Synopsis pirhingiana seu ss. canonum doctrina ex fusioribus quinque libris Henrici Pirhing ... in compendium redacta

발행: 1849년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

DE ACCUSATIO Inus, 'QUIS TIONIBUs, ETC. 641

vel denuntiatus, ad honores , Seu dignitates promoveri non possit, sive deinde sint illae e lesiasticae , sive saeculares Icum ex tali accusatione, vel denuntiatione , saltem existimatio talis hominis sit gravata j, nisi per ipsum non steterit, quominus per annum causa decisa fuerit, hoc enim in easu post

annum promoveri potest. S. X l. Oualiter, accusatore non probante, vel non comptirent , reo infamato de crimine indiectum sit purgatio canonica pVide de hoc e . Acredens , 23. h. t. et quae infra tit. 34. de purgatione eanonica dicentur. S. XII. Quibus modis tollatur , et extiuuatur areusatio eriminalis 'Tollitur primo per prae,criptionem , post elapsum tempus viginti annorum , a die commissi criminis , quo tempore regulariter, et ordi uarie praescribitur omnis accusatio eriminalis , si delictum Semel patratum , totum iam transierit, et non tin best continuam suecessionem , uti habet crimeia haeresis, apoStasiae , matrimonii contra M. Panones eontracti , ete. quibus in casibus praeseriptio locum non habet, nisi a tempore cessantis eriminis. Secundo extinguitur accusatio eriminalis per mortem aecusatoris ante latam seu lentiam , ita ut haeredes eam prosequi non possint, sed iudex tantum ex Officio. Tertio extinguitur per mortem rei delinquentis , ita ut poenam corporalem haeredes rei condemnati non teneantur, nee ad pecuniariam nseo applicandam , si reus ante sententiam condemnatoriam criminis moriatur, nisi inter excepta crimi ua numeretur illud , de quo reus accusatus est, quo in casu etiam lite noli contestata cum desuneis, contra haeredes pro ditur; vel ex

delicto civiliter tantum conventus fuerit, ad poenam Meuniariam parti laesae applicandam, quo in easu iterum haeredes ex bonis deiuncti tenebuntur.

De inquisitionibus

S. I. De inquisitione in genere, eι potestate inquirendi. Inquisitio in genere dici potest, esse alicuius eriminis manifesti, ea bono, et aequo a iudice competente, testitime i secundum iura , et mnones Dela investissatis. Et quamvis ludex condemnare non possit aliquem , Sine accusatore, non debet tamen semper esse accusatio sormalis, sed sufficit saepe necusatio virtualis, per publicam infamiam , indicia, ete. quae locum faciunt inquisitioni. Est autem triplex inquisitio ; alia simpliciter generalis, sive generaliS-sima , quae fit ex mero onicio iudieis, neque persona aliqua eerta , ueque

certo crimine expresso; an non committantur v. gr. delicta quaedam in civitale aliqua, etc. Alia est inquisitio mixta partitia generalis, quoad personas, partim Speeialis quoad delicta, vel e converso; utrum Titius v. gr. nagitia quaedam patrarit, usi a quo homicidium, quod commissum est, sit commissum. Alia denique est simpliciter speetalis, tam quoad persouam scilicet, l

662쪽

quam quoad delictum , ut eum inquiritur , utrum Titius hoe homicidium com

miserit ; quae inquisitio nonnunquam si ex mero ossicio iudicis , nonnunquam ad querelam alicuius , qui tamen necusatoris partes subire non vult, nonnunquam ad denuntiationem publici Omeialis ad denuntianda deli et a deputati. Potest autem quilibet iudex, sive ecclesiasticus , sive civilis sit, inquirere, modo Sit iudex competens, et reus , contra quem inquiritur, sit saltem quoad illum articulum , super quo inquiritur , illius iurisdietionis. Et quamvis de iure civili putent utiqui inquisitionem seri non posse ex ossicio a iudice, nemine denuntiante, aut querelante, ne videatur remedium extraordinarium, qualis est inquisitio , remedio Ordinario, qualis est accusatio, praeponi ; de iure tamen eanonico, uti etiam hodie ex consuetudine de omnibus delictis per viam inquisitionis procedere possit iudex , et laetum tam sit remedium inquisitionis remedium ordinarium. S. II. An ad inquisitionem Omnino steneralem, vel mistam requiratur, ut praecediat infamia criminis, vel personae pAd inquisitionem omnino generalem , uti in genere tantum inquiritur , utrum in tali loco vigeant aliqua erimina, nulla praecedens infamia necessaria est, sed potest eam iudex praecise ex omelo suo Instituere, c. I. deos . iud. d. e. 5. S. Sane, de censib. in s. sicut olim 25. h. t. quia talis inquisitio eum non datur contra certam personam , Sed praeelse ad emendandos mores, et purgandam rempublicam, publica auctoritate, nulli iniuriosa est; et hinc non tenetur interrogatus vi illius inquisitionis manifestare evita crimina eorum, qui nulla laborant infamia , aut quae probare non potest, etiamsi sub Iuramento interrogetur , ad cavenda plurima incommoda iniustissimarum infamationum , nisi manifestatio talis ad emendandum tantum criminosum ludici, ut patri laeta, necessaria esset, aut ad avertendum grave damnum. In mixta vero inquisitione, si crimen quidem certum est, et publicum, auctor tamen illius nescitur , et de hoc inquiritur , tum nulla praecedentesama de persona aliqua particulari, non potest seri speetalis contra certam

personam inquisitio , sed generaliter tantum inquirendum est, quis illud commiserit , ut reipublicae scilicet per generalem talem inquisitionem consulatur, nulla tamen in specie nat iniuria , si nulla laboret de tali crimine perpetrato publica infamia. S. III. In , et qua ratione ad inquisitionem steneralem contra personam aliquam particularem requiratur, ut praecedat illius infamia; et quomodo in tali inquisitione sit proeedendum 'Plurima de utraque hae quaestione statuuntur in c. Oualiter, et quanao, 24. h. t. quod videri potest, uti et quae ei rea illa plurima annotat in hoc S. auctor Method. quorum omnium brevis epitome esse potest primo, quod contra personam particularem, specialis inquisitio fieri non possit, nisi praecedat publiea illius personae circa delictum tale infamia, ut dictum. Meundo, quod hoc vel maxime attendi debeat, si contra praelatos, aut publieos magistratus fiat inquisitio. Tertio, quod inquisitio facienda sit in loco, ubi est in-

663쪽

DE ACCUSATIONIBUS, Nuul SITIONIBUS, ETC. 643lamatus. Quarto, quod fama, se sola, nee in civilibus, nee in criminalibus plenam probationem laetat, et saepe in criminalibus nec semiplenam , nisi orta sit talis fama ex verisimilibus causis , et coniecturis, et verisimilibus aliis eonireturis in unita. Quinto, quod Sit clamorosa fama , quae saeptus ad iudicis aures pervenit, et ortum habeat non a vilibus, Sed honestis personis, et si eontra praelatum sit lacienda inquisitio, ut prae dat talis contra eum infamia, quae sine scandalo dissimulari non possit. Sexto , quod praesens debeat esse, eontra quem sit inquisitio nisi per contumaciam se absentet , et capitula, circa quae sutura mi inquisitio, illi exponantur, ne testium, qui audientur , nomina , ut defensionis, et exceptionis copiam habeat, et servetur debitus legitimae eorrectionis ordo , ut primo quidem reprehendatur, deinde increpetur eum comminatione poenae, ue postmodum suspendatur ahonteio, vel beneficio, et tandem excommunicetur , prout praescribitur incit. e. Oualiter , ex quo eapitulo etiam habetur, praelatum, si per inquisltionem reus deprehendatur, non facile ab ordine deponendum , sed ab M. ministratione tantum amovendum , nisi delieti ratio, et in lamationis periculum aliud iubeat. S. IV. In quibua casibus non requiratur necessario ad specialem inquisitionem contra personam particularem de aliquo crimine, ut praeeedat illius

