Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

T T. XXI. DE PIGNORIBUS, ET ALIIS CAUTIONIBUS. 4 si

utroque iure patet, i. unie. S. Ut plenius. Cod. de rei uxor. act. east. Ex lit. 5. h. t. ita ut non tantum privilegiata sit haec hypotheca, et aliis omnibus creditoribus , quamvis anteriores Sint, si tacitas tantum hypothe- eas in honis mariti habeant, praeserri debeat, sed in optione etiam uxoris sit, si contra tertium bona mariti posSidentem agat, pro dote, tacite obligata , alternative petere, vel bona Sibi tradi, tanquam hypothecata taeite, vel possessorem cogi ad dissolvendum debitum, cuius causa talis hypotheeaeonstituta est.

Quod autem omnia bona etiam praelati, vel alterius administratoris norum Gelesiasticorum taetra oppignorata sint ecclesiae , pro administratione mala , ratio paritatis probat, a tutoribus , vel euratoribus desumpta , quorum bona tacite hypothecata sunt pro mala administratione rerum ad pupillum , vel minorem spretantium, ut ex iure eivili patet; cum ergo Getesia gaudeat iure minorum e. I. et 3. De in intest. restit. consequenter etiam na praelati, seu administratoris illi taei te hypothecata erunt, pro mala administratione.

s. III. Quaenam res o ignorari, seu in pignus dari non possunt pEarum rerum , quae vendi per Se imas absolute non possunt, prohibetur etiam oppignoratio, tum quod Oppignoratio sit species alienationis, tum quod sit via ad venditionem talis pignoris, si debitor sit in mora solvendi uti constat eae tit. H. De distraei. pign. et hinc primo, quamvis in MnIs ecclesiae generalis hypotheca constitui possit, ut ex dictis patet, In tali tamen etiam generali hypotheea non veniunt res Saerae, et suppellex saera , quae ad divinum cultum pertinent, nisi gravis necessitas , haud etiam rerum venditionem permittat, aut necessoria ratio aliud lubeat, c. Nullus, i. h. t. quo tamen in casu proprie ius pignoris in re sacra non habet laicus , cum per oppignorationem proprie dictam, ius aliquod In re nequiratur, cuius iuris in re sacra Ialeus est incapax; sed nuda detentio , donee pecunia debita ei solvatur: secundo oppignorari proprie non potest liber homo , iuatae. Lator, a. h. t. quamvis in easibus quibuSdam capi, et inearcerari possit propter debita , dum eorum solutionem expediat, aut fideiussores eonstituat : tertio oppignorari non potest res penitus nitena, quamvis enim haec vendi possit ata. e. Filius, 5. De testam . pignori tamen dari non potest, eum per venditionem rei alienae persona vendens obligata maneat ad praestandam erictionem , iuxta superius dicta, non autem si creditor rem pignori datam vendat, in casu morantis solutionis , ad dissolvendum sibi debitum. S. IV. An praelatus vel rector ecclesiae res, seu bonaeividem oppignorare possit 'Quod non possit in rebus suae ecclesiae speetatem hypothecam consu- tuere , possit autem generalem, ex saepius diciis tam patet, eum per generalem hypothecam non sit tam propinquum periculum res ecclesiasticae vendendae , quale est, si specialiter res aliqua certa Obligetur. Quod autem pm proprii patrimonii necessitate, aut utilitate, res Suae ecclesiae praelatus op-

482쪽

46a pignorare non possit, etiam habetur ea cap. Eae praesentium, a. h. t. cum pignus constitui non possit, nisi in propriis rebus, res autem e lesiae in dominio, aut propriis bonis praelati non sint. S. V. An, et quinam metua pignoris in sortem sint computandi; et in

