장음표시 사용
561쪽
DE, VOTO, ET VOTI REDEMPTIONE. 54 i
bonitas; per professionem tamen religiosam Omnia alia vota, etiam reservata , etiam novitiatus tempore facta, etiam laeta cum licentia superioris, sive sint personalia, si e realia, perpetua, Vel temporalia ete. extinguuntur, ipso iure tam ecclesiastico , quam divino, prout sumitur ex c. Soripturae , 4. h. t. et excellentia professionis religiosae perpetuo vinculo Deo obliganus p bcti. S. VI. An, et qua ratione commutari possit votum peregrinationis hierosolymitanae, et a quo remaeari pLoquitur hic titulus de voto peregrinationis hierosolymitanae in subsidium terrae sanctae ad liberandam eam a iugo insidelium , de quo voto , euius hodie vix usus est, vix alii disponere possunt, quam summus ponti- sex. Videantur de hae materia mp. Magnia, T. e. 0usu super, 8. c. multa, s. et c. Poatulastis, I i. h. t.
DE MATU NONACHORUM , ET CANONICORUM REGULARIUM.
Multa in hoc titulo ex variis capitulis de obligationibus, capitulis , visitationibus , correctionibus regularium eis. de receptione, et clausura montalium etc. reseruntur, et ab auctore Methodi, per Septem paragraphos explicantur ; quia tamen praxis , et usus horum Bd regulares praecise spectat, et multa per Tridentinum correcta Sunt, eorumque observatio magis ex regulis regularium , et particularibus statutis , ac consuetudinibus dependet, quam ex iure communi, hinc non videtur ulterior eorum facienda mentio. Viderint illi, quorum interest, quae de iure sint pro illis statuta.
DE RELIGIOSIS DOMI Bus , UT EPISCOPO SINT BUBIECTAE.
Sumuntur in latiore quodam sensu hic religiosae domus , prout non tantum monasteria, hospitalia, et alia collegia , ac constaternitates pias, ad opera pietatis, et misericordiae exercenda , auctoritate episcopi erecta, et instituta Sunt, Sed prout etiam omnes ecclesias , et aedes sacras ad cultum Dei rite dedi eatas comprehendunt, de quibus S. I. cuinam, spectu to iure communi, ecclesiae , et monasteria sint subiecta pomnes ecclesias par hiales, eisque annexas filiales , et capellas , uti et monasteria religiosorum , episeopo , Intra euius diomesim sunt sita, Subieeta esM nisi speciali privilegio exempta sint j ita ut landatam ille in iure intentionem habeat, super omnibus episeopalibus iuribus , quoad Spiritualia, ex can. Omnes basilicae, I 0. caua. 16. quaest. 7. c. Cum olim, 18. de prae 3cripi. c. Cum venerabilis, T. h. t. patet, et ordinariorum iurisdictio probat, quae per totam dioecesim se extendit, neque obest huic subieetioni, quoad iura episeopalia praestanda, ecclesiam ratione ineorporalionis saetae , aut
562쪽
54 2 LiBER III. TITULUs XXXVI.
patronatus possideri a religiosis, cum per talem ineorporationem nihil praeiudicetur luribus episcopalibus , nisi expressa exemptio talium incorporatarum ecclesiarum fuisset ab episeopo laeta , reservata fortassis pensione aliqua, in recognitionem huius exemptionis praestanda, quod seri posse colligitur eae c. constitutus, s. h. t. absque simoniae vitio, eum pensio talis non tam in
pretium concessae exemptionis , quam in recognitionem Subiectionis praeteritae neeipiatur.