infamia pPrimo non requiritur lime praecedens , de aliquo particulari, infamia , si alia sunt eientia, et legitima indleia contra eum pugnent, talia enim indicia saepe sortiora sunt, quam ipsa prnoeedens infamia, ex levioribus saepius coniecturis orta. Secundo non requiritur , si flat inquisitio ad denunti tionem publici ossicialis. Τertio , si pars , contra quam sit inquisitio , sine ulla praecedente in lamia, aut contra quam a principe neri mandatur motu proprio, aut ex certa seientia, inquisitio nihil opponat, nee reclamet, eum tamen seiat, contra se fieri inquibitionem, quia censetur talis favori, pro se prinet paliter introducto, cedere, ut disponitur in cap. 6. Si is, h. t. in g. Quarto, quando inquisitio sit non ad essectum puniendi erimina, sed ad essectum eorrigendi ob honum animae, qualiter fieri solet in visitationibus, laepiscoporum promotionibus, in ordinandis etc. Quinto, quando inquisitio sit in erimine laesae maiestatis, in crimine haeresis , et in similibus gravibus, Et perieulosis criminibus, in damnum grave reipublicae, aut animarum tendentibus ete. S. V. Ouaenam praeterea iure canonico statuta sint circa modum

procedendi per inquisitio nem specialem pΡrimo statuitur in c. Oualiter, 17. h. t. ut ordo luris in inquisitione servetur, qui in duobus potissimum consistit, primo, ut regulariter non sat inquisitio, nisi contra infamatum , uti prioribus SS. dictum. Secundo , ut

Postquam dei usumia constat, per testes, publicam sumam, aut ultu sussieientia iudicia ete. , inquiratur de veritate criminis, ut ne scilicet inde nascantur iniuriae, unde iura nasci oportet. Secundo statuitur in c. Cum dilecti, 18. h. t. ut non recipiuntur saeu-

664쪽

644sationes super consessione saeta , si iuravit prius confitens, quod plenam et meram veritatem sit dicturus; reeipiantur vero super eonfessis excusationes, si iuravit tantum eonfitens , quo velit ad interrogata respondere, et exeu-tiones tales non perimant ponsessionem , sed eam tantum explicent, et de-elarent ; cum iuramenti religio in posteriori casu patiatur consessorum expli-eationem , non autem in priore casu , ubi ab initio statim omnis veritas di

Tertio statuitur in cap. Cum Oporteat, I s. h. t. quod inimiei partis, eontra quam sit inquisitio, sieuli ad accusandum non admittuntur, ita ne admittendi sint ad inquisitionem prosequendam , et testificandum; et cui simpliciter commissa est inquisitio super crimine, illi taeite saltem j commissa etiam censeatur inquisitio super fama, quae quasi praeambula est ad inqui- Sitionem , et consequenter , cui principale commissum est, censebitur etiam commissum hoe necessorium, nisi in eommissione a principe facta, aSSertlVeeliam narretur, quod de fama sibi iam constet, ut supra dictum. Quarto dentque in cap. Ad p titionem, 22. h. t. statuitur, quod nee legatus a latere immiscere se possit speciali a papa saetae eommissioni de inquirendo contra uliquem , ut dictum , et quod qui bet de universitate aliqua, contra quam inquisitio demandata est, singulariter exeipere possit, si de qu libet in particulari, inquisitio fiat; a toto sere collegio, sive a maiore lilius parte , si contra totum collegium communiter iniquisitio fiat, cum in priore casu cuiuslibet in particulari interesse agatur , in altero vero casu totius tau- tum communitatis. S. VI. Quaestiones nonnullae circa modum proredendi per inquisitionem a concilio Lateranensi praescriptum Occurrentes proponuntur , et resoLmuntur.

