장음표시 사용
551쪽
n E REGULARIBUS , ET TRANSEUNTIBUS AD RELIGI XLII.
De religiosis fugitivis, aposialis , et eiectis.
S. I. In quo di erunt religiosi fugitivi, a latae, eι elaeti, et an
religio teneatur illos quaerere, et revocare pBeligiosi sugitivi proprie dicuntur, qui a monasterio, vel ordine Needunt , sine superiorum licentia, sive habitum retineant, Sive exuant, ut sint extra potestatem , et obedientiam , et ad tempus libere vagentur , cum animo tamen ad religionem, Vel monasterium redeundi. Apostatae vero, proprie , et rigide loquendo, sunt, qui ab ordine recedunt, animo excutiendi iugum religiosum in perpetuum, et omnino deserendi institutum. Eiecti denique religiosi dicuntur illi, qui ob culpam suam ex religione exire compelluntur , et quamvis Trid. sess. 25. cap. 4. de regular. inter fugitivos etiam enumeret, qui sub praetextu ad suos mediatos superiores accedendi sine suorum immediatorum superiorum licentia , a suis conventibus recedunt, nisi ab illis vocati fuerint, et puniendi etiam ab ordinariis locorum dieantur, tanquam desertores sui instituti, intelligi tamen debet hoe deeretum , nisi iniquua suis immediatis superioribus traetentur, et aliud remedium ad superiores suos mediatos non habeant. Circa hos fugitivos , apostatas , et electos in singulos annos a suis praelatis regularibus requirendos, reVocandos , et cogendos , ut ad monasterium redeant, multa statuuntur in c. ult. h. t. quia tamen haec constitutio contraria eonsuetudine serme abrogata est, et ordines religiosi circa eluseemodi fugitivos, apostatas , et eleetos suarum potius regularum, et constitutionum , ae statutorum tenorem observant, nulla videtur illius explicandae ulterior
S. II. In religio habeat potestatem eiiciendi subditos regulares, et ob quas
causas, et an religiosus eiectus nihilominus obligetur ad vota religionis , aliasque observationes regulares pQuod possint ordines religiosi, suos subditos, etiam professos, expellere e religione , ex causa iusta , et gravi, praxis religiosorum ordinum docet , et multa summorum pontificum privilegia religionibus hoc concedentia probant. Resecandas enim carnes putridas esse, ut ne inficiantur bonae , ratio naturalis etiam docet. Convenit autem haec elieiendi potestas ordinum superioribus, cum consensu saepe maioris partis capituli; iuxta propria tamen variorum ordinum statuta, et privilegia. Causae vero iustae talis Plectionis laetendae sunt de iure communi, primo si notorie sit in gravi criminelneorrigibills prosessus. Secundo , si committat crimen infame , propter quod sine ordinis detrimento servari in ordine non potest. Tertio, si reticuit tmpedimentum , Vel desectum valde gravem in receptione ad ordinem. Fatentur tamen auctores in eiectione talium professorum valde cautos debere osso religiosos ordines, neque facile ad eam deveniendum, nisi post alias legitimas , etiam incareerationis poenas, necedat ineorrigibilitas, aut valde grave
552쪽
sterum ex religionibus nullus eiiciatur professus, nisi sit vere incorrigibilis ;qualis non censetur, nisi unius etiam anni spatio in ieiunio, et menitentia probetur in carceribus. Eiectus tamen per iustam sententiam definitivam in perpetuum, ad vota quidem substantialia religionis adhue obligatur, eum maneat etiam post ei ctionem verus religiosus, et praelato regulari non sit data licentia a votis regularis professionis eum Solvendi, ad alias tamen regulae observationes , ieiunia v. gr. abStinentiam a carnibus , Vigilias ordinis , etc. non obligatur amplius inisi denuo ad ordinem recipiatur , cum hae observantiae non eo-mitentur professionem trium Substantialium votorum , sed regularem tantum statum , sub regula ordinis constitutum , a qua per eleetionem liberatur, non quidem quasi ex delicto Suo commodum sentiret, Sed quia principali cadente, statu scilicet regulari, eadit etiam necessorium, regulae scilicet observatio, et taliter eiecto nimia difficultas oriretur, sine ullo ab ordine solatio, etc. S. III. An professus eiectus p r sententiam in perpetuum teneatur redire ad religionem suam , vel ingredi aliam, et ad hoc compelli possit 'Qui ob crimen eleetus est, obligatus quidem est in conscientia, ut se eorrigat, et correetus iterum petat in ordinem suseipi, et ad redeundum a suis superioribus cogi potest, prout colligitur eae c. ult. h. t. ubi excommunicari posse dicitur eum, qui eiectus redire non vult, et probatur ex obligatione xotorum substantialium religionis, a qua non deobligatur. Quod si tamen emendatus, et reditum sincere desiderans, ne petens a sua religione non amplius recipiatur , non tenetur aliam ingredi, sed potest in Sareulo permanere, vel etiam ad laxiorem religionem transire cum enim per ipsum non stet, quo minus ad Suam religionem revertatur, consequenter nulla illius culpa erit, si in saeculo maneat, Vel ad laxiorem religionem transeat nisi sub ea conditione eiectus sit, ut ad ni iam religionem transeat, et hane eonditionem ipse neceptasset; quo in easu ad hanc religionem ingrediendam compelli etiam posset a suo Superiore, a quo sub hac conditione, ab illo acceptata, et tus fuerat.
s. I. Ouae conditiones requirantur, ut coniux post matrimonium consummulum licite possit religionem ingredi. Non negatur quidem coniugibus in matrimonio constitutis converti ad religionem, et eam ingredi; ut licite tamen haec conversio fiat, certae quaedam de iure communi conditiones requiruntur: et quidem post consummatum matrimonium, ut coniux possit licite in religione profiteri, debet habere ad hoc lieentiam ab altera parte, et debet haec, si Senex sit, et extra incontinentiae periculum , iuxta episcopi iudicium, in saeculo permaneas , perpetuae mutinentiae votum sueere, vel si iuvenis Sit, aut sit incontinentiae perieulum, debet et ipsa tu religione aliqua profiteri, prout statuitur Disili do by Cooste
553쪽
c. Praeterea, i. e. Cum sit, 4. o. Uxoratus, A. e. Id apostolicam, la. et c. Significavit, l8. h. t. cum mutare uterque statum debeat velut una caro; aut saltem si senex illa pars sit, quae in saeculo manet, et absit incontinentiae perieulum, voto continentiae obligari, ita tamen , ut si ante professionem ex novitiatu maritus v. gr. ad saeculum redeat, ad uxorem suum redire debeat, etiamsi haec votum eontinentiae iam fecisset, cum voti talis absolutus valor a professione Seeutura alterius dependeat, tanquam aeonditione. i. II. An professis emissa a coniuge cum licentia alterius coniugis , manentia in saeculo, sive cum voto eastitatis, sive sine illo, sit valida pDespondetur validam fore, modo eum consensu manentis in saeculo sum rit sacta, quamvis nee religionem haec, si iuvenis, aut de ineontinentiae Periculo suspecta suerat, ingressa suerit, nec votum eontinentiae in sareulo manens emiSerit, si senex suerat, et extra incontinentiae suspieionem , prout eommuniter Sentiunt canonistae , et prohant eae canon6 Agathosa , 2 l. auS. 27. g. 2. et e. Eae parte, 9. iunci. ylass. verbo De iure, h. t. eum
illicita quidem dieatur a iure talis professio , non tamen invalida , si consentiente uxore facta sit: et hine , si maritus talis qui cum licentia quidem uxoris professus est, hae tamen non profitente, nee votum continentiae sa-eiente, per episcopum ad uxorem hanc suam redire iubeatur quod sacere posse episcopum , ob lneontinentiae perieulum, ex parte uxoris, eae it. c. I. patet) exigere quidem non potest debitum , neque post mortem huius suae coniugis ad seeundas nuptias transire , ob impedimentum dirimens voti, reddere tamen debitum coniugale conium linie suae debet, eum per licentiam transeundi ad religionem concessam, suo luri, quod habet ad petendum debitum, legitime non cesserit, neque votum eontinentiae secerit; nisi conseia uxor turis disponentis de suo etiam in religionem ingressu , aut vovenda continentia , licentiam profitendi marito dedisset; hoe enim in ensu revocari vir non posset, cum uxoris talis licentia in Ordine professus, quamvis uxor suam postmodum obligationem , quam merito, dando licentiam mariis , cum tali seientia iuris, in se suscepisse censetur , non impleat, prout iterum colligitur eae cit. c. l. h. t. S. III. In professio mariti, invita, vel ignorante More, facta, et vice versa, invito vel ignorante marito, post consummatum matrimonium, sit va
Respondetur non valere quidem talem professionem post consummatum matrimonium , iuvita, vel etiam ignorante, aut contradicento altera thori parte, factam, ita ut mortua hae comparte sua ad religionem transire non teneatur, qui taliter professus est, obligare tamen talem professionem in vim simplieis voti eontinentiae; ita ut taliter professus petere non possit postmodum debitum, quamvis reddere teneatur, et post mortem huius suae compartis perpetuam eontinentiam servare teneatur, e. Ouidam, a. et e. Placet, 12. h. t. eum in tali casu praeiudicium quidem inferre non potuit per prosessionem talem suae eoniugi, quia tamen, invita etiam coniuge , Vο---- fp by Corale
554쪽
534vore potest continentiam , id quod potuit laeere , merito seelsse censetur: neque tamen exinde inferre licet, ergo Ptiam professio religiosa, quamvis non valeat in vim simplicis voti religionis: negatur enim hoc illatum, cum coniugatus durante matrimonio inhabilis sit ad tradendum se religioni sive per proseSSionem, Sive per votum simplex hoc statὶ perpetuo suae coniugi alligatus, a qua discedere non potest sine illius consensu ; ad petendum autem debitum , sicuti non tenetur , durante etiam matrimonio , ita per votum potest illam licentiam sibi adimere, durante etiam matrimonio: quod si tamen uterque eoniux in religione profiteatur , non obtenta mutua licentia , videtur valida utriusque professio, quia ipso laeto censeri possunt licentiam sibi mutuo dedisse. S. IV. An professio eoniugati faeta, cum licentia alterius eon iustis, per metum tamen, aut dolum obtenta, sit valida , et an etiam , si εit faeta, altem coniuge sciente, et tacente, ae dissimulante, teneat Bespondetur primo nullam esse professionem, si licentia ad profitendum ab altero coniuge per metum gravem , et iniustum , vel iniustum dolum extorta Sit c. Veniens, i G. ete. Accedens, l7. h. t. iunci. ylasa. v. b
iis, ita ut taliter professus, voto quidem simplicis continentiae obligetur, non tamen religiosa professione, et si ad saeculum redire Velit, post mortem Suae prioris coniugis, a qua licentia pro1ltendi taliter extorta fuit, aliud matrimonium ivalide saltem j contrahere possit, prout ex dictis etiam iam patet. Cum enim professio debeat esse libera , et nihil dolosa, consequenter etiam ea, quae ad talem professionem requiruntur , uti requiritur cessio haec,
sive licentia, libera esse debet libertate debita , et absque dolo.
Besp. Secundo irritam quidem esse etiam profestionem mariti V. gr. si uxor nee expresse in eam consensit, dando licentiam , neque positive contradixit , aut repugnavit, sed tacuit, et dissimulavit cum in tali easu valde praeiudiei ali taciturnitas non habeatur pro consensu ), si tamen semper, dum vixit, tacuit, et maritum non revoeavit, validatur ex sententia probabili ipso facto talis professio, si postmodum uxor moriatur, eum impedimentum validae professionis, matrimonium scilicet, ablatum sit, e. Consuluit, io. h. t. ; ex probabiliore tamen, non validatur per solam coniugis mortem talis professio, sed requiritur novus prostentis consensus , tacite, vel expresseratisseans primam professionem , quam selvit esse nullam, cum solo tractu temporis, et per solam mortem uxoris pros Esto prius invalida non cenwatur validari ob magnam professionis religiosae dimeultatem. S. V. An votum simpleae eontinentiae, ab uno coniuge, eum licentia a terius , post matrimonium consummatum, vel ab utroque communi con-
SmSu emissum, sit validum, et licitum, et ad quid obliget 'Valide, et licito haec talia vota, vel ab uno coniuge cum consenSaalterius, Vel ex communi consensu ab utroque steri posse i ita ut nee ad petendum , nec ad reddendum debitum sit obligatio voventis taliter , et quidem , vel ad tempus, quo elapso ad matrimonialem thorum compelli P sit , qui ad tempus voto continentiae cum alterius lirentia se obligavit, vel
555쪽
in perpetuum ex e. Charis imus, i l. h. t. habetur: quamvis enim in proprium praeiudicium possit coniux sine consensu alterius voto continentiae se obligare ad non petendum debitum, non tamen potest sine consensu alterius vovere etiam castitatem ad non reddendum eum praeiudicio alterius. S. VI. In si coniuges, qui mutuo naensu conlin ntiam voverunt, uterinque rei alter eorum rellioncm prosteretur, possit unus alterum 1 6ssetere seu r vocare'
Respondetur negative , prout sumitur eae c. Dudum , 2 l. h. t. cum enim per consensum datum ad Votum continentiae faciendum omni iure suo, quod ad matrimoniale commercium habent, coniuges, cesserint hi, qui licentiam ad vovendum dederunt, consequenter illicite facerent, consensum iuSte, et pie datum, iniuste revocando, si eoniugem in tali casu professum repeterent.
S. VII. An si unus coniugum adulterium commisit, possit alter contuin imnocens , licito transire ad religionem , vel ordines sacror suscipere, etiam adultero inrito pPosse maritum innocentem , si uxor illius adulterium commisit, quod in foro externo notorium est, aut propter quod sententia divortii legitimo lata luit, etiam inulta hae, ad religionem transire, et in ea profiteri, absque
eo, ut rev ari ab uxore sua adultera possit ex c. Constitutus, 15. et eae c. Veniens, 16. h. t. patet, ex quibus textibus etiam patet, quod ad ordines saeros maritus talis, In casu adulterii talis ab uxore commissi, hae invita transire possit, si nihil aliud obstet, eum talis adultera omne ius suum , quod in maritum habebat, in ordine ad matrimonialem thorum amiserit : et quamvis etiam coniux adulter, si innoeens statum mutavit, et in religione v. gr. professus est, ad religionem transire possit, sine alia licentia expressa , ab innoeente obtenta , cum per professionem ab innocente susceptam sum lentem licentiam dedisse coniugi adulterae ad religionem transeundi merito censeri possit, non potest tamen etiam post divortium celebratum ad religionem transire adultera , sine expressa , vel tacita licentia innocentis, ut ne innocens sine consensu suo, iure suo reconciliandi sibi, si velit etiam post divortium, adulteram, privetur; et si licentiam hule de professione inreligione dedit innocens, non tenetur hic vel ad religionem transire, Vel Votum continentiae sacere in saeculo, cum ea, quae cirea has obligationes statuuntur in ture, statuantur in eam matrimonii integri, et non propter
