장음표시 사용
621쪽
euius parochia tum versantur, eum alia etiam sacramenta ab hoc petere, et percipere debeant: quieunque tamen paroelius vagos tales coniungit, diligenter praestare debet quae ipsi a Tridentino sess. 24. e. 7. De reformat. iniunguntur , ut tales Milicet non coniungat, nisi diligentem prius inquisitionem de statu illorum, et habilitate secerit, ac licentiam ab ordinario obtinuerit, ob perieulum , ne tales cum impedimento dirimente nulliter contrahant. Ad secundam quaestionem respondetur validum fore matrimonium , culparoehus alterutrius sponsi , vel sponsae scilicet assistat, etiamsi assistat extra propriam parochiam, aut in aliena etiam dioecesi; cum haec assistentia, ut dictum , non sit actus iurisdictionis , saltem sori contentiosi , qui extra propriam dioecesim exerceri non possit; probabile tamen est, quod talis paroehus extra propriam parochiam assistens matrimonio, si solemniter assistat sine lirentia ordinarii, vel parochi loci, pereet, et puniri possit, propter scandalum, quod potest dare, involando in ossicium alterius. Ad tertiam quaestionem etiam iam responsum , moralem et humanam debere esse praesentiam parochi, et testium in easu validi matrimonii , ut sciant Milicet, et advertant, quid agatur ἰ Sive casu tantum intervenerint, sive volentes , sive inviti intersint, sive proprio sensu hoc, quod agitur, advertant, sive per interpretem intelligant, ita ut non susileiat sola physicapramentia, quae nihil eorum, quae aguntur, advertit, neque enim in iure censetur praesens, qui non adest more humano intelligens , vel iudicans
S. IV. An, et qua ratione denuntiationes publicae praecedere debeant ante matrimonium 'Denuntiationes, seu proclamationes sunt monitiones quaedam, quae praemittuntur matrimonio contrahendo, ut si quis canonicum impedimentum inter sponsos sciat, illud intra terminum competentem aperiat, V. g. paroelio, ut hic ulteri ut rem hane deserre, vel de veritate indagare possit, ne non assistat , si probabilis coniectura sit de impedimento interveniente e et quamvis hae denuntiationes de essentia matrimonii non sint, eum hoc validum sit, omissis etiam illis , ut ex Trident. colligitur, quod praeeipit quidem denuntiationes , non irritat tamen , non possunt sine peccato gravi tam a parocho assi- Stente , quam n sponsis contrahentibns omitti, nisi super his sit dispensatum, ex iusta causa ab episcopo leuius prudentiae res hoste a concilio committitur in vel elus vicario , vel in quibusdam easibus , ex commissione , n loci parocho, ita tamen ut in quibusdam casibus nonnunquam fieri debeant etiam post contraetum matrimonium denuntiationes istae, ante matrimonii consummationem , de quibus plura theologi morales, quos consule. S. V. De probatione matrimonii clandestini, et eius publicatione. Materia huius paragraghi, cum hodie in partibus nostris , ubi Tridentini decretum promulgatum , et neceptum est, vix utilis sit, legi potest iuc. Si quis, l. et c. Quod nobis; 2. h. t.
