Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

BE REGLLA IBIIs , ET TRANSEUNTI BLA AD RELIGIONEM. 52t

sis verbis etiam ah hae sua decisione excipit foetetatem dictum Tridentinum.

Notandum S. intelligi quidem in decreto concilii, nomine renuntiationis etiam donationes inter vivos , quod etiam hae sciliget irritas, et nullae sint, si tempore non debito, et sine forma praeseripta sani, quia finis huius de- oreti in lalthus etiam donationibus locum habet , non tamen prohiberi , et irritari per hoc deeretum eas etiam donationes, quae sunt religioni tali , in qua versatur novitius, pro Vietu , et vestitu illius ; vel si modica tantum donatio personis etiam laicis fiat, spretando facultates novitii; vel si per modum eleemosynae donetur aliquid monasterio, modo non innotabili quantitate ; vel si ex propriis bonis aliquid, etiam in magua quantitate monasterio v. gr. in quo novillus probatur , largiantur Parentes , aut consanguinei novitii ete. eum his talibus donationibus , vel nihil , vel parum impediatur libertas novitii ad egrediendum. Notandum s. sub nomine renuntiationis in hoe decreto prohibitae novitiis, et irritae, comprehendi etiam dationem mutui , si quid sciliret exhonis novitii tribuatur monasterio , in quo probatur , sub nomine, et titulo

mutui cum tale mutuum, vel virtualem donationem contineat, vel saltem difficilem reeuperationemὶ et omnes alios contrii tus mere lucrativos , non tamen omnes onerosos, cum enim in his contractibus tantum reeipiatur, quantum datur, non tamen in illis, consequenter non prohibent libertatem egrediendi contructus onerosi, sicut prohibent, qui parti, cum qua contrahitur , sunt mere luerativi Notandum I. in quibusdam religionibus usum non esse petendae ab episeopo , aut eius vicario licentiae ad disponendum, consuetudine scilicet contraria praxim Tridentini decreti , quoad hane partem , abrogante : neque neeessarium esse, ut sat talis dispositio duobus mensibus ante professionem, sed satisfieri decreto Tridentini , sl nat intra duos menses professionem proxime praecedentes. Notandum denique 8. renuntiationem talem a novitio semel legitime , et iuxta praescriptum Tridentini laetam irrevoeabilem quidem esse, validam tamen non lare, si professio, et quidem valida, non Sequatur, et mnwquenter si moriatur talis novitius ante professionem ; vel si professionem quidem faciat, haec tamen ob defeetum aliquem invalida sit; vel si saeta quidem legitima renuntiatione, ante professionem tamen nd saeculum ex religione egrediatur, nulla erit sacta renuntiatio , sed bona taliter renuntiata, vel ad novitium egredientem redibunt, vel ad haeredes ab intestato in casu moriui aute professionem validam novitii pervenient: expresse enim Tridentinum ad validam talem renuntiationem requirit, profesSionem rese secutam, ut libertati novitii, quam habet ad egrediendum, usque dum Deit profes-Sionem , Sit semper consultum ineque tamen sua probabilitas illi etiam sententiae negati potest, quae vult validam lare renuntiationem, si post eam Iegitime lactam, ante professionem talem emissam moriatur novilius , cum

in tali casu libertati novitii nihil adimatur, sed potius animae illius hono, per piam talem dispositionem factam, consulatur. Quod autem irrevocabilis haeo sit si velit tamen hie in religione permanere ex eo probatur, quad

542쪽

LIBER III. TITULUS XXX l.

522 donationes conditionales, qualis haee est, dependens a conditione suturae professionis , pendente conditione sint irrevorabiles , ne spes sua alteri adl- matur, si eonditio postmodum impleatur.

De professione religiosa.

S. I. Ouid sit professis religiosa, et quotivis 'Beligiosa professio generaliter, et late loquendo, recte dieitur , contraetus religiosus, et rarer, per quem homo voluntarie se tradit Deo, in religione Uprobata , quoad certum modum , si inatitutum vivendi, et quidem editis tribus notis paupertatis, castitatis, et obedientiae, idque interveniente praelati regularia acceptatione, qui dictam traditionem nomine Dei aeceptat. Striete vero dieta prosessio est illa, quae si disto modo, per vota tamen solemnia , omnino absolute, et irrevorabiliter eae utraque parte: et hareprosessio duplex esse potest, expressa una, quae fit Verbo, vel Scripto, vel utroque modo; inelta altera , quae sit sine voce , et Scriptura , unum aliquem , vel plures etiam actus professorum proprios exercendo.