S. II. cui episcopo subiecta sit ecclesia, vel monasterium, unitum ecclesiae, aut 1 nasterio alterius dioecesis ZManere ecclesiam talem , vel monasterium sublectum episcopo loel, quamvis monasterio alterius dioecesis unita sit ex e . Ouia monasterium , 2. h. t. patet, cum unio fiat sine praeiudicio tertit, nisi specialiter alia exprimantur. Neque tamen exinde inferre licet , quod ut sie ad episeopum , etiam Ioel illius , ubi monasterium unitum situm est, pertineat, confirmare V. g. Vl- carium , aut priorem monasterii uniti, si electio huius ex consuetudine v. gr. ad uniti huius monasterii conventum spretat, eum enim unitum tale monasterium sit necessorie alteri monasterio principali, consequenter unus idemque utriusque monasterii praelatus erit, et praelatura uniti monasteril non vacabit per mortem vicarii, seu prioris uniti linius monasterii, sed debebit etiam unito hule monasterio , per principalis monasterii praelatum provideri, constituendo in tali monasterio vel viearium , vel electum ex consuetudine eonfirmando. S. III. An eoelesiae regulares possint mutari in saeculares ecclesias, sive monasteria, in collegia saecularium cleri rum 8 Respondetur, non posse praelatum , papa inferiorem , monasteria , in quibus vivunt religiosi, ad statum sareularam reducere, etiamst in illis disciplina religiosa collapsa sit, nisi reperiri non possint religiosi, Per quos illa monasteria reformentur e. Inter quatuor, 5. h. t. et hine episcopus, si Velit ex necessitate aliqua collapsum tale monasterium reformare, debet reformalionem laeere per religiosos eiusdem monasterit, vel in horum defeetum,eVoeare nitos ex aliis monasteriis eiusdem ordinis ; vel si nec hi haberi possint , reformatio talis monasterii fieri debet per religiosos alterius ordinis iuxta c. Relatum , T . Ne eleriei vel monachi ete. vel denique si nee per regulares reformatio monasterii institui possit, suffici poterunt cleriel saeculares, quia' necessitas legem non habet: facilius tamen steri potest, ut ex ecclesia Saeculari fiat regularis , cum strictiorem vitam profiteantur regulares clerici , et sic in virtute sat ascensus potius, quam deSeensus.
S. IV. De aenodochiis, sive hospitalibus , et similibus locis. Multa in hoe S. quaeruntur de hospitalibus , quae tamen ad hune titulum vix videntur pertinere; illud vi huius tituli inquiritur, utrum episcopi iuri dictioni subipeta sint hospitalia, et similia loca pia , et e. eul quainito respondetur , si auctoritate episeopi erecta , et instituta sint hospitalia , aut eiusmodi l a pia, ita ut eeelesiam aliquam , eapellam , vel altare adiun-Diuilig
563쪽
etum habeant, in quo saera nant, subsunt iurisdietioni episcopi loci illius , In quo sita sunt, ita ut talis episeopus landatam quidem in iure intentionem habeat super iurisdictione, ordinatione, ac cura talium hospitalium e. De amodochiis, a. iuncta gloss. verbo In quorum dioeces. h. t. ac ius habeat ea visitandi, rationes administrationis exigendi, nisi sub immediata protretione regum existant, aut aliter in sundatione constitutum sit, clement. 2. h. t. eι Tridentis. Sess. 22. cap. 8. et s. de reformatione: nihil tamen sibi vendicare, aut appropriare de relius ad tale hospitale ete . spectantibus possit: et quamvis in eorum hospitalium cura, aut gubernatione nihil immiseere se possit episcopus, quae a saecularibus praecise , nihil requisito episcopo, erecta fuerunt, negari tamen non poteSt, quod , patrono praesertim mortuo , ad eius etiam solicitudinem pertineat, ut pie desunctorum voluntates, circa Opera misericordiae , aegris , et valetudinariis, ete. in tali hospitali eommorantibus impendenda, ex utioni mandentur ; et hinc iuxta decretum Tridentini sess. 22. cap. 9. de reforimat. habet episcopus potestatem , etiam in his hospitalibus rationes exigendi, nisi aliter in landatione emtum sit. S. V. De institutione novorum Ordinum religiosorum. Sufficiebat quidem olim ad novum ordinem instituendum , sola illius dioecesis episeopi approbatio, in quo novus ordo talis instituebatur, ita ut postmodum, tacite saltem, a tota ecclesia approbatus censeri posset : post concilium tamen Lateranense sub Innocentio III. habitum , nulla amplius nova religio institui potest, sine saeuitate , et approbatione summi pontineis e. Ne nimia, s. h. t. c. Religionum, unico , eodem in s. Clement. Cum de quibusdam, I. eodem, eι traτω. unica Dan. XXII. eodem. ex quibus luribus etiam habetur, quod non tantum approbatio tallum novarum religionum , penes Summum pontificem Sit , tanquam rei summe arduae, sed Ordinum etiam quorumcunque extensio , irritatio , extinctio , SuppreSSis , etc. cum plenum ius circa religiosos ordines disponendi summo pontifici, tanquam pastori, et superiori universali , pro hono ecclesiae vigilanti, competat.
DE CAPELLlS MONACHORUM , ET ALIORUM BELIGIOSORUM.
Capellarum nomine hic veniunt ecclesiae parochiales unitae, seu incorporatae monasteriis, sive reclesiis regularibus; de quibus iura quidem antl- qua statuunt, ut in illis cura erga populum par hianum non exerceatur per monachos , quorum Status vitam solitariam loquitur , sed per saecularem clericum, ad praesentationem monachorum ab episcopo instituendum , administretur ; qui plene subsit episeopi iurisdictioni c. I. h. t. hodierno tamen iure , si ecclesia parochialis pleno lure monasterio unita est, vicarius etiam regularis, qui curam In ea adminIstret, constitui potest, examinandus tamen , et approbandus ab episeopo, nisi plenissimo iure ecclesia talis monasterio unita esset vel in literis landationis expressum sit, ut per Saecularemelericum eura lilius reclesiae administretur.
564쪽
DEER III. TITULUS XXXVII. DE CAPELLIE NOXA n. mc.
S. I. An, et qualiter una ecclesia non cathedralis, . possit vindicare sibi ius in alia ecclesia pΕx hoe solo, quod ecclesia aliqua, praesertim collegiata , aut conventualis, sit posita intra fines alicuius par hiae , aut pro baptismo aceipiendo mittere ad ecclesiam parochialem suos insantes debeant illarum ecclesiarum subdiu , non recte insertur , illam ecclesiam esse subiectum eidem parochiae, sed ex eo potius, quod elericus, vel religiosus illius e Iesiae, citatus, ad eapitulum , vel synodum recteSlae par hiniis, sponte , et ultro, tanquam obligatus, saepius necesserit, prout colligitur eae e. Dilectus, 2. h. t- S. II. De monachis non ponendis solis in prioralibus , et eorum abbilis revocatione. Ex statuto eonei lil generalis Lateranensis , prout refertur in o. parte, a. et cap. Ad audientiam, d. h. t. non debent monachi solitarii versari in prio- ratibus , aut ecclesiis parochialibus sibi unitis , sed socios habere debent, aut ad monasterium revocari: hodie tamen non tam ex iuris huius ordinatione , quam ex specialibus pri ilegiis, et statutis videtur res hare ordinari.
De desinitione , et divisione iuris patronatus . el modis , quibus acquiritur.
S. I. Ouid, et quotvleae Sit ius patronatus, et utrum sit ius
simpliciter spirituale, an vero potius temporale pIus patronatus communiter delinitur , quod sit ius , sive potestas nominandi , sive praesentandi clericum momovendum ad benescium ecclesiasti- eum vacuns : vel rectius, ut alii desiniunt, est ius honoriscum; Onerosum , et utile , competens alicui in ecclesia, quia de consensu dioecesani, vel prelati ecclesiastici eum fundavit, constraxit, vel dolavit, seu ipsemet, ε'uis, a quo cauaam accepit, nempe haeres patroni: quae desinitio ex dicendis magis patebit. Dividi autem solet ius patronatus in ecclesiasticum , et Saeculare: eoclesiasticum est, quod collegio alicui ecclesiastico , Sive personae ecclesiastl-cae , ratione ecclesiae , dignitatis , aut beneficii ecclesiastici competit, aeuiuscumque denique bonis patrimonialibus , quamvis latet, originem duxerit ; Saeculare, sive laicum , et civile ius patronatus est, quod universitan alicui, Seu communitBti, sive latea haec sit, sive ecclesiastica, aut privatae personae, sive ciericus hic, Sive laicus Sit, competit, eo quod ex suo patrimonio ecclesiam talem dotaverit, fundaverit, aut extruxerit; ita tamen, ut mutet nonnunquam suam naturam, et ex ecclesiasti eo fiat patronatus lai-euS, Si patronatus, qui landatus est ex honis ecclesiasticis, titulo, non quidem mere luerativo, per privilegium V. g. vel donationem ete . , sed oneroso pe
565쪽
mutationis v. g. in laicum, auctoritate apostolica, transeat; et patronatus, qui suit laicus, ex bonis selliret laicalibus landatus , sat ecclesiasticus , si
in ecclesiam , per donationem V. gr. a lateo patrono laetam transferatur. Est autem ius patronatus secundum aliquos, ius mere spirituale, tum quod prinei pium illius spirituale sit, potestas Milicet ecclesiastica, quae lushoe instituit, tum quod obiectum illius spirituale sit, eum sit institutum ad praesentandum ad benefleta eccleSiastica spiritualia: secundum alios vero, eum stlossa in c. Quanto, a. verbo cinneis. De iudiciis, et e. De iure, I G. h. t. probabilius est, non esse quidem ius mere spirituale , antecedenter tamen annexum Spirituali , tum quod tanquam praeambulum quoddam ordinetur remola saltem ad lus spirituale obtinendum, ad obtinendum scilicet beneneium ecelesiasticum; tum quod nullum quidem ius praesentato tribuat ad spirituale, sicuti tribuit electio, confirmatio, institutio ete. , licentia tamen praesentato detur, ut possit in beneficio ab ordinario institui. S. II. Quibus modis acquiratur ius patronatus 'Τribus potissimum modis ius patronatus in ecclesia , seu beneficio aequiritur , fundalione Milicet, eonStructione , et dotatione, sive unus omnia tria hare praestiterit, in quo eaSu unus ille tantum ecclesiae talis patronus est, sive varii , Ut plures haec praestiterint, ita tamen , ut quilibet speeialem titulum haheat, landalionis unus, alter aedificationis, et tertius dot tionis ; quo in casu tres etiam huius erelesiae patroni erunt, vel plures etiam, qui ad eundem titulum concurrerunt. Fundare autem dieitur, qui fundum, sive terrae solum dat, in quo ecclesin aedificetur ; aedificare vero dicitur , euius sumptibus ecclesia extruitur; dotare denique dicitur , qui nian uos redditus sufficientes assignat; sicuti autem sub aedificationis nomino , ad ius patronatus nequirendum , etiam reparatio , aut reaedili callo reclesiae , penitus dirutae, et destruetae Venit, ita etiam landare, aut dotare ad lus patronatus aequirendum , eensetur ille , qui lando priore penitus destructo, et dotatione priore penitus amissa, fundum novum, aut dotationem novam aD srmat , ita ut qui prius ecclesiae talis ex integro dirutae , aut lando destrueto , vel dotatione amissa , patronus fuerat, patronus esse desinat; et hie , qui ex integro reaedificavit, aut landum novum , vel dotationem novam Suh- ministravit, patronus iam sit, si tamen illa sunt eum ordinarii auctoritate , et consensu, saltem tacito , ex diuturnitate temporis , ex altaribus in illa ecclesia erectis, ex cons ratione saeta etc. praesumpto, et animo dotandi, landandi, aut aedificandi e lesiam ; quod si enim eeclesia talis per partes tantum reparetur , aut dotatio a benefactoribus nugeatur , et melio- retur , vel unimus dotandi, iundandi i nut ecclesiam aedificandi desuerit, sed tantum henefaciendi, neque prior patronus ius patronatuS amittit, neque qui ita benefacit ecclesiae, ullo nomine venit . quam bene saetoris , cui ius patronatus non competit. Praeter dictos tres modos, quibus ius patronatus de iure communi nequiritur , potest illud etiam obtineri per privilegium , non quidem ab episeopo, Sed n summo pontissee concesSum , prout etiam eolligitur eae Tridentino sess. 25. cap. v. de reformat. et per legitimam praeseriptionem. JG
566쪽
S. III. Ouinam sint camera iuris patronatus pPatroni esse possunt non tantum elerici , sed etiam tales e. Ouoniam ,
1. h. t. non tantum viri , sed etiam foeminae e. ult. De concess. praebend.