quibus casibus computare non debeant 'Debere ereditorem, cui res frugisera in pignus data est, fruetus inde perceptos, aut quos percipere potui Sset, nisi negligentia cius intervenisset, in sortem , seu solutionem computare, ita ut si tantum ex fructibus pere pii , quantum ipsum debitum , et expenSae saetae in rem pignoris nomine obligatam aestimantur, omne debitum penitus dissolvatur , ex utroque limrum iure, et praesertim eae cap. cum contra, G. h. t. et ex natura usurae prohibitae constat, quia cum debitor maneat dominus Pignoris, consequenter fructus ex illo percepti ad hunc spectant, vel eerte aestimatio illarum ipsi debetur, nisi in compensationem expensarum, quas in re pignori Poncessaeonservanda secit creditor, aut in locum pensionis, vel interesse iuste debiti , dum capitale restituatur, fructus relinquantur. Et hine eommuniter tres casus assignantur, in quibus fructus pignoris in sortem computari non debent; si scilicet et landus laudatis. in pignus domino directo datus sit, et interea, dum debitum dissolvatur, obsequia a vasSallo praestanda, illi remittantur , ut dictum ; et si pro dote Ductus pignoris marito percipiendi relinquuntur , ad onera matrimonii serenda; et denique St rei suae, iniuste ab altero possessae, nune autem in pignus distae, Ductus percipiat, quia in tali casu per viam occultae compensationis redimit, quod iuste ad se sp etabat. S. VI. Utrum venditio rei cum pacto revenditionis, ad arbitriinn emptoris, recipiendo aliquid ultra sortem, sit vera, et licita veniatio ς an vero potius contractua pignoris , sed illicitus, et usurarius pVideatur de hae quaestione S. 7. tit. 17. h. libri et c. Illo vos, 4. h. t. ubi certa etiam quaedam signa asseruntur, praesumendi nonnunquam in tali casu pro pignore, et mnuctetu usurario. S. VII. An paetum legis eommissoriae adiectum contractui

pignoris sit licitum Z

Paetum legis commissoriae in contractu pignoris V. gr. tum censetur seri, quando partes inter Se conVeniunt, ut fit debitum v. gr. ex mutuo intra certum tempus a debitore Solutum non Sit, Pignns pro debito eo asservando datum, cadat in commissum, Sive creditori cedat, cuiuscumque, exm-

dentis etiam pretii sit: quod pactum ab utroque iure in contractu pignoris reprobari, tanquam usurarium etiam c. Signiscante, I. h. t. patet, quamvis enim hoe pactum legis commissoriae In Venditione, et emptione permissum sit, ita ut si pretium pro re vendita intra certum tempus solutum non fuerit, res sit inempta ; in contractu pignoris tamen pactum hoc reprobatur, quia in illo casu nulli fit iniuria, cum penes emptorem maneat pretium non solutum, et penes venditorem maneat res inempta; in contractu autem pl-

483쪽

DE PIGNORIBUS, ET ALII 1 CAUTIONIBUS. 463gnoris, si tale pactum concederetur, non tantum grave saepius damnum ineurrere posset, qui pignus dedit, et rem plerumque pretiosiorem , quam sit ipsum debitum, oppignoravit, sed plurimae usurae palliarentur ultra sortemaeeipiendo aliquid in mutuo pro sola mora in Solvendo saepius non eulpa hili ; quod paetum in pignore adeo luri odiosum est, ut nec iuramento additos etiar eum iuramentum non sit vinculum iniquitatis , nee benesselo legis, prohibentis hoc pactum , renuntiare possit debitor leum publieae utilitatis ausa hoe paetum reprobatum sit , nee ulla consuetudine, tanquam licitum , et validum introduci possit, eum adversetur iuri naturali. Sunt lamen aliqui casus, in quibus paetum legis commissoriae licitum videtur. Primo, si conventum sit inter partes, quod pro debito non soluto intra certum tempus , pignus insolutum cedat ereditori, pro iusto tamen pretio, sive quanti aestimabitur a prudente arbitrio , et quod superat debili valorem in pignore, reddatur debitori, quia in tali casu, nee creditor habet aliquid supra foditem , nec debitor damnum patitur, rem pretiosiorem pro minore debito amittendo. Secundo valere censetur hoe paetum in favorem dotis, nondum quidem solutae, per pignus tamen oblatum interim assecuratae s quod tamen non omnes concedunt); eum enim , qui dotem eonStituli, plus etiam dare possit, quam promiserit in dote, consequenter ex illius liberalitate , videtur ex edens in pignore pretium provenire, nisi ex verbis Ilius, qui pignus tale dedit, aliud colligatur. Τertio putant aliqui lieitum esse, et valere hoc pactum legis commissoriae, si non ab initio, Vel immediate post, sed ex intervallo pignori adiiciatur, quasi tunc cesset suspieio fraudis, rectius tamen putant alii, neque hoc in casu adiectum hoc paetum lieitum esse, cum usuram sapiat, quocunque tempore adiiciatur, nisi in primum easum permissum pactum hoe explicetur. S. VIII. De cautione usu fructuarii. Quaeritur hie utrum , et qualem emtionem praestare debeat usu ruetuartus , quando ususfruetus rei alicuius frugiferae concessus rei. Et respondetur ad primam quaestionem amrmative ; debet enim cavere , quod rebus immobilibus v. gr. in quibus usum lauetum habet, salva rerum Substantia, uti, frui velit , seeundum boni viri arbitrium , ita ut substantiam rei non sit deterlorem facturus ; et quod finito usu ructu restituere velit domino proprietatis , aut haeredibus illius, quidquid ex re in usum metum concessa, superfuerit i neque enim per hoc , quod usumlauetum habeat in re aliquis , dominium proprietatis in illa reaequirit, sed tantum ius utendi, ac Duendi illa re, sicut vir bonus , et prudens rebus propriis uteretur j et si res in usum Duetum concessae ipso usu absumantur, uti pecunia, etc. in quibus quasi usus ruetus conceditur, cavere debet, quod finito usus eiu tantumdem eius qualitatis res, vel certe aestimationem illarum rerum restitui velit: et quamvis , qui uni rem immobilem frugiferam v. gr. legavit, quoad dominium proprietatis, alteri autem elus rei usumlauctum , remittere non possit usu ruetuario , cautionem praestandam , ne proprietario praeiudiret, aut usu fructuarium ad delinquendum iudueat, potest tamen eam remittere proprietarius , sive haeres ille sit, sive legatarius, cum lex tantum tralatori prohibeat hane re-