adulterium i quoad thorum saltem in dissoluti. S. VIII. An propter adulterium spirituale, videlicet apostasiam a sile, vel haeresim, in quam unus coniugum lapsus est, possit alter eo inrito religionem inςredi, vel in ea prosileri pSi per sententiam legitimam iudicis ecclesiastici, talis in infidelitatem
aut haeresim lapsus , tamquam haereticus , seu insidelis declaratus sit, et Bb eo coniux lnnoeens separatus sit, potest hie etiam invito illo , quamvis ad veram fidem redierit, religionem ingredi, et in ea profiteri, eost. Hulier, 2 l. h. t. quamvis enim si propria auctoritate, et sine iudicio eeelesiae
556쪽
5asn coniuge in haeresim, aut infidelitatem lapso de merit fidelis , eum ad s. dem iterum revertentem recipere tenentur coniux , qui in inde permansit, ad multas fraudes cavendas . nee possit sine talis licentia ad religionem transire, si per auctoritatem ecclesiasticam legitime nb eo separatus sit, cum possit perpetuo Bb eo Separatus manere, potest etiam Sine alia licentia religionem ingredi, ne in ea prosteri c. De illa, s. de divortiis. Εeclesia sei- Iieet privante per sententiam omni iure matrimoniali talem infidelem, aut haereticum, in poenam desertae fidei. S. IX. An, et quo iure dissollatur matrimonium ratum
per profession m ZDissolvi etiam quoad vinculum ratum matrimonium, Ri nondum mn- summatum sit per professionem religiosam , invito etiam altero coniuge sa- tam , constat ex c. I rum, 2. e. EX publico, T. et e. parte, 14. et pluribus etiam h. t. capitulis, et eae Tri lent. Sess. 24. de saer. matrim. an. s. lita ut manens in Saeculo ad alia vota , sive secundas nuptias transire possit 3 non quidem ex natura rei, cum matrimonium sit ex natura sua
indissolubile, sed ex iure Getesiastico, antiquissimo tamen, ni, apostolorum temporibus introducto , in favorem Milicet maioris perlaetionis , et ad spl- ritus Saneti vocationem ad religionem promovendam, hunc transitum nihil praeiudicantem concedente Gelesia. S. X. Intra quod tempus licitum sit sponsis de praesenti, ante matrimonium consummatum, ingredi religionem 'Potest quidem quocunque tempore post matrimonium cotractum, si nondum copula carnali consummatum illud suerit, pars quaelibet religionem intrare , et in ea prosileri, e. tamen Εα publieo, 7. h. t. patet, quod si sponsus, vel sponsa de praesenti consummare non velit matrimonium , sub praetextu, quod velit ingredi religionem , cautio ab eo praestetur , quod intra duos menses, vel intra tempus a iustiee ecclesiastim praeseribendum , iuxta varias circumstantias, aut religionem ingredi, vel ad consortem redire velit, ac matrimonialiter eidem cohabitare, ad quam cohabitationem , etiam per censuram , post bimestre spatium cogi poterit, ita favori maloris pers ctionis consulente ecclesia. ut tamen per inutilem longiorem moram grave praeiudicium non patiatur altera pars; neque tamen hoc bimestre tempus conceditur ab ecclesia , quasi post duorum mensium lapsum statim profiteri deberet pars illa, quae religionem ingressa fuit, eum integer annus ad prohationem ei, uti aliis noviliis , in favorem Scilicet religionis, concedatur ;sed ad deliberandum , utrum ingredi velit religionis novitiatum, ita ut toto hoc tempore duorum V. gr. mensium , intra quos de religionis ingressu d liberare potest pars , quae vult religionem ingredi, et toto tempore novitiatus, usque dum in religione tali profiteatur, exspectare debeat nitera pars, quae in saeculo manet, neque possit ad secundas nuptias transire ante pro- sessionem factam : quae mora difficilis ei esse non debet, qui iuris huius pnarus, eum tali persona eontraxit, et possit etiam a iudice reclesiastico tali personae, si in fraudem alterius marisi V. gr. multas religiones tentare
557쪽
velit, certum tempus praeseribi, i utra quod vel profiteatur, vel ad matrimonium redeat.
