Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tum religiosum sussciant; δ' in quo consistat voti paupertatis

solemnitas. D.

Quaenam sit materia hujus voti, tum remota, tum proxima.

Paupertas opponitur divitiis, et nihil aliud est quam eare

tia earum rerum, quae sub divitiarum nomine comprehendi solent. Est nempe is sensus ubique terrarum unanimiter receptus, et huic vocabulo annexus. Hoc ipso autem quod paupertate excludantur divitiae, excluditur etiam jus tu eas, id est, jus eas habendi tanquam proprias, et iis tanquam propriis utendi, nequaquam enim pauper dici potest qui jus illud sibi retinet.

Solent auctores materiam remotam paupertatis vocare ipsa mei divitias, seu res illas, quarum carentia paupertatem constituit : materiam autem proximam, Vari a jura et varios actus circa divitias. a Potest haec materia, inquit Suareet, duplex ina voto distingui : remota scilicet et proxima. Remotam voco a res illas, seu divitias, in quarum carentia paupertas consia stit: proaimam autem, habitudinem illam vel actionem ho-α minis circa talem rem paupertati repugnantem; cujusmodia est domi uium rei, vel jus aut usus illi aequivalens vel illud a participans. η De Religione, tractatu T, lib. 8, c. 4.ὶ Licet autem ex unanimiter recepto vocabuli paupertatissenSu extra controVersiam sit, eam consistere in quadam e rentia divitiarum, ct juris in eas, non ita facile liquet quaenam praecise res pro divitiis paupertati repugnantibus habendae sint, seu quaenam res materiam paupertatis remotam constituant. Item non statim perspicitur quaenam jura et quinam acius circa divitias paupertati repugnent, seu in quo praecise consistere censenda sit materia paupertatis proaeima. Hinc solet utraque haec quaestio ab auctoribus diligenter ex- peudi : quod et nos sub praesenti paragrapho praestandum suωeipimus. Diuit Corale

102쪽

TRACTATUS DE IUBE REGULARIUM. I.

.muam ait materia pauperιalis remota'

u Non omnia bona, quorum homo habet dominium, usuma fructum, aut jus utendi illis, Sunt materia paupertatis . n Suarer, de Religione, tractatu T, l. 8, c. 4, n. 2. Id probat citatus auctor Varia enumerando ejusmodi bona, quae nullatenus censenda sunt sub Votum paupertatis cadere; cujusmodi sunt: i' vita hominis: jus nempe vitam conservandi nullo paupertatis voto abdicari potest; quia tale Volum pravum foret, ac proinde nullum I 2' item membra corporis, et lacubtates sive corporis sive mentis, ad materiam paupertatis non pertinent; 3' idem dicendum de gratiis et virtutibus, ut patet. Unde generatim bona, quae sunt ipsi met personae hominis intrinseca, nequaquam ad materiam paupertatis pertiuere

censenda Sunt.

Sed neque honor et fama, etsi sint quid homini extrinsecum; quod pariter vide probatum ala udato Suaresto de Religione tract. 7, l. 8, n. 3). Id autem minime impedit quin laudabiliter emitti possit votum non ambiendi et non acceptandi dignitates et honorifica munia. Sed votum illud a Volo paupe talis diversum omnino est. Neque objiciatur, salsum fore quod supra stabilivimus sussicere nempe triplex religionis votum ad constituendum hominem in statu persectionisin nisi honores et fama essent materia voti paupertatis, et per tale votum praecaveretur, quoad ejusmodi bona, nimia sollicitudo, quae non minus persectioni repugnat quam sollicitudo quoad divitias. Bespondetur enim ad statum persectionis non requiri vota de singulis, quae ad refraenandos pravos affectus juvare possunt: alioquin voveri deberet exercitium humilitatis, patieuthe et aliarum virtutum. Porro Husmodi vota, nedum ac quirendae persectioni juvarent, ei e contra plurimum obessent. Quando enim agitur de internis actibus et assuetibus, Disitired by Corale

103쪽

PARA PRIMA.