622쪽
S. VI. De poenis matrimonii elandestini, et Ham eontrahentium, . rei et assistentium. Duae potissimum poenae sunt matrimonii elandestini. Prima est, quod filii ex eo geniti sint illegitimi, quamvis bona fide , Ignorantes sui matrimonil nullitatem , parentes contraxerint, licet enim in aliis casibus , ubi propter impedimentum dirimens matrimonium, invalide quidem , hona tamen fide coniugum , aut unius coniugis , suum impedimentum ignorantium , pra missis tamen denuntiationibus , eontraetum suit , liberi ex tali matrimonio geniti legitimi habeantur, in lavorem bonae fidei, iuxta c. Eae tenore, I 4. Qui stii sint legitimi , in casu tamen , quo elandestine contractum fuiti omissis sciliret denuntiationibus lavor hie non conceditur liberis ex eo matrimonio genitis , eum parentes eo ipso , quod clam contrahere voluerint, videantur sibi male conscii suisse, et non bona fide egisse , cum neglexerint ulteriorem veritatem inquirere. Secunda poena est, quod separandi sint a se invieem hi tales pulalitii coniuges, et spe dispensationis impetrandae careant, si in gradibus prohibitis scienter contraxerint lita statuente Tridentino ob contemptum reclesiae et poena etiam arbitraria tam ipsi clam contrahentes , quam testes huic clandestino matrimonio sine parocho scilicet, aut debito testium numero j assistentes puniendi sunt. Parochus vero, vel alius Sacerdos ex licentia parochi, sine testibus requisitis assistens, per triennium ab officio suspendendus est, gravius etiam puniendus, Si culpae qualitas postulaverit. e. Cum inhibitio, 3. S. snal. h. t. quam tamen triennalem suspensionem sublatam hodie per Tridentinum squod poenam arbitrariam statuit putat Saneheg , in casu quo sine sumieienti hus testibus assistit matrimonio par hus , quae poena arbitraria saepius etiam imponenda est contrahentibus , quamvis coram parocho, et testibus contrahant, si denuntiationes tamen culpabiliter omiserunt.
S. I. Si quis bina sponsalia eum diversis contraaerit, quaenam sint servanda pSi quis sponsalia de praesenti, sive matrimonium , eontraxit successive eum duabus, debet adhaerere primae; si vero prius contraxit sponsalia delaturo eum una , et postea per verba de praesenti matrimonium cum altera, debet adhaerere secundae, prout sumitur ex e. Duobus, i. h. t. ln priore enim casu nou poterat eum posteriore matrimonium contrahere, priori iam legitimo vinculo obligatus matrimoniali; in posteriore vero casu , eum priori inculo sponsalium de suturo, novum , et sortius vinculum sponsalium depraesenti, sive matrimonii superveniat, consequenter ad hoc posterius tenebitur , non autem nd prius. Dioili ooule
623쪽
S. II. An sponsalia de praesenti dissolvantur per sequens
matrimonium consummatum 'Respondetur negative , iuxta c. Lieet, a. et iuxta c. Tuas, 5. h. t. cum
enim vi primi matrimouit, quamvis ratum illud sit tantum , dominium eorporis ad potentiam copulae translatum iam sit in uxorem, consequenter non Ρωtest vir v. g. qui iam non est dominus Sul corporis ad potentiam generandi, in aliam transferre ad hune sinem : et hine , quamvis per sponsalia de suturo alieul obligata, possit cum tertio contrahere de praesenti, cum vinculum illud indissolubile non sit, Iieet propter fidem Daetam poena amici possit, et obnoxia fieri restitutioni alicui; non potest tamen , quae de praesenti desponsata alleui per Verum matrimonium suit, eum ullo altero, vivente priore marito, contrahere; et si contraxit de sacto cum aliquo, ab hoe separari debet , et nec post mortem prioris mariti huic nubere potest, ne occasio captandae mortis prioris mariti detur, Si tamen eum posteriore hoc accesserit
copula , prout requirit impedimentum criminis ; de quo infra. S. III. An appellans in causa matrimoniali, possit, lite pendente, aliud matrimonium contrahere ZAssirmatum hoc tam est in lit. l. huius libri, uet. 6. S. I. sub debitis limitationibus, quae ibi videri possunt, cum litis pendentia non sit impedimentum dirimens. Videatur etiam c. Tua fraternitas , 4. h. t. ex quo etiam habetur, quod separari quidem hi taliter contrahentes debeant, ne multorum adulteriorum detur oecasto , si postmodum appareat, quod prius matrimonium, de quo mota fuit lis, validum sit, absolute tamen invalidum hoc non est, ut novo postmodum consenSu indigeat, si prius matrimonium nullum
DE CONDITIO IBUS APPOSITIS IN DESPONSATIO E ,vEL a N ALI is CONTRACTIBUS.
S. I. Ouid sit eonditio, et quotupleae ἰ quid modus, eausa, et demonstratio,
quae matrimonio, aliisque eontractibus opponuntur 'Conditio proprie diein , prout hic aecipitur, est dispositionis , sive aetus, vel contractus suspensio in laturum tempus, et eventum incertum set hi ueponditio de praesenti, aut praeterito , non facit proprie conditionatum mn tractum quae communiter explicatur, per particulam si, ut consentio in tuas nuptias, si pater tuus consenserit. Modus est qualitas adiecta dispositioni , sive adiectio oneris , ad quod obligare volumus contrahentem , et mmmuniter explicatur per particulam ut, duco te v. gr. ut honorem, et divitias nequiram. Causa dicitur, quando denotatur causa , propter quam contrahitur, et explieatur per dictionem quia, contraho tecum, v. g. quin dives es, quia pulchra es etc. Demonstratio denique sit, quando exprimitur illa qualitas , quae determinat hane person Rm, v. g.duco te, quae libera es, quae virgo es et . Conditiones aliae sit ut generales , quae cuilibet contra tui insunt , etiamsi non
624쪽
exprimantur, si vixerimus v. g.; aliae sunt speciales, et quidem aliae intrinsecae tali contraetul, necessario scili et ad illum contractum requisitae , ut, duco te, si non sis sanguine mihi iuncta ete. , aliae extrinsecae , sine quibus eontractus talis esse potest, ut duco te, si dives es; et harum iterum aliae necessario eventurae, ut duco te, si eras sol oriatur ; aliae eontingentes, et possibiles, dueo te, si pater tuus consentiat; aliae impossibiles, duco te, si aureum montem in dotem dederis; aliae honestae, aliae turpes, aliae indisserentes , et inter turpes aliae eontra substantiam matrimonii, contra triplex seitieet bonum matrimonii; fidei sciliret, dueo te, si adulterandam te exponas; generationis , dum te, si generationem prolis impediveris ; et In dissolubilitatis denique, duco te, si iterum diseedere velis, quando te pulchriorem reperero ete. , aliae vero turpes quidem sunt, non tamen contra substantiam matrimoniti, ut ducam te , si fornicata mecum fueris etc.
S. II. An conditio contractui matrimoniali opposita illum vitiet, vel suspendul pSi matrimonium contrahatur sub conditione improprie dicta , ad praesens tempus, aut praeteritum relata, nee Suspenditur , nee vitiatur contraetus talis, sed matrimonium statim subsistit, aut non subsistit, pro ratione eonditionis praesentis, Vel praeteritae, S. Conditiones, instit. de V. o. dependet enim talis contractus a conditione tali, quae si existit, vel extitit, contraetum valere facit; si vero non existit, vel non extitit, facit eum non valere. Quod si autem matrimonium contrahatur sub conditione de suturo, possibili, honesta, et contingente, ut cum dico, dum te, si pater tuus consenserit , Suspenditur ad eventum usque conditionis talis , tale matrimonium, iuxta naturam conditionis talis appositae , prout probatur etiam ex e. De illis,
a. h. t. et melius ex c. Super eo , 5. eodem.
