Institutiones juris imperii circa sacra; ex Hug. Grotio De imperio summarum Potestatum circa sacra desumptae

발행: 1668년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nera utilia instituere: templa exstruere: modum praescribere pastorum electioni, synodis habendis, ordini inter past res servando, alienationi rerum sacris iusibus dicatarum. I X. Atqui hor pacto summa Potestati competeret suprema gubernatio in ecclesiasticis Θ R . Omnino competit : ut & in omnibus aliis. ita tamen ut ei fas non sit quidquam

decernere contra fidei ac religionis regulas, a Deo traditas: aut in caeteris con tra perpetuam aequitatis normam. X. Si vero summa Potestas hos limites ex

eesserit 3 R. Nemo obligatur ad magis obediendum homini quam Deo.

X I. Si igitur eo nomine vis ingruat, an E

eet vim vi opponere λ N. Sed sola restat patientiae gloria. soli enim summae Potestati jus armorum datum est a Deo. idque Christi, Apostolorum, omniumque Christianorum monitis & exemplis

probatur. X I I. Aι vero an non potestates inferiorer

Osubordinata resistere possunt Potestati summa N. Quia illae ipsae huic subjiciuntur;& omne illarum jus ab hujus mandato

dependet. . XIlI. Armorum tamen in reges sumpto rum varia sunt exempla. R. Sed damnan

da , si reges fuerint absoluti, & proprio j ure imperantes. . XIR

32쪽

XI U. Si autem adstricii fuerint legibus psilvis, o senatiu alicuius aut ordinum δε- eretist R. In tales arma justa sumi potuerunt , ex sententia optimatum & superiorum. X U. Si summa Potestas oppugnetur eo quod veram tueatur religionem , an imperium

suum , vitamque is fortunas civium juste defendii r A. Perinde enim est religionis, an alio obtutu vim ac injuriam patiatur. neque tenetur ad alterius arbitrium religionis usum dimittere.

C A P. IV. Solvuntur quae contra summa

rum Fotestatum imperium circa

sura objici silent.

I. AN non summarum potenatum jud -- ο ριrii eirea sacra diminuitur,eo quod pa- sorati munm a Christo sit institutum; ct ab

eodem data regula r non vero a flummis Potestatibu4. quodque pavores eatenm non sint im-

erantium vicarii Z N. Quia & potestas patria ac maritalis imperio summo subjacet: quamvis originem suam & jus a Deo habeat. medici quoque, mercatores, agricolae, opifices non sunt vicarii summarum Potestatum; nec ab his fluuntii

33쪽

illorum functiones e & tamen earum imperio subsunt.

Ι Ι. Magistratus vero non est de essentia Gelasia r R. imo nec de essentia medici, mercatoris, agricolae, opificis, aut singulorum hominum: quos tamen omnes

subditos esse Potestati supereminenti, dc ratio docet, & Apostoli auctoritas. III. Rex vera ψ intra ecclesiam, non suprae ct ecclesia subjicitur Ef. XLIX. 2 3. R. HOC loco agitur de honore Christi proprio. ecclesia vero nihil aliud est quam populus fidelis. rex autem verus toto populo superior est,etiam qua fideli.quemadmodum autem pater suae familiae imperat, fideli aut infideli: ita religio recta populi de summae Potestatis jure nihil imminuit. I V. An non reges dicuntur servi ecelsa pN. Sed quidem inservire, & utilitatibus ecclesiae consulere. Saul nunquam dictus est servus Israelis: sed ipse populus fidelis,&ipsa ecclesia Israelitica servus Saulis. dc Sauli servus Abimelec saceris dos: & pontifex Sadocus servus Davidis

ac Salomonis. V. Sacra tamen pastorum functio circa re ges ipsos etiam versatur. R. Imo & circa Cos versantur mercatores, agricolae , Pastores, cooui, vestitores altiaue, medicus

aegro

34쪽

aegroto regi praescribit pharma a , chirurgus eum secat, philosophus instruit,

consiliarius monet, etiam qua regem. hi tamen omnes eorumque functiones subjiciuntur legibus humanis, ac summo imperio. V I. Christo tamen solis imperium, nullius opera vitaria desideranti. R. Sicut providentia Dei universalis cunctis disponendis & exsequendis lassicit ; & tamen ad conservandam hominum societatem, vicariis utitur summis Potestatibus, ideo

dictis diis: ita & specialis Christi providentia, pro ecclesia excubans , vicarias sibi adsciscit easdem potestates, vers fidei patronas,Christum osculantes VII. An non e saera scriptura , historiώ

vetere constat ecclesia tribui imperium , divino jure concessumi N. Imperii enim instrumentum est gladius. at ecclesiae nulla sunt arma carnalia. sed gladius ejus tantum est spiritualis, verbum scilicet Dei. VIII. Suali igitur regimen ei concedeπ-dum 8 R. Constitutivum tantum, quod 'est ex consensu : quo definire quaedam & constituere potuit, ex communi placito; cui refragari nemo sine culpa potest. 1X. An hoe regimen subest ruimini impe

ranti i

35쪽

ranti summarum Potestatum ρ A. Quia non potest quidquam constituere aut facere contra imperium summarum Potestatum. huic enim omnem animam subjectam vult Apostolus Rom. X I. X. An sacrorum ministris imperium debetur divino jure, ex ipsa mini torii institutione

se naturar N. Quinimo tale jus quale Potestatum est omne omnino illis adi

X I. An iss competit imperium eoacriamum y N. Nam omnis coactionis usus ipsis a Paulo interdicitur. adeoque errantem nequeunt vi reducere; sed tantum persuadere ut ad rectam fidem re,

vertatur.

XII. Ah obligailium ρ N. Christus enim ipse negat suum regnum esse de hoc mundo; aut se judicem constitutum. ideoque ministri dicuntur legati, nuncii,

praecones: utpote quorum munus sit imperium alterius notum tantum facere ;non autem suo imperio quemquam obligare. X I II. Ouati igitur est eorum regimeri r R. Mere suasorium ac declarativum. XIV. Peccata tamen retinere dicuntur ac remittere. R. Id nihil aliud est quam retenta aut remissa declarare. XU. Anhoe derogat summarum Potestatum

36쪽

Is imperiori ea saerar N. Quia id tantum in

dando consilio consistit, & imperii divini declaratione. sic consiliarius regem regit suadendo , jurisperitus legem declarando , medicus & ecclesiae pastor utroque modo. hos tamen omnes rex regit suo imperio. X VI. Regimen autem quod pastoribus da tur ex Iura sublico, an hoc evertit jtu summarum Potestatum ρ N. Sed omnino ei subest, quia quantum idest ab earum impe

rio emanat.

C A P. V. Te judiciosummarum Pote

tum circa sacra.

mumjudicium imperativum p R. Eicui summum imperium. nemini enim licet ejus leges rescindere, aut sententias retractare, judicio superiore. II. Ad qua extenditur hoe Iudicium,ex quo se secundum quod imperatur' R. Ad quae ipsum imperium, adeoque ad sacra non minus quam ad profana. III. Nonne vero huis obstat, quod summa P testas falli pum y N. Tunc enim omnia judicia essent tollenda. cum in omnibus

37쪽

errare possint omnes homines. quocirca sistendum alicubi; ne progressus detur in infinitum: & errores quidam judicio

divino sunt reservandi. IV. An non huis repugnat summum Chri-

ijudicium t N. Non magis quam Christi imperium imperio summarum Pote statum. ut autem privatus privatam, ita princeps publicam potestatem habet, de doctrina religionis judicandi, ac deci' dendi. V. An igitur sacra scriptura non est judex rR. Improprie quidem . sed proprie loquendo est ipse judicandi norma.