Pleraque de primis tribus quaestionibus, quas habet auctor, ex dietis

iam patent, vel speciale nihil asserunt: ultimum quaesitum est, quaenam specialia sint observanda in inquisitione saeta contra regulares. Respondetur, tria potissimum observanda esse , ut patet ex est. cap. Oualiter. Primum est, quod ordo iuris non sit in inquisitione tali contra regulares quoad subtilitates , seu iuris Solemnitates exactissime semper servandus, sed sumeiat veritatis probationem certam haberi. Secundum est, quod sacilius praelati regulares ab administratione removeri possint, quam praelati saeculares. Tertium est, quod contra regulares non tot exceptiones reperiantur, et admittantur, sicuti contra Saeculares, cum regulares in seliola potius virtutum, quam in puncto, et solemnitatibus iuris versati esse debeant.

S. VII. Oualiter puniendum sit crimen per viam inquisitionis probatum pCondemnatus , et convictus de primine per viam inquisitionis non punitur poena ordinaria, Statuta n lege, pro illo crimine, sicuti punitur damnatus, et convictus per viam accusationis, sed punitur l saltem de iure canonico mitiore poena , et arbitraria I ut inquisitus, qui in eo gravatur, quod contra eum sine accusatore proeedatur, in alio, in poena sellicet mitiore, relevetur nisi crimen , quod per viam inquisitionis probatum fuit, tale crimen sit, ut

665쪽

etiam post poenitentiam peractam impediat ordinis suscepti executionem, autheneficii retentionem, . qualia crimina sunt, quae irregularitatem secum trahunt , crimen Simoniae in acquirendo beneficio commiSSum etc., quibus in easibus, eadem poena etiam in iure cavonim taliter inquisito imponenda est quae imponitur per Ulam Reeusationis esen Vicis , et damnato, cap. Inquisi tionis , 2 l. h. t.

SECTIO III.

s. I. 0uid , et quot lea rit umuntiatio, et in quibus casibus possit truleae procedere per senuntiationem iudi in in ZDenuntiatio in genere diei potest , quod 3it alicuius criminis delatio , seu manifestatis superiori testitime facta. ΕSi autem denuntiatio duplex :alia evangeliea , quae etiam charitati a dicitur, si scilicet ad emendationem, et eorrectionem, ae poenitentiam , iuxta formam a lege evangeliea Matth. 18. introductam , denuntiatio ad Superiorem ut pcttrem sint : alia iudieialis , si erimen deseratur ad superiorem, ut iudicem, ob publicam vindictam, aut privatam punitionem , ut per punitionem delinquentis Satisfiat communitati, aut parti laesae ; et hinc subdividitur haec iudicialis denuntiatio in publieam , seu eriminalem , quae sit ad publicam vindietam ; et in privatam , seu ei vilem , quae privatum inter Se alteΩdit; in ennonicam , quae sit eontra praelatum v. gr. et in reaularem , quae expeditur secundum diversas regulas diversarum religionum ete.

Potest autem iudex in foro Saeculari ex ossicio proeedere, si denuntiatio ludietatis saeta fuit per eos, qui publica auctoritate deputati sunt ad denuntiandum ; vel etiam iuxta remptam consuetudinem , ad denuntiationem cuiuslibet privati, cum publieo bono plurimum intersit, ne delicta maneant impunita quoeunque modo eorum malitia nil iudicem legitime perventat: de iure tamen canonico non tenetur iudex edet miraticus quamcunque denuntiationem iudietatem admittere, nisi clericus Sit, vel regularis, qui denuntiatur erimen tamen , de quo denuntiatur, Sit naturs Sua reclesiaSlicum, simonia v. gr. haeresis etc. , vel nisi denuntiatio 1 lat ob desectum iustitiae in sorosaeculari; vel ratione paeis violatae, aut iuramenti non servati a lateis. S. II. Utrum ante denuntistionem iudicialem s m per praere re debeat secreta monitio, et an etium aliae turis solemnitates in ea servandae sint, et quintim ab hac denuntiatione repelluntur 'Ad denuntiationem iudicialem, Sive generalis haec sit, et publica, sive privata, et specialis, non praerequiritur in foro saeculari ulla praevia monitio ; praerequiritur tamen haec in soro canonico, seu ecclesiastico saltem si sit specialis denuntiatio 1 prout hahetur etiam ex c. Si guis, 2. h. t. eum in hoc soro non tam vindictae publicae, quam charitativae emendationi locus paretur ; et hinc non tenetur denuntiator ad poenam tali Ouis Subeundam se inseribere , uti habetur in e. Super is , 16. h. t. quamvis aliae iuris solemnitates , quae in libello accusatorio requiruntur , etiam in hac iudieiali denuntiatione servandae sint, ud clariorem magis denuntiationem, et Daudulentas

