecasionem lurandi non praebum runt quod ipsum etiam probatur ex c. Ouinisvallis, 23. h. t. et eae eap. Petitio, 3 i. eodem. Solet quidem ordinarie etiam dici, quod iuramentum sortiatur naturam , et conditiones actus , cui adiungitur, et luxta illas sit intelligendum, eum accessorium Sequatur naturam principalis, tuata rest. iur. , 42. in 6. et sumitur etiam ex e. Ouemadmodum, 25. h. t. saepe tamen non tam ae- cessorium luramentum est confirmans praeelse actum mi adiungitur, sed per se stans , et principaliter obligationem indueens, quo in casu etiam si promissio nulla sit, sua tamen luramenti est obligatio, et mnsequenter non induit naturam actus, cui adiungitur: nunquam tamen ita explicandum est, ut cum alterius gravi praeiudicio, seu incommodo obliget, ut colligitur eae e. 27. h. t. quia tale iuramentum est contra iustitiam ius alterius graviter

laedens.

S. III. De eonditionibus, quae ipso iure tacite insunt iuramentis, et plerumgM subintelligendae sunt. Quod iuramento promissorio laetis quaedam conditiones generales insint, Meundum quas obligatio iuramenti attendenda est ex dictis iam patet , et ex e. Ouemadmodum, iunet. yloss. v. Conditio, ita tamen , ut tales eonM-tiones, quae suapte natura tali iuramento tacite insunt, etiamsi exprimantur, non laetant iuramentum conditionatum, et particula si pro quia accipiatur, prout etiam sumitur eae e. Signis asti, 4. iunct. ylon. v. conditione, de eleet. Tales conditiones sunt primo, si potuero, quia ad inpossibile nemo potest obligari. Secundo, si licite potuero, quia iuramentum non est vinculum iniquitatis, et quod iuste, ae licite fieri non potest, non dicitur homini possibile, ean. Faciat, 15. iunet. ylon. v. Quod potest, mina II. quarat. I. Tertio, si Deo placuerit, quia Deo non placent, nisi uelis. Quarto, salvo lure , et auctoritate superioris, quae in omni Iuramento exeωpto excepta Videtur, cum subditus obligare se non possit in praeiudicium auctoritatis superioris, quo minus hie in materia sibi praeludieante iuramentum irritare possit, cap. Venientes, I s. h. t. Quinto, nisi is , in euius gratiam , vel utilitatem iuratum est, obligationem remittat, quia Invito , et non acceptanti meam promissionem, aut remittenti l saltem ineste obligari non possum , si tamen priueipaliter tale luramentum promissorIum non sit laetum Deo, quo in casu ex probabili sententia homo, quamvis in gratiam ipsius etiam laetum sit iuramentum , non potest remittere hoc, eum non sit ipse, cui principaliter iuramento promissum quid est, sed Deus, qui quamvis lu- ramentum remittat, si prine pallier homini illud laetum sit, et hie illud remittat, non remittit tamen ad remissionem hominis, si prinei pallier sibi iuramento promissum quid sit. Sexto subintelligitur In quovis iuramento etiam hare conditio, si res non fuerint notabiliter mutatae, potest enim esse tanta mutatio, ut verisimile non sit, voluisse sub iuramenti obligatione rem etiam

340쪽

taliter mutatam intelligere. Septimo, in reeiproco pacto, aut contractu ea etiam conditio intelligitur, si pactis suis, et promissis alter steterit, ste n-dem Servaverit; neque enim fidem debeo illi, qui stangit fidem, e. Pervenit,

a. h. t. et c. Sieui, 29. eodem.

SECTIO IV.

An, et qua ratione iuramentum habeat vim confirmanili pacla, et contractus

S. I. An iuramentum habeat vim confirmandi contractus, qui, ea secivia, ipso iure sunt irriti pNon potest iuramentum confirmare eontractus iure naturae irritos i quia versantur tales contractus eirca materiam illicitam lure naturael potest tamen confirmare eos contractus, qui iure civili lautum sunt irriti, aut rescindi possunt, ut non tantum habeant obligationem ex religione, sed etiam ex lustitia, si seitieet, nee ex parte contraetus, nec ex parte perSOnae , cum qua contrahitur, ulla sit turpitudo, nee principaliter Irritatus sit a iure positivo eontinetus talis ah bonum commune, quia et hie contraetus est cou-tra bonos mores civiles, e. Quanto, 18. e. Cum contingat, 28. h. t. et p. Licet, 2. in eodem in s. et e. Ouamvis, 2. De paci. in si . ut ne sei- licet in relatis iuribus frustra sit additum, si sine vi, aut dolo iuramentum tale sit praestitum; cum enim dolo etiam extortum iuramentum ex virtute religionis saepe servandum sit, si sine dispendio salutis servari potest, con- Sequenter ex clausula illa addita recte colligitur, aliunde etiam obligationem esse, ex iustitia scilicet, prout etiam constematur ex authen. Sacramenta pu-Berum, eod. Si adversus venditionem. Tales autem contractus, qui iure ei vili sunt irriti, per iuramentum tamen confirmantur, sunt plures , alienatio scit Deet landi dotalis, et donationis propter nuptias; contractus minoris Superra immobili, vel mobili, quae servando servari potest; donatio inter virum, et mulierem, et liberos non emancipatos; renunelatio filiae de non fueredendo paternae haereditati; donatio excedens centum solidos, non facta insinuatione apud iudicem; promissio instituendi certum haeredem, aut non revocandi testamentum , quae promissio praebet oceasionem captandae mortis; donatio omnium bonorum; mutatio filii familias cum renuntiationo senatus consulti macedoniani; fideiussio mulieris, cum renuntiatione senatus Gnsulti velletant; renuntiatio pacti non utendi exceptione nou numeratae Pecuniae ; promissio poenae sponsalibus adiectae, et solvendae a resiliente etc. st tamen ius positivum non tantum contraetum, sed etiam adiectuin iuramentum irritum reddat, non potest per hoc conssemari contractus, cum Iuramentum tale nullam vim obligandi habeat, prout communiter dicuntur ea iuramenta infirma, et nulla esse , quae adiieiuntur Paetis v. gr. bono Publi eo repugnantibus , Sive quae adversantur bonis moribus civilibus , eum reipublicae damno, cuiusmodi turpe paetum, et iuramentum ab utroque iure irritum est, si quis puellae sub iuramento promittat matrimonium, si uxor sua moriatur , vel quod remittere velit dolum, furtum, vel aliam Iniuriam, si in posterum committatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION