장음표시 사용
71쪽
nem ad religiosi status essentiam non pertinere. - Sensus quaestionis est, uirum pro vero statu religioso habendus esset ille vivendi modus, quem Ecclesia nec approbasset, nec prohibuisset ; quique caeteroquin conditiones alias haberet ad status religiosi substantiam requisitas. Dubium quidem non est, quin a tempore saltem Innocentii III prohibitum sit quodlibet institutum religiosum, hoc ipso quod non sit positive approbatum ; cum expresse prohibitionem illam dictus Ponti sex edixerit, ut superiori propositione vidimus. Sed disputatur an approbatio requiratur duntaxat de jure ceclesiastico, an vero etiam de jure divino, et ex ipsa status religiosi natura. Controversia nempe versatur circa institutum aliquod religiosum, absque ulla Ecclesiae approbatione inductum, antequam Prodiisset ulla lex occlesiastica, approbationem obtinendam praecipiens, et statum religiosum hac approbatione destitutum prohibens et irritans. Et plures quidem gravissimique doctores in ejusmodi instituto veri status religiosi substantiam seu essentiam agnoscunt : alii vero minime. Quam utramque sententiam expositam reperies apud Sua resium Ide Religione, tractatu I, 1. 2, c. I 5 . Nobis prior meliori sundamento nitivisa est. Eam tamen ut probabiliorem duntaxat delandimus. Ostendemus autem l 'non valere rationes se utentiae oppositae; 2' concipi et dari posse totam religiosi status substantiam absque Ecclesiae approbatione.
I. Robore carent rationes sententis oppositae. - i' Bobore caret ratio desumpta ex eo quod ad essentiam status religiosi requirantur vola solemnia: VOta autem Solemnia existere ninqueant, quin ab Ecclesia ut talia approbentur. Etenim salsum est requiri ad essentiam status religiosi votorum solemnitatem, ni supra vidimus; nec jam pol est opinio haec a scriptoribbus catholicis sustineri, post bullam Ascendente Gregorii XIII, qua contrarium expresse declaratum est quoad vota simplicia scholasticorum societatis Iesu. Unde quamvis olim doctores non pauci necessitatem approbationiis Ecclesiae ex necessitato votorum solemnium concludi posse existimaveri ut, hodie t Disitired by Corale
72쪽
58 TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.
meu ea ratio prorsus rejicienda est, cum jam omnino certum sit votorum solemnitate in ad religiosi status substantiam non pertinere. 2' Nec valet ratio, quam oppositae sententiae patroni deducunt ex traditione illa, qua se totum religiosus Deo mancipatet donat, quamque de religiosi status substantia osse nos ipsi supra ad inlisimus. NeceMe est, inquiunt, traditionum hanc a Deo acceptari; alioquin nulla et nullius essectus foret : Deus autem illam non acceptat immediate per seipsum : ergo necesse est ut acceptetur ab aliquo homine nomine Dei : nullus autem homo potest sic valide acceptare nomine Dei. nisi specialem commissionem seu potestatem quoad hoc a Deo ipso acceperit : quam quidem potestatem acceptandi donationes nomine Dei accepit a Deo Ecclesia, non autem ullus homo privatus : si Nullus aut in sunt verba Suarusii hunc sentena tiam exponentis, de Religione, tract. 7, 1. 2, c. i5, n. G) illi lana potestatem) accipit immediate a Deo nisi Summus Pouu ti sex; et ideo necessu ost ut modus contrahendi ci constia tuendi hunc flatum, Saltem quoad personam acceptantem, a in cujus manibus vola saut, sit ab Ecclesia institutus, eta aliquo modo approbatus. v Non valui, inquam, hoc ratiocinium. Etenim quod nequeat dicta traditio ab aliquo privato homine acceptari nomine Dei, nequaquam certum est, et coiitrarium Sustineri potest. Supponamus, verbi gratia, Titium velle sese religioso statui addicere, triplex consilium evangelicum Voveudo, et determinuta quadam norma vivendo, quam rectu ratio dictat esse honestissimam et valde prosicuum. Λdit Sempronium, privatum quidem virum et laicum, ast prudentia et morum sanctitate valde commendabilem. Tria Vota in ejus manibus emittit, totalemque sui ipsius traditionem seu donationem Deo fucit. Sem pro uius autem, nomine Dei. traditionem illam acceptat, necis non regendi Titii, tanquam per votum obedientiae sibi jam subditi, citram asSumit et Spondet. Cur, quaeso Deus hoc modo factam a Titio traditiovem non acceptaret 3 Iu lus enim Diuiti do by Corale