666쪽

denuntiationes devitandas, ob quam etiam musam a denuntiando iudicialiter repelluntur , sive per se , sive per pr uratorem denuntiare velint, quod a solute fieri potestin, eoncubinarii publici, excommunicati, qui conspirarunt ad

denuntiandum, vel prius eum de crimine non admonuerunt, contra quem denuntiationem laciunt, e . Cum dilotus, 20. h. t. et universim eriminosi, e. Cum in tua, II. desponsal. nisi suam suorumque prosequantur iniuriam

arg. ean. 2. cati. 4. g. 6. est.

S. III. An pendente inquisitisne, ad denuntiationem contra superiorem, seu praelatum a subditis fuctam, superior hic procedere possit in causis m tis eontra subditos pQuamvis pendente inquisitione contra prnelatum denuntiatum a suis subditis , in omnibus causis aliis contra subditos hos suos procedere possit pra latus denuntiatus, et hi illi obedire teneantur , eum per denuntiationem non amiserit suam iurisdictionem , prout colligitur ex e. Olim , 26. h. t. super quo denuntiatus est, et ab hoc dependentibus , nihil potest, et suspensa ei rea hoe est elus iurisdictio. ita ut pendente inquisitione deheat denuntiatus talis praelatus abstinere ab omni prooessu , per quem negotium inquisitionis posset impediri, eum totum ludicium hoc per denuntiationem legitimam ad superiorem iudicem delatum sit. S. IV. -υmυδε Procedendum sit, quando crimen opponitur per modum eae reptio nis, et quomodo sup r crimine notorio 'De utroque hoc quaesito hine inde netum iam est, et quia nihil de his loquitur rubriea tituli huius, ulterior illorum disputatio huius loei non est. Videatur de primo quaesito e. Super his, is . S. Cum autem h. ι. de post

riore autem e. Erridentis, s. h. t.

TITULUS II.

DE CALUMNIATOR Eu .

S. I. Ovis dieatur ealumniator, et quid sit ealumniari; et qualimena sit affletendus 'Calumniari allud non est, quam falsa erimina proponere, et calumniator proprie loquendo dieitur ille , qui falsum crimen alicui in iudicio imponit,

ita tamen, ut nil a calumnia sit vera, quando quis scienter, et per dolum , salsum alleui erimen obiicit; alia vero sit praesumpta, quando quis crimeu, de quo accusavit aliquem, aut denuntiavit, non probat, aut in probatione deficit; praesumitur enim lite talis, animo ea lumniandi, litem movisse, nisi ex quibusdam indieiis appareat, eum probabiliter litigasse. Calumniator nutem, qui seienter et per dolum salso accusavit alium , punitus olim fuit poena talionis ordinaria, hodie tamen puniri solet poena extraordinaria, ad arbitrium iudicis, varias circumstantias attendentis ; uti colligitur ex e. Super his, 16. de aecusat. et e. Cum sortiua, I. h. t.

667쪽

Ε ΤS. II. An, et ob quas causas meusetur accusator a calumnia, eiusque poena, et an etiam denuntiator puniatur, tunquam calumniator, si in probatione criminis Hyeint 'Excusatur a calumnia, etiam praesumpta , necusator , si lusta eausa , et errore probabili ductus accusavit, etiamst postmoduin in probatione eriminis dessetat, ut constat ex I. l. Sed non utique V. d senatus consultum Turpilianum, ita ut nee ad expensas solvendas condemnari possit. Sunt autem causae lustae excusantes eiusmodi plures, ut si semiplene saltem pro-havit; si fuit a testibus deeeptus est. Neque tamen publiel denuntiatores , qui publica auctoritate ad denuntiandum erimina constituti sunt, aut ad probandum denuntiatum erimen obligantur, aut si in probatione dessetant, poena liqua puniuntur, ex praesumpta aliqua calum via , modo nominent testes de delictis verosi militer informatos, aut alia indieia aperiant, quibus iudex ex opstelo moveri possit ad ulteriorem inquisitionem ; eum esset in talibus e lumniae praesumptio, qui ex neeessitate officii denuntiant: subinde tamen ad poenam calumniantium evitandam , si non sumetenter probant, quod denuntiant, probare debent, saltem per iuramentum proprium , quod non animo eaIumniandi denuntiaverint, ut ne denuntiatores cum honi publiei perieulo si hi semper timere debeoni de poenis calumniantium.