VI. An pastoribus ecclesia non competit suis dieium 8 A. Sed tantum directivum, declarativum & suasorium. non autem imperativum , quale est summarum Potestat Um. VII. Ut vero judicium recto exerceatur, requiritur rerum sacrarum intelligentia. R. Et

haec, Deo juvante, in summis Potestatibus esse potest sussiciens; quoad scitu necessaria; quaeque ad ipsum fidei ac religionis Corpus pertinent. cum ea ne quidem denegetur rudibus, ac perpetuo laboro victium quaerentibus. VIII. Pietas quoque requiritur. At nulla virtus est magis regia. IX. Si summa Potestates de rebus divinis

38쪽

non recae sentiant, aut Deum non recre colantuean nata tamen esse debent imperia earum. δε--eris p A. Ea scilicet quae legi divinae non adversantur. quamvis enim in patre, marito, rege , sit ignorant ia Ver e religionis, aut af ectus contrarius; jus tamen patrium remanet, ut maritale aut regium. intelle eius enim aut animi vitium non reddit imperandi actum irritum. ut enim astus ratus sit, lassicit ut sit in jure agentis.

X. Pii vero eontroversim oecasione sacro rum inter se ortas, alio quovis modo componen- ου potius censuerunt; quam ut earum cognitiossiferretur a vera fide alienis. R. Tamen ab aliis vocati, judices eos agnoverunt. ac temporum necessitate eo saepe adducti sunt, ut ipsi judicia eorum imploraverint. X I. An ab Eoe judicio possunt exeludi, qui vera doct rina adsentientes, animi quatim infirmitate adhuc abstinent a sacramentorum participatione Z N. Et multo miniis quam a vera fide alieni. adeoque Constantinus , nondum baptizatus , illud judicium exercuit , episcopis approbantibus. X II. Sed summa Potestates imperita sunt

omnium inter theologos controversorum, RaNec omnes pastores sunt doctoris muneris

39쪽

vare non liceat.

XIII. a ui reges simul se propheta

quadam circa sacra Iusserunt, an hos fecerunt qua propheta r N. Sed qua reges. quia omne agendi jus ab imperio re. gio proficiscitur. adeoque in ejuscemodi factorum narratione semper additum reperies nomen regis , non pro phetae. XIV. Propheta tamen etiam erant. R. Ideoque qua tales, certius scire potuerunt imperanda: at qua reges, imperarunt. sic etiam reges Christiani jus hahent imperandi , qua reges : peritiam vero, qua Christiani, a Deo edocti.

De Modo imperii circa sacra

recte utendi. I. C, id est incium regii in inquisitionain eorum qua credenta aut agenda a Deo definiuntur : ct in consultatione supeν ecclesia utilibus ' R. Libenter audire sententias pastorum , pietate , eruditione,

prudentia insanium. II.

40쪽

II. Euando acquiescendum humara auctoritati y R. Cum neque ex auctoritate divinajudicii exitus potest reperiri; neque ex principiis rei internis.cumque talia sunt ad quae indaganda non tenemur. III. Euando aequiescendum auctoritati divina, per homines revelata r R. Si constet eum qui proponit nec falli posse, nec fallere: idque ex patefactione divina, aut aliis indubitatae veritatis signis, I V. An post Apostolos divinum aliquod exsat oraculum, ad eujus prascriptum dirigi debeat regum pariter ae privatorum judicium IN. Quia nullus est homo qui falli nequeat, nullaque hominum congregatio. V. An in eausa mei salutaris, tuto quis acquiescit alieno judicio declaratiυοῖ N. Quia fides non est fides, nisi in divina acquiescat auctoritate. res enim fidei plane &aperte sunt omnibus propositae. VI. Si judicium sit suasorium I R. Cum Circa ea versetur quae lege divina definita non sunt; aliquid ei tribuendum. sed

non nimium.

VII. Si consiliantium sententia discrepent, quid faciendum summa Potestati Z R. Judicium suum interponere debet; sentcntiasque potius ponderare, quam nume

rare.

VIII. An summarum Potestatum in his

SEARCH

MENU NAVIGATION