Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

TITULUS XXVlII.

DE APPELLATIONI Bus , B Ecus TlONIBUS , ET RELATIONIBUS.

De appellationibus in genere.

S. I. Ouid, et quotvleae sit appellatio, et cur sit indueta pAppellatio communiter definitur, quod sit a minore, seu insertore ratione gravaminis illati, Vel inserendi, in maiorem, seu Superiorem , tanquam ludicem , lacta provocatio. Duplex autem est appellatio, iudietatis, et extraludicialis. Illa sit ab actibus ludicialibus, et interponitur, vel ante litis contestationem, ratione gravaminis sciliret, in ludicio ante Ilus eontestationem evenientis ; vel post illis contestationem ante sententiam desiuitivam , elrea interlocutoria; vel denique fit ab ipsa sententia definitiva, aut elus executione. Extraludicialis est, quae fit ab actibus extraludicialibus gravantibus, vel quod Iudex extraiudicialiter procedens gravet, vel quod Mil per electionem V. gr. laetam, aut suturam gravamen aliquod inserant. Et quamvis haec extraludicialis appellatio proprie dicta appellatio non sit, nee in odiosis statuentibus aliquid de appellatione, appellationis nomine veniat, et non requirat iudicem a quo, et ad guem, potest tamen in latiore aliquo sensu appellatio dici, quia ad iudicem superiorem causam v. gr. defert. Causae autem, ob quas appellationis remedium introductum est, sunt plures. Prima est, ut gravamen inique illatum removeatur. Secunda, ut iniquitas, seu imperitia iudicum corrigatur. Tertia est, ut laesus per propriam ignoramuam , vel negligentiam ius suum consequi possit, et hine appellatio proprie dicta, quoad substantiam, est Iuris naturalis, quia est praesidium innoeentiae, quoad formalitates vero, seu solemnitates appellationis , est iuris positivi.

i. II. Ouid sit supplieatio, et quomodo ab inpellatione di erat pSuppileatio proprie, et stricte dicta, prout in hoc titulo aeeipitur, allud non est, quam humilis pellito, per quam allegata laesione , Sive gravamine ,

a principe v. gr. petitur , ut sententia lata contra supplieantem , ex mera gratia , et benignitate principis retractetur; cum enim ordinarium appellationis remedium huic sortasse non competat, aequum videbatur, ut extraordinario remedio supplieationis et mecurratur. Dissere autem ab appellatione primo, quod appellatio suspendat executionem sententiae , non autem supplicatio stricte dicta , iquae, cum meram gratiam quaerat, executionem impedire

non debeti sed cautio ab eo, pro quo lata est sententia, praestari debet de restitutione facienda, si snpplieans causam obtinebit. Secundo disserunt inter se appellatio, et supplicatio haee, quod appellatio fieri debeat intra derem dies a lata sententia, supplicatio autem institui potest usque ad blennium , ita tamen ut, si non stat intra decem dies , sed intra duos annos, executio sententiae fieri possit, etiam nulla praesuta satisdatione. Tertio disserunt , quod appellatio sat ad superiorem ludicem, supplicatio vero plerum-

372쪽

que ad eundem iudirem , principem v. gr. qui sententiam tulit. Quarto disserunt, quod appellatio sit ri mediu in ordinarium in iustitia landatum ;supplicatio vero sit remedium extraordinarium in gratia principis, cui suae Plicatur , landatum etc., posterioribus tamen his temporibus lienesteium revisionis ad exemplum supplicationis introductum est, ita tamen , ut etiam

revisio haec a vera supplicatione disserat, quae non suspendit executionem sententiae, ut dictum, cum tamen revisionis beneficium Suspendat executionem Sententiae, donee cauSa cognita constare possit, rese indenda num sententia sit, an eonfirmanda , vel reformanda.