484쪽

missionem , potissimum in favorem proprietarii, cui hie cedere potest, tanquam favori pro se introducto. Ad secundam quaestionem respondetur, cautionem ab usulauet uario praestari debere pignoratiliam, vel fideiussoriam , ita ut vel pignore deposito, vel datis fideiussoribus suam obligationem securam faciat c. Cum eo Alet, 8. h. t. cum enim in hoc capitulo idoneam velit pontifex mulionem ab usus eluarIo praestandam, cautionis autem idoneae nomine pignoraritia, aut fideiussoria in iure veniat, consequenter alterutra praeStanda erit, ita tamen , ut in casu utriusque deficientis, ob inopiam usuisuctuarii, iuratoria etiam iuramento, scilicet luterposito, admittatur, si tamen usu fruetuariussit homo vitae honestae , ae proratae ; in casu enim, quo uSufructuarius Suspectae fidei est, sequestranda esset res in usumlauetum concessa, apud tertium bonae fidei, et fructus ususructuario praestandi.

TITULUS XXII.

S. I. De fideiussione in genere, et conditionibus ad illam requisitis 'Fideiussio est contractus, in quo quis promittiι se soluturum, quoatilius debet, si debitor primipalis non solveri ι; ita ut sideiussio sit obligatio aceessoria alteri obligationi principali, sine qua consistere non potest; et invalida sit, si principalis obligatio sit omnino, tam de iure naturae, quam de iure civili invalida; et quamvis euilibet conventioni, sive obligationi accedere possint, vel adhiberi sideiussores, qui fidem suam interponant, de Solvendo, quod alter debet, easu quo ipse non solveret, immo Obligati nem prineipalem etiam praecedere possit fideiussio , cum non tantum pro debitis praesentibus alterius dicto modo dissolvendis obligare se quis possit, Sed etiam pro suturis, ad plus tamen lextensive non intensive j non obligatur fideiussor , quam debitor prinei palis, cum non sit plus in Beeessione , quam in re principali, ut loquuntur lura, ita ut, si ad plus se obligavit sideiussor, obligatus quidem maneat ad solvendum, quantum debet principalis , Si hic nou solverit, nulla autem quoad excessum sit obligatio, nisi accedente iuramento promissionem suam sirmasset, quo in casu ad illud amplius non Obligaretur , ut fideiussor, sed obligaretur ut promissor principalis, in reverentiam iuramenti, quod praestare potest. Vide plura de hac materia, et conditionibus fideiussoris apud ei vilistas. i. II. In praelatus ecclesiae, vel alius clericus, aut reli9iosus