dissieillimum est discernere an et qua gravitate erratum Sit. Hinc si vota emitterentur, de rejiciendis ejusmodi assectibus, adesset frequens dubitatio et formido. Perpetuus nempe memtem occuparet timor, tum ne violaretur, tum ne iolatum fuisset aliquod ejusmodi votum. Quae anxietates, nedum in assequenda persectione juVarent, multum e contra ossicerent. Et ideo ad constituendum statum perfectionis necesse non est ut honor et lamo in materia alicujus e tribus votis substantialibus comprehendatur. At votum quod attinet de non ambiendis et acceptandis dignitatibus, etsi obnoxium non sit praefatis anxietatibus, quia de ejus violatione facile constare potest, non tamen ad Statum persectionis necessarium est. Etenim dignitatum ejusmodi acceptatio per Se mala non est, sed tantum propter inordinatum circa eas assectum et nimiam sollicitudinem. Hunc vero periculosum assectum susscienter praecavet obligatio tendendi ad persectionem, quae ex ipso religioso statu exoritur, et cui aperte repugnat dignitatum prosecutio et acceptatio, ex pravo honoris mundani affectu. Fatendum tamen ejusmodi votum dignitates non ambiendi et nou acceptandi, nisi ex obedientia, etsi ad status religiosi essentiam non pertinens, plurimum tamen ejus sint quadrare et persectioni ipsius accidentali addere. Dissicultas est circa beneficia, an nempe ad materiam Pa pertatis pertinere censenda sint. Quam dissicultatem resolvit Suar Z, distinguendo inter jura et ossicia honescii, et bona temporalia ipsi annexa. Et priora quidem non esse materiam paupertatis, bene Vero posteriora respondet se Religione, tractatu T, l. 8, c. 4, n. li). His tu antecessum praemissis, jam lacile perspici potest, quaenam bona materiam paupertatis remotam proprie constituant. Nam praeter bona homini intrinseca, necnon famam et honorem, nulla alia Sunt, quam quae nomine divitiarum designari

solent; et comprehendunt tum pecunias, tum alia lquaelibet

quae pecunia aestimari ac comparari pOMunt, aut pecuniae m raliter aequivalere. Horum nempe bonorum copia hominem

104쪽

divitem, in proprio hujus vocabuli sensu, essicit; et ex eorum. dem carentia vere et proprie pauper constituitur. Uude materia paupertatis remota sunt ipsae divitiae, praefato sensu inteN

Dietum est supra, vocari materiam paupertatis proximam certos actus et certa quaedam jura, quae Versantur circa materiam remotam, id est, circa divitias seu boua temporalia. Quaenam fuit ea jura iique actus, hie venit expendendum. cum autem non unus sed multiplex dari possit paupertatis gradus prout sequenti para aptio ostendemus , et Stare possit tota religiosi status essentia, non tantum cum pauperlate absoluta, seu in summo gradu, sed etiam cum aliis gradibus inferioribus ut infra etiam probabitur , materia proxima paupertatis non potest determinari absoluto, Sed relative duntaxat ad unamquamque ipsius Speciem Seu gradum; SNquidem dantur actus et jura quae repugnant paupertati superioris gradus, non autem inferioris. Et hic quidem materiam proximam determinabimus tantum quoad paupertatem completam seu in summo gradu. Quomodo vero materia luee

proxima diversa sit in aliis ivserioribus gradibus, pandetur subsequenti paragrapho, ubi de gradibus illis disseremus. Quibus

pramotatis, sit PROPOSITIO I . - Paupertati completae contraria sunt, domnnium seu proprietas bonorum temporalium, jus fruendi, jus utendi, eι jus retinendi seu posside i. - l ' Contrarium est dominium.

Nam dives ille praecipue dicitur et ost, qui bonis temporalibus

abundat, quorum est proprietarius seu dominus. Unde ut quiS Sit Omnino pauper, necesse est ut ejusmodi dominio Om-