Iae iis, qui appellare pomunt

S. I. Ouibusnam in genere appellare permissum sit 'Appellare potest non tantum ille, contra quem sententia lata est, sed quilibet alius, cuius interest ex aliqua causa, non ita fuisse iudicatum, etiamsi iudieio non intervenerit, ut ex dictis iam patet, ita ut non tantum suo nomine , sed alieno etiam nomine appellare p0SSit procurator v. gr. Pater prosilio, aut alius ratione commissionis etc. modo ratam habeat talem appellationem , cuius nomine appellatum est; quin etiam fieri nonnunquam potest, ut utraque pars litigantium a Sententia lata appellare possit, quatenus ea ipsis in diversis articulis contraria est, si tamen a iudice etiam talis articuli decisio petita suit: spectanda tamen est consuetudo tribunalium. S. II. An in causa pluribus communi unus tantum inpellare possit sine caeteris 'Fieri hoe posse, ita ut huius in causa appellationis victoria , etiam aliis prosit, si communi iure iuventur , et idem negotium , eademque defensionis

causa existat, ex e. Una, 72. h. t. patet, si tamen correi fuerint, in exdem causa , et per eandem Sententiam condemnati, neque unus illorum sententiam primae instantiae expreSSe, vel tacite approbaverit, cui socii appellatio nihil prodesset, cum sponte sua ei renuntiaverit, aut tacite saltem ense abdicaverit. Neque tamen sententia in ea su appellationis contra unum ex correis lata, Semper ulteri correo nocet quoad condemnationem , prout Sumitur ex c. Signiscasti, de adulter. cum alteri non debeat auferri nee saria defensio, neque praeiudicium generari ex condemnatione alterius.

S. III 'De aliis nonnullis in specie, de quibus dubium esse poterat, an appellare possint 'Dubitari potest primo, utrum ille, qui iuravit pariturum se mandatis clesiae, possit non obstante hoc iuramento a sententia, et praecepto, quo se iniuste gravari putat, appellare 7 Resp. quod Sic, prout Sumitur ex cap. Ad Me, 20. h. t. quia iuramentum generaliter praestitum explieari dehet iuxta limites iuris, et iustitiae , neque extendendum ad obligationem iniu- Stam , et iniuSte gravautem: et hine quamvis iuraverit utiquis staturum se

373쪽

DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS , ETC. 353

sententiae iudieiis , qualiscunque illa suerit, adhue tamen , si per sententiam inique opprimatur, appessare potest, eo quod verba haec generalia non extendant se ad sententiam inique gravantem. Si tamen in tali casu Divoletantum sine iusta causa, et solius subterfugii gratia appelletur, nulla est appellatio, prout etiam patet ex c. Ouaestioni, 21. h. t. quod capitulum ne priori contradicat, in hune Sensum necipi debet. Dubitari potest secundo, an licite appellet reus, Si contra procuratorem actoris excipiat in iudicio, quod non habeat mandatum , vel si excipiat , quod eoram nlio iudice prius iam conventus suerit ex delegatione papae, cuius posteriores literae nullam mentionem faciunt, et in neutro casu audiatur. Resp. affirmative, quod in utroque easu Milicet licite appellet, prout statutum habetur in c. Signiscavit, 48. h. t. cum utrobique iniustum lint

gravamen imponatur.

Dubitari potest tertio, an licite appellet reus, eonventus in iudicio actione reali, sI petat rem in libello petitam declarari, seu Obsignari, et non audiatur. Resp. quod licite appellet, cum etiam lite inlusis a ludice gravetur, qui negat illi, quod a lure petendum conreditur, c. 2. De libere. Oblat. Dubitori potest quarto, utrum tutor , an mater tutrix filiorum , si nomine pupilli, aut pupillorum inviti conveniantur in ludicio , de causis postpositam tutelam ortis, aut de novo inchoandis , licite possint appellare Bespondetur ex e. Eae parte, 67. h. t. quod licite appellare possint contra talo gravamen, cum non possint de talibus litibus conveniri amplius pupillorum nomine, posita tutela; si tamen iis aliqua cum tutore, pupilli nomine, tempore tutelae coepta suisset, deberet hic eam , posita etiam tutela, prosequi, nisi omnis administratio In curatorem translata suisset, ut ne indefensus do-stituatur pupillus in causa , quam ipse incipere non potuit. S. IV. De iis, quibus non est permissum appellare. Primo appellare non possunt, qui tribus edietis, vel uno peremptorio citati, dixerunt se nolle venire, in poenam sellicet verae contumaciae, ob quam condemnatus suit. Seeundo non possunt appellare, qui sententiam contra se latam expresse, vel tacite approba erunt, ut dictum. Tertio appellare non possunt, qui legitimae appellationi adversarii sui non detulerunt, si postea in eadem causa appellare vellent; ut scilicet in eo puniantur, in quo ipsi deliquerunt, e. constitutis, 23. et e. An sit, 42. h. t. Quarto appellare non possunt, qui propria voce, ac sponte in iudicio consessi fuerunt, et clara ae plena probatione convicti, quia talis appellatio praesumitur interposita subterfugii tantum causa ete . si vero tantum consessus aliquis fuit in iudicio, non tamen debito modo convictus suit, potest quidem appellare, Bppellatio tamen talis, si consessionem non revocavit, et nullam rationabilem causam appellationis expressit, non habebit essectum suspensivum, qui executionem iudieis a quo impediret , sed tantum devolutivum , Ut cuius inhibere potest exemtionem ludex ad quem; luxta cap. Romana, δ. S. Si autem , h. t. in s.

