장음표시 사용
641쪽
DE CONSANGUINITATE , ET AFFINITATE. 621
ad computandos distantiae gradus attendi debet, ut dictum ; ad dispens
tionem tamen validam obtinendam necessarium est, ut Si eorum ulter uno tantum gradu a communi stipite distet, non tantum remotioris v. gr. in te
tio gradu distantiae mentio stat, sed insuper, quod unus eorum in primo gradu a communi stipite distet, prout voluit Pius V. in Bulla Aseendens per quandam, 1566. 26. Augusti. Aliae vero dispensationes in aliis gradibus valebunt, si remotioris tantum mentio sat, obtentis tamen postea super propinquiore gradu literis declaratoriis , ut noverit scilicet, in quo dispenset summus Pontifex, et reverentia primo gradui debita observetur. S. III. In dispensatio obtenta a papa contrahendi matrimonia inter consanguineos in stradu prohibito valeat, si in ea salsa causa expressa git pDecisio huius quaestionis satis quidem haberi posset ex l. l. De retal. tit. De rescriptis: videri tamen etiam de ea potest c. Quia circa, d. h. t. et auet. Metho. circa huius capituli explicationem hoc S.
De impedimento puldicae honestalis orto ex mallimonio rato,
De hoe impedimento, quatenus oritur ex sponsalibus de suturo, dictum tit i. huius libri seci. i. S. 6. quatenus vero oritur ex matrimonio rato, et nondum zonsummato , hie de eo agendum, qua in re certum est, quod ex matrimonio rato , et nondum eonsummato, etiamsi hoc irritum fuerit nIsi irritum sit ex desectu consensusὶ oriatur impedimentum hoc dirimens cum consanguineis Suae uxoris matrimonium , usque ad quartum gradum inclusive; neque enim iuris antiqui constitutiones eorrexit Τridentinum , quoad hoc publieae honestatis impedimentum ex matrimonio rato, prout declaravit Pius V. in sua Bulla, Ad romanum 1568. 2 l. Iulii data, et consequenter , quod de iure antiquo statutum fuit circa impedimentum hoe ex sponsalibus de futuro, circa hoe impedimentum ex matrimonio rato omnino observandum est, eum correetio circa illud, quatenus ex sponsalibus de suturo oritur, ad hoc impedimentum, quatenus ex matrimonio rato oritur,
DE FRIGIDIS, ET MALEFICIATIS , ET IMPOTENTIA COEUNDI.Impotentia , de qua hoc litulo agitur , et non lautum sterilitas est prolis generationem impediens, quae nec impediens, nee dirimens impedimentum est; Sed idem dieit, ae non posse copulam perlaetam maritalem habere , et impedimentum dirimens est, alia est naturaliis , orta Scilicet ex naturali aliquo desectu ; alia ex maleficio diabolico; alia perpetua , quae Sine miraculo , aut per consuetos ecclesiae exorcismos, vel sine peccato , illicitae v. gr. ineantationis, gravis periculi vitae, aut stamni corporalis, etc. tolli
non potest; alia temporalis, quae per licita , et ordinaria remedia , nat
642쪽
ralia, vel spiritualia , etc. tolli potest; alia est absoluta , quae respectu eul eunque personae impotentem aliquem saeit; alia respectiva, qua quis respectu certae tantum personae impotens est; alia praeeedit matrimonium; alia illud contra tum subsinuitur, etc. S. I. Ouinam sint impotentes ad matrimonium eontrahendum, vel non 'In genere diei potest, quod impotentes illi sint ad matrimonium contrahendum , qui sunt impotentes ad perlaetam eopulam maritalem , unde
demum impotentia haec proveniat, cap. Quod sedem, 2. h. t. eum enim matrimonium ex natura sua institutum sit ad prolis generationem, haec autem naturaliter sine copnia persecta haberi non possit, consequenter, ubi est dicta impotentia , de iure naturae matrimonium subsistere non potest. Ex qua doctrina in specie sequitur primo eunuchos , seu spadones, et utroque testiculo instratos, aut carentes, non posse contrahere matrimonium. Secundo sequitur, senes etiam deerepitos matrimonium contrahere posse, quamvis enim senectus saepius Sterilitatem indueat, non tamen impedit perlaetum actum coniugalem. Tertio Sequitur mulieres , quae non possunt parere sine vitae periculo, vel non nisi laetum mortuum pariunt, matrimonium tamen contrahere posse, Si alias ineptae non sint ad persectam copulam coniugalem. Quarto sequitur, quod etiam in articulo mortis eonstitutus valide matrimonium contrahere possit, eum potentia ad aetum coniugalem In tali per se non deliciat, quamdiu vivit.