fideiubere possit pro alio 'Respondetur primo , praelatum ecclesiae pro alio fidei ubere posse ex redditibus suae mensae , nihil requisito capitulo , dummodo id fiat ex iusta causa, et non In magna quantitate, neque eum notabili detrimento et stae , cum enim fidei ubere sit ossicium charitatis, ac beneficentiae, non debet censere prohibitum illis, et iura , quae sideiussionem elericis prohibent, intelligenda tantum sint, de fideiussionibus sine luna causa, aut eum damno ecclesiae, aut frequenter lactis, praesertim erga lalcos: Si tamen Domine

485쪽

DE FIDEI UMORIBUS.

48s suae reelesiae praelatus il deiubeat, ita ut reclesia postmodum obligata maneat sideiussoria obligatione , debet id sacere cum consensu capituli, et extendenda non est talis fideiussio ad bona immobilia ecclesiae , vel mobilia pretiosa, quae servando servari possunt, ne ad horum bonorum alienationem prohibitam deveniatur, et Melesia nimium gravetur, pro alienis debitis dissolvendis.

Respondetur secundo, clericum ex bonis suis patrimonialibus, aut quasi patrimonialibus, et ex redditibus etiam eeelesiae suae, sive etiam beneficii, quorum liberam administrationem habeat, fidelubere posse, praesertim si eausa sit rationabilis, et pro elerim si iubeat, prout patet ex e . Pere nit , 2. h. ι. et prius allata ratio probat, modo nihil per hoe saeiat in damnum suae ecclesiae, aut reddituum , quorum dominium, aut liberam ad m, nistrationem non habet, quod in cap. clericua, I. h. t. prohibetur : non tamen tenetur creditor invitus admittere eterieum fideiussorem , quia per huius privilegia minus bene videtur consultum tali creditori. Bespondetur tertio, religiosum, nec licite, nec valide fideiubere posse pro alio sine lirentia sui praelati, et maioris Saltem partis capituli , prout statuitur in o. Quod quibusdam , 4. h. t. eum enim religiosus proprium non habeat, consequenter ex illius sidelusalone, si valida foret, ohligari deberet monasterium, ergo illius consensus in obligationem talem haberi deberet quamvis proprium peculium cum licentia sui superioris habeat, eum superioris licentia non extendat se ad prohibitam religiosis ndelussionem , sed ad alta necessaria comparandat nisi eX recepta consuetudine, aut ex praxiali eulus monasterit, communis adsit licentia, ad certam quantitatem, de rebus etiam monasterit fidei ubendi, aut extra monasterium religioso tali h nesseium aliquod obtinenti libera benescialium suorum reddituum administratio cone Sa Sit.

S. Ill. Ouibus easibua fideiussor etiam antequam solvat, astere possit adversus debitorem principalem , ut ipsum obligatione liberet 8

Tres enumerantur in cap. Cum , 5. h. t. primo, si debitor diu in culpa-hili mora fuit dissolvendi debiti sui, iuxta prudens iudicis arbitrium. Secundo , si debitor principalis coepit dilapidare bona sua, et ad inopiam vergere incipiat, eum periculo fideiussoris. Tertio, si fideiussor pro debitore prinelpali a ludlee condemnatus suit, aut certe eondemnandus videatur, quo in easu statim, antequam solvat, agere potest, adversus debitorem prin- ei palem , ut eum liberet, vel indemnem servet: quibus easibus addunt pImres adhue civilistae, qui apud eos videri possunt, uti, et quae beneficia , aut exreptiones de iure competant fideiussoribus.

TITULUS XXIII.

Potissimum lite agitur de solutionibus laetendis pro debito , quod ex mutuo dato , et areepto oritur, et ideo de mutuo selendum aliquid. 30

486쪽

LIBER III. TITULUS x xl l I.