S. III. In conditio de futuro necessaria, vel impossibilis , adiecta matrimonio , illud vitiet, vel suspendat 'Si matrimonium contrahatur sub eonditione de suturo necessario eveniente, ut contraho ieeum , si cras sol oriatur , non suspenditur, nec vitiatur per conditionem adiectam , sed statim validum est tale matrimonium , perinde, ac si nulla conditio adiecta suisset, et absolute suisset contractum quia qui sub conditione stipulatur, quae omnino extitura est, pure videtur stipulari, t. Si pupillus, s . S. i. d. ile norat.ὶ nisi contrahentes putarent conditionem talem ndiectam contingentem tantum esse , vel si adderent talem clausulam ad definiendum tempus , quo contraetus celebrandus Set. Si vero contrahatur mutrimonium sub conditione impossibili, vel turpide futuro , Et haec non repugnet Substantiae , aut honis matrimonii, habetur conditio talis pro non adiecta , ita ut matrimonium taliter contractum statim aleat; non valet nutem matrimonium , sed ipso iure irritum est, si eonditio turpis ab initio adiecta repugnet substantiae, sive bonis matrimonii, fidei scilicet, generationi , aut indissolubilitati, prout statuitur in c. Si conditiones, 7. h. t. sicuti enim in priore casu nihil in paetum dedueitur, quod Substantiali obligationi, in matrimonio essentialiter i uetusae , repugnat, ratione cu-
625쪽
lus nullum esset matrimonium , ita in posteriore casu in paetum deducitur tale quid , quod substantiae matrimonii repugnat, et cum quo eonsistere non potest consensus matrimonialis; si tamen in tale pactum uterque contrahenseonsentini: quod si enim unus paeto tali expresse, Vel tacite non consentini, sed eontradieat, validum esset matrimonium , cum eo ipso, quod alter non consenserit, censeatur a pacto tali recessum. Quod autem conditio turpis, aut impossibilis, sub qua matrimonium eontrahitur, si non repugnet honis matrimonil, pro non adlecta habeatur, et nihil vitiet contractum , in sav rem matrimonii specialiter constitutum est, argum. S. Impossibilis. Institui. de haered. instituend. iuncta stlassa v. Impossibilis. Si tamen contrahentesselant adiectam conditionem impossibilem, aut turpem esse, et ius tales conditiones pro non adiretis tu contraetu matrimoniali habere , vel saltem dubium sit de tali scientia , cum ut Sic Melesia praesumat, loeo tantum conditionem talem adiretam suisse, quae tamen praesumptio Ioeum non habet, si de alia contrahentium mente constet, quo in cnSta ex desectu eonsensus nullum erit sub eonditione tali turpi , vel impossibili contractum matrimonium , quamvis conditio illa turpis non sit contra substantiam matrimonil. i. IV. Proponuntur, et resolvuntur aliae nonnullae quaestionescirea sponsalia, vel matrimonia sub conditione contraeta. Quaeritur primo , an contractum de praesenti sub conditione contingente, ae honesta matrimonium novo consensu indigent, ut Validum sit, post conditionis eventum. Respondetur probabile esse, quod non indigeat, modo contrahentes in eadem prima voluntate permaneant, cum etiam alii contractus sub eonditione honesta contingente de suturo contracti validi sint, post evem tum conditionis , absque novo contrahentium consensu, prout passim eanoni-
sine docent , et patet eae t. Potior, I l. b. Oui potior in pig.
Quaeritur secundo , utrum post Τridentinum non tantum contraetui matrimoniali de praesenti, sub conditione tamen pendente , parochus , et testes adesse debeant, sed etiam impletioni conditionis 3 Respondetur; probabiliteranirmant aliqui, probabilius tamen videtur, quod non absolute impletionitali adesse debeant, sed per contrahentes de ea impleta certiores fieri, neque enim alias de eo absolute contracto in foro externo testari posSunt: tutius tamen est ad multa incommoda ea venda, ut in easu talis conditionati matrimonii, quod raro concedendum est, novus consensus eorum Paroelio, et testibus a Gntrahentibus, post conditionem impletam , adhibeatur. Quaeritur tertio, de obligatione eorum , qui de iure quidem impediti, sponsalla tamen de suturo, sive matrimonium , contrahunt sub eonditione dispensationis papalis. Bespondetur primo, non tantum lieita per Re Esse sponsalia talia de suturo sub dicta conditione, sed inducere ea etiam obligationem, ut eventum conditionis exspectent, qui taliter contraxerunt, eum adireta Mee conditio sit honesta. Respoudetur secundo, probabile etiam esse, quod contraetum matrimonium sub tali conditione inter impeditos, impedimento ecclesiastico , absque novo consensu post purifieatam conditionem, in absolutum matrimonium transeat, ut ex i. quaesito huius S. patet; et quod tu-