S. II. Qua forma , seu modo professio e ressa seri possit, aut debeat rFieri eam posse, non tantum verbis, prout regulariter si, aut scriptura, sed allis etiam nutibus, et signis externis, traditionem personae profitentis, et vieissim acceptationem religionis significantibus i si de iure communi loquamur certum est, prout sumitur ex e. Porrectum , 13. h. t. et ex communibus prinelplis de contractibus, quibus nulla iura , quoad professionem religiosam , eontraria sunt, quae enim ad professionem scripturam requirunt, requirunt hane non tam, ut valida sit professio, quam, ut authentiee de ea constet, et probari emeaeiter ea possit: ob quam causam etiam coram testibus communiter ea fieri solet, et per verba a regula, aut ab ordine praeseripla, vel consueta, ita ut valida ea sit sutura , etiam si tria substantialla vota religionis in tuli formula non exprimantur, eum in eo, quod exprimitur, iuxta religionis talis mentem alia contineantur, quae sieuti potest sub uno expresso comprehendere alia, ita potest etiam ad valorem professionis certas quasdam requirere circumstantias, sine quibus nulla in tali religione erit professio, cum ea quae modo diximus , tantum de iure communi intelligenda sint. Potest autem prosessio expressa etiam fieri per procuratorem nisi odidinis regula contrarium statuati cum nulli bi de iure communi reperiatur exrepta religi a professio, quo minus per procuratorem fieri possit, modo procurator talis spretale mandatum habeat ad profitendum, et quidem in determinata religione , t o principalis, ad eavendas multas ineonvenientias, et per se ipsum talis procurator, principalis sui nomine professionem hane saeiat s nisi specialiter ipsi concessum esset substituereὶ cum in tali casu videatur eleeta industria personae , ne eo tempore , quo sucit professionem procurator , huius potestas non fuerit revoeata sensu enim quo revorata fuisset haec procuratoris potestas a principali , prineipalis huius consensus

543쪽

non haberetur, quando sit professio, quod fieri non potestin, neque gravi metumnstitutio procuratoris sit extorta , eum non minus constitutio talis taliter extorta nulla esset, quam esset ipsa prosessio tali metu extorta. Et quamvis etiam seri possit expressa professio, sub conditione, tam de praesenti, et praeterito, quam de suturo, ita ut prius valida non sit professio, quam conditio evenerit, et hac eveniente valida sit sutura, modo suum consensum non revocaverit ante conditionis eventum, qui sub eonditione taliter professus est; attendi tamen debet, ut conditio adireta contraria non sit statui religioso, quem quis sub conditione prositetur, prout in simili de matrimonio carnali constituitur, a quo ad professionem religi fiam , tanquam matrimonium spirituale, ducitur paritas.

S. III. Ouibus modis seri possit professio tacita religionis pTres communiter movi reseruntur, quibus de iure antiquo decretalium fieri poterat taeita prosessio: Primus est, si quis selens, et sponto habitum proprium professorum, patenter distinctum ab habitu novitiorum , suscepit, et per triduum ante annum novitiatus absolutum, post pubertatis annos aequisitos portavit, sive intra, sive extra monasterlum cum licentia praelati, et sub eius obedientia e. Ad nostram, 8. h. t. et e. Is qui, eodem in s. tridulscilicet gestationem requirente iure, si nondum annum novitiatus absolverit ad intentionem deserentis colligendam , quo Milicet animo habitum proprium pro sessorum assumpserit. Secundus modus est, si quis anno integro, eoque continuo habitum religionis portavit, in quo nulla patens, Seu manifesta distinctio est inter professorum, et novitiorum habitum , prout colligitur ex eap. Eae parte, II. h. t. et cap. I. S. Ouod si, eodem in B. et Clement. Eos qui, 2. eodem, praesumente scilicet iure tacite hanc professionem , contra quam protestatus nunquam fuit, dum habitum illum gestavit. Tertius dentque modus est, si quis habitum professionis gestet, et in eo actum professorum proprium exerceat, prout sumitur ex e. Vidua, 4. h. t. si tamen fiat auctoritate, et consensu illius scientis, et pallentis ea steri, qui potest ad professionem admittere; et exercens aetum talem sponte eum exerceat , ae cum proposito positivo per actum talem, quem seit de iure communi, aut ex statuto ordinis solis professis competere, et ad tacitam professionem maerere, profitendi; et eius denique aetatis sit, quae requiritur ad validam professionem, annumque novitiatus eompleverit, prout requirit de lure novo Tridentinum , quod quamvis professiones tacitas non sustulerit, validae tamen illae non su ut post hoc concilium, nisi annum novitiatus compleverit aliquis , quod de iure antiquo non requirebatur. S. IV. De eonditionibus requisitis ad legitimam professionem. Primo requiritur legitima aetas, annus scilicet deeimus sextus expletusi de iure Tridentini, quod hodie observari debeti ita ut ante hunc annum expletum nulla professio, sive in virorum , sive in mulierum religione emissa, Sive taeita, Sive expressa sit, valeat prout statuit Tridentinum sera. 25. c. 15. De regular. ὶ neque malitia suppleat desectum aetatis, prout in matrimonio carnali fieri posse ex e. De illis, 9. el e. finali De sevon. impub.

544쪽

LIBER III. TITULUI xxx .

patet, quin immo, ex peculiaribus ordinum statutis maior etiam nonnunquam aetas ad validam professionem requiri potest, cum Tridentinum non prohibeat maiorem aetatem requiri, sed velit tantum ante decimum sextum aetatis Annum expletum , professionem non fieri. Secundo requiritur, ut spontanea, seu libera voluntate sit emissa e. l. h. t. Ita ut nulla sit prosessio Isaltem iure ecclesiasticol quae ex coactione, seu metu gravi, eadente in virum constantem , inluste ad extorquendam professionem incusso , extorta suit i merito enim maior libertas requiritur ad immutabilem statum arripiendum , et quamvis pro libertate sussielente sit praesumptio , ni Si contrarium probet, qui metum talem , aut coactionem praetendit , potest tamen etiam monasterium V. gr. probationes suas Proserre, quibus probet spontaneam V. g. non sui SSe prosessionem. Tertio requiritur, ut acceptetur ea nomine religionis , expresse, vel tacite , ab aliquo hηbente potestatem incorporandi religioni, prout colligitur ex c. Porrectum, 13. et eae e. Ad apostolicam, i g. h. t. quia professio est eontraetus onerosus, et reciprocus ultro citroque obligans.

Quarto requiritur , ut lieite stat professio , sui iuris esse profitentem , et nulli alteri obligatione aliqua esse obstrictum , ratione cuius impediatur ab emittenda sine consensu huius professione , de quo requisito mox plura. S. V. De illis , qui prohibentur instredi religionem , vel in illa professionem emittere , propter obligationem , qua aliis sunt obstricti. Primo non possunt transire in religionem , ae in ea proslteri, derelicto Suo episeopatu , episcopi, si e etesiae sint alicui alligati, et eonfirmati sudirunt , sine licentia Summi pontificis , cum suae ecclesiae non minus spirituali coniugio alligatus sit, quam qui earnali coniugio suae uxori alligatus rei, ita ut probahilius etiam invalida sit talis sine licentia papae lacta professio,

cum Deus non videatur talem professionem , reelestae repugnBntem, Receptare. Secundo, si parentes in extrema, aut gravi necessitate sint constituti,

non potest filius ingredi religionem , nut in ea profiteri , nisi parentibus prius

pro iSum sit de neeessaria sustentatione, cum obligatio illii ad sustentandos parentes in tali neeessitate constitutos, sit iuris naturalis , contra omnem liberam devotionem obligantis : ob quam rationem etiam parentibus non liret

ingredi religionem , aut in ea profiteri, nisi liberis indigentibus prius de sustentatione congrua consultum sit.

Τertio non possunt ingredi religionem . aut in ea prosteri servi l proprie dieii , uti originarii, et adscriptitili sine consensu, et licentia domini, ita ut si sine licentia domini tale quid attentaverint, repeti nb eo intra trien' nium poterunt, et ei eum omnibus suis, quae Bd monasterium V. gr. altu terunt , restituendi sint, fide tamen necepta, quod a domino propterea umsi ut puniendi; vel si per triennium repetitus a domino non sit servus talis, non possit quidem post triennium repeti amplius, etiamsi professionem non dum secerit; quae tamen servus sproprie dictus in ad monasterium attulit, domino sunt restituenda, prout sumitur ex can. Si quis, a. catu. 17. q. 2 iuHetu gloss. flnali, tum quod in tali casu ob favorem religionis , in ingres'

545쪽

sum sui servi videatur consentire dominus , tum quod luem talis servi domitio

competant.

Quarto admitti non debent ad religionem , aut prosessionem , qui debitis ex iustitia obligati sunt, antequam sua debita dissolverint, vel ad Illorum solutionem legitime caverint; si tamen aIterutrum praestare possint, aut spes probabilis sit, quod intra paucos annos praestare haec possint, si in saeculo maneant, ut ne scilicet aut creditoribus iniuria fiat, aut sΙ spes probabilis non sit, quod intra paucos annos praestare haee possint, si in saeculo manserint , a via persectionis arripienda illi frustra impediantur. Quinto , non possunt spectato iure communi ad religionem ingredi, aut in ea profiteri, qui ad publica ratiocinia obligantur , donee rationes reddiderint ; qui sunt excommunicati; qui simoniace profitentur; qui verbis, vel alio impedimento contra substantiam ordinis impediuutur. S. VI. Ad quos spectet potestas admittendi novitios ad professionem pSpectato iure eommuni abbatem, seu praelatum religionis immediatum, et mediatum etiam snperiorem, generalem v. g. aut episcopum iu ordinibus non exemptis, abbatisSas in monasteriis monialium, et simul ad conventum illius Ioei, pertinet admissio talis, ita ut non tantum consilium eapituli ad validam receptionem requiratur, sed consensus etiam saltem maioris partis nisi peculiaria ordinis statuta , aut reeepta consuetudo aliud iubeat j prout colligitur etiam ex c. Ea quae, 6. de his quae sunt a praelato , quia agitur in tuli casu de re , capituli bonum , vel praeiudicium concernente; in eo casu tamen, quo ad praelatum, et capitulum simul talis admissio pertinet, potest, vaeante Sede , solum capitulum ad professionem admittere, prout statuitur in cap. sn. h. t. in s. , non autem, si ad solum praelatum ammissio pertinet.

S. VII. De effectibus validae professionis. Validae professionis primus e sectus est, quod dirimat matrimonium post

contrahendum, et etiam antea contractum, nondum tamen consummatum ,

de quo infra. Secundus essectus est, quod nonnunquam divortium inter coniuges quoad cohabitationem , et thorum , permitti possit, si vel ingredi religionem uterque Velit, vel altero ingrediente, alter votum continentiae facere velit, prouteolligitur ex eap. Veniens, D. h. t. et pluribus infra dicetur. Tertius essectus est, quod per professionem in religione quaeunque aPprobata saetam , tollatur prius votum simplex ingrediendi certam religionem, et in ea profitendi , eap. Oui post , 5. h. t. in s. quia minus vlneulum , Votum Milicet simplex de ingrediendo religionem eertam, tollitur per sortius inculum superveniens per professionem scilicet in religione approbata saetam, sicuti simplex venditio , per alteram , cui traditio rei venditae annexa est, tollitur, et sicut sponsalia de suturo dissolvuntur per sponsalia de praesenti; piseat tamen talis, si sine rationabili causa votum suum de profitendo V. g. tu Strictiore religiono non servavit, profitendo in religione laxiore. Quartus essectus est, quod per prosessionem religiosam tollatur patria

546쪽

potestas , non quidem in damnum, sed in commodum religiosi, cum hie per

professionem se totum tradat religioni, in culus potestatem transiti; tollantur omnia vota, et iuramenta pia prius edita e . 4. Devoto; tollatur irregularitas ex desectu natalium, non quidem in ordine ad praelaturas , aut beneseia curata, sed in ordine ad sacros ordines suseipiendos ; tollatur macula , seu inhabilitas ad stetus quosdam civiles ete.