374쪽

1lDER II. TITULUS XXVIII.

SECTIO III.

De sententiis, vel actibus, a quibus appellari Potest, vel non imi est.

S. I. A quitas sententiis, et in quibus causis sit lieitum appellare pΙn genere Ioquendo appellari potest a quacunque sententia valida, nisi expresse in ture sit prohibitum, quia appellatio est defensio , quae nemini sacile negari debet. Speetato tamen iure civili non nisi a sententia desinitiva, non autem interloeutoria appellari potest lad cavendam scilicet litium prinrogationem, quae de hoe ture, nisi intra triennium expediantur, exspirant nisi interlocutoria gravamen imponeret, quod per sententiam desinitivam , vel appellationem ab ea reparari non potest, aut vim habeat definitivae, vel

post eam non speretur definitiva. De iure canonico autem appellare licet ab omni sententia interlocutoria, et quovis gravamine tam ante, quam post sententiam desinitivam, uti patet eae c. Super ω, 12. h. t. cum curis temporis non exspiret litis coeptae iustantia, Τridentinum tamen se . I a. c. l. et sess. 24. c. 22. De reformat. videtur iuris civilis observationem urgere, dum statuit, non licere appellare ab ordinariis loeorum ante sententiam d

sultivam ratione gravaminis per interlocutoriam impositi, nisi interlocutoria talis esset, a qua etiam de iure civili appellari potest, servetur consuetudo, et praxis cuiusvis tribunalis. . Potaei autem appellari, vi utriusque iuris, non tantum in eausis civilibus, sed etiam criminalibus, ut patet ex I. Et in maioribus, 20. iuncta glossa v. Negotiis cod. h. t. can. Liceat, 20. cauaa 2- g. 6. et C. Cum sit, G. h. t. S. Praeterea, et ex ratioue gravaminis amovendi sex communi tamen romani imperii consuetudine in eriminalibus, praeeipue capitalibus, non admittitur appellatio, ut dictum, ne multum disserantur criminum puniendo executiones , per frivolas appellatioues , contra probationes lueB meridiana clariorest et quidem admittitur appellatio non tantum In causis gravioribus, sed in minoribus etiam, immo levibus ae minimis causis, prout statuitur in c. De appellationibus, i I. h. t. ad removendam quamcunque iniustitiam, et quodcunque gravamen, quod in modi ea etiam causa contingere potest, et quia appellationis remedium ordinarium remedium est, quae ordinaria rem dia etiam in modicis rebus conceduntur, quamvis speciali statuto loci alleuius deeerni possit, ne in minima re admittatur appellatio, ad parcendum sumptibus in temerariis quibuscunque appellationibus, et ne nimium multiplicentur lites, prout nec in curia romana appellatio admittitur pro Summa, quae non excedit 10. dueatos, et quamvis ab omnibus etiam extraludicialibus gravaminibus appellari possit, etiam suturis, et inserendis , in iudicio tamen Dppellari non potest, nisi a gravamine iam iussieto, aut gravaminis inserendi saeta comminatione iniuste a iudice, prout d et glossa in Clement. Sicut, a. v. A futuro. h. t. S. II. In quibus causis appellare non liceat, et in specie de appellatione cicorrectione praelati seu superioris regularis, vel saecularis pNon admittitur appellatio a legitima correctione praelati seu Superioris ,