626쪽
60stius si post impetratam dispensationem Gram parocho, et testibus novum consensum ponere , prout probabilius esse etiam Layman latetur. Quaeritur quarto , quae sponsalia Valida sint, et Servanda , si quis cum duabus sub conditione honesta, et contingente contrahat. Respondetur, si sponsalia de suturo cum duabns contracta dicto modo fuerint, priora valida erunt, etiamsi posteriorum conditio prius purisscetur , quia taliter contrahens nec licite, nec valide potuit posteriora sponsalia contrahere, ad conditionis eventum expectandum per priora sponsalia obligatus, nisi illa prorsus dissoluta fuissent. Si vero matrimonium de praesenti, sub conditione tamen honesta , et contingente eum duabus contraxit, illud validum erit, cuius conditio
prius impletur, modo contrahens consensum in alterum matrimonium, Bnte eventum illius conditionis , non revocaverit, quamvis enim lieite non agat, taliter cum duabus sub conditione tali successive contrahendo , valide tamen hune contrahere negari non potest, et quia consensus abSolutus praevaleteonsensui conditionato, per eventum autem conditionis factus suit con Sensus absolutus, consequenter hic praevalet consensul Sub conditione, quae nondum evenit, adhue pendenti. Quod si tamen simul impleatur utraque conditio, neutrum matrimonium Valet, cum in tali casu consensus non adsit in
determinatam personam , sed tam in illam, quam in hanc seratur. Haec tamen omnia vitari facile possunt per assistentiam prudentis parochi, tales conditiones in contractu matrimonii non permittentis. S. V. An causa , demoratratio , vel modus adiectus contraetulmutrimoniali ipsum vitiet, vel suspendut pBespondetur , si causa, vel demonstratio adiiciatur tali eontractui matrimoniali , sive turpis illa, sive honesta sit, sive repugnet substantiae matrimonii , sive non , sive vera , sive salsa sit, per se nunquam suspendit, aut vitiat matrimonium, sed semper habetur pro non adlecta, et matrimonium valet; neque enim per adiectionem talis causae, aut demonstrationis tollitur
consensus neeessarius ad contractum matrimonialem, eum ea non se habeat
per modum obiecti squo in easu esset error personae sed tantum declarat, quam opinionem habeat de persona , eum qua contrahit: modus vero adi ctus contractui matrimoniali non vltiat quidem, nec suspendit illum, nisi siteontrarius substantiae, aut bonis matrimonii, eum per talem modi adiectionem obligatus quidem maneat contrahens ad modum illum praestandum , non tamen contractum suspendat; vel si turpis ille sit, aut impossibilis , pro non adiecto habeatur , saepe tamen , quod aliis modus habetur , aliis est conditio, de qua loquendum erit, prout de conditionibus dictum est. S. VI. De eonditionibus adiectis in aliis contractibus. Variae sunt conditiones, quae hinc inde contractibus adiungi possunt, et si verae conditiones de futuro sint, saepe usque ad eventum conditionis contractuum firmitatem suspendunt. De quibus hinc inde in variis titulis agitur. Illud hie advertendum adhue ex e. Verum , 4. h. t. saepIus conditionem poni in iure pro modo, prout in relato e. sit, ubi dicitur, si ecclesiae aliquid donetur sub conditione sid est certum modum addendo, quem donans observari
627쪽
vult ab eeclesia revocari non posse donationem talem iob favorem ecclesiae, aut piae eausae , cui donatio eum tali modo adiecto laeta fuit, si postmodum conditio modus scilicet in non impleatur, nisi expresse cautum sit de revocanda donatione, Si modus non impleatur.
ODI CLERICI, VEL VOVENTER MATRIMONIUM CONTRAHERE POSSUNT.