73쪽
omnibus nihil pravum est, sed honesta singula et Deo grata. Honestum prosecto triplex votum : honesta, ex hypothesi, peculiaris tu observandis votis proposita sorma : honesta de se et Deo grata traditio haec lo talis, qua se Titius totum Deo mane, pat : honestum pactum quo se Titius ad obediendum Sempronio obligavit. Cum ergo his omnia honesta Sint et Deo acce-Ρta , ex hoc it so merito concluditur Deum ratam habere Sempronii acceptationem. a Ad acceptandum hujusmodi vo- a tum Vel promissionem. non est necessaria specialis poteStas et a Deo commissa; sed susscit ut secundum reetam et pru- et dentem res limationum judicetur id esse honestum et Deo a gratum : nam per hoc susscienter intelligitur Deum ae ce-κ plaro quod ad suum obsequium aliquis, electus tanquam a mitii Ster ejus, acceptat. Nec enim oportet ut ille sit publi-u cus minister, ud illud munus ab Ecclesia deputatus; sed si s uis est quod ab ultero voluntarie et prudenter sit eloesi ctus . . . Concluditur . . .: illa omnia possunt valide scri sinea positiva Ecclesiae approbatione; et illa sumetunt ad homia nem urum religiosum constituendum; quia susseiunt adu persectam abrenuntiationem et abnogulionem, ii blationem' que omnium impedimentorum, cuin sussicienti flabilitate; a quu Salis sunt ad constituendum illum in completo statuu persectionis nequirendae. Ergo ex natura rei potest ita coua stitui Aine peculiari Ecclesia' approbatione si . . Quod autem dictum est de Tilio et Sempronio, diei potest de pluribus vitam in communi degentibus, et superiorem sibi
libere eligentibus, rogulumque huic vitae communi accommodatum sequentibus. Si nempe juxta rectam et prudentem aest, maliouem regula hiaec honesta sit, poterit quis tria consilia juxta hanc regulam observanda vovore, et superiori hujus communitatis obedientiam promittere, ut sui is sius donationem seu traditionem Deo sacere. Et superior hujus communitatis, licet nequaquam ab Ecclesia deputatus, sed duntaxat a
lὶ Sunt verba Suaresii, seeundam sententiam exponentis stoeo eilato, Si.
74쪽
suis confratribus libere electus, poterit traditionem illam nomine Dei acceptare. Quod autem Deus traditionem hoc modo factam ratam habeat, merito concludi potest, ex eo quod nihil sit in his omnibus nisi de se honestissimum et Deo gratum. Unde in ejusmodi communitate tota reperietur status religiosi substantia, licet ejus regulam nondum Ecclesia approbaverit. 3' Nec tandem valet ratio deducta ex eo quod instituta religiosa, nisi ab Ecclesia approbentur, sint periculosa; ac proinde nequaquam apta ad constituendum persectionis a quirendae statum. Εquidem fatemur triplex consilium evangelicum non posse observari in genere, ut ita dicam; sed necessario in praxi observari juxta hunc vel illum determinatum modum, id est, juxta hanc vel illam peculiarem regulam. Atque item latemur contingero posse ut, quoad ejusmodi regulam, fideles decipiantur, honestam et utilem existimando
quae talis revera non esset. At vero, quamvis Ecclesiae approbatio sit tutissimum medium ad vitandam ejusmodi deceptionem, non tamen est unicum. Etenim multoties sussicere potest recta ratio et prudentium virorum aestimatio ad satis perspiciendam alicujus peculiaris instituti honestatem et utilitatem. Et sic sussicienter arecbitur dictum periculum, praesertim cum perpetuo invigilet Ecclesia, et regulam nocivam, quae forte induceretur, posset statim prohibere et irritam fa