S. II. An, et qualis impotentiae eoeundi dirimat matrimonium'
Impotentia perpetua, et absoluta respectu omnium, fit praecedat matrimonium , dirimit illud iure naturae, sive impotentia hare a contrahentibus cognita suerit, sive fuerit ignorata; neque enim potest talis corpus suum tradere alteri ad actum sibi absolute, et perpetuo impossibilem. Quod si tamen per miraeulum v. gr. talis impotentia postmodum curaretur , matrimonium illud absolute nullum , per novum postea supervenientem consensum, Vali dum fleri posset. Si vero impotentia illa respeetiva tantum sit, et perpetua, nulliter quidem contrahitur cum ea, respectu cuius impotentia adest, non autem cum aliis; eum respectu illius quidem certae personae impossibilis sit actus coniugalis , non autem respectu aliarum. Et denique si temporalis tantum impotentia sit, quae per media licita , et ordinaria , sive spiritualia, sive naturalia , tolli potest , non dirimitur matrimonium subsequens , cum tales non sint absolute impotentes ad actum eoniugalem , sed tantum ad tempus; sicuti enim ad solvendum obligare se potest, qui in praesenti quidem , non tamen absolute ad solvendum est impotens, ita etiam in nostroeasu seri potest. S. III. Referuntur, et replicantur Marii casus in vocis, in quibus propter impotentiam eo undi, matrimonium dissoluitur , vel separatur,
Videatur de his , quae in variis capitulis , tam hoc, quam Sequenti S. et S. S. examinantur, auctor Meth. ubi etiam multa reseruntur, de pro-
643쪽
halione huius impotentiae, de triennio experientiae, de iuramento coniugis, et propinquorum, de impotentia, quae supervenit matrimonio eontracto, et hoc nunquam dissolvit, quamvis copulam faciat illicitam, de incisione serenda , ratione aretitudinis, quae Omnia cum sint valde caute intelligenda, ob gravia praeiudicia , rectius auctoribus variis relinquuntur , quam ut ineompendium deducantur.
DE MATRI NOXlO CONTRACTO COITEA INTERDICTUM ECCLESIAE.