S. VIII. De indissolubilitate profesaionis religiosae. Indissolubilem esse prosessionem religiosam tam ex parte profitentis , quam ex parte religionis, in qua quis profitetur, ex dictis iam patet, ita ut

nee sola voluntate prostentis, nee ex sola dispositione religionis , nec ex mutuo eonsensu tam profitentis , quam religionis dissolvi possit quoad vinculum : potest tamen pontifex per legitimam dispensationem relaxare vinculum professionis, ut postea religiosus amplius non sit, nee ullis votis ligatus, qui prius per professionem religiosam ligatus vinis fuerat, ob universalissimam concessam potestatem ex Dei nomine solvendi omnia, quae per publi- eam potestatem a Christo solvi prohibita non sunt; sicuti non est prohibita absolute professionis religiosae relaxatio: neque tamen per promotionem religiosi ad episeopatum auctoritate pontificis laetam, Vinculum religiosae professionis dissolvitur, quia status hi inter se non repugnant quoad substan- ualla, sed potius se mutuo iuvant, Ita tamen, ut talis religiosus ad episcopatum assumptus, ex voto obedientiae iam summo pontistet specialiter obligatus sit, tanquam supremo sui etiam ordinis capiti; et ex voto paupertatis tam non monasterio, ex quo exemptus est, sed suae ecclesiae acquirat; et quamvisa regularum sui ordinis observatione solutus sit talis episcopus, dignitatem tamen episeopalem non dedecet, sui ordinis observationes servare , in qua tum sine praeiudicio fieri potest. S. IX. An is, qui invalide professus est, teneatur ratiscare professionem , et quae requirantur ad ratiscationem professionis invalidae pQui invalide professus est, Impedimentum tamen irritans professionem in soro externo probare non potest, non tenetur ratisicare invalide a se saetam professionem , sive bona, sive mala fide invalide sit professus, ob arduitatem selliret status religiosi, qui spontaneum plene, ae liberum e-- sensum requirit: ob praesumptionem tamen spontanei consensus , si impedimentum irritans probari non possit, eogi poterit in soro externo ad observationem professionis talis. Quod si tamen ratificare velit invalidam Suam prosessionem , requiritur primo, ut ratificans seiat professionem a se laetam irritam fuisse i quia incogniti nulla est voluntast nisi expresse apud se statuat, quod professionem suam, si invalida suisset ab initio , et hic et nune validare velit Secundo requiritur novus eonsensus taeitus, Vel expressus, per quem p sessio invalide emissa ratisseetur, cum sit nova professio. Tertio requiritur nova etiam ne eptatio praelati regularis , conscii nullitatis prioris professionis, eum enim professio sit contractus mutuus, et reciprocus, tam religionem , quam profitentem obligans , eonsequenter , Sicuti requiritur nova traditio ex

547쪽

parte profitentis, ita etiam nova requiritur admissio ex parte religionis : quae sententia, quamvis tutior , et probabilior sit, non tamen deest eontrariae etiam sententiae , quae hane novam Meeptationem non requirit, sua pro- habilitas lantata in e. Signimatum, 11. h. ι. et in c. i. eodem in s. S. X. De iure, seu facultate reclamandi adversus professionem invalidam. Quod regulares, et quidem omnes, tam mares , quam foeminae, etiam militarIum ordinum, reclamare possint contra nullitatem suae professionis ex Trid. sess. 25. De regularibus cap. 19. patet, et ex plenaria libertato ad professionem requisita probatur, ita tamen, ut luxta Tridentini decretum ,