S. XI. In sponsa de praesenti possit religionem ingredi, si a sponso sit carnaliter cognita per copulum violenter eaetortam ZRespondetur, si post bimestre , vel illud spatium, quod ipsi a ludicoeeelesiasti eo ad deliberandum de ingressu concessum fuit, sponsa V. gr. de praesenti violenter fuit cognita, non potest amplius ingredi religionem, quia in tali casu , sicut ius nullum amplius habuit sponsa talis ad negandum debitum eoniugale, ita alter habet ius petendi , et consequenter cogendo illam
ad eonsummandum matrimonium , utitur iure suo, et censetur proprie, ne iuste consummatum matrimonium , post quod non conceditur invito nitero ingressus in religionem, ut ex dictis lam patet. Si vero intra tempus ad deliberandum concessum per vim opprimatur sponsa v. gr. aut quando iam ingressa est religionem , ante laetam tamen professionem, potest nihilominus Invito etiam sponso ingredi religionem, vel in ea profiteri, cum per iniuriam talem copulae inluste extortae, non potuerit ipsi libertas ad reli, glonem transeundi adimi, ne alteri ex iniuria tali a se illata commodum allis quod actedat, et patiatur aliquid in iure suo inlusis violata Inisi per aeridens aliunde ratione damni alleuius impediretur ab ingressu talis violata absque consensu tamen huius, sicuti postea non potest ingredi religionem maritus talis, ita ex probabiliore non potest, etiamsi violata taliter in religione profiteatur, ad secundas nuptias transire , cum per talem violentam copulam vere consummaverit matrimonium , qui violentiam intulit. S. XII. An, et qua ratione coniugatus possit, vel non possit Ordines suscipere, vel ad episcopatum assumi
Non posse eoniugatum ad sacros ordines promoveri, nisi uxor lieentiam dederit, decernitur in e . coniugatus, 5. h. t. sive conSummatum, sive ratum tantum sit matrimonium, ut ne scilicet per talem ad ordines saeros, votum perseetae eontinentiae in eludentes , transitum, prneiudicetur graviter coniugi, quae ad alia vota transire non potest, eum favor ille, qui conressus est professioni religiosae, Bd solvendum matrimonium ratum, quoad vineulum etiam , non sit eoncessus susceptioni saerorum ordinum; quamvis enim sacri ordines contrahendum matrimonium dirimant, cum ordo sit tmpedimentum dirimens, ex nullo tamen iure habetur, quod contraetum dissolvant : et hine in tali easu susceptorum eum lieentia eoniugis saerorum ordinum , non minus requiritur, ut uxor, quae dedit licentiam, si iuvenis sit, aut de ineontinentiae periculo suspecta, in religione profiteatur, vel si senex , et extra incontinentiae perieulum sit, perpetuam continentiam in sae- eulo voveat, prout glosSa a plerisque recepta in cit. c. Coniustatus, v. Abuzore habet, quam requiratur hoc in easu , quo maritus post consummatum matrimonium cum licentia uxoris religionem ingrediatur, et in ea profiteatur, eum maius periculum sit, in casu , quo maritus in saeculo clericus manet, quam quo in religione prostietur; si ergo ad hoc perieulum amovendum , religiosa uxoris professio, aut contiuentiae votum pro diversitate
558쪽
53 A LIBER III. TITULUS XXXII. DE CON EB s. COMUGAT.
circumstantiarum requiritur, potiore iure requirenda ea videntur in casu , quo maritus cum licentia uxoris sacros ordines suseipit, et in saeculo manet , ae tam saei te in casu periculi ineontinentiae dispensationem non obtinebit , ut suae uxori matrimonialiter cohabitare possit. Sicuti tamen uxor, quae marito licentiam concessit post consummatum matrimonium profitendi in religione, vel saltem Iibere non ressit, uti supradietum, revocare eum ad se potest, ita potest etiam maritum ad se revocare post susceptos sine sua libere eonee a licentia sacros ordines, ita ut taliter revocatus teneatur vel religionem ingredi, si nondum consummatum fuerit matrimonium, vel si hoc nolit, coniugi suae matrimonialiter cohabitare , reddendo debitum , non autem petendo, ratione Voti continentiae , quod absque praeiudicio uxoris, quoad hanc partem sacere potuit; neque potest post mortem huius suae coniugis ad secundas nuptias transire, eum ordo, quem valide suscepit, quamvis nulla adsuerit uxoris licentia , sit impedimentum dirimens. Quod si tamen coniugatus ad episeopatum promoVeatur, et ordinetur episeopus spermittente scilicet uxorein debet uxor in religione profiteri, ita ut non sufficiat, quamvis senex illa sit, et extra incontinentiae perieulum, votum eontinentiae in saeculo emittere, ob maiorem se ilicet deeentiam dignitatis episcopalis, cui plurimum convenit dignior etiam in religione coniugis status.