S. I. An, et qua ratione matrimonium contractum contra interdictum ecclesitie dirimatur, vel impediatur Interdieli, seu prohibet ecclesia nuptias , nonnunquam per eanonem , sive legem ecclesiasticam ; prout certis temporibus prohibentur fieri non tam matrimonium , quam nuptiales solemnitates , tempore adventus V. gr. tempore quadragesimae , etc. nonnunquam interdieit seu prohibet matrimonii contractum iudex Gelesiastieus , qui ob legitimam causam , ne matrimonium contrahatur, prohibet, eo quod priora v. gr. sponsalia dissoluta nondum sint, vel quod subesse impedimentum timeatur. Τertio nonnunquam parOchus ipse contrahentium tale matrimonium prolithet, eo quod V. gr. Videatur inter contrahentes aliquod Impedimentum esse. Quod si contra prohibitionem ab ecclesiastico iudice, vel paroelio factam, matrimonium contrahatur,
validum quidem illud erit, illicite tamen eontraetum , cum prohibitio talis non sit impedimentum dirimens, sed impediens tantum, et si fiat talium coniugum ad tempus separatio, haec non fiat, quoad vin ulum , sed tantum quoad thorum. S. II. De aliis impedimentis, quae non dirimunt, sed impediunt
tantum nistrimonium contrahendum. Plura eommuniter enumerantur , quorum tamen plerorumque nullus hodie usus , et praxis est, consuetudine contraria licita laciente matrimonia, etiam eum illis impedimentis impedientibus contracta. Sic primo impedimentum catechismi, ex instruetione scilicet parvuli in ordine ad baptismum proveniente, aut quod aliquis in catechismo tali pro parvulo respondeat, olim quidem impediebat matrimonium inter tales spirituali cognatione coniunctas personas , hodie tamen nulla illius praxis est. Si e seeundo sunt varia crimina , quae olim impediebant, in poenam scilicet, matrimonia, quale crimen fuit levasse seu suscepisse propriam prolem de sonte saero, in fraudem debiti coniugalis ; patrinum confirmatione propriae prolis suisse , animo Subterfugiendi debiti coniugalis ; sneerdotem iniuste Oeeidisse ; solemnem , et publieam poenitentiam agere; sacrilege , et scienter cum moniali contraxisse matrimonium; uxori id tum commisisse; sponsam alienam rapuisse ; incestum cum consanguineis propriae uxoris, nil huc viventis, commisisse, cum matre aut filia fornicatum fuisse, etc. hodie tamen horum impedimentorum impedientium nulla est praxis , et nihil contrahenda matrimonia Icoeteris paribus prohibent, vel impediunt. impediunt tamen etiam hodie prohibitio a iudiee
644쪽
62 4 Liii En IV. TITULUS xvi. I E MATIUM. CONT. IXTEBD.
ecclesiastim facta, sponsalia priora nondum dissoluta, volum simplex eastitatis , et nuptiales solemnitates, prohibet etiam tempus sacratum prout ex dietis iam patet.
S. I. De filiis legitimis, et illegitimis in ste nere. Quod siliorum alii legitimi sInt, alii illegitimi, communissima docet ;legitimi, vel sunt legitimi tantum, quales sunt silii adoptivi, non natura, sed ex sola lege filii, vel sunt legitimi naturale, , qui ex legitimo matrimonio , et iustis nuptiis, Veris, vel putativis, nati sunt. Illegitimi dicuntur, qui nati sunt non ex legitimis, et iustis vere, aut pulative nuptiis , et horum alii sunt naturales, qui nati sunt ex parentibus , inter quos poterat esse matrimonium ex solutis v. gr. canonice non impeditis, etc. Spurii vero dicuntur, qui nati sunt ex parentilius inter quos non poterat conceptionis tempore esse matrimonium ob impedimentum dirimens, quorum aliqui dicuntur etiam ex damnato coitu geniti, qui nati scilicet suerunt ex copula, quae a iure civili etiam punitur: alii spurii simpliciter dicuntur . nati scilicet ex copula quidem illicita, cui tamen a iure civili nulla poena posita est, prout Sunt nati ex coniugato v. gr. et eoueubina, aut Soluta.
S. II. Ouinum in sprete iudieamli sint silii legitimi 'Ex e. Cum inter tuo, h. t. habetur, quod si ii ex parentibus nati, qui publice in facie ecclesiae praemissis scilicet denuntiationibus , coram
paroelio , et testibusὶ ne sine contradictione, bona fide utriusque, Vel Saltem alterutrius, matrimonium contraxerunt, quamvis postmodum ob impedimentum cognitum, nullum suisse illorum matrimonium, per sententiam declaretur , et ipsi sibi mutuo cohabitare non permitiantur , legitimi sint, si ante talem sententiam conrepti, vel nati fuerint: quia in commodum ne s vorem talium liberorum , et in honorem publice ac in lacie ecclesiae, honaside, contractarum nuptiarum , legitima proles talis habetur, ex ecclesiae eonstitutione , prout etiam habetur c. sinat. S. Si quia de clandest. despon3. iuneta stlossa v. Si ambo parentes.