375쪽

DE APPELLATIONIBUS , RECUSATIONIBLS , ETC. 35.

quae si regularis disciplinae causa e. Ad nostram, a. h. t. remedium enim appellationis, non ad iniquitatis defensionem , sed ad praesidium innocentiae institutum est, c. cum speciali, 61. S. Porro A. t. ob quam causam

nee saecularibus clericis appellare conreditur Gntra disciplinam ecclesiasti- eam, prout statuitur in c. Reprehensibilis, 26. h. t. et hine in concit. Trident. sess. 1 a. e. s. De reforma. prohibetur appellatio in causis visitationis, et eorrectionis; et in c. De resum. sess. 22. statuitur, ne appellatio executi nem, quae M morum eorrectionem pertinet, suspendat: quae tamen intelligi debent, casu quo praelatus aut superior , sive saecularis ille sit, sive regularis , modum in corrigendo non exoedat, eonceditur enim in c. Irrefragabili, l . de of . iud. ordinar. contra tales, modum notabiliter in correctione excedentes, aut sormam praescriptam non observantes, appellatio, ita ut talem appellationem nee privilegia eoncessa impedire possint, quia tune praelatus, seu superior potestate flua abutitur; quae tamen ipsa appellatio, simu ordinarie non impedit, aut suspendit executionem, sed tantum essectum devolutivum parit, ita etiam excessus ille, ob quem fuit sacta appellatio , non tantum exprimi debet in libello appellationis, sed etiam probari

debet, eum non PraeSumatur.

S. III. De appellatione ab eaecommunicatione, interdicto,

Potest quidem a sententia excommunieationis, et interdicti appellari, neutra tamen censura per appellationem , quae latam excommunicationis , aut interdicti sententiam subsequitur , suspenditur , prout sumitur ex cap. Ad haec, a T. iunci. ylon. v. Interdictum, h. t. sed parit tantum essectum devolutivum , quod idem etiam dicendum est de suspensione ab Omeio divino, et de suspensione ab ingressu ecelestae mala e. Is eui, 20. De Sentent. -- eommvn. in s. cum enim censura secum trahat executionem sententiae, quo magis sellicet timeatur, et ne per appellationes tales vilescat auctoritas re- clesiae , et censura contemnatur, consequenter non habebit essectum suspen-Sivum postposita appellatio, sed tantum devolutivum, ut ludo ad queminaminare possit, utrum iuste Iata sit, et absolvere ab ea, si videatur, aut remittere pro absolutione ab excommunicatione v. gr. quin immo non obstante appellatione tali non impeditur ludex , qui excommunicavit V. gr. aliquem , quominus talem exeommunicatum esse, denuntiet publice, prout statutum habetur e. Pastoralis, 53. S. Verum, h. t. vix tamen hodie fieri hoe posse videtur post concit. Constant. Eaetravast. Ad evitanda, ubi de vitandis, ct non vitandis excommunientis statuitur. Certius est, cum ea, quae a minmuni iure exorbitant, extendenda non sint, in cit. Butem c. Is cui, illius tantum suspensionis , per postpositam appellationem , executionem nou impedire dieitur, quae fit ab ossiciis divinis, aut ingressu In eoelestam , consequenter de aliis suspensionibus , si ingressu v. gr. in rei alicuius posse

alonem , a percipiendis Duelibus benesseli, etc. intelligi hoe non debet; etpmbabiliter etiam intelligi hoe non debet de suspensione , quae sit ob delictum mere praeteritum, et non tam medicina eontumaeiae, quam poena d lieti est.