S. I. Oui I sit mutuum , et de eonditionibus requisitis ad substantiam , et valorem eiusdem ZMutuum recte desinitur, quod sit eontractus celebratus ab aliquo, δε-tisne visa, vel sota , rei consistentis in Pondere, numero, et mensura, mereripiendi tantuamdem in genere suo: quae desinitio uti civilistarum est, ita ulis examinanda relinquitur, nisi ex dicendis fiatis innotescere possit. Ad substantiam proinde, et valorem mutui requiritur primo, ut dominium rei mutuo traditae transseratur in accipientem : ex hoe enim mutui datio mutuum appellatum est, quod ex meo fiat tuum, ut iura loquuntur. Secundo requiritur ad valorem mutui, ut dentur res, quae in quantitate , hoc est, numero, pondere, aut mensura constituunt, sive quae numerari possunt, et Solent, ut peeuula; Vel Ponderari, ut aurum , piper , etc. vel mensurari, ut frumentum, oleum, vinum , etc. et lanetionem in eodem genere recipiunt, ut unum viee alterius, in eodem genere fungi possit, et hine mutuum proprie loquendo non est, Si pro bove equum reddere debeas, vel alium etiam bovem , quia in indi idua qualitate , bonitate, et usu inter se disserunt, ut de se iunctionem non recipere dicantur. Tertio requiritur ad valorem, et substantiam mutui, ut eadem res non quidem in specie, et individuo reddatur, cum mutuum potissimum consistat in rebus usu consumptibilibus , sed in genere, ei uinem tamen naturae , qualitatis , et quantitatis reddatur: quod si enim pro vino triticum v. gr. solvere debeas, pro hae speeie v. gr. aliam SPeciem , ete . non tam mutuum, quam permutatio dicetur, But allus contractus innominatus siet. Quarto requiritur ad mutui valorum , et substantiam , ut sit gratuitum, luxta illud Lueae 16. Mutuum date, nihil inde sperantes; eum enim per mutuum rei mutuatae, dominium in Becipientem transferatur, consequenter non iam mutuanti , sed mutuatario, ceu domino suo, fruelisseabit, et nisi ratione tueri ressantis, damni emergentis, perieuli, etc. de quibus in fit. De usuris, supra Sortem accipiatur aliquid , usura committetur, uti suo loco dicetur. Vide plura de hoc contractu, et requisitis ad eum apud civilistas. S. II. In ecclesia, vel praetutus eius nomine possit mutuum dare; et an, ae quomodo ecclesia , vel monasterium obligetur eae mutuo ipsi dato 'Prohibetur quidem praelatis ecclesiae in c. Si quorundam, 2. h. t. nequis eorum ecclesiam gravBre praesumat, i mutuum dando, Vel accipiendo nomine ecclesiae, ut ait glossa h. t. v. ματαre , absolute tamen , si re-elesia , vel praelatus abundantes redditus ecclesiaSticos habeat, non est prohibitum illis, mutuum dare indigentibus , modo de summa capitali suffieiens sat assecuratio, cum mutuum dare indigentibus sit opus pietatis, et Gel sta in tali casu non gravetur: et quamvis in casu necessitatis, vel utilitatis ecclesiae possit etiam mutuum necipere nomine eeclesiae praelatus, cum, vel sine consensu etiam capituli, pro mutui diversitate , et illius ecclesiae praxi, attendere tamen debet, ne suae sibi commissae potestatis limites excedat in tali mutuo neeipiendo, eum periculo alienationis rerum immobilium, aut

mobilium pretiosarum, ad dissolvendum tale debitum; aut supra summam

487쪽

DE SOLUTIO XIBUS.

467 sibi per statutum , aut capitulationem definitam , vel quao dissolvi saetio

non possit ex fructibus suae administratiotii commissis. Quod si mi in limites commissae sibi potestatis excedat, non obligabitur ecclesia ut mutul talis , nisi probaverit mutuans in uillitatem ecclesiae mutuum illud suisse eon versum i quod statuunt iura ad coercendam praelatorum, in mutua nomine eeelesiae petendo Deilitatem , et libenter mutuantium pro laenore nliquo proprietatem, quo in easu con eniri dehet, de in rem verso quae mutuum aecepit, ecclesial quam difficilem probationem non debρt subire mutuans , si luxta commissae potestatis limites mutuum dedit praelato ecclesiae, nomine huius mutuum petenti. prout etiam probari potest eae c. a. h. t. et eae glossia v. In utilitatem c. 4. De sdeiussoribus. Dicitur autem in bonum