Ea cap. Perlatum, 8. h. t. habetur, quod illi etiam filii pro legitimis habendi sint, qui post probatum impedimentum dirimens , et separationem
ab ceelesia lactam , cum licentia ad alia vota transeundi, ex alio matrim nio , ad culus copulam auctoritate ecclesiae translult v. gr. uxor, geniti Sunt: quamvis processus, ex quo sententia lata fuit, ratione ordinis non servati, et neglectarum iuris Solemnitatum ad processum ludicialem requisitarum, nullus fuerit, cum independenter a processu valido, aut vitioso, in favorem liberorum hoc statuat pontifex.
e. Quod nobis, 9. habetur, quod legitimi etiam illi habeantur, qui ex matrimonio quidem clandestino , quod postea tamen per ecclesiae auctoritatem opprobatum, et publicatum est, sunt nati quia Bpprobatio ab e etesia postmodum superveniens retrotrahitur, ac si ab initio adfuisset, in
645쪽
TITULUS xv II. DE FRIGIDIS , ET MALEFICIAT is , ETC. 625
saxorem scilicet prolis, et matrimonii , etiamsi postmodum detecto impedimento separarentur a se invicem tales coniuges.
Ea c. Gaudemus , 15. h. t. habetur, quod infidelium filii, quamvis in Secundo, aut quarto gradu matrimonium contraxerint, post fidem receptam, legitimi censendi sint, publica utilitate hoe suadente, cum in tali casu nec impedimentum iuris naturae matrimonio illorum obsit, nee iuris ecelesiastici impedimentis teneantur, si, in sua adhuc infidelitate eonstituti, contrahant.
S. III. Quinam in specie reputandi sint siti illegitimi pΕx c. Referente, Io. h. t. habetur, quod illegitimi sint, qui ex matrimonio nati sunt, eum impedimento publicae honestatis , contraeto impedimentum enim publicae honestatis impedimentum dirimens est, et matrimonium cum tali impedimento contraetum nullum est. ει cap. Causam quae , 4. h. t. habetur illegitimam esse illam prolem, quae ex adulterio uxoris, matrimonialiter, sed nulli ter vivente primo marito, alteri eopulatae, nata est, eum proles talis nata Sit ex matrimonio, ob impedimentum vinculi, nullo. Vide etiam c. Causam quae, T. h. t. quae videtur esse pars prioris capituli. S. IV. Coram quo iudice saeculari in reclesiastiso traetari debeat, vel possit quaestio nativitatis, seu natalium ZQuod coram iudire ecclesiastieo tractari ae cognosci ea debeat, ex cap. Lator, 5. h. l. et eae c. Tuam, a. de ordin. counit. patet, quia causa natalium est mere spiritualis , cum sit areessorie annexa ipsi matrimonio , quod est spirituale, ita ut si enusae principali, quae coram ludice saeculari legitime mota est, incidat eausa natalium, ad iudieem ecclesiasti eum haec remittenda sit, et interim coram iudice saeculari suspensa maneat eausa principalis , usque dum haec incidens natalium quaestio a iudice ecclesiastico decisa sit, si tamen hare dependeat a quaestione luris , utrum validum V. g. fuerit matrimonium, ex quo natus est, de euius natalibus dubitatur. S. V. De legitimatione prolis illegitimae per subsequens matrimonium. Prolem talem , si ex solutis nata sit, inter quos tempore generationis non erat impedimentum dirimens , per subsequens suorum parentum matrimonium , quamvis hoc putative tantum validum sit, bona fide lamen, et publice contractum iuxta supra dicta, legitimari, et omnia lura legitimorum obtinere, ex e. Conquestus, i. et eae c. Tanta, s. h. t. patet, eo quod scilicet iuris fictione in favorem talium liberorum subsequens matrimonium retrotraha tur ad tempus conceptae talis prolis , et quamvis de iure civili ad legitimandam prolem talem requiratur, ut interveuiat instrumentum dotale, instit. De nupt. S. Inal. de iure tamen canonico, necessarium hoc non est, cum vim hane legitimandi ius hoe tribuat soli matrimonio. Interim tamen sicuti neeessarium non est ad prolem talem Iegitimandam , ut immediate matrimonium inter prolis talis parentes intercedat, sed legitima proles talis habebitur , quamvis mediate tantum parentes talis prolis, vel etiam in articulo mortis contrahant : et sicuti ex probabili valde sententia Sussicit ad prolem talem per
646쪽
626 subsequeris matrimonium legitimandam , quod matrimonium inter tales parentes esse potuerit tempore natae prolis quamvis , Verba luris proprie explicando, probabilius sit, quod tempore conceptae prolis debuerit omne abesse impedimentum dirimens ad matrimonium inter has personas contrahendum ita favor hic prolem legitimandi non conceditur matrimonio postmodum comtraeis , si spuria suerit, et ex damnata de iure copula generata hare proles, prout pontis. in citat. c. Tanta, expresse statuit.