Tres autem recensitiae rationes solae sunt, quas viderim ingratiam oppositae sententiae adductas. Quae cum robore careant, jam merito concludi potest sententiam illam solido sundamento nequaquam inniti. Sed et directo probabilior altera sententia prohari potest. Nempe :ΙΙ. Concipi et dari potest tota religiosi status essentia absque Ecelesiae approbatione. - Etenim illud ad rei substantiam non pertinet, quod potest adesse vel non adesse, quin res intrinsece mutetur. Atqui status religiosus intrinsece idem remanet, sive accedat sive non accedat Ecclesiae approbatio. Nam Disiti geo by Cooste
75쪽
observatio triplicis consilii ex angelici, voto frmata, cum traditione sui Deo facta et a Deo acceptata, est id quod statum religiosum intrinsece constituit. Approbatio autem Ecclesiae est actus superiorum ecclesiasticorum, quo talem hujus status sormam seu regulam bonam declarant, et ad praxim licite deduci posse decernunt. Qui actus declarandi et decernendi est quid extrinsecum huic status religiosi formae, ut patet. Non enim mutatur ille status per talem peculiarem regulam determinatus, quando declaratur bonus; nec si bonus per illam declarationem; sed quia est in se bonus, talis ab Ecclesia declaratur. Item quando Ecclesia decernit illi quod institutum religiosum posse licite ad praxim deduci, non constituit substantiam hujus instituti, sed institulum illud, quale est intrinsece et substantialiter, iniri posse a fidelibus decernit. Unde status religiosus quatenus talis, per approbationem non mutatur intrinseco; sed idem remanet substantialiter, sive ante, sive post approbationem. Atque id illustrari commode potest
exemplo canoni rationis sanctorum. Canonigatio nempe alicujus sancti non est de essentia sanctitatis ejus. Declarat quidem virum illum esse sanctum, et decernit posse licite ut talem coli; sed nil addit ejus sanctitati; et sanctitas haec inge et intrinsece eadem omnino est ante ac post canonizati
Objietes. - Prohibitio alicujus instituti religiosi impedit ne
habere possit essentiam status religiosi: ergo a pari approbatio faeit ut in ossentia status religiosi constituatur. - Respondeo : nego paritatem. Nam prohibitio attingit essentiam ipsam status religiosi, et eam aufert; si quidem de essentia est status religiosi ut sit status persectionis acquirendae : statim autem ac fuit ab Ecclesia prohibitus, jam hoc ipso non est status persectionis, sed rebellionis, ut aiunt doctores. Εcontra approbatio non ponit essentium status religiosi qui a probatur, quod necessarium foret ut adesset paritas; sed declarat eam essentiam adesse in tuli instituto; et illud iustitutum tuto et laudabiliter iniri posse. Disitired by Corale
76쪽
Hinc sequitur prohibilionem quoad Statum religiosum intelligendam esse sicut impedimonium dirimens quoad matrimonium. Nisi Ecclesia odixisset impedimentum dirimens clana destinitatis, verum et validum foret matrimonium clandestinum. Pariter nisi Ecclesia prohibui Sset status religiosos non approbatos, veri et xulidi forent illi status religiosi absque ulla approbatione, modo haberent alias conditiones ad essentiam status religiosi necessarias. Et sicut in hypothesi non Oxistoniis impedimenti elandestinitatis, verum adest matrimo
nium, quin Ecclesia illud positive approbet; ita in hypothesi
quod non existat dicta prohibitio quoad flatum religiosum, verus est status religiosus abSque ulla poSiliva Ecclesiae appro
Unde tandem dicendum idetur ad status religiosi essentiam requiri quidem ut illum Ecclesia non prohibeat; sed nullulenus requiri ut illum positive approbet. Hodie autem illa quaestio, an approbatio ad religiosi status substantiam pertineat, mere theorica est : si quidem certum est, jamdudum prohibila fuisSe omnia instituta religiosa, hoc ipso quod approbationem non obtinuerint. Ita ut do facto hodie nequeat adesse religiosi Status essentia, nisi adsit approbatio. Sed hoc provenit ex jure mere ecclesiastico; non autem ex jure divino, seu ex ipSu religiosi Stalus natura. Unde si Ecclesia hanc Suam legem prohibentem revocaret, denuo posset existere verus status religiosus absque dicta approbatione: sicut validum denuo foret matrimonium elandestinum, si Ecclesia clandestinitalis impedimentum dirimens tolleret.