Oeelesiae pecunia V. gr. mutuo conressa, conversn fui Se, Si in eam causam

expensa suit, inquam tantundem de honis eeclesiae expendi debuisset, aut rationabiliter nomine ecclesiae tali' sumptus seeit administrator. S. llΙ. . in me nor in praelatura, vel benescio teneatur solvere debita ab antecessore suo contracta 'Tenetur successor ex honis, et redditibus ecelesine, solvere debita, abnntecessure laeta pro Melesiae utilitate, et necessitate c. Ad hoc, l. h. t. aut necessaria, et eonvΡniente antecessoris sustentatione; hahet enim sue-pessor in henencio se, vel ut haeres antecessoris, in quem omnia commoda, et onera realia transeunt; et si eut sustentationem suam ex redditibus ecelesiae benenes elatus habere debet, ita, si pro tali sua sustentatione debitaeontraxit, debent ea ex honis, et redditibus e clesiae dissolvi , nisi sciens tenuitatem heneficii ultro id ne episset; hoc enim tu casu ex patrimoniali hus destineti dissolvi deberent latia debita ab haereditas, cum sciens, ne tamen necipiens tenue honeficium merito praesumatur, quod ex industria Sua , aut ex patrimonia lilius sustentationem suam necipere velit. Quod si tamen nulla patrimonialia , aut quasi patrimonialia reliquisset, successor quidem in beneficio exhonis Getesiae dissolvero debita talia deberet, si ecclesia onus hoe ferre posset, propter unionem , quae est intor beneficiatum , et laenesselum; vel dissolutionem talium debitorum aliundo proeurare episeopus deberet. Praxis hodierna videtur esse, ut, si nulla patrimonialia bona, aut quasi patrimonialia reliquit tinnesselatus , qui pro sua congrua sustentatione dehita contraxit, Duetus beneneli interea in arrexto ponantur, et creditori assignentur, dum de-hi tum persolutum sit; ecclesia solliret indulgente hoe pauperi clerim , ob honorem clericalis status, ut talia illius debita ex reelesiae redditibus dissolvantur.

S. IV. De benescio, seu pririlestio competentiae, quoia datur clericis debitoribus, qui non sunt micendo pClericus ob debita ei vilia, si ea propter inopiam solvere non possit, in totum , Vel Pro parte, non debet exeommunicari, nee inearcerari Inisi dolose dec pit creditorem , fingendo v. gr. Se illi eum , tum esset clericus, aut negando debitum, in tali enim easu ineareerari potest, non propter debitum et vile, sed propter dolumi nec aliter molestari, neque ad cessionem hono-

488쪽

rum compeIll potest, aut conveniri a creditoribus, nisi in quantum sacere potest, deductis scilicet alimentis , ne egeat; modo idoneam cautionem prae stet, quod solvere velit, si ad meliorem sortunam pervenerit, prout statutum habetur in o. Odoardus, a. h. t. et hoe honesicium eleri eis liberaliter, et valde gratiose a iure canonico con Mum . voeatur privilegium , seu benesseium competentiae; ad quod tamen, ut m gaudere quis possit: Requiritur primo, ut Sit clericus non coniugatus, et si in minoribus tantum eo titutus sit, aut prima tonsura initiatus, ut habitum clericalem, et tonsuram deserat, neque Publice pro lateo se gerat, abiecto clericali habitu eis. Secundo requiritur, ut Propter inopiam solvere non possit, sive in t tum , sive pro Parte, bi enim Partem solvere possit, ad hanc solvendam potest cogi debitor et erilaus, et ad admittendam partialem haue solutionem regi potest ereditor. Tertio requiritur, ut constet de inopia, ob quam solvendo non est, vel I saltem praesumpti Ve ex sama , communi hominum exl-stimatione, beneficit tenuitate ete. ὶ probetur ea. Quarto requiritur, ut conveniatur ratione debiti in causa et vili; si enim debitum ex delicto esset, capi et incarcerari posset, neque prodesset ipsi hoc privilegium competentiae. Quinto requiritur, ut conventatur acti e perSonali, nam eonventus actione reali, non potest gaudere hoe privilegio. Sexto requiritur, ut recognoseat clinitum , sive confitentur, neque enim negans debitum, de quo postmodum legitime convictus suit, diguus est hoc privilegio; et ex haeetiam ration putant aliqui, inopiam, et impotentiam Solvendi provenire non debere ex culpa et erici, quod prohibitis V. gr. ludis, commessationibus, aut aliter luride vivendo beneficii sui redditus dissipaverit, eo Fod talis indignus hoe privilegio videatur: melius tamen fortassis distinguunt alii, et conredunt non gaudere hoe privilegio clericum , si dolus intervenit in talidissipatione, eo quod V. gr. confisus de hoc beneficio debita contraxerit, aut ex intentione mala in fraudem ereditorum bona sua dissiparerit eis. ne