Diuo careat. Pertinet ergo domitilum, et quidem prinςipaliter,

105쪽

ad materiam proximam completae paupertatis; ac proinde si fiat votum completae pauperlatis, certo violabitur votum illud per acquisitionem aut conservationem dominii. Fide id fuse probatum a Suare sto, O Religione, tractatu T, I. 8, e. 5,n. 13.ὶ 2' Paupertati completae insuper repugnat jus fruendi, utendi et retinendi. In hac autem assertione, vocem jus inte, ligimus, non de jure improprie dicto quod provenit ex accepta licentia; sed jus strictum, quo nempe quis fraudari nequit, quin ei sat injuria. Porro hoc sensu intellectum jus utendi, fruendivo aut relenendi, est aliquod genus divitiarum, siquidem pretio est aestimabile ; imo et dominium utile

nuncupatur. Ergo a paupertate absoluta excludi censendum est. Vide Suaresium, loco cit., D. 24. PROPOsITIO IIR. Usus et relentis facti, id est, ea licentia,

non autem eae proprio jure et nomine, necnon mera administratis, nequaquam paupertati, eιiam e pletae, repuynant. - α USUS

a facti, inquit 8ua regi et omnis rei apprehensio aut detentio a vel administratio, quae non proprio jure et nomine sit, seda in facto tantum consistit, et cx jure et concessione alterius e pendet, non ita est per se materia paupertatis, ut omninoa ex vi illius voti excludantur aut excludi possint; quamvisu aliqua moderatio in his omnibus possit esse materia paupe a latis juxta intentionem voventis. Doctrina hujus conclua gionis communis est. De Religione, tractatu T, l. 8, c. b. n. 28.ὶ Votum nempe paupertatis, quo excluderetur quilibet honorum temporalium usus, nedum Validum laret, pro peceaminoso esset habendum. Nequit enim vita sustentari absque aliquo ejusmodi bonorum usu. Nisi cibis, verbi gratia, homo

ulatur, certo mors subSequetur. Unde votum exequi, quo usus etiam ciborum exeluderetur, idem osset ac ueeem sibi inferre. Pariter nulla omnino veste uti, inhonestum est atque

illicitum. Ac consequenter pravum laret votum paupertatis nullis omnino vestibus utendi. Unde paupertas evIngelica, etiam absoluta et in persectissimo gradu, nunquam oci Senda est simplicem usum bouorum temporalium omnino excludere; Diuitiam by Cooste

106쪽

quia si excluderet, jam non esset evangelica, sed diabolica. Atque idem dicendum est de simplici detentione; ut patet investibus; quibus uti debet homo eas secum detinendo, id est,

iis sese tegendo. Pariter simplex lactum administrationis bonorum temporalium, nequaquam repugnat paupertati etiam perfectissimae. Nam per nudum administrationis factum, nihil acquirit administrator ex quo dives aut minus pauper esticiatur; siquidem, ex hypothesi, nullum temporale commodum indo sibi comparat. Secus foret de administratione cum sibpendio; quia per illam acquireretur alicujus pecuniae dominium, quod paupertati repugnat.

PROPOSITio ΠΙ' - Melusa auctoritate Ecclesia aliter statuemtis, votum simpleae paupertatis, etiam eo leta', non impedit quin valide retineri et acquiri possit dominium. - DiximuS Supra, stare non posse dominium cum paupertate completa. Hie autem probaro intendimus, dominium stare posse cum Volo

simplici paupertatis, etiam completae : non quidem eo SenSuqu0d, post emissum ejusmodi votum, possit quis licite dom nium retinere aut acquirere, sed eo sensu quod id possit valide, attenta solius voti ossicacia, ut seclusa Ecclesiae lege aliter disponente. Notetur autem nos hic agere duntaxat de

Oto simpliei, non autem de solemni; nam certum eSt, PorVotum solemne paupertatis ipso facto amitti dominium, si quod hic et nunc habeatur, et voventem inhabilem omnino seri ad dominium aliud acquirendum in posterum : qui esse-etus Solemnitatis, non ex ipsa voti substantia, sed ex positiva Ecclesiae lego profluere, infra paragrapho 3 probabitur. Item

notetur, conclusionem nostram poni cum hac restrictione, seclusa auctoritate Melesiar aliter disponentis e nam potest Ecclesia statuere, ut simplex etiam paupertatis votum incapaeitatem dominii inducat. Et de facto ita diisposuit Gregorius XIII, bulla Ascendente Domino, quoad Vola coadjutorum approbatorum societatis Iesu, quae simplicia sunt. Dicimus ergo Votum paupertatis, modo sit simplex, et Ecclesia aliter

non statuerit, nequaquam adimere habilitatem ad dominium,

107쪽

Sive tonservandum, Sive acquirendum. Quod sic probatur :I' Volum simplex paupertatis non adimit dominium quod habetur; sed obligat solummodo ad illud dimittendum. Nam votum illud nihil aliud est quam promissio Deo facta. a Batio