illa tamen, ut si ius praesentandi annexum est honis ab uxore in dotem marito datis, praesentatio ad maritum pertineat, cum lauetus rerum dotalium , qualis est praesentatio, ad maritum pertineant non tantum puberes, sed etiam lmpuberes lita tamen, ut si pupillus adhue sit insans, Infra septennium , non ipse, sed tutor praesentare debeat: si vero sit malor septem annis, infra annos tamen pubertatis , praesentatio fieri debeat cum tutoris auctoritate, non quidem necessario j valet enim praesentatio ab impubere tali laeta, etiam sine tutoris metoritate, et illa praeserenda est, quamvisa tutore allus praesentetur, sed ex honestate , et derentia, cum tutor detur ad actiones etiam pupilli regendas : si autem pubes quidem iam sit, minor tamen viginti quinque annis , et curatorem habeat, nihil circa praesentationem poterit curator facere, nisi ex nandato minoris, eum curator tantum detur ad bona temporalia minoris administranda; non tantum legitime nati, sed etiam spurit, et allas illegitimi, cum lura universaliter loquantur de dotante , sundante, aut aedisseante reclesiam. Pagant tamen , ludaei, et alit Insideles, ae haeretici non sunt capaces luris patronatus , prout glossa recepta docet, in can. Frigentius 27. verbo oui christianis, cavs. 16. quaeat. 7. cum enim ius patronatus sit Ius ecclesiasticum, consequenter illis , qui extra ecclesiam sunt, competere non potest; et quamvis maiore excommunicatione ligatus, et vitandus, non nmittat ius patronatus, quod ante excommunicationem habuit, eius tamen usu, et exercitio privatur, usque dum absolvatur , cum non liceat ei communieare.
Quae iura eompetant patronis, et quam potestatem habeant, vel non habeant in ecclesiis , vel beneficiis patrenatis pS. I. An e petat patronis ius, seu potestas libere disponendi de Getesiis,
et iuribus, ac bonis earum , quarum sunt patroni ZRespondetur, nullam eos habere potestatem bona ecclesiarum , quarum patroni sunt, administrandi, vel de illis disponendi, sive latet, sive clerici patroni sint, c. Praeterea, 4. h. t. et concit. Tridentis. sera. 25. cap. s. de reformat. S. patroni autem, ubi etiam poena excommunicationis, et interdi- etl , ae privationis luris patronatus in eos.statuitur, qui contra hane prolibbitionem agunt: uti et in eos , qui a Iaico patrono , sine proprii episcopi au-etoritate , institui se in tali ecclesia patronata permiserunt, ita ut hie etiam inhabilis sit ad hoe beneflcium canonice nequirendum , in quod per potestatem lateam intrusus est arstument. e. Quisquis, 43. de eleet. nisi in petitione de vitio intrusionis mentionem secerit. Videotur etiam c. relatum, 21.