S. I. Utrum ordo sacer dirimul matrimonium , et quo iure pDirimi matrimonium per ordinem Sacrum , subdiaconatus , diaconatus , et
presbyteratus ex Trident. 3ras. 24. De sacro matrimon. can. s. et ea cap. I.
h. t. patet, ita ut nullus horum valide matrimonium contrahat, in ist per illatam vim , aut gravem metum, vel ante pubertatis annos , vel aliter invalide ordinatus suisset j et consequenter liberi eorum sint illegitimi, et irregulares , quia condecet, ut ait pontifex , Dei saeerdotes, nec non levitas, continentes
esse, ob reverentiam etiam ministeriorum , et ossietorum illis commissorum: quae tamen constitutio extendenda non est Bd minores ordines luseriores Subdiaconatu , quibus initiati valide leaeteris paribus ὶ matrimonium contrahere
possunt, eum illis nullum votum ad eontinentiam obligans annexum sit exeonstitutione eccleSide. Multo autem probabilius est, quod impedimentum hoe dirimens ordinis sacri, non ex iure naturali, vel divino , Sed Solo ecclesiastico proveniat, eum graecis Sacerdotibus usus matrimonii, ante susceptum presbyteratum contracti, non tollatur per ordinem sacrum susceptum ; neque ulli hi ius divinum hoc prohibens habeatur ; et matrimonium etiam contractum ante Susceptos Sae sordines, nondum tamen consummatum, non dissolvatur per ordinum talium susceptionem, luxta Gravast. Antiquae, inter eatravast. Ioan. XXII. De volo.
S. II. An, et quo iure votum solemne castitatis per profestonem, matrimonium postea initum dirimat, et an etiam votum simpleae castitatis impediat matrimonium, atque dirimat pQuod votum solemne castitatis in religione approbata per professionem emissam , irritum reddat matrimonium Subsequens , et consequenter tale votum impedimentum dirimens sit, ex Tridentis. l. citat. habetur, et meapit. Meminimus, 3. h. t. ex quo cap. etiam habetur, quod votum simplex castitatis qualia sunt vota qualiacunque castitatis , quae non sunt professio religiosa, aut ordini Sacro annexa j aut solum votum ingrediendi religionem ex ture communi non sint impedimenta dirimentia , sed contractum cum talibus votis matrimonium , quamvis contrahens peccaverit, validum sit, prout etiam habetur in c. Rursus, ε. h. t. cum impedimenta matrimonii velut odiosa extendenda non sint ultra iuris s saltem positi vij constitutiones , et hinc per solum habitus regularis, etiam professorum assumptionem, non impeditur, quominus valide matrimonium eontrahatur, uti habetur ex cap. Consuluit, 4. h. t. Si sine promissione alicuius ex substantialibus ordinis approbati fiat: quamvis enim votum simplex , et votum solemne est-stitatis ex natura rei non disserant, disserunt tamen ex reelesiae constitu-
628쪽
tione, cum huic annexum sit impedimentum dirimens matrimonium de iure ecclesiae, non autem illi , uti donStat etiam ex eap. Nnie. ID voto in s. Religiosi tamen societatis ex speetali constitutione Gregorii XIII. etiam per vota simplicia impediuntur, quominus valide matrimonium post vota illa, quamvis simplicia contrahant. S. III. gn per votum simpleae castitatis dirimantur praecedentia
sponsalia de futuro pEx dietis sere iam patet responsio; quod enim ob votum simplex castitatis, praecedens sponsalia, nulla haec sint postmodum contracta, ex eo patet, qnod sint promissio de re illicita , alteri iam obligata , et consequenter nulla sint. Quod autem ex parte alterius, qui votum non laeti, solvantur sponsalia, altero votum meiente, mutatio notabilis facit, et quod fidem non teneat ei servare, qui datam mihi fidem non Servavit; utrum autem ex parte etiam voventis priora sponsalia dissolvantur, in utramque partem probabiliter disputatur, et assiirmativa pars videtur etiam probari posse ex eo, quod des Deo data per votum simplex castitatis videatur praeserenda fidei, alicui homini per sponsalia de futuro datae. Negativa tamen sententia, quae pro- habilior videtur , probari etiam potest ex c. Veniens, 5. h. t. et ex eo , quod Deus non aeeeptet tale votum in praeiudicium priorum sponsalium.