a voti, nude et pure sumpta, in hac promissione conSumma-

a tur. η SuareZ, de Religione, tractatu T, l. 8, e. 5, n. l4. Promittit se dominia sua dimissurum. Sed aliud est illam dominii abdicationem promittere, aliud illam exequi. Qui promittit seu vovet dare aliquas pecunias in eleemosynam, hoc solo actu promittendi seu vovendi cas non dat; sed ut dosacto dentur necessarius est novus actus, a promissione di. Versus, nempe actus donationis. Et donec vovens eas pecunias

de laclo dederit, earum dominus remanet. Et quamvis peccet, si volum intra tempus debitum non exequatur, tamen quandiu pecunias illas non donavit, earum dominium retinet. Pariter qui vovet ingredi religionem, hoc solo actu non ingreditur, nec sit religiosus ; sed tenetur tantum religionem ingredi. Sic ergo, qui vovet a se auferre dominium bonorum suorum temporalium, hac sola promissione dominium illud non aufert :ergo dominium illud ipsi remanet, non obstante Volo abs lutae paupertatis, donec per actum a Voto diversum, peractum nempe alienationis, dominium illud a se abdicaverit. Unde votum paupertatis, etiam absoluti Ssimae, non tantum non adimit praesens dominium, sed nec potest per se solum adimere; quia tandem volum nihil aliud est quam promissio ;et promissio, ex essentia sua, est de aliquo actu faciendo; ac prolude non est ille ipse actus laciendus. Consequenter volum dimittendi dominii, non est, nec esse potest per Se Solum, ipsa dominii dimissio. Eamdem probationem etsi aliis terminis evolutam, reperies apud Suare sitim, de Religione, tractatu T, l. 8, c. 5, n. lέ. 2' Praelatum votum non inducit inhabilitatem ad novum postea acquire udum dominium. Equidem qui absolutam vovit paupertatem, hoc ipso Deo promisit nullum sibi unquam dominium aequirere, ac proinde si deinceps alicujns rei d

108쪽

minium saliquam, verbi gratia, donationem) acceptet, eerto peccat. At vero mera promissio aliquid non faciendi, noureddit in eapacem ad illud valido faciendum, modo aliunda non desit illa capacitas. Promissio verbi gratia) seu votum

non nubendi, non reddit incapacem ad nuptias. Promissionempe non faciendi quod valide quis facere potest, est dumtaxat promissio illud non faciendi; non autem est inhabilitas ad illud valide laciendum. Imo nequit homo per seipsum Solum sese reddere incapacem dominii, et ad hanc inhabilitatem inducendam necessaria est causa ipsi extrinseca. Nam ut quis acquirat, Verbi gratia, dominium rei quae nullius est, satis est ut primus illam Occupet, cum voluntate suam faetendi. Et quamvis illam voluntatem hodie non habeat, potest illam postea habere; quia semper liberum ei est voluntatem mutare, nec potest ea libertate sese exuere. Idem dic de aequisitione dominii per acceptationem alicujus donationis. Potest quidem

homo donationem nou acceptare; sed non potest auferre a Sepotestatem mutandi hanc suam praesentem voluntatem, Seu

potestatem deinceps acceptandi. Neque hanc potestatem aufert PromiSSio Seu Votum non acceptandi; quia adhuc post illam promiSSionem potest ejus voluntas in contrariam mutari et donationi consentire. Vide Suaresium, citato loco, n. i T. Unde revera Solum votum paupertatis, etiam absolutisSimae, nec praesens dominium adimere potest, nec tuliabilem reddere ad futurum acquirendum.. Nota 1'. - Si quis dives, autequam disponat de bonis suis, Otum privatum paupertatis emittat, ex tunc quidem obligatur ad relinquendum dominium; at non statim incipit esse Pauper; Siquidem, ex dictis, rerum suarum domiuium rei, net, non obstante voto, donec de eis disposuerit. Nota 20. - Quamvis statim incipiat obligatio disponendi durebus Sula, non tamen tenetur statim disponere; sed ei pedimittitur tempus moralil ur necessarium ad prudentem et commodam ejusmodi alienationem. Id sequitur ex generali doctrina de obligatione vota exequendi. Quando nempe Otum