casio praebeatur tali malitiae ; negant vero hoc privilegio illos privari , qui ex eulpa quidem sua ad inopiam talem devenerunt, non tameu cum fodi mali dolo in fraudem legis. Septimo denique requiritur, ut talis praestet cautionem idoneam indeiussorium , aut pignoratiliam, Fel in desectum iurat riam iuxta supradicta) de Solvendo , si ad pinguiorem fortunam venerit, eo quod per privilegium hoc, aut inopiam debitoris, non extinguatur de-huum , sed solutio illius tantum suspendatur. Videatur de aliis etiam easibus exeeptis , in quibus hoc privilegio non gaudent clerici, Barbosa in citat. e. Odoandus, ubi etiam videri potest, quod privilegio huic renuntiare, nec

eum iuramento possit clericus, cum in lavorem non Singulorum cierieorum in particulari, sed totius ordinis clericalis concessum sit, et iuramentum additum non sit vinculum iniquitatis, ne cadente principali non subsistat. S. V. De solutione indebiti. Tristet potissimum modo diei potest aliquid indebitum. Primo enim potest solvi aliquid, quod nee lure naturali, nec civili debitum est, et haec voeantur , tam naturaliter , quam civiliter indebita. Secundo potest solvi aliquid, quod civili tantum ture, non autem naturali debetur, quod civiliter

489쪽

469quidem delatum, naturaliter autem indebitum dieitur. Τertio potest solvi aliquid, ad quod solvendum , naturali quidem iure obligatur aliquis, non autem iure civili, et propterea civiliter indebitum dieitur. Qui ergo solvit id i r errorem lsive iuris, sive lacti hic suerit quod nullo modo , nec naturaliter , nee civiliter debebat, aut qui per errorem talem solvit id, quod civiliter quidem , non tamen naturaliter debebat, Solutum ex tali errore, permnlictionem indebiti, repetere potest, aequitate scilicet naturali non permittente , ut quis eum laetura niterius loeupletetur , et error iuris non noeeat, si de damno vitando agatur. Quod si vero solvit aliquis id, quod iure quidem eivili indebitum est, debetur tamen iure naturali, tune si solvIt per err rem , aut ignorantiam laeti modo ea non sit crassa , aut supinat solutum repetere potest; si autem solvit per errorem luris, repetere non potest squia luris ignorantia ad luerum non prodest j nisi in tali persona iuris ignorantia tolleretur , prout pluribus hanc materiam tractant, et explicant ei vilistae , asserentes insuper in genere , solutum repeti non posse , ceu indebite solutum, si quis sciens, se nihil debere, solvit tamen; eum regula V. 35. dicat: Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est. Illud tantum ex iure canonico , circa hane materiam , advertendum pSt, quod in tali eam , quo indebitum Solutum repetitur , probatio indebite, et per errorem soluti, illi incumbat, qui repetit, quia praesumitur solvisse, ut debitum , eum donasse , aut iactasse Sua, tam facile non praesumatur aliquis j; nisi adversarius neget solutionem sibi laetam ; in hoc enim casu , si ille, qui solvit, solutionem laetam legitimis argumentis probet adversario prohatio , quod scilicet res soluta sibi debita fuerit, prout hahetur in eap. Is qui, d. h. t. quia contra taliter mendacem stat praesumptio, quod

malam causam lavest.

TITULUS XX lv.