376쪽

Respondetur, in talibus causis non admitti Rppellationem , quae essectum habeat suspensivum, e. Perrenit, 13. et c. consumit, 14. h. t. cum appellationes contra talia notoria sint frivolae, interim tamen non tantum essectus devolutivus huic tali appellanti conceditur, sed R deeinratione etiam notorii admittit etiam oppellatio suspensiva, eum iudex in declaratione notorii errare possit. Potest nutem variis modis diei notorium nliquid. Primo per facti evidentiam , quod nulla tergiversatione retari potest, c. Cum olim, 24. de U. S. Meundo per consessionem rei in iudicio, e. Romana, 3. S. Si autem , h. t. in s. Tertio per sententiam Pondemnatoriam , si ab illa appellatum non Sit, c. sn. de cohabit. clerio. et glossa his, v. Confessione. Quarto per testes idoneos, si nihil illis oppositum sit, si quidem ex prohationibus In ludicio saetis exurgit notortum , postquam in Pausa conclusum , et probationibus renuntiatum suit, iuxta stlossam in c. Significu verunt, 35. v. Liquere, de testibuS. S. V. An, et qua ratione appellari possit, vel non, contra electionem, et cissimationem praelati Z Contra praelatum electum , et a legitimo superiore iam confirmatum nonndmittitur appellatio , aut exceptio ad executionem illius , ct possessionis immissionem impediendam, nisi rationabilis causa ni legetur. Lieet accusatio contra eum , et denuntiatio admittatur, c. Constitutus, a G. h. t. nisi excipiatur contra electores , nut Ponti litorem , quod eligendi, aut confirmandi potestatem non habuerint, et hoc in continenti probari possit, nut contra lectum excipiatur, quod crimen commiserit, cui infamia iuncta sit, aut quod commiserit crimen salsi in confirmatione obtinenda, etc. sicuti enim in his casibus admittitur exceptio, ut consulatur hono ecclesiae, ita in aliis casibus non admittitur ob praesumptionem, quam pro se habet post electi nem , et confirmationem, et ob praeSumptionem, quod malitiose alii velintillum impedire.

S. VI. De aliis nonnullis casibus, in quibus oppellatio

non admittitur. Primo contra ius , aut iuris executionem non admittitur appellatio , c. Consuluit, 29. h. t. quia ius neminem iniuste gravat, nisi causa aliqua rationabilis ni legetur, et probetur, propter quam in speciali tali casu ius commune locum non habet. Secundo ob hanc ipsam causam non admittitur Bppellatio a religiosis lacinia ontra constitutiones suaS regulares, c. Ouia nos , 32. h. t. Tertio non admittitur appellatio a poena per legem desinita, et a sententia iudicisnd hane poenam condemnantis iuxta cit. cap. Ouia nos, ne videatur tulis conqueri potius de legis iniquitate, quam iudicantis. Quarto a mera executione appellari non potest, e. Novit, 43. h. t. nisi modum, formam Prn scriptam , et limites positos excedat, tu alio enim casu non cenSetur gra-Vare merus executor, qui nullam eognitionem, sed nudum ministerium habet,

377쪽

DE APPELLATIONIBUS , RECUsATIONIBUS , ET . 157

sed iudex putius executionem talem mandans. Quinto, qui iuramentum detulit ad eausam deeidendam, non potest a sententia iudicis appellare, quamvis possit illo, mi iuramentum delatum est , si ex causa rationabili noluit illud admittere, et propterea condemnatus est, uti deciditur in L. Generaliter, 12. S. Sin autem, eod. de M. credi. iuncta gloss. v. Detulit. Cum enim ille, qui iuramentum detulit, sponte hane viam ad causam decidendam elegerit, mu- sequenter merito illi negatur Bppellatio, quae tamen alteri iurare iusta de eausa recusanti, non negatur. Sexto appellari non potest de iure civili contra sententiam in iudieio possessorio latam, quia non asseri magnum et perpetuum praeiudicium , eum talis in petitorio omne gravamen amovere possit, iel si non possit, conceditur ipsi etiam a sententia tu possessorio lata appellatio , velut a gravamine aliter irreparabili. De iure canonico autem, ubi etiam est, minimis conceditur appellatio, etiam a sententia in possessoriolata appellari potest, uti humitur eae c. Ad sciam, i 5 . de restitui. spoliat. et ex c. Signiscaverunt, 36. De testibu3, et ex Clement. unis. de sequest. possess. Septimo admitti non debet appellatio manifeste frivola, quae sciliret sine legitima causa interponitur, e. cum appellationibus , 5. h. t. neque excusatur subditus, quo mi uus teneatur Obedire superiori suo ob Divolam talem appellationem interpositam , sed potius Puniendus est, prout sumitur

Ex c. Cum parali, Is h. t. etc. i. VII. De causis commissis adiecta clausular appellatione remota.