M. eit. relatum , certae conditiones requirantur, ad legitimam recIamauonem ἔ l. selliret, ut ante reelamationem habitum non deponat, qui re-elamare vult eontra professionem suam invalidam ἔ neque cum habitu disem dat , sine lirentia suorum superiorum , nisi lusta causa alterutrum suadeat, tanquam necessarium ad reclamandum, aut habitus ad tempus aliquod dimissus , iterum ante reclamationem suimet assumptus: I. requiritur, ut e

ram suo superiore limmediato scilicet praelato regulari, qui prosessionem eius admisit, vel eoram eius successore , et ordinarto episeopo scilicet dio resis illius, in qua situm est monasterium reclamantis j aut vicario generali, vel capitulo cathedrali, in casu vacantis sedisὶ causas nullitatis suae professionis deducat: a. requiritur, ut reclamatio talis fiat intra quinquennium, a die professionis numerandum , nisi iusta ignorantia nullitatis , aut aliud impedimentum a reclamando rationabiliter impediens, quinquennium hoe non tam a tempore professionis saetae , prout per se quidem seri deberet, quam a tempore cessantis ignorantiae , aut impedimenti, inchoari iuberet, prout probabilior sententia docet, si tamen hane ignorantiam, aut impedimentum prius intervenisse, neque suam irritam professionem se ratisteasse probet , post quinquennium a die professionis elapsum reclamans. Causae autem, ob quas reclamari potest dicto modo de professione nulla , sunt plerumque , quod in amentia, aut ex rationis desectu professus sit aliquis; quod fuerit professus ante legitimam aetatem , ante annum novitiatus absolutum ; quod metu gravi iniuste incusso ad extorquendam professionem , vel per vim fuerit coaetus profiteri; quod in monasterio diversi sexus suerit professus, vel non coram legitimo superiore est.

De saeuitato transeundi ex una religione ad aliam.

S. I. An possit professus, seu resistiosus transire ab una religione ad aliam , et quae conditiones requirantur ad licitum transitum ad aliam religionem pΤemere non potest religiosus a monasterio, in quo professus est, ad aliud transire, sive eiusdem, sive alterius ordinis sit, sive laxioris, SiVectequalis, Sive strictioris ordinis sit, prout statutum est in c. Ioanno, 6. h. t. ne per talem transitum , aut iniuria stat priori monasterio, quod ius in Suum professum acquisivit, aut voto suo contravenerit talis religiosus, Si propria auctoritate commutet professionem suam primam in aliam. Dicitur

548쪽

52Aautem transire , qui transit, aut sola levitate , vel inordinata animi passione ductus , vel qui transit non petita superioris legitimi licentia, et hae non obtenta sin casibus se iliret, in quibus iura requirunt lieentiam obtentam

prout habetur etiam in c. Non est , 7. h. t. mntra quos temere saepius sub praetextu strictioris ordinis , transeuntes, privilegio etiam apostolico munitae sunt religiones aliquae, uti habetur in c. Licet, 18. h. t. Si tamen conditiones a iure requisitae observentur, licitum est omnibus religiosis , tam viris, quam foeminis ab una religione ad aliam strictiorem transire, prout habetur in c. Licet, 18. h. t. ne Spiritui saneto ad meliorem perlaetionem impellenti, videatur remora posita a quin immo toti etiam communitati religiosae transitum talem licere, patet ex cap. 3. S. Caeterum de stat. monach. et probabiliter sine licentia episcopi. Conditiones autem ad talem transitum licitum requisitae sunt prima ut fiat transitus ad strictiorem religionem ; strletioris religionis nomine hie non intelligendo eam, quae in se, et absolute persectior est, cuiusmodi persectio ex sine desumitur, et proportione mediorum ad finem , sed eam intelligendo, quae maiorem austeritatem , Seu rigidiorem regulam habet, praesertim circa silentium, et solitudinem etc., non tam iuxta primaevum Suum institutum, sed iuxta modernum vivendi modum , per varias constitutiones , consuetudines , privilegia , vel abusus etiam introductum. Secunda conditio est ad legitimum transitum, ut non stat hic temere, et ex inordinata passione tantum, sed ex pura intentione, et Sincero Zelo maioris persectionis obtinendae ; neque stat transitus talis eum notabili detrimento monasterii, in quo professus suit, prout in citat. cap. Liceι, decernit pontifex : ad qηae discernenda tertia conditio est, ut licentia transeundi ad strictiorem religionem a praelato Suae professionis ,