i. i. Ouid si simoniis pSimonia communiter desinitur , quod sit studiosa voluntas uetio selliret deliberate voluntaria) emendi, aut vendendi aliquid spirituale, vel spirituali anne in , seontractu selli et oneroso pro temporali amyma re; velut Marra clarius fortasse definit, est sacrilestium , quod committitur in emptione , et venditione, vel quovis alio simili eontractu, quo res spiritualis, ut fallis est, i aut spirituali annera pro re temporali commutatur , aut comparatur; veniunt autem in his definitionibus sub immine rei spiritualis, res vel intrinsece quoad substantiam saetae , et supernaturales , uti sunt gratia sanctificans , virtutes theologicae , et morales divinitus insusae , dona Spiritus Sancti, gratiae gratis datae etc., vel causaliter spirituales, ordinatae scilicet ad causandam gratiam , aut nitos aetus supernaturales , uti sunt Saernmenta, ODstela reclesiastica quaedam ete. , vel res, quae sunt essectus rerum supernaturalium, ut sunt haptigare , ordinare, divina officia celebrare , praedicare verbum divinum , miraeula lacere ete. Spirituali autem rei annexa dicuntur,qnue quidem in se saera non sunt, ab his tamen non de udent, et quΙ-dem vel antecedenter , quia tanquam praevia et praesupposita ordinantur ad spiritualia, uti sunt saera vasa, altaria etc., ad sacrisseium missae ordi-

668쪽

548nnta J, et speiandum aliquos ius patronatus , electiones, collationes henesset rum ete. , quae se habent per modum onusne respeetu beneficit etc.; vel conmmitanter, quae sunt coniuneta cum spiritualibus lanetionibus, uti est lubor corporis , qui in administratione talium lanetionum spiritualium intervenit etc., Vel denique consequenter, velut essectus suarum musarum, uti sunt beneseia, sive ius percipiendi redditus temporales propter omelum spirituale ei e . Ex quihus omnibus colligitur Simoniae specificam malitiam proprie in hoe eonsistere, quod tanquam rem prolanam , et Vilem, eum reprofana comparandam , et compensandam, aestimet rem spiritualem et supernaturalem , quae utique gravis deformitas est, ita ut in can. ult. mus. I. q. T. dicatur: Omnia crimina ad comparationem simoniaene haeresis, quasi pro nihilo reputuri , et non detur in eo precato parvitas materiae.

S. II. Ouoluplex sit simonia , si e quomodo diridatur 'Simonia alia est iuris divini, et naturalis , prohibita, quia mala est, et utrique iuri, tam divino , quam naturali repugnat, uti est venditio v. g. rerum proprie saerarum, venditio hostiae consecratae, venditio sacramentorum ete . , alia est iuris positivi e lesiastici, mala, quia prohibita est, quae secundum se, nec divino, nec naturali iuri repugnat, prohil tur tamen ab ecclesia , ob multas inconvenientias, et incommoda, qualis Simonia e-- mittitur , si beneficia cum beneficiis illicite permutantur sine superioris auctoritate , e. Ouaesitum, 5. ete. Cum olim, T. de rerum permut. Si vendanturres per se quidem temporales iuxta materiam Suam , hie , et nunc tamen spiritualigatae, uti est sacrum oleum , chrism' etc., eap. Non satis , 8. h. t. Si vendantur omela quaedam, ad rerum spiritualium i vel temporalium re- clesiae , ut putant aliqui 3 administrationem ordinata, vincium v. gr. advocati , Syndiei, oeconomi, custodis , saeristae etc., hane Butem luris Melesiastici simoniam non esse proprie dictam simoniam putant aliqui, latentur tamen hi ipsi spretem quandam sacrilegii ex genere Suo mortalis, propter ecclesiastieae legis prohibitionem, ob reverentiam his etiam rebus spirituat,bus ponservandi m , hane quaSI Simon in m esse. Dividitur etiam simonia in mentalem , conventionBlem , et realem. Mentalis simonia hoc loco dicitur non nudum tantum internum propositum mmmittendi simoniam , sed ea etiam , quae opus externum adiunctum habet,