h. t. et Tridentin . sera. 14. cap. 13. cle resyrmat. ac sera. 22. cap. II. de
refremat. ubi plura contra tales patronos lateos instituentes , hut destituentae , et circa bona ecclesiarum patronatarum disponentes statuuntur , ita ut
567쪽
ε47 ad patronum talem tantum praesentare pertineat, qui postmodum ab episeopo, si idoneus sit, instituatur c. 'anmissa, ai. h. t. et possit episeopus etiam repellere praesentationis liter , in quibus collatorem se voeat patronus , cum in omni iure, maxime inter se disserant collatio, et praesentatio , quarum haec patrono etiam laico ex indulgentia eretesiae competit, non autem illa, nisi ex specialiore sortassis privilegio , quod raro lateis
S. II. An ius eligendi, vel praesentandi competat patrono in reelesia eollegiam , seu conventuali, et quaenam iura praeter ius praesentandi eidem debeantur pPatronus qua talis, quamvis ecclesiam collegiatam , aut conventualem dotaverit, landaverit, vel aedificaverit, ius tamen eligendi , aut praesentandi praelatum in illa Melesia non habet, neque eonsensus illius ante electionem necessario requirendus, prout alibi de laicis iam dictum , et ex cap. Robis, 25. h. t. universim patet, tum quod lateis concessa non sint iura spiritualia, prout est electio , tum quod clericis collegiatae , vel conventualis ecelesiae non debeat invitus obtrudi rector, qui in foro externo iurisdietionem in illos exereeatὶ nisi in prima landatione v. gr. talis ecclesiae , ius nominandi, aut praesentandi praelatum , Sive rectorem illius ecclesiae, patronus etiam laicus, cum consensu episcopi , sibi reservasset, Vel certe ex privilegio pontificio obtineat, eum pontifex etiam lateis iura spiritualia needere possit, et multa concedantur ad movendos laicos, ut aedificent, undent, aut dolent ecclesias : et hine ne praeiudicium stat patrouo, non potest faeile ipso invito ecclesia parochialis, cuius patronus est, erigi in collegiatam. Competit tamen patronis , qui landaverunt, dotaverunt, aut aedificaverunt ecclesiam, primo honor processionis i ut patrono venienti ad ecclesiam,cIerus obviam processionaliter veniat, eumque excipiat, et ad honoratiorem ecclesiae loeum deduent, dummodo ratione status haec talia personae illi, Seu regi, aut magno principi etc., conveniant, quod ius aliqui dicunt ius honorificum. Secundo competit illis, ut aliqui vocant, ius utile, ita ut, si ad Inopiam vergat patronus, ab ecclesia patronata subsidia moderata ex supernuis erelesiae bonis obtinere debeat. Tertio denique competit etiam illis ius onerosum tuendi, vel defendendi ecclesiam patronatant, denuntiandi episcopo , si bona talis ecclesiae dilapidentur, aut in alios usus convertantur, quam ex fundatione debeant ete ., curandi, ut aedes sacrae, et parochiales reparentur, divina ossieta relebrentur , landatio impleatur ete. S. III. In patronus possit ius patronatus alienare, vel pensionem aliquam exigere, aut aliud onus, seu gravamen impunere ecclesiis, vel benesciis patronatus ZReSpondetur patronum non posse propria nuctoritate , Sine consenSuordinarii, Seu dioecesani, ius patronatus Solitarie aeceptum nitenare, neque aliquid temporale exigere ab ecclesia patronata, nisi certa pensio in prima Iundatione , cum eonsensu episeopi, Putrono fuerit reServata, c. Praeterea, Ia.
568쪽
548 LIBER III. TITULUS XXXVIII.
h. t. ubi non tantum patronis sub poena incurrendae excommunieationis, sed etiam illis hare talia sub eadem poena prohibentur, qui ius advocatiae in ecclesiis praetendunt; quamvis enim ius Datronatus , et ius adu aliae proprie , et stricte loquendo, sint distineta iura, saepius tamen etiam in iure aequiparantur , ut tradit etiam glossa in cit. c. Praeterea , v. Ius educationis.
Ire modis, quibus ius ii atronatias in aliurn trans rri possit.
Quatuor modis transferri hoe ius potest tu alios , successione selli et , sive iure haereditatio , translatione, sive donatione , permutatione, et venditione, de quibus in SS. Seqq.