prius sit petita , cum debita humilitate , et puritate , ut ait pontifex , ne

bonum obedientiae contemnere videatur, et ut Zelus illius , ne puritas intentionis examinetur : et hine quamvis etiam non obtenta a superiore licentia transitus talis religioso coneedatur Iad strictiorem scilicet, non tamen ad Parem , vel laxiorem ; ad quem transitum non sufficit petita licentia , sed requiritur obtenta in si iusto reto ad transeundum hie moveatur, superior Vero sine iusta causa licentiam denegat: non tamen potest religiosus petita lirentia , aut post negatam licentiam statim transire, sed debet legitimo tempore exspectare , dum motivum transeundi videatur examinatum, et appareat Sine iusta causa, ne indiscrete negatam esse transeundi licentiam , ita ut si dubium Sit, ex qua causa a superiore negetur lirentia, vel ipse de causa iusta negationis interrogari ulterius debeat, vel superior illius adiri ad impetrandam Iieentiam, vel cogi superior, ut causam Suae negationis proserat: neque tamen transeundi haec liceutia facile concedetur, nisi prius religio petita velit talem transiturum recipere lite detur vagandi occasio), et hie habeat literas dimissorias a suo superiore , ut appareat, motivum illius sui Me examinatum.

S. II. Quinam superior in specie licentiam dare possit transeundi ad otium religionem ZNon tantum immediatus , sed etiam mediatus superior ordinis , aut m0nasterii, Provincialis v. gr. generalis etc., lirentiam hane ad Strietiorem

549쪽

ominem trai eundi, Per se dare potest, cum non tantum immediatus , sed mediatus etiam verus religiosi talis sit superior, a quo licentiam petendam praescribit eit. c. Licet: et sicuti licentia episcopi, casu quo exemptum etiam monasterium non rassi, ad transitum hunc non requiritur, ita nec requiritur consensus capituli, cum nihil de alterutro requisito innuat citatum capitulum. Montalibus tamen , si dieis modo transire velint, praeter abbatissae suae v. g. lirentiam petitam, necessarium etiam est petere eam a praelato regulari, cui subsunt, et ab ordinario loci saltem si non exemptae sint)cum iudieare de causa transitus v. gr. res gravis sit, mulieribus non concessa , prout in quibuSdam Ordinibus ex peculiari hus ordinum talium statutis, ob rei gravitatem, haec dandi licentiam Potestas reservata est provinciali , vel generali. Licentiam vero ad laxiorem, aut paris rigoris ordinem transeundi solus papa concedere potest, Si nulla iusta causa transeundi habeatur saltem pro foro externo j ex iusta tamen causa infirmitatis v. gr. aut gravium inimicitiarum etc. , eum Sit non tam commutatio in melius, sed quasi alienatio aliqua , potest quidem concedere transeundi licentiam nonnunquam etiam Immediate Superinr, cum conseia Su tamen eapituli, si quasi episcopalem iurisdietionem habeat, et immeditate papae subiectus sit, non tamen, si alii superiori regulari , pro inciali v. gr. generali etc. subiectus sit, cum in talieasu lieentia danda non tam immediato praelato, conventus priori V. g., guardiano ete. , sed illi qui toti ordini, aut provinciae praeest, cui se per prο- sessionem suam religiosus tradidit, competat, ita tamen , ut in ordinibus non exemptis, episeopus etiam eum consensu abbatis , seu praelati non exempti , et capituli tranSitum talem conredere possit. S. III. .lu, et quatenus perminum sit, vel prohibitum ex certis religionibus transire ad alias.

Canonicum regularem transire posse ad ordinem monachorum , dummodo in monasterio, ad quod transit, strictior sit observantia, eae c. Sane, l0. h. t. patet , et quamvis de ture antiquorum decretorum musa 1 s. q. a. hoe non lieeat, ob specialem pro illo tempore urgentem rationem, quo tempore monachi sacerdotes non fuerunt, suerunt autem canoniel, ne ad inseriora descenderetur, quia tamen hodie haec ratio nihil urget, Poncessa etiam est hodie hare transeundi licentia saltem de iure communi, et servatis requisitis conditionibus , neque tamen monachis ad canonicos transire licet, prout colligitur, eae eis. c. Sane, et ea cit. c. Licet, cum monachorum ordo strictior in iure habeatur, quam ordo eanonicorum e. Ouod Dei, S. de statum ueh. nisi laxius in tali monachorum monasterio viveretur, quam in ordine canonieorum regularium.