Nola l. - ConcluSionem nostram dosendit, inter alios, venerabilis Bullarminus de Monuchis, c. 4, col. 43l, odit. Ingol- stati.) : u 0ritur hoc loco, inquit, brevis quaedam dubitatio, si an religionum institutio libera Sit, an vero egeat Summiu Ponlisicis confirmatione; sed facilis est solutio. Duo siquia dem in omni religione inveniuntur : essentia ipsa religionis, et quae in tribus votis Sita est; et determinatio illius essentiaea ad certum modum vivendi. Et quidem essentia religionum
77쪽
a in Evangelio sundamentum habet . . .: proinde ex hac partea non egent religiones Pontificum approbatione. Modus au- a tem ille varius quo tria vola suscipi posSunt, non ita perspia eue in Evangelio elucet, et non parum ex prudentia et dia rectione humana pendet. Quare Pontificis confirmationea indigere potest, et nune r ipsa, propter jus positivum novasa religiones prohibens, omnino indiget. Ita tuo Aulo uius, BasLe lius, Augustinus, Benedictus auctores religionum fuerunt, a nec ullam leguntur a Pontifice approbationem quaesivisse :a propterea quod nondum exstaret jus ecclesiasticum id prae-
Nota 2. - Suarcsius in hac quaestione mediam quamdam viam seculus est. Admittit nempe approbationis Ecclesiae necessitatem lj, quoad religionem cum forma communitatis instituendam, et toti Melesion proponendam; ea ducitis ratione, quod absque hac approbatione talis religio salis tuta in praxi csse nequeat. Sed, ut supra diximus, ratio inec omnino rigorosa non videtur. Potest Si quidem ex prudenti pestimatione satis conflare aliquam religionem etsi de se aptam ut tu lotum orbem ditandaturὶ honesiam esse et utilem, praesertim Si Episcopi, ejus institutionem et dissusionem intuentes, non tantum eam non prohibeant, Sed fidelibus eam ingrediendam suadeant. Qua stanto prudentium virorum, et praesertim Episcoporum aestimatione, tuta conscientia poterunt iideles ejusmodi religionem ingredi, licet nondum intervenerit Sed is Apostolicae, aut ullius etiam Episcopi positi a approbatio. Dietam autem Sua resti sentcntiam clare exprimunt haec ipsius verba : a Nolanda est disserentia inter hanc necessi lal mu approbationis seu obligationem , niate vel post occlesia- a sticam prohibitionem : nam ante prohibitionem non pecca-α ret, qui suo prudenti judicio et arbitrio modum religiosea vivendi inveniret, et honestum et ad persectionem uti-
Intellige de jure et itim diuino : nam quod requiratur de jure eeelesiast leo
78쪽
u lem eum judicando, erigeret, et socios reciperet, qui secum illum profiterentur ... Nihilominus tamen ad praelat a rum Ecclesiae curam pertinuisset tunc talem introductionem, a praesertim cum exten Sione et propagatione non admittere, a donec ab eis examinaretur et probaretur; quia hoc sinea dubio per se necessarium est ad bonum Ecclesiae regimen; a et ideo in praelatos Ecclesiae non deest potestas ad proh-u bendos hos vivendi modos non examinatos, nee per Ecclea fiam, id est Ecclesiae pastores, approbatos. v De Religione, tractatus Septimus, i. 2, c. i5, n. i5.ὶ Nos non negamus, semper potuisse Ecclesiae pastores novi ordinis nondum approbati introductionem prohibere. Sed casum expendendo introducti de facto noxi ordinis absque illorum prohibitione, dicimus agnoscendam in eo esse lotam religiosi status essentiam , ita ut nempe approbationis expresspe desectus illam
essentiam non auserat, modo alias non desint caeterae requisitae conditiones. PnoposiTIO XI'. - Obligatio reciproca religiosum inter et eommunitatem, qua nempe non tantum religiosus teneatur permanere in ordine, sed ordo vicissim illum non ejicere, ad religiosi status substantiam non pertinet. - a Dicendum, ad hoc ut aliquis sit a Vere ac proprie religiosus, sufficere si saltem sex parte V