DE EO, QUI DUxlT IN MATRIMO IUM, QUAM POLLUlT PER ADULTERIUM.
Agitur in hoe titulo de impedimentis criminis, adulterio scilicet, oecisione coniugis etc., explicando, quando haec Sint impedimenta dirimentia. S. I. An, et quando adulterium dirimat matrimonium subsequens pSi quis vivente adhue legitima uxore , cum alia , quam adulterio polluit, de praesenti elandestine, et nulliter de laeto contrahit, vel hule adulterae promissionem laeti post mortem legitimae coniugis ducendi eam , lucurrit
impedimentum criminis, ut hane adulteram post mortem legitimae coniugis dueere non possit, ne ob promissionem , et spem matrimonii suturi, captetur Oeensio oecidendi priorem coniugem. Ut autem impedimentum hoc incurratur , debet matrimonium prius eontrarium fuisse validum linvalidum enim si prins matrimonium suit, non dirimit matrimonium postea eum ea contrahi , cui per adulterium existimatum cognitae, promissio de suturo matrimonio laeta est j et ab adultera sciente prioris coniugis ultam, adulterium fuisse commissum, ne fides de suturo matrimonio recepta , sive haec post adulterium commissum data fuerit, sive ante, modo data sit duranto eodem legitimo matrimonio, et recepta , cum in utroque ensu detur oceasto captandae mortis. Et quamvis sola promissio de suturo matrimonio , nut solus depraesenti contractus matrimonialis , vivente adhue legitima coniuge , eum altera invitus non sussciat ad impedimentum dirimens hoc incurrendum , sed delieat insuper intervenire adulterium ex utraque parte cognitum , passim tamen Omnes docent, nullam esse promissionem talem , ob periculum caninit Z 6 div se
629쪽
TiT GLUs VII. DE EO, QUI DUXIT IN MATRIMONIUM, ETC.
ptandae mortis, uti miligitur ex cap. Si quis, 8. h. t. et armum. cap. 2. De concess. praebend. et qui contrahere de praesenti cum adultera , vivento legitima uxore, attentat, non tantum adulteram hane post mortem suae legitimae coniugis ducere non posse, sed nec ullam aliam, iuxta cap. Cum haberet, S. h. i. graviorem scilicet poenam imponente Gelesia graviori delicto. S. II. 0uaenam conditiones requirantur, ut adulterium dirimat matrimonium inter adulteros '
De his priore S. lam Satis colligi potest, modo adhue advertatur, quod
promissio laeta debeat esse pura, et absoluta , vel saltem, ut ante mortem eoniugis fuerit purificata , ut Praebeat scilicet captandae mortis occasionem. S. III. An, et quando crimen homicidii, sm machinationis mortis alterius e iugis dirimat matrimonium subsequens' Oeeisio coniugis, vel machinatio lacta in mortem coniugis, cum proposito contrahendi matrimonium postea eum alio superstite, est etiam impedimentum criminis dirimens contrahendum matrimonium eum ea, quae ad elsionem innocentis iuvit; vel si nihil ad oecisionem innocentis iuvit, adulterium inmen cum eo, qui postea innocentem coniugem oecidit, commisit, sciens Iegitimam Illius uxorem adhue vivere , ita ut inter huius et primi S. impedimentum, hoc intersit, quod in hoc S. ad incurrendum hoc impedimentum dirimens non requiratur promissio ab adultero v. gr. data , et recepta ab adultera v. gr. de suturo matrimonio, Sieuti requiritur in casu primi S. , sed sunt elat adulterium commissum, et Oeelsam v. g. ab adultero coniugem, vel utrumque in mortem alterius innocentis, etiam sine adulterio moraliter saltem machinatum fuisse, cum proposito ineundi postmodum matrimonii, prout haec colliguntur ex eap. Signincaali, s. h. t. ad impediendam scilicet mortis eaptandae occasionem.