Ex c. Pastoralis, 53. h. t. hahetur, quod per huiusmodi clausulam non tantum prohibeatur, et revocetur appellatio frivola , sed etiam iusta, aelegitima, si ea non sit specialiter in iure expressa, ct concessa; sl enim tantum frivolae appellationes per haue clausulam removerentur, nihil vel certe parum illa clausula Operaretur, cum ea etiam uon apposita frivolae appellationes do iure communi admittendae non sint. Clausula autem quaelibet in reseripto apposita, quamvis strictam interpretationem mereatur , si a iure communi exorbitet, ita tamen intelligi debet, ut operetur aliquid. Dieitur nutem appellatio in iure expresse concessa , et indulta in omni illo casu, in quo a iure laetum aliquod pro gravamine agnoscitur, contra quam appellationem nihil operatur clausula adiecto rescripto v. gr. Appellatione remotis. Cuius rei exempla habentur in e. Postremo, 36. h. l. et cap. parte, eodem. Et plura reseruntur a glossa in cit. e. Pastoralis , v. preMe, uti etiam in e. Signifean ιi, 34. e. Rodulphus , 35. cap. Si Um-vit, 36. De rescript. e. Einhibita, 19. De iudieiis, e . Dileeli, S. e. ν-ctae, 10. cap. Significaverint, si . De eincept. etc. et quamvis eum citataolossa aliqui eae c. O ilebima, 59. h. t. probari posse putent, quod hodie deserri semper debeat appellationi ex ea a iusta, et probabili interpositae,

quamvis cum clausula inpellatione remota eo essum reseriptum V. gr. Sit contraria tamen sententia uti eommunior ita verior est, tum quod e. Uι

dehitus, non loquatur de iudire dato cum clausula , appellatione remota , tum quod verisimile non sit ius e. Pastoralis, pro hono communi ad lites devita as loquentis, tam liberaliter, et facile correctum fuisse: et hinc melius clieitur esseetum isse clausulae illius, appellatione remota, quod tollat om

378쪽

nem appellationem legitimam, spiae non reperitur expresse a Iure conoessa, non quidem quoad essectum suspensivum inisi iudex , ad puem ex speciali causa inferiori iudici, a quo appellatum fuit, executionem inhibeat j ita ut iudex a quo, non deserens tali appellationi, quantumvis probabili, non puniatur , nec attentata post talem appellationem revocentur a iudice ad quem per viam nullitatis , licet posSint revocari per viam querelae. Potest autem causas cum hac clausula, appellatione remota, committere solus pontifex , tanquam iudex supremus in cauSis ecciditasti eis: In causis vero profanis, et inter laicos, solus imperator , aut alius iudex, qui superiorem In temporalibus non ngnoseit, c. Super quaesti9nem, 27. S. Si vero, de osse. iud. Dieg. neque enim inferior ius superioris, ad quem appellari potest, tollere potest j et clausula haec in reseripto, plures articulos continens, qui a se

invicem dependent, si ab uno corum removeatur Bppellatio, etiam in aliis eiusdem rescripti articulis non concessa censetur, eum ad causam principalem , quae committitur, oppellatione remota , Omnes eodem modo Se habeant, c. Secundo requiris, 4 l. h. t. ς quod Si vero plura diversa negotia, seu cau-Sae non connexae in eodem reseripto ponantur, attendi debet, ubi ponatur clausula, appellatione remota, ita ut ad omnia antecedentia extendi quidem P sit, non autem ad consequentia, Odiosae enim restrictiones ad sequentia Re ordinarie non extendunt, nisi connexa sint haec consequentia eum accedentibus , c. Inquisitio ni , 7 i. h. t.

De iudicibus, a quibus, et ad quos appellari potest, vel non Potest.