S. I. An, et qua ratione ius palmnatus , per successionem haereditariam transferri in alios possit 'Ad haeredes patroni, ius patronatus , cum universitate honorum, quibus Bnnexum est, transire , et quidem tam ex testamento, quam ab intestato, neque solum ad suos haeredes, sed etiam ad extraneos, sive sint mares , Sive foeminae ex c. l. h. t. indistinete loquente, patet. Ex quo iure recte etiam insertur, ex hoe titulo patronum non esse, qui haereditati renuntiavit , aut qui in re certa tantum haeres Scriptus est, aut qui haeres non rat,
quamvis sit patroni filius , aut filia; et quamvis si plures haeredes sint eiu dem patroni originalis , qui ex triplici capite patronus est, quilibet suffragium seorsim, et divisim habeat; si tamen ad eandem ecclesiam plures haeredes sint diversorum Originalium patronorum , quorum unus ex dotationeV. gr. niter ex landatione, tertius ex aedificatione patronus suerit, non in capita , sed in stirpes , quoad lus patronatus sucredunt tales, ita ut si plures sint huius patroni haeredes, unam illi omnes tantum vocem habeant, ad praesentandum , et alterius patroni haeredes etiam unam vorem habeant, quamvis plures sint, prout habetur in cap. Quoniam, a. h. t. et clemerit. 2.eodem , ne in discordia saeta fuisse censeatur praesentatio, et ecclesia suo rectore careat, quo in ensu cessationem a divinis imponere debet in tali re-elesia episeopus, donec ad eoneordiam redeant haeredes eap. Perlatum, 1. h. t. nisi postquam praeseutationis sapiendae tempus exspiravit, suo iure ad constituendum in tali erelesia rectorem uti velit episcopus , quod sacere
S. II. Ad quos praeterea ius parronatus per successionem transire possit. Respondetur primo , ius patronatus in prima landatione reservatum illis, qui sunt de familia, sive agnatione laudatoris, non transit prius ad haer des , quam extinctii fuerit tota familia, qua tamen extineta , ad extraneos etiam haeredes transit, non ex provisione hominis, Sed ex provisione legis, si tamen reservatum hoc ius patronatus, eum restrictiva partieula tantum familiae, fuit, tum extineta familia ius patronatus extinguitur, Sicuti enim extinguitur deficienti hus masculis, si pro masculis tantum reservatum fuit, ita etiam in nostro casu extincta familia extinguitur ius patronatuS, eum ee-- MV CO dile
569쪽
elesta non minus npprobet talem patroni restrietionem , quam ius patronatus illi concesserit. Resp. 2. Utrum ad fidei cominissarium universalem transeat eum haereditate ius patronatus, an apud di reetum haeredem p rmaneat, in utramque partem probabiliter disputatur, eum neutra pars pro se , aut clara iura habeat, aut convincentem rationem.
Resp. a. In divisione haereditatis, non potest ludex uni ex cohaeredibus adiudicare ius patrons tus, sed munet illud penes omnes haeredes in sinlidum, eum ius patronatus sit indivisibile, et uni prae altero adiudicetur , nulla ratio suadeat, Sed caveri etiam debeat, ad cavendum simoniae perieulum.
Resp. 4. Publicatis bonis omnibus patroni, et addictis fiseo ob erimonv. gr. laesae maiestatis ete. , etiam iuS Patronatus ad fiscum transire, quamvis saecularis hie sit; non quidem quasi dominus saecularis patronum directe privare possit iure patronatus, cum hoc ad forum ecclesiasti eum pertineat , sed quod accessorie, et indirecte, propter bona confiseata, qui hus annexum est ius patronatus, ad nseum hoe ius transeat; quod si tamen hoe ius patronatus personale Sit, et non annexum bonorum conliscatorum uni vprsitati,' manet illud, eonfiscatis etiam bonis, penes delinquentem, donee ab pecto-siasti eo magistratu illo privetur, tamquam indiguus , et vel eeclesia sat per sententiam talem libera, si ius tronatus nou sit familiae, vel ad lamiliam transeat iuxta voluntatem , et dispositionem landatoris. Resp. 5. Posse transferri ius patronatus ad alium etiam per legatum intestamento laetum si enim inter Vivos donari potest, cur non etiam in testamento legari possit 3ὶ eum consensu Saltem episeopi, si lateo vel elerteo ius hoc legetur, cum iura non permittant, ut per solam dispositionem latet v. gr. patroni, ius hoc tranSseratur in eeelesiam , vel in filios , aut haeredes. Resp. 6. Etiam in monasterium transferri posSe ius patronatus, et quidem vel necessorie, cum universitate bonorum, si haec in monasterium honorum in