Agitur in hoc titulo primo in c. I. utrum, et quomodo matrimonium infidelis ad fidem conversi, cum fideli subsistat, si prius In infidelitate maritos Meminarum illarum , quas modo conversi dueere volunt, occiderunt; quae quaestio, quia a notitia impedimenti criminis, ad librum IV. meretalium pertinentis , dependet, rectius ad eum librum dissertur. Secundo agitur in hoc titulo in e . 2. cui proles communis assignanda sit, si uno parentum converso ad veram fidem , alter in infidelitate permaneat, proles vero, nondum quidem rationis , et eleetionis liberae usum habens, ex voluntate tamen parentis, ad veram fidem transeuntis, sive pater ille fuerit , sive mater , haptismum susceperit, quod fieri posse ex est. c. 2. colli-xitur , utrum scilicet penes matrem v. gr. insidelem , vel penes patrem fidelem manere, et educari debeat: cui quaesito respondet pontifex , ob fidei favorem, bapti Eatam talem prolem , etiamsi triennio adhue minor sit, relinquendam fideli patri, et apud hunc edueandam ; summa enim est ratio, quaa pro religione saeit, praesertim cum perieulum perversionis in tali casu non subsit.
DE VOTO , ET VOTI REDEMPTIONE.
S. I. De voto in genere, et praecipua eius divisione, in Solemne, et simplex. Plura de huius tituli materia reperies npud theologos morales , pauca proinde quaedam, quae ex iure Panon leo lvitissimum dissolvenda sunt, hie
559쪽
TIT. XXXIV. DE VOTO, ET VOTI REDEM PTIONE. Sas
asserentur. Et quidem si quaeratur de natura Voti, recte dixeris , votum m missionem esse, Deo factam , de meliore bono : ita ut ad voti rationem non sumetat proposuisse tantum , firmissime etiam , quod taIe quid praestiturus sim , sed debeat intervenire promissio , sive animus deliberatus , et Intentio, qua velim Deo, ad praestandum tale quid esse obligatus, prout etiam miligitur ex e. Litteraturam, a, h. t. Ad divisiones vero voti quod attinet, potissima est, qua votum dividitur in solemne, et simplex : votum solemne est, quod ab eeclesia, ut tale aereptatur , et voventem inhabilem reddit in perpetuum s spectata lego ordinaria, et seclusa dispensatione pontificiat ad matrimonium contrahendum, et ad dominia acquirenda, vel retinenda. Simplex Vero omne aliud votum est, quod talem solemnitatem, et vim non habet. Habent autem illam solemnitatern in ordine ad dirimendum matrimonium subsequens , duo tantum vota, ex constitutione ecclesiae in c. unico h. t. in s. explicata , votum sei licet religiosae professionis , et votum castitatis susceptioni sacrorum ordinum annexum : ex quo capitulo etiam patet, voti solemnitatem , non ex natura rei votis his annexam esse, cum ex natura sua sint eiuSdem roboris simplex, et solemne volum, sed ex constitutione ecclesiae esse introduetam, ob maiorem sacrorum ordinum , et religiosae pros Sionis reverentiam.