S. I. Au per lepram supervenientem praecedentis sponsalia de futuro dissolvantur, vel etiam matrimonium praecedens pSponsalia de suturo dissolvi per supervenientem lepram ex c. Literas, a. h. t. patet, si alter syonsus , qui immunis est a lepra, hoe petat; et probat notabilis , quae in tali casu, post contracta sponsalia de suturo intervenit , mutatio : matrimonium tamen contractum de praesenti, per supervenientem lepram non dissolvitur, quoad vinculum eap. Pervenit, i. h. t. quia matrimonii vinculum indissolubile est usque ad mortem , nisi, in quantum in casurati tantum matrimonil in lavorem religiosae prosessionis , aut ex dispensatione pontis leta hoc permittitur, ut dictum. S. II. Aliae nonnulliae quaestiones circa coniustia leprosorumpi Uonuntur , et resolvuntur 'Tria adhuc quaeri Possunt, quae omnia ex cap. Quoniam, 2. h. t. ruas
630쪽
6lo MBER I v. TITULUS Vii l. DE CONIUGID LEPROSORUM.
solvenda sunt. Primo, an propter lepram coniux a coniuge quoad thorum sit separandus, et respondetur negative, quia a Christo saeramenti matrimonii institutore , propter fornicationem, Sive adulterium tantum separatio quoad thorum conceditur. Seeundo, Bn i prosi contrahere matrimonium poS- sint , et respondetur affirmati Ve, quia nullo iure matrimonium eis prohibitum est. Tertio, an coniuges leprosi debeant sibi invicem reddere debilum coniugale, et iterum respondetur affirmative, iuxta generale praeceptum Apost. l. ad Corint. 7. quo uxori vir debitum reddere praecipitur, et similiter uxor iro, nisi ex iudicio fortasse medicorum, in notabile damnum alterutrius partis hoc cederet, cum obligatio haec locum non habeat, nisi salva maneat individui reddentis incolumitas.
S. I. An Servus possit licite, et valide contrahere matrimonium invito, reItynorante domino ; et qua ratione error status , seu conditionis servilis stirimat matrimonium, et quo iure 'Cunditionem servilem impedimentum dirimens esse , quominus cum libera v. gr. n Servo matrimonium contractum valeat, si conditionem servilem illa ignoret, colligitur ex cap. Proposuit, 2. h. t. cum enim error conditionis servilis valde repugnet bonis matrimonii, noluit ecclesia talia matrimonia valida esse, Si ignoretur conditionis Servilis status B eontrahente, libera V. g. , quamvis si utraque contrahentium pars servilis conditionis Sit, valeat matrimonium , inviis etiam et contradicente domino contractum , uti patet etiam ex t. i. h. t. cum eoncessum iure naturae matrimonium ob bonum tam pu-hlieum , quam privatum, negari his non debeat, qui ad servitia consueta adhuc obligantur dominis suis, et Sic matrimonium tale nemini praeiudicans sit; et valeat etiam matrimonium, quod libera cum Servo contrahit, quem scit servum esse, cum in tali casu Scientiae Suo iuri, et praeiudicio cedere
videtur; noluit tamen eorum matrimonia valere ecclesia, quae liberae V. gr. ignorantes servilem conditionem alterius, cum quo contrahunt, inire attentant, ut ne graviter hule ignoranti per tale matrimonium praeiudicetur, et bonum etiam publicum patiatur. S. II. An, et quando proles quo αἰ libertatem , et servitutem sequitur conditionem non matris, sed patris pDe iure quidem communi partus sequitur conditionem matris , quoad libertatum , et Servitutem cap. Ita. de serv. non ordinand. et iustit. De iure pers01urrum S. Servi autem p valet tamen etiam statutum, vel consuetudo legitime praescripta, ut patris conditionem , quoad libertatem, et Servitutem, Sequatur proles eas. Licet, a. h. t. quia cum res haec tota descendat ex iure humano , potest et derogare consuetudo ; quin etiam in dubio semper pro libertate , favore libertatis, iudicatulum est, cum favor libertatis Sit maximus cap. sit. De re iudicat.