S. VI. De lesilimatione illestitimomum sueta per pririlegium,
Per rescriptum principis Supremam potestatem habentis , non tantum naturales filii illegitimi, sed spurii etiam , et ex damnata copula geniti legitimari possunt, et ad omnia iura legitimorum restitui cum enim desectus legitimorum natalium sit tantum luris humani, consequenter per voluntatem principis tolli potestin, et quidem a Summo pontifice, non solum quoad ορο dines eeclesiastieos , dignitates , et benesteia, sed etiam quoad haereditatis successionem in honis temporalibus , et quoad ossicia saecularia , non tantum in terris inrisdictioni suae temporali subiectis, sed ubique terrarum , dispensando in radiee matrimonii; abrogando, et revocando legem canonicam statuentem tale impedimentum dirimens , et retrotrahendo talem dispensationem in tali casu ad initium matrimonii contracti, in ordine ad damna omnia tollenda , quae ob illegitimitatem illata suerunt, legitimari saltem indirecto quoad effectus civiles, posse illegitimos, ex e. Per venerabilem, 23. h. t. patet; eum enim indire te dispensare possit in radice matrimonii, ubique terrarum eonsequenter taliter potest.
S. VII. De potestate legitimandi illegitimos, quae competit
saecularibus principibua. Potestatem legitimandi ad omela, et neres sareulares esse penes imperatorem , et nitos principes , qui in temporalibus superiorem non habe.:t, ex Authent. Quibus modis natu. assci etc. ne etiam penes in seriores , ut ad certa quaedam lura stant illi habiles, prout episeopi etiam dispensare possunt ud ordines minores, et simplicia benesteia , passim eone itur. Ad ta- Iem autem legitimationem a supremo principe in foro suo expediendam requiritur primo, ut exprimatur qualitas legitimandi, utrum scilicet naturalis ille, vel spurius sit, utrum sit natus adulterio Simpliel , vel duplicato; ex incestu , et quali; ex sacrilegio, ete. Secundo requiritur, ut sat legitimatio talis , vocatis etiam illis , quorum interest, et in quorum praeludietum, ratione portionis legitimae imminutae, cedere posset talis Iegitimatio , vel certe, vivento parte , qui petit legiumationem, mentio sat in tali petitione filiorum naturalium, et legitimorum. S. XIII. De probatione legitimitatis natalium. Potest, ne doliet , qui nsserit se legitimum filium esso , probare hoe primo , sl docent parentes suos contraxisse puhllce in facie ecelestae. Secundo si probet, quod eo inmuni opinione vieiniae habebantur, quod essent
647쪽
DE PRIGIDIS, ET MALEFICIATIS , ET . 627
maritus , et uxor. Tertio si probet, quod parentes se traetabant, ut maritus , et uxor ; et quamvis putent aliqui solam famam susscere ad probandam legitimitatem , saltem mortuis parentibus, negant tamen hoc alii, videatur c. Transmissae, a. h. t. ubi assertioni parentum statur contra legitimos natales, et e. Per tuas, 12. eodem, ubi testium depositioni magis desertur, quam famae viciniae, et quae dicta sunt de probatione filiationis in I. seeunda, decret. tit. 19. S. I.