communi eapax transferantur, vel per ingressum illius, qui habet ius patronatus, ita tamen, ut in tali eas u , si iure sanguinis ad religiosum talem ius patronatus pertineat, monasterium illo tantum gaudeat usque ladmortem talis religiosi sui, ad haeredes Scilieet, Vel consanguineos talis religiosi , post mortem huius transeunte iurepatronatus. S. III. An, et quo pacto ira patronritus per donationem ad alios transferri possit; et an etiam ecclesiae concedi possit ' elesiae, monasterio , aut alii religioso loco , vel dignitali ecclesiasticae , potest patronus ius Suum patronatus donare, etiam sine eonsensu episcopi requisito , non autem perSonae alicui privatae, qua tali, sive latea illa sit, sive clerica, prout habetur in c. uni. h. t. in 6. eum enim per priorem donationem ex manibus laicorum ecclesia liheretur, per posteriorem vero donationem in gravius saepe iugum incidat, consequenter debet, non quidem in illo prioru casu, in hoc tamen poSteriore, auel oritas episcopi, cuius est damnum deelesiae avertore , intervenire. Iura vero, quae ex hoe titulo pluransferuntur, set apud auetor Meth. hoc loco 3 ideri Possunt , quibus videtur
570쪽
probari, non posse a taleis in ecclesiam, aut plum locum per donationem ius patronatus , sine consensu episcopi, transferri, non loquuntur de iure patronatus non transserendo, sed de non donandis, vel incorporandIs ecclesiis , nut in titulum, vel in proprietatem concedendis, quod talei facere non possunt, non tam ob desectum consensus episcopalis, quam ob desectum luris , quod ad ecclesiam talem in proprietatem, vel titulum donandam non
S. IV. An, et quomodo ius patronatus per venditionem transferri possit 'Per se, et solitarie vendi non potest ius patronatus', sine simoniae vitio, ut constat ex cap. De iure, I s. h. t. cum enim ius patronatus sit, vel intrinsece spirituale, vel saltem spirituali annexum , ut ex dictis patet, consequenter pretio temporali, sine simoniae vitio, comparari non potest: quem modum in alios transferendi ius patronatus prohibet etiam Τridentinum , sub poenis eanonicis excommunieationis, interdicti, et privationis luris patronatus I ae pecunia pro eo coemendo expensa , nec emptori, nee venditori nequiritur, sed npplicari debet ecclesiae, cul per simoniam iniuria saeta sit: per neeldens tamen , et conmmitanter , vendendo rem temporalem , quae eontinet plura lura, cui annexum est ius pntronatus, transferri hoc etiam per venditionem talem necessorie, habetur in e. literis , 7. h. t. nisi specialiter hoe ius sit exceptum, quia in tali resu contraetus censetur initus super rebus temporalibus , et non Super ture patronatus , necessorie tantum et accidentaliter se habente. Quodsi tamen ius patronatus non tam bonis talibus venditis, quam personae vendenti annexum sit, non transit nee sorte, etiam per venditionem omnium honorum, etiam ius patronatus , cum in tali casu censeretur specialiter ius patronatus venditum, quod simoniam sapit; et quamvis In haeredem ius patronatus etiam personale transeat, defuncto patrono , quia haeredes eadem persona cum defuncto luris notione habetur , non tamen transit in emptorem , ubi nulla talis iurissietio quasi eadem persona emptor
cum venditore esset, intervenit.
S. V. An, et qua ratione ius patronatus permutari, vel in Dudum, aut emphyleusim, vel in pignus stari possit ICum consensu episeopi, cuius est praecavere ecclesiae , et impedire simoniam , ut dictum , potest ius patronatus cum simili iure permutari; neque tamen novus patronus statum reclesiae, aut illius reetorem pro placito mutare post, prout sumitur ex e. Quae simoniam, s. h. t. eum alia potestas patrono non competat , quam ut, benesidio patronato Va ante, Praesentet, res ecclesiae defendat, et excessus rectoris , vel beneflclati denunclet episcopo: et quamvis in laudum, vel emphyleusim lus patronatus solitarie a reptum dari non possit, eum non sit pretio aestimabile , sleuti tamen accessorie eum re, cui universitas bonorum competit, vendi potest, sic etiam in laudum, et emphyleusim aecessorie cum bonorum universitate conredi potest , prout sumitur ex e. Cum saeculum, Ia. h. t. si tamen talis res, cui bonorum universitas, et inter haec etiam Ins Patronatus, annexum est creditori in pignus detur , ius patronatus non transit in eum, c. Cum Bertho