109쪽

est negativum prout est, verbi gratia, votum non nubendiὶ, obligatoria est ejus ex ceutio ab ipso emissi voti momento. Quando autem votum est a mativum prout est votum dandi aliquam eleemosynam , vovens non tenetur statim illud exequi; sed tunc solummodo incipit violatio voti, quando elapsum est tempus moraliter et ex prudenti aestimatione n eessarium, ad illud commode et Opportune exequendum. Porro votum paupertatis, in quantum obligat ad alienandum dominium, assirmativum est; quia aIienatio sit peractum pos,

tivum, non autem per meram omissionem.

'ista 3'. - Εliam si quis voveret paupertatem, cum intentione sese reddendi incapacem cujuslibet dominii, non ideo, vi sola hujus voti simplici, incapacitatem illam incurreret. Ut enim posset homo sese dominii incapacem reddere, deberet posse impossibilem in se ipso reddere voluntatem dominium aequirendi, ut supra diximus. Porro id nullus homo ossicere potest ; quia libertatem voluntatis suae non potest abjicere. Nota 40. - Inhabilitatem ad dominium acquirendum non possc induci per ullum hominis privati votum aut actum; sed ad hune inhabili latis essectum requiri supervenientem dispositionem auctoritatis extrinsecae sequitur ex praemissis, ut patet. Me his vide Suarosium, de Religione, tractatu T, l. 8, e. 5, n. 13 et seq.ὶ Neo dicatur, pos se religiosum vi pacti cum religione initi, ad ipsam transferre, non tantum bona sua praesentia, sed etiam adventitia; et Sic Seso reddere incapacem dominii. Nam ex tali pacto non sequitur absoluta dominii incapacitas, siquidem poteSt communitas renuntiare juri suo, et tunc iterum habilis erit ad dominium aequirendum.

De variis gradibus paupertatis, et quisnam ad eonstituendum tatum religiosum

110쪽

96 TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.

tuor modi paupertatis, quos sic describit Suareg: a Primusa modus Seu gradus est ejus, qui nec licite, nec valide haberea potest dominium alicujus rei, neque illa tanquam propria a uti; quem gradum paupertatis nunc Servant omnes, quia emittunt votum solemne paupertatis. Secundus gradus erita ejus, qui non possit licite habere proprium dominium albκ cujus rei; neque etiam ulla re tanquam propria uti, quama vis non sit incapax dominii, qualis eSSet paupertas per Vo- et tum omnino absolutum et integrum paupertatis, Si nona esset per Ecclesiam solemnigatum, ut constat ex dictis suprau de voto simplici paupertatis. Tertius gradus est, Si quis, neca sit incapax dominii, nec ex voto teneatur statim illo pria vari, Sed solum nulla re ut propria uti. Qui gradus paupera latis invenitur in religiosis scholaribus approbatis societatis et Iesu. Ouartus gradus erit, si quis ex voto non obligatur ad a carentiam dominii, vel omnis usus rei ut propriae; sed soluma ad non habendum nec quaerendum temporalia bona ultra et certam mensuram Suffcientem ad sustentationem Filae, juxta a aliquem honestum vel perfectum sinem sibi praescriptum: a hoc enim votum et honestum et possibile esse, per Se noluma videtur. n De Religione, tractatu, T, l. 8, c. 6, n. 7.

PROPOSITIO ID.- In quartus modo descriptus paupertatis str dus ad status religiosi rationem suspeiat, controverti potest.

Agimus nempe de eo qui a se non abdicaret omne bonorum suorum dominium, nec omne jus eis utendi tanquam propriis ; sed voveret duntaxat, Vel dominium illud et jus utendi restringere ad modicam aliquam quantitatem, vel in proprios

usus con ertere solummodo pauca quaedam determinata, caeteros autem reditus in pia opera erogare. Et quaeritur, an vero religiosi censendi forent, qui hoc modo paupertatem cumdastitato et obedientia voverent. Porro in utramque partem afferri solent a doctoribus rationes non Spernendae. I. Rationes allirmandi. - Non requiritur ad statum religiosum paupertas, nisi ut removeantur obstacula quaedam,

quae persectionis prosecutionem impedirent. Sollicitudo

SEARCH

MENU NAVIGATION