S. I. A quibus iudicibus appellari potest, vel non 8

Appellari regulariter potest per se ab omni iudice , qui sententiam tulit , sive ordinarius, sive delegatus fuerit, etiamsi communi consensu partium ludex talis impetratus fuerit, prout Sumitur eae c. Causam, l4. de 3 tent. et re rudi. aut prorogaverint in se iudicis alias non sul iurisdicti nem, eum in tali casu iudi rem quidem approbasse censendae Sint, non tamen sententiam, contra quam iustum defensionis remedium sibi licitum voluerunt. Intelligi tamen hoe debet, quod de appellatione a quovis iudice per se licita dictum , quod appellari scilicet a quolibet possit, nisi nullum i Ilesuperiorem in ordine ad sibi competentem iurisdictionem habeat, can. Ipsi Sunt, l6. et can. Cuncta, 17. cauba s. q. a. ide Pssentia enim appellationis est, ut sat ad Superiorem , ergo ubi non est superior, locum habere non potest appellatio, vel nisi iudex non sit, sed merus executor tantum , ut arbiter compromissarius, cum respectu horum nullam iurisdictionem hahentium nulla possit seri iurisdictionis suspensio, sicuti tamen fieri solet Peroppellationem proprie dictam. S. II. Coram quo iudice sit appellandum. Appellatio, ut valida sit, et esseetum tam suspensivum, quam do luti um habeat, ordinarie interponi debet coram iudice, qui Sententiam tu-

379쪽

DE APPELLATIO IBUS , RECUSATION BUS, ETC. 35τ

lit, et a quo appellatur, stlossa in c. Appellatis, s. v. Iumei, h. t. in 6. ita ut, si plures iudices simul sententiam protulerunt, eorum omnibus simul congregatis appellatio fieri debeat; vel Si non omnes, aut nullus iudex, a quo haberi possit, coram quo appellatio seret, tum fieri ea debet eorum iudice ad quem, et iudici a quo intimari, aut si neque huius copia haberi possit, eoram Viris honestis, vel etiam uno honesto , adhibitis testibus , vel eorum notario, qui testibus Bdhibitis instrumentum hae super re, quo appellatio scilicet suerit interposita, eonficiat. Susile it etiam nonnunquam, si gravi metu quis impediatur ab appellatione, protestari coram ludiee, vel si mram hoe non possit, coram Viris honestis , quod ob gravamen tale appellare vellet, nisi prohiberetur , expressis etiam causis appellationis, i sal tem in genere in tum enim perinde haberi debet, ac si appellasset, si intraderem dies a lata sententia protestationem talem interposuit, prout deeiditur in e. Iustus, 73. h. t.

S. III. Ad quem iudicem sit appellandum pGradatim regulariter neri debet appellatio ad proximum semper et lin- mediatum illius , a quo appellatur , superiorem, non autem, Omisso medio, ad remotum et mediatum, c. Dileeti, 66. h. t. ne iudex intermedius Gn- temptus esse videntur cum confusione iurisdietionum ; non est tamen de lumennonico nulla appellatio, quae Omisis medio Seu proximo, ad mediatum, et remotum superiorem facta est, sed valet, si pars adversa nihil opponat, quia ut sic GDSetur pars nillil opponens consentire in mediatum, et huius in se iurisdictionem prorogare. Immo Sunt plures casus, in quibus ob speciales rationes licite ad mediatum superiorem, omisso proximo, appellari Possit. Sie primo liret de ture eanonico a quolibet inferiore ludire in causis etesiasticis immediate appellare ad summum pontificem, ob praerogatiun msedis apostoliens , eum Omnibus inferiori hus iudicibus concurrentem , nisi appelletur a sui elegato delegati pontis leti, eum enim in tali casu delegatus pnpae repraesentet papam , consequenter Rh huius sub legato non immediate ad papam , sed od delegatum papae subdelegantem, si iurisdietionem aliquam subdelegando sibi reservarit, sppellari debet. Seeundo nd legatum papae immediate appellari potest, omissis intermediis iudicibus, episeopis, archiepiscopis, etc. argu . c. 2. De of c. legat. Urito si consuetudo praeseripta habeat ad remotum immediate appellari, e. Romana, a. h. t. in s. Quarto si proximus deneget Miam iustitiam, aut alias sit Inhabilis , vel si iudex inferior et medius sponte ad mediatum eausam remittat. Quinto si episcopus litiget cum suo subdito in casu electorum arbitrorum, a quibus non ad alium, quam ad papam sit appellatio, etc. et quamvis in c. Referente, T. De praebendis, ubi presbyter quidam ab archidia ono ad arehiepiscopum appellavit, omisso medio, episeopo scilicet, appellatio suerit admissa, sult tamen hoc factum in ensu, ubi arehidiaconus privativo exeluso episeopo lurisdictionem habuit, ita ut ad hunc easum non episcopus , sed archiepiseopus immediatus huius archidiaconi superior fuerit; prout etiam a generali episcopi vien-rio , non ad episeopum, euius una eum suo vicario idem tribunal est, sed