S. I. Ouid sit sinatio, et quomodo persciatur, et de raria eius divisione. Donatio dominu uiter desinitur quod sit rei licita non prohibitae scill-eet donari j nullo iure si ustitiae, nut gratitudinis j eostente, ei mera liberalitate sita ut non dehest reddi, nec in individuo, nec in spodio, uti sit incommodato, nec in genere, uti sit in mutuo faeta collatio seu datio ; et

quamvis ante traditionem rei donatae veram, vel sterim , donatario dominium non acquiratur, nequiritur tamen illi post acceptatam donationem, anto rei traditionεm, sive netio contra donantem, per quam cogi potest ad rem donatam tradendam , nisi ante neceptationem donatarii per se, vel per alium factam , revocaverit suam donationem donans , quod sacere potest, cum donatio ex communi auctorum sententia non perficiatur, nisi per donantis , et

Dividitur eommuniter donatio in genere, in donationem inter vivos, ct donationem mortis eausa; illa est, quae sit sine mortis illa cogitatione; et

490쪽

quidem vel pure, et absolute, quae statim esse tum suum habet, si Meeptata suli; vel sub conditione, quae sortitur sulina Essectum, eveniente eoninditione ; vel sub certo modo, quae quidem statim valet, et obligat, ubi acceptata fuit, obligat tamen etiam ad modum illum adimplendum, ita amodo non impleto, repeti possit; vel ad renum diem, vel ob certam mu-Sam , aut in icem praestiti beneficii , quae etiam remuneratoria donatio diis eitur , et rigide, ac proprie donationis nomine non venit, eum non stat ex mera liberalitate, sed iure gratitudinis exigente etc. donatio vero moreis causa illa donatio dicitur, quae sit mortis intuitu, ut si quid humanitus donantiaecidisset, haberet rem donatam taliter is, qui acceptavit; si autem Superinvixisset donans, aut revoeasset donationem taliter laetam , aut prior mor retur donatarius talis, quam donans , res donatii maneret, vel rediret ad donantem: et hare donatio mortis enusa quoad formam, et modum constitutionis convenit eum contractibus , ita ut non censeatur persecta , nisi mutuus donantis, et donatarii consensus intervenerit, quoad essectum eonvenit sere cum ultimis voluntatibus Dy. vet. cod. Dc sinat. mortis causa.

S. II. Quae donatio insinvationem Mistat opud iudicon , et quae nora migret 8 Donatio inter vivos, quod nonnunquam , ut valida Sit, de rigore iuris eoram iudice insinuanda sit i sive in sive extra iudicium j a donante suam voluntatem douandi declarante, et ut in aeta reseratur, ae Scriptura super ea conficiatur, petente ; cui insinuationi renuntiare non possit donans, ex iure civili patet t. donatio, et I. in donationibus e. h. t. ad multas Miliret fraudes, quae in donationibus ulieulus notabilis quantitatis, saelle intervenire possunt, et nimiam etiam cavendam profusionem, cum periculo in-- litae paupertatis: et quamvis olim Omnis douallo insinuanda fuerit, quae ducentos solidos Isive ducatos ungari eos, quos wlidorum nomine venire hindie communiter docenti excedebat; postea vero, quae trecentos excedebat hodie tamen insinuanda est, quae quingentos solidos ex dedit, ita ut absque hae insinuatione, in villida sit, quoad excessum ultra quingentos Solidos talis donatio ; nisi donatio ab obligatione insinuationis Sit excepta , qualiter exeipiuntur donationes saetae in aedium , quae corruerunt, reparationem quae fiunt pro redimendis captivis; quae fiunt Melesiis , aut aliis piis locis; quae Sunt remuneratoriae, henesteiorum neceptorum causa saetae , aut ob alia obsequia praestita; quae non solius munistrentiae , et liberalitatis causa, sed ad militiam v. gr. ad studia, ad nuptias et e. fiunt; et denique quae sunt, et confirmantur adiecto iuramento, de illis non revoeandis: potest tamen etiam non laeta insinuatione ex eisum ultra legem praescriptum dona tarius secura conscientia retinere, donec a donante, aut ab huius haeredibus excessus talis repetatur, vel per iudieis sententiam , quoad exerisum talem , rescisis fuerit donatio, quia per leges non censetur simpliciter irrita talis donatio etiam quoad exeresum, sed tantum sub conditione, Si r

vocaverit donans.

SEARCH

MENU NAVIGATION