Ad ordinem tamen mendicantium transire non lieet mendieantibus lexcepto carthusianorum ordine sub praetextu cuiuscunque licentiae, aut indulti apostoliei nisi specialis a papa alleui licentia concessa suisset iuxta Eaetra--y. Viam h. t. inter communes, ubi sub poena excommunicationis transitus hie, et receptio, ae nullitate prosessionis in posteriore ordine saetae , prohibetur , ob bonum scilicet publicum , et conservationem ordinum mendican a 4

550쪽

MBER I M. TITULUS XX l.

tium svidetur tamen pluribus in locis non esse usu recepta haec Ex v gans , poteSt tamen de iure communi, ex uno ordine mendicantium , ad alium mendicantem ordinem strictiorem, Servata forma a iure praescripta , transitus fieri, cum hic transitus nulli bi a iure prohibitus sit. ASSumptus tamen ad clericatum , seu ad chorum deputatus, in monasterio aliquo, potest quidein de iure communi ad statum fratrum laicorum transire, ob ingens desiderium v. gr. vitae humilioris, clerico tamen religioso, in sacris iam constituto, talis translatio non facile concedenda Pst, ob status, quem iam Obtinet, dignitatem, et reverentiam.

S. IV. 0uaenam iure canonico interdicta sunt religiosis transeuntibus, etiam licite, ad alias religiones pQuod libentius in sua, qua vocati sunt vocatione , permaneant pros Simendicantes, et ut discordiarum , ne schismatum productiva nmbitio reprimatur, prohibet pontifex in Clement. Ut professores, I. h. t. si ad non mendicantes , etiam auctoritate apostolica, hi transiverint, ut ne ad prioratus, admini Strationes, aut quaecunque ossicia, Saeristae v. gr. Oeconomi , cellarii , Syndici, etc. etiam ut vicarii, aut ad quodcunque regimen, et euram animarum, tam Intra, quam extra illam religionem exercenda pr moveantur illi qui taliter transiverunt, neque vocem in capitulo generali, vel provincialit habeant, quamvis ndministrationem aliquam, aut regimen in ordine, ad quem transiverunt, obtineant, aut locum ; non quidem ad punitionem, sed ad alios ordinis tractatus, et Trid. vult. sera. 14. cap. II. ut omnes religiosi in claustro ordinis, ad quem sunt translati, Sub obedientia Suorum Superiorum perpetuo ivant, et ad quaevis beneficia saecularia, etiam curata , Sint omnino incapaces. S. V. Aliae quaestiones circa translationem religiosorum ab uno ordine ad alium resolvuntur. Qui legitime ab uno ordine ad alium transfertur, ut sit praelatus illius , debet de novo in hoe professionem emittere, et sinito Suae praelaturae tempore, manebit ordinis illius, ad quem translatus est, religiosus; PertranStationem enim talem perdit omnia iura prioris ordinis, aut monasterii: neque obligatur ad vota specialia in priori religione emissa, aut ad abstinentias , et rigorem illius regulae. Bona vero temporalia licite transeuntis si utraque religio bonorum talium in communi capax est j quae priori monasterio v. gr. nequisita Iam sum runt , ratione huius sui pro illo tempore prostasi, manent quidem, quoad proprietatem , et usu infructum priori huic monasterio ; quae vero Post transitum talem lieitum, et validam in altero monaSterio, vel ordine pros si uem , ratione taliter pros Si nequiruntur , acquiruntur P teriori monasterio, et ordini; professus enim suo monasterio nequirit, in quo vivit, quoad se, et sua, Deo dedicatus. Si vero a monasterio honorum in communi capaci, ad ordinem in 'apacem transeat, nut ab ordine incapaci ad capacem , tum bona absoluto acquisita, aut aequirenda, vel monaSterio priori capaei, autia casu incapacitatis, haeredibus ab inleslato v. gr. manent.

SEARCH

MENU NAVIGATION