quod tamen nullo signo externo apparet simoniacum , ut si quis rem Spiritualem , velut ex iustitia debitam , alteri conserat, ob obsequium aliquod temporale sibi exhibitum , ita tamen , ut pravam hanc intentionem , mm- pensandi ex iustitia obsequium temporale per rem spiritualem datam, ext rius non manifestet, nullo pacto , aut conventione exterius interveniente. Conventionalis Simonia est, quae verbis , vel signis exterius manifestatur , per mutuum sei licet paetum, expressum , vel tacitum, ita tamen , ut nec datum aliquid sit, nee acceptum, sed sola saeta promissio. Realis dentque dieitur illa, quae ex parte utraque est executioni mandata, per unive alem traditionem rei sperae , et noeeptationem pro ea temporals pretit.

669쪽

Iis materia simonia , Rive robus . in qui hira coiiiiiiiiii potest hoe erimΡn contra ius divinum , vi l liuinanum perlesiastieum.

S. I. De simonia , quae committitur circa res nere, ae inmuseest spirituales, et imprimis circa stratiam, sacramenta, et sacramentalia. Ex dietis iam patet, quod simoniam luris divini commina. ille , qui vendit, vel emit pro pretio temporii li gratias spirituales, ut gratiam sanetlneantem , gratiss gratis daras . donum Milicet prophetiae , donum linguarum, sanitatis , vel aliorum miraculorum i sive deinde in concreto haec talia emat, aut vendat; emendo V. gr. cariore pretio rem aliquam temporalem , quae pretiosa tamen est ob talem gratiam annexum ; sive in abstractu talla vendat vel emat, emendo scilieut potestatem ministerialem talia conserendi, quod Simon Magus oblata spostolis pecunia , obtinere voluit l, qui emit vel vendit

sacramenta , Sacrifieium missne etc., nisi extrema ne essitas urgeat, contra eum, qui non vult gruiis administrare hase tulia , non tam . ut ematur sacra montum , quam ut removeatur impedimentum pravae 1 oluntatis, et avaritiae alterius. Et denique qui emit, aut vendit saeramentalia , ritus sellicet aut meremonias pro administratione saeramentorum institutas , eonsecrationes , benedictiones etc. , temporale aliquid , ut pretium pro illis exigendo, aut dando, nisi praecise in Meramentalibus permanentibus materia, cui commeratio supervenit, pretio aestimabilis , ut talis vendatur. S. II. De simonia , quae committitur circa Ordines, eorumgue collationes, et praesentationes ad ordines.

Etiam hare emere , vel vendere esse iuris divini simoniam , ex dictis Patet, cum sint uetus quidem naturales, ex institutione tamen Christi ad ordinem , et finem supernaturalem ordinati, et principium insuper habent, ex quo proredunt, Supernaturale , ita ut nec piscopi pro ordinibus conserendis , nec eorum ministri I saltem de iure eeclesiastimὶ pro instrumentis, et literis desuper conficiendis, aut alii quicunque pro praesentatione ad ordines , quidquRm ex pacto possint exigere , et iuxta Τridentinum pro his lanetionibus , uti et pro literis dimissorialibus concedendis, nihil, gratis etiam Oblatum , necipere , nd tollendam scilicet omnem avaritiae suspicionem ab ordine eeclesiastim , ut ait Truient. seM. 2 i. e. i. De reform. ubi lamen etiam notarii excipiuntur, quibus decima pars unius aurei pro singulis testimonialibus , aut dimissorialibus scribendis eone itur, in illis tamen locis , ubi laudabilis eonsuetudo , ut nil eoncilium non viget, nihil necipiendi, et ubi eonstitutum salarium non habent pro osnelo suo exercendo. i. III. De simonis , quae committitur circa divina osseia , ae offletum praedicationis, et an ecclesia emi, rei redimi possit 'Emere hare talia di, ina ossiein , uti sunt etiam orationes publieae, publicae processiones, litaniae publicae etc., Officium praedieationis , vel exhortationis spiritualis , temporale aliquid pro his ut pretium, ex pacto dando,