a ventis detur obligulio perpetuo manendi in religione. lieeta religio non habeat vicissim obligationem absolutam ovina perpetuo retinendi. Iia Suare Z tomo 3 de Religione, 1. 2, c. a l4, n. 12 , SancheZ l. 5 Moral ., c. l. n. 26), Lessius l. 2, a de Iustitia et Iure, c. sil, n. 8), Pirhing hic, n. 0 . Ratio a est, quia ad Statum religiosum non requiritur major immo-α bilitas, quam quae requiritur ad statum in genere. Atqui adu statum in genere Sufficit ut quis seipsum non possit ab eau vitae conditione liberare, nec propria Spoulo recedere; a quamviS possit potestate superioris praesertim supremi) aba ea eximi. Patet in Servo, qui tu immobili statu servitutisa esse dicitur, licet dominus illum manumittere possit, ideo a solum quia eo Se Statu propria sponte liberare non potest: Disiti geo by Cooste
79쪽
a ergo etiam ad statum religiosum sussiciet: alias ne professi a quidem veri religiosi essent, cum liberari a Vinculo prose a sionis saltem Pontificis aut horitate possi ut . v Schmal Zgrue-ber, in tit. 3l, libri 3 decret. , n. l8. Est autem doctrina haec omnino certa et tenenda, si quidem ita expresse declararunt quoad societatem Iesu Summi Pontibsees Iulius III in confirmatione instituti hujus societatis, anno 1550ὶ, et Gregorius XIV in bulla edita anno 159 l . Indicta nempe societate scholastici votis se adstringunt ad perpetuo manendum in ordine : societas autem sibi potestatem servat eos dimittendi si ita magis ipsi expedire videatur. Et nihilominus a praelatis Pontificibus declaratum est ejusmodi scholasticos pro veris et proprie dictis religiosis esse habendos. Objietes. - Quando quis vota religiosa emittit, sit contractus ipsum inter et religionem : ipse nempe se tradit religioni ; quae traditionem hanc acceptans vicissim se obligat ad
praebenda alimenta aliaque necessaria. Contractus autem debent esse utrinque aequaliter onerosi; alioquin claudic rent, et naturali justitiae contrarii essent. Si ergo vovens habeat onus perpetuo manendi in religione, religio habere debet onus perpetuo eum retinendi, Seu nunquam cum ejiciendi .-Respondetur contractum initum, cum ea conditione, ut sit oneroSus ex una parte, et non ex altera, nequaquam esse justitiae contrarium, modo in eam conditionem libere et sciens utraque para conMnSerit.
80쪽
De votorum solemnitate. In superioribus sectionibus dictum est, ad essentiam religiosi status requiri votum perpetuum de triplici consilio evangelico, paupertatis nempe, castitatis et obedientiae. Cum autem ejusmodi vota in simplicia et solemnia distinguantur, expendendum romanet in quo siet utriusque speciei discrimen; et Dum status religiosus cum solis votis simplicibus Stare possit, an Vero ad ejus emcnliam requirantur solemnia. Quam magni momenti disceptationem expediemus hoc ordine : l' exponemus communiter receptam distinctionem simplicium et solemnium volorum, nec non SolemnitatiS aecidentalis et substantialis : 2' exquiremus in quo stet voti castit aliis solemnitas: δ' in quo solemnitas voti paupertatis: έ' in quo solemnitas voti obedictiliae: 5' generali formula determinabimus in quo stet trium substantialium religionis volorum Solemnitas : 6v tandem probabimus ad essentiam religiosi status nullatenus requiri votorum Solemuitatem.
DE COMM ITER RECEPTA DISTINCTIONE, TUM INTER SIMPLICIA ET SOLEMNIA VOTA, TUM IITER ACCIDE TALEM ET SUBSTA TIALΕΜ SOLEM ITATEM.
I. Certum est, et a doctoribus u nimiter admissum, dari distinctionem simplicia intcr et bolemnia vota. - Di Stinctio haec Diuit Corale