nd archiepiscopum appellari debet, et a sententia iudicis delegati, ad det

380쪽

160 LIBER II. TITULUS XXVIII.

gantem vel eius suecessorem, si nilquid iurisdictionis hie sibi reservavit, appellari debet, prout eae tit. I. I. De osseis imI. deleg. lam patet. S. IV. Proponuntur aliae quaedam quaestiones eirea iudices, ad quos est appellandum. Primo quaeritur, quid iuris sit, si uterque litigantium appellet ad diversos iudices. R . Τeneri quidem, si super eodem negotio pars utraque litia gans ad diversos iudices appellavit, comparere Gram iudice appellationis i seriore immediate , qui ad superiorem mediatum appellavit, si citetur ab inferiore, et Suam nppellationem allegare, c. Si duubus, T. h. t. ine ordis nariam immediati iudieis potestatem contemnere videatur j non posse tamen hunc contra eum , qui ad superiorem appellavit, procedere , quia iurisdictio superioris absorbet iurisdictionem inferioris. Sunt tamen , qui putent, capituli illius deeislonem tantum procedere in illo casu, in quo lieet, omisso medio inferiore, ad iudicem Superiorem mediatum appellare. Secundo quaeritur, an n iudice sneculari appellari possit ad reclesiasticum , Saltem ad papam 7 K. Valere appellationem a iudiee seculari, ad papam , si ille sit subiectus temporali iurisdictioni reclesiae romanae, non autem valere i spectato iure communi, quidquid sit de eonsuetudine j si iurisdietioni temporali papae talis iudex a quo, subiectus non sit, tuam cit. e. Si duobus, S. Denique. Neque enim in causis lateorum temporalibus iurisdietionem habet papa, nisi temporali huius iurisdietioni illi subiecti sint. Quod si autem non valeat in relatis casibus appellatio ad papam, multo minus valebit ad alium iudicem e lesiasticum. Tertio quaeritur, ad quem appellandum sit a collatione beneficii saeta communiter ab episcopo, et rapitulo. Bl. Non posse quidem fieri appellationem ad episcopum , si rellationi tali Toncurrebat ut episcopus , posse tamen seri ad eum appellationem , si collationi tali interveniebat ut canonicus, iu-ata c. A collatione, I l. in s. h. t. illud quidem fieri non potest, ne ad eundem, qui aetum gessit, appellari videatur, cum tamen appellatio debeat esse ad superiorem : hoc seri potest, cum ut sie non dieatur episeopus actum hune gessisse, sed capitulum; ergo ad superiorem fit appellatio, si in lati easua eapitulo nd episcopum appelletur. Praesumitur nutem plerumque, ut episcopus, tali collationi concurrisse, nisi probari possit contrarium, ex Probabilibus circumstantiis , aut notorium sit contrarium.

Iis forma , seu modo appellandi, ei quoties appellare liceat p

S. I. Ouomodo interponenda sit oppellatio pAppellatio fit vel statim , Iudire adhuc pro tribunali sedente, aut sabiem ad extraneos actus nondum divertente, vel ex intervallo. Si statim fiat, Sufficit eam sacere viva voee, dicendo v. gr. inpello, et hoc in MUS pernotarium scribatur; si sat ex intervallo, in seriptis per libellum appellatorium seri debet, in quo exprimatur nomen illius , qui appellat, nomen iudieis , contra quem , et eontra cuius sententiam appellatur, et nomen ludi-Diastigeo diu COOgle

SEARCH

MENU NAVIGATION