QUI MATRIMONIUM ACCUSARE POSSINT , VEL CONTRA ILLuD TESTIFICARI.
S. I. Ouinam admittantur ad accusandum matrimonium,
vel testiseundum contra illud pSi agatur contra matrimonium ad separationem thori propter adulterium , solus ad accusandum admittitur coniux innoeens, quia huius tantum , non autem alterius interest. Si vero agatur ad separationem vineuli matrimonialis, ob huius scilicet nullitatem, propter impedimentum consanguinitatis v. gr. primo omnium admittuntur parentes ad aecusandum , et his deficientibus proximiores consanguinei, ac post hos etiam extranei, praesertim maturiores, et antiquiores viciniae; et si coniugum tantum intersit valere , vel non valere matrimonium , vel Si impedimentum sit, in quo se ipsos iuvare possunt coniuges, uti est impedimentum erroris , impotentiae v. gr. soli coniuges ad accusandum admittuntur, eum hi possint, si non velint ut eoniuges , saltem ut frater, et Soror cohabitare. Omnes autem , qui admittuntur ad accusandum, admittuntur etiam ad testi scandum pro, vel contra matrimonium, dummodo alias Sint idonei testes, ita tamen ut etiam pareu tes , et consanguinei, etc. in causa consanguinitatis v. gr. testificari possint, prout sumitur etiam ex c. Videatur, 3. h. t. cum tales praesertim genealogiam suam possidere videantur, et idem possit essa testis, qui fuit accusator, aut denuntiator, prout ex variis iuribus catu. 35. q. G. patet . S. II. Ouinam ab aediustitione matrimonii sunt repellendi pBespondetur, repelli debent primo ab accusando matrimonium , qui propter quaestum accusationem intentant, c. Signi stante, 5. h. t. cum talisaeeusatio non fiat ex bono Zelo, et eoilusionibus obnoxia sit. Secundo repelli debent, ad multas fraudes cavendas, qui tempore praemissae denuntiationis selliinet impedimentum tacuerunt, nisi postmodum probent suam de denuntiationibus ignorantiam, aut iurent, quod in notitiam lmpedimenti primum post denuntiationes illas saetas, et eontractum matrimonium venerint, neque quidquam malitiose contra matrimonium obiiciant, c. Cum in tua, G. h. t. Sunt autem tres casus, in quibus regulariter praesumitur ignorantia eorum , quae palam sunt in civitate. Primo si quis existat tum tem poris extra dioecesim. Secundo si quis tunc erat in tenera adhuc aetate. Et tertio si ex insirmitate patiebatur desectum usus rationis.
648쪽
s,28 LIBER IV. TITULUS XVIII. DE FRIGID. ETC.
S. III. Proponuntur, et resolvuntur nonnullae quaestiones occurrent scirca tria evitum huius tituli. Videantur e. relatum l. h. t. c. A nobis, 2. eodem et c. Insuper, 4. eodem , quae rectius etiam videri possunt npud auctor. Meth. quam ut eorum mens hie reseratur. S. IV. Ouis sit iudeae eo petens causarum matrimonialium 'Triplices sunt causae matrimoniales; quaedam sunt omnino polit leae, seu civiles, ut de dotibus, haereditatibus, et successionibus, etc. et hae ad saecularem , Seu Politieum magistratum pertinent, uti probat illius iurisdictio. Quaedam sunt pure spirituales, ut de partibus sacramenti, de benedictione sacerdotali, etc. et hae pertinent ad ecclesiasticum magistratum. Quadidam sunt partim Spirituales, ut de gradibus consanguinitatis, divortiis , et impedimentis , etc. et hae possunt quidem ad Saecularem magistratum pertinere , praesertim si tantum quaestio facti sit, semper tamen cum subordinatione ad declesiasti eum magistratum; prout in Tridentino sess. 24. can. 12. definitum est, cum matrimonium novae legis sit ineramentum , et quidem ad episcopum , vel alium inferiorem praelatum, ex illius delegatione, vel ex privilegio, quia causae matrimoniales inter arduas numerantur, ut saepe dictum.
S. I. An, et qua ratione Ilaifum sit eoniusti institvere stivortium ob alterius adulterium pDivortium, da quo potissimum in hoc titulo agitur, non est dissolutio matrimonii quoad vinculum , qualis dissolutio sieri potest ob impedimentum
dirimens perpetuum inter coniuges putati vos intercedens, sed est separatioeoniugatorum quoad thorum , et cohabitationem , et e. ita ut manente vinculo coniugali inter legitimo matrimonio coniunctos, sibi tamen nee in thoro, nee in domo cohahitare teneantur taliter coniugati, quale divortium inter coniugatos fieri posse ab innocente , ob adulterium , aut illi eitum concubitum cum altera persona, ab altero coniuge commissum, si moraliter certus sit innocens coniux de talibus ab nlio coniuge commissis ex sacris literis etiam patet Matth. 5. v. 32. et eae c. Signiscasti, 4. h. t. neque enim frangenti iidem fidem innoeens tenetur servare: si tamen, quae innocens prius suerat, et a marito v. gr. ob adulterium huius discessit, postea et ipsa adulterium committat, tendtur ad priorem maritum redire, et eidem matrimonialiter cohabitare, quia censentur in tali easu paria delicta mutua compensatione
tolli, e. penult. de adult. iuncta stiora. in notatis, et e. Eae literis, ε. h. t. S. l I. an, et in quibus easibus non Ilaeat divortium instituere Propter coniugis adulterium p
649쪽
udulterium. Primo scilieet, quia uterque coniux eiusdem criminis reus est, ob mutuam delictorum compensationem , ut dictum. Secundo, si eulpa v eet adulterium , quia ubi nulla est culpabilis sidet violatio, separatio locum non habet. Tertio denique, si coniux innocens iniuriam sibi per adulterium illatam expresse, vel taeite ut si coniux innoeens conseius adulterii alterius , sponte, et omnino libere copulam carnalem eum adultero coniuge habeat , aut alios actus coniugibus concessos admittat in remisit, et quasi condonavit.
S. III. An, et qua ratione conives propter adulterium separati, si posteareeonciliati unus vel uterque relabatur in adulterium, pussint denuo divortium instituere pPosse iterum ab innocente , si post reconciliationem alter eorum in adulterium relabatur, divortium institui, ratio, et auetoritas supra relata probat, quia praecedens venia, et reeonciliatio ad praeterita quidem delicta ,
non autem ad sutura se extendit. Sicuti tamen communiter, et per se non tenetur in conseientia separare se ab adultero innocens, cum separatio talis permissa quidem Sit a Christo, non tamen praecepta, et possit innocens quocunque tempore adulterum v. gr. dimissum repetere , modo neuter coniugum
statum mutaverit; ita, sl innocens prius post sententiam divortii lutam , adulterium committat, ex probabili sententia non tenetur redire ad coniugem, a quo propter huius adulterium, per Sententiam separata pars ista fuit, cum per sententiam divortii liberata sit haee pars prius innocens, ab obligatione cohabitationis matrimonialis, et alter nullum ius habeat repetendi coniugem, cum per adulterium , post sententiam separationis latam , non censeantur compensari delicta. S. IV. In vir possit dimittere uxorem sine iudicio.eeelesiae etiam propter publicum, ac notorium impedimentum parentelae, seu cognationis pBeetius fortassis haec questio mota suisset in fit. 14. supra, ubi actum est de consanoinitate, et aminitate, quia tamen in hoc tit. c. Porro, 3. pontifex hanc quaestionem decidit, placuit auctori Method. hic eam referre; respondet ergo in citat. e. pontifex, absque iudicio coelesiae talem non posse propria auctoritate uxorem dimittere , eum qua matrimonium in laete deelesiae contraxit, ob reverentiam scilicet tanti saeramenti, etiamsi impedimentum sit notorium spubliea scilicet lama , quia multa dicuntur notorta, eo quod publiea de illis fama sit, quae tamen notoria non sunt; et hinc c. Subsequens, Signimaati, ubi dicitur, cogi non debere eum ad coniugem reeipiendam , quam propter adulterium notorium, sine auctoritate tamen ecclesiae , dimiserat, non contradicit priori c. Porro, cum in posteriore capitulo notorium dicat, quod nulla tergiversatione negari, aut exeusari potest, in priore vero capitulo, notorium, nou omne dubium, et tu eontrarium eXγ-ptionem, excludat.