670쪽

vel aeeipiendo est. simonia luris divini est: sed nee Melesta , aut tura illius emi dieto modo, aut redimi possunt absque simoniae vitio c. Ouerelam, l5. h. t. S. IV. De aliis rariis ne ibus, et rebus spiritualibus, Dei viri malibus an Mais, pro quibus temporale dare aliquid, aut accipere, eti m specialiter prohibitum se iure canonico. I x cap. Non satis , 8. h. t. habetur , quod ab illis , qui in religionem transire volunt , nulla poeunta ex pacto exigenda sit, pro admissione ; nec prioratus , aut capellaniae monachorum , vel elericorum , annua distractione vendi possint; nec ah eo, cui regimen tallum committitur , pretium pro tali commissione exigi, et pro sepultura , chrismatis aut olei benedictione, nulla cuiusquam pretii exactio attentari possit. Quae ipsa etiam sub Simoniae p cato , uti ne quidquam pro immissione in possessionem ecclesiarum, ae nesciorum , per modum pretii, et ex pacto accipiatur, In aliis variis eapi. tulis prohibetur. Videatur e. Cum in ecclesia, s. e. cum sit , lo. cap. Eastuae, lo. c. In tantum, 36. h. t. S. V. . in eas me aliquid temporale pro re spiritutili ratione consuetudinis ea sari possit a vitio simoniae 'Quod nulla consuetudine excusari possit, ut pro spirituali, temporale aliquid, ex pacis, per modum pretii exigatur , vel accipiatur, certum est; cum hoc sit eontra ius naturale, et divinum: quod autem piae eonsuetudines observandBe sint, et per episcopum eompreel debeant illi, qui malitiose nituntur laudabilem eonsuetudinem mutare ex e. Ad apostolicam , 42. h. t. habetur, et consequenter , ubi pia fidelium consuetudo, erga sanctam ecclesiam devota, introduxit, ut illis qui divina administrant, temporale aliquid, in subsidium saepius sustentationis, libere , et sponte offeratur , ac detur , observanda illa est, et ab episcopo etiam observatio talis urgeri , ut iuris ab eoelesia aequisiti, ex assistentia M. canonum , Ita tamen, ut non valeat consuetudo, per quum tempore collationis sacramenti v. gr. vel ulterius rei spiritualis ab initio detur aliquid , ne detur occasio negandi talla spiritualia, si talia temporalia non dentur, quae simoniaca esset avaritia ; et ne videatura talibus exactionibus introducta suisse talis consuetudo, quae et ipsa simoniam esset, cum initium haberet simon laeum ; et ne videantur temporalia talia pro spiritualium administratione ab invitis extorqueri , quod iterum simoniam sapit, de quibus consuetudinibus iura loquuntur , cum consuetudines prohibent, et reprobant, quibus pro spiritualibus, temporulla exiguntur , aut accipiuntur.

De simonia , quas committitur in stelibus iurisdiei innis etclesiastieae, et in ingressu sive admi&gione ad reIigionem.

S. I. In aetus pertinentes ad iurisdictionem spiritualem, seu ecclesiasticam fori interni, vel eaterni sint materia simoniae pAmrmative, et primo quidem simonia est iuris divini, et naturalis , dare vel aeeipere pretium, vel aliquid temporale, pro aetu quolibet sori lii-

SEARCH

MENU NAVIGATION