S. II. Utrum, et quando votum obliget, et impleri debeaI, et an etiam interveniente impedimento pcertum est, qnod homini liberum sit vovere, vel non vovere, eum V tum sit res consilit, laeto tamen voto obligari voventem, ad implendum illud , constat ex e. Licet, s. h. t. et re natura acceptatae promissionis obliganus : et quidem quod votum absolute laetum nullo prataxo ad obligandum , aut implendum tempore , statim obliget, et impleri debeat, quamprimum spretatis circumstantiis commode impleri potest, communissima docet, et sumitur ex c. 23. Deuter. ver. 21. et colligitur etiam eae c. Non est, s. h. t. et ea regula iuris, 14. in b. disserri tamen posse voti executionem ex iusta causa, colligitur ex cit. c. Aon est, et quidem si impedimentum temporale sit, per quod reddatur praeter solitum difficilis voti executio, ad tempus disserri huius executio potest, donec commode, et quiete executioni mandari possit: si vero impedimentum , quod oecurrit, perpetuum sit, tum Votum commutandum, vel in eo dispensandum est, ut colligitur ex c. Super his, 8. h. t. vel si absoluta sit impoteutia, et perpetua impossibilitas, ab omni nonnunquam voti obligatione liberare potest: iuxta has enim deelu- rationes , neque nimius rigor in voti executione premitur, quem Deus non
petit, neque nimia socordia, libertas, aut deobligatio, ob quodlibet impedimentum permittitur, et tamen ad impossibile nemo obligatur. S. III. An, et qualiter haeres teneatur implere, et exequi vota defuncti, quae ipse non implevit 'Vota mere personalia desunetl , quae actiones voventium respiciunt, non tenetur implere haeres, et exequi inisi speciali pacto cum defuncto inito, ad hoe etiam se implendum obligasset, quo in casu non vi voti, sed vi pa-
560쪽
cti obligaretur tenetur tamen implere vota realia, quae rebus ipsis annexa sunt, et mixta, qu3e partim personalia , partim realia sunt , si id, quod in voto tali reale est, separari possit a personali, ne independenter ab hoc promissum sit leum haeres ndeundo haereditatem , Sicuti res cum Onere aecepit , ita sex iustitia obligetur ad rem taliter Oneratam ei dare, cui desun-etus dari voluit in ita tamen , ut ultra vires haereditatis non tenentur : et salva maneat legitima filiis v. gr. debita, uti et alia, quae nullo voto, aut legato gravari possunt; et si monitus a iudice ecclesiastico intra n nnum ex ut vota talia intermittat, omni commodo haereditario, quod a desuneto ponsequi posset, sit privandus, iuxta authentio. Me amylius eod. de fide eomaniss. t e. Licet, G. h. t. eum dignus non sit commodo haereditario, qui onera haereditati annexa subire non vult, cum tamen possit.
S. IV. An ille, qui vovit ingredi religionem, vel etiam prosteri, possit
licite ante votum impletum, episcopatum aecipere pnespondetur negative iuxta id, quod Statuitur in c. Per tuas, 10. h. t. ubi pontifex cuidam, qui post votum religionis episeopatum accepit, suadet , ut si eonseientiam suam sanare velit, qunm voti sui transgressor Ineserat , renuntiet episeopatui, et reddat altissimo vota sua neque enim propria auctoritate votum, quod habet de religionis ingressu, mutare potest, in episcopatum, velut altiorem, et persectiorem Statum, eum status episcopa- Iis non sit melius medium ad propriam persectionem nequirendam , quam status religiosust nisi ob magnam episcopi talis utilitatem voti obligatio vide
S. V. ouis vota commutare, vel in iis dispensare possit 8 et quae nota, ac qualiter commutari possint 'Commutare vota, et in illis dispensare potest de iure ordinario quilibet
praelatus ecclesiasticus respectu suorum Subditorum, si in eos iurisdictionem quasi episeopalem habet, et iustam causam talis commutationis , aut dispensationis laetendae subesse iudieat, neque vota illa sint specialiter summae sedi reservata, ut patet ex c. m peregrinationis, i. h. t. de iure vero
delegato, et ex privilegio, haec commutandi, et dispensandi potestas aliis
etiam competit: quin immo in evidenter melius commutare suum votum potest quilibet propria nurioritate , absque alia superioris, aut privilegi ait, neque enim promissum Deo factum infringit, qui in melius illud eommutat c. a.
De iureiurando. Possunt autem omnia vota loquendo de Votis, quae summae sedi sp eialiter reservata non sunt, neque laeta sunt in specialem favorem tertii j commutari, non tantum in melius, ut dictum, sed in aequale etiam, Saltem si superioris auctoritas accedat: quamvis enim aliqui putent prohabiliter, in evidenter aequale propria etiam auctoritate commutari vota posse a vovente, cum Deo videatur inter evidenter aequalia unum altero non esse gratius , probabilius tamen sentiunt alii, superioris auctoritatem necessarium esse ad commutandum in evidenter aequale, eum magis videatur Deo plaeere sineera lidelitas in praestanilis promissis, quam rei nequalis praeei se