650쪽
S. V. Utrum, et quando ob adulterium spirituale, sive Ob lopsum in Mim resim, vel apostasiam a sile alterius coniugis, liceat ea hutico instituere divortium, et an rei reverso ad stilem debeat eoneiliari, seu claeum redire pQuod possit propter lapsum in haeresim , vel apostasiam a fide alterius
niugis, Si pertinax pars haec Sit, innocens coniux divortium sacere, ex apostolo Paulo ad Titum, a. et eae c. Quaesivit, 2. h. t. ne pluribus aliis iuribus patet: si enim in carnali adulterio, lavor hic separationis faciendae concessus est innocenti, negari non debet propter adulterium spirituale; et quamvis propter alia coniugis nocentis crimina non possit divortium celebrare innocens coniux , uti colligitur ex cit. e. Ouaesivit, utrumque tamen hoc
tam earnale, quam spirituale adulterium excipitur, illud quidem ob fidem thori stactam , hoc ob perieulum perversionis. Quod si tamen uxor a viro tu haeresim lapso, propria auctoritate divertit, compelli potest, ut ad eam, si fidem iterum amplectatur, redeat; si vero per iudicium ecclesiae ab eo seperata suit, compelli non potest, ut ad eum convereum redeat, cap. De illa, s. h. t. posito quod religionem ingressa, et prosessa fuerit, fui ne sellieet textus huius e. De illa, et sequuntis capituli contradicant sibi , quod larere libere potest. S. VI. An sicut coniustale vinculum non dissolvitur, altero coniugum s-delium in haeresim, vel in elitatem lapso, ita etiam si unus ea in indelibus coniugibus convertatur ad Idem, dissoDatur vinculum mn via, et conversus aliud matrimonium inire possit pRespondetur per hoc, quod unus fidelium in haeresim, vel insidelitatem labatur, non dissolvi vinculum matrimoniale, ut ex dietis iam patet, patet tamen etiam ex e. Ouanto, 7. h. t. quod si ex coniugibus innidelibus , niter ad veram fidem convertatur, et transeat, altera in sua insidelitate permanente , et vel omnino non , vel non sine blasphemia divini nominis cohabitare volente, vel ut pertrahat conversum ad peceatum mortale, ne perve tat, poterit conversus ad secunda vota transire, relicta pertinaci, et perversa coniuge in sua infidelitate; quod hodie etiam in casu praereptum est, quo infidelis coniux cohubitare vellet coniugi sideli, etiam sine iniuria creatoris, et sine inductione ad peccatum grave , ob perieulum saltem seductionis, si v deinde hoc subsit ex propria fragilitate , sive ex malitia infidelis , eoncedento domino hanc matrimonii dissolutionem In favorem fidei. Probabilius tamen est , quod matrimonium in tali casu fidelis taliter eonversi eum infideli non dissolvatur ipso iure, per Solam conversionem , sed tum demum, quando conversus aliud matrimonium inivit, quia si velit relicta in sua infidelitate uxor v. gr. Sequi postea maritum , et ad fidem etiam converti, vel saltem cohabitare illi sine Iniuria creatoris, et sine induetione ad Mecatum mortale, tenetur eam fidelis maritus, si nondum nitas nuptias contraxit, recipere, in baptismo enim non coniugia, Sed